Skip to the text

Articulus 65

EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI TERTII: VIXIT AUTEM SARA CENTUM VIGINTI SEPTEM ANNIS.

SCRIPTURA hic recitat Saræ mortem ac sepulturam. Vixit Sara centum viginti septem annis, et mortua est in civitate Arbee, quæ est Hebron, in terra Chanaan. Quum enim redisset Abraham cum suis a Bersabee ad convallem Mambre, et habitaret ibidem, obiit Sara in urbe Arbee, quæ alio nomine dicitur Hebron. Et dicitur Arbee, secundum Hieronymum, id est quatuor, quoniam ibi prope in agro sepulti sunt quatuor Patriarchæ cum suis uxoribus, scilicet Adam et Eva, Abraham et Sara, Isaac et Rebecca, Jacob et Lia. Unde constat, quod tempore Abrahæ non est urbs illa hoc nomen sortita, saltem ista ex causa, sed postea ex eventu. Venitque Abraham ut plangeret et fleret eam, id est, mente et corpore de ejus morte lamentaretur, quam tam singulariter ac sincere dilexit. Verumtamen sicut spiritualiter ac sapienter eam amavit, sic moderate eam deflevit. Sed quum Sara fuerat mulier sancta, quare Scriptura non recitat eam obiisse in senectute bona, et plenam dierum, sicut refert de Abraham et aliis sanctis viris quibusdam? Forsitan ideo, quia non est consuetudinis Scripturarum, mortem feminarum quamvis sanctarum, tam solenniter describere sicut virorum.

Quumque surrexisset ab officio funeris: ex quo patet, quod iste adventus Abrahæ, quo venit deflere Saram, intelligatur de celebri et aperto planctu, quem in ejus fecit exsequiis; locutus est ad filios Heth, qui habitabant ibidem, et ab illo Heth, Hethæi sunt appellati. Advena sum et peregrinus apud vos, quia de terra Chaldæorum ac Mesopotamia huc veni ad habitandum, tanquam in terra aliena; date mihi jus sepulcri vobiscum. Non dixit, Vendite mihi jus sepulcri, quia non licet vendere nec emere jus sepulturæ, sicut nec jus primogenituræ, neque jus patronatus, quum inter sacra spiritualia computentur, aut eis annexa sint. Idcirco quod spirituale fuit, petiit Abraham sibi gratis dari, aut si tale quid emit, suam vexationem intelligitur redemisse. Ut sepeliam mortuum meum, id est defunctam conjugem meam, sumendo masculinum pro femineo. Vel, mortuum meum, hoc est exanime corpus seu cadaver conjugis meæ, quod meum est, seu ad meam pertinens curam, quantum ad sepulturam. Responderunt: Audi nos, domine. Ex curialitate vocabant Abraham dominum, quia vir magnus, potens, dives ac sapiens erat; ideo addiderunt: Princeps Dei es apud nos. Alia littera habet: Rex Dei es, id est, vir principalis, ob tuam sapientiam ac virtutem, quasi regio dignus honore, quem tanquam principem honoramus, et cujus prudentia informamur. In electis sepulcris nostris sepeli mortuum tuum, id est in uno sepulcrorum nostrorum honorabiliori; nullusque te prohibere poterit, quin in monumento ejus sepelias mortuum tuum, hoc est, in monumento quod amplius decet venerabilem conjugem tuam, sepelias eam. Surrexit Abraham, et adoravit, id est suppliciter honoravit, ac cultu duliæ venerabatur, populum terræ illius, filios videlicet Heth, regratiando eisdem de tanta benevolentia et pietate eorum ad se, et ad mortuum suum. Erant enim inter suos excellentes personæ, ita quod adoratio duliæ poterat eis impendi.

Dixitque ad eos: Si placet animæ vestræ, ut sepeliam mortuum meum, intercedite apud Ephron, id est, ipsum Ephron rogate, ut det mihi speluncam duplicem quam habet in extrema parte agri sui; pecunia digna tradat mihi eam in possessionem sepulcri, etc., id est ad hoc, ut in ea juridice, justoque titulo mortuum meum sepeliam. Noluit enim Abraham sepelire conjugem suam cum infidelibus, aut in eorum sepulcris, sed in primorum sepulcro parentum; nec voluit ut ibi sepelirentur infideles cum ea: ideo voluit emere agrum, in quo erat spelunca, ne quis alius haberet interesse ad illam. Denique ex sequentibus constat, quod intendebat emere agrum, non directe speluncam, sed ex consequenti, in quantum pertinebat ad agrum: quod non fuit illicitum. Non enim fuit ager iste consecratus ad mortuorum sepulturam; ideo licite emebatur: sicut nunc licite emitur fundus aliquis, pro construenda ecclesia aut cœmeterio consecrando.

Responditque Ephron, etc.: Agrum trado tibi, et speluncam quæ in eo est, etc. Adoravit Abraham coram Domino et populo terræ, adorando Deum adoratione latriæ, seu ipsum Ephron reverentia duliæ, tanquam principem inter suos. Et locutus est ad Ephron, circumstante plebe ejus: Quæso ut audias me. Dabo pecuniam pro agro, etc. Responditque Ephron:

Domine mi, audi me. Terra quam postulas, quadringentos siclos argenti valet: istud est pretium inter me et te; sed quantum est hoc? Sepeli mortuum tuum. Quasi dicat, Modicum; nec pro tam modico decet me facere difficultatem tantam ad sepeliendum mortuum tuum. Quod quum audisset Abraham, appendit pecuniam, etc., id est, tantum dedit ipsi Ephron, ut postulavit. Circa quod dicunt Hebræi, et idem videtur sentire Hieronymus et alii multi, quod quamvis Ephron primo se habuit circa Abraham multum liberaliter et honeste, præbendo agrum cum spelunca omnino gratis, postea tamen se habuit cupide, agrum valde care vendendo, quia videbat intensum Abrahæ appetitum ad agrum illum habendum. Vel, quia reprehensibilis fuit, vendendo memorias mortuorum, quamvis quasi coacte: ideoque nomen ejus mutatum est partim, quia quum ante vocaretur Ephron, quod interpretatur perfectus seu confirmatus, postea dictus est Ephran, id est infirmus seu imperfectus. Circa quod ait Glossa: Sciant ergo qui sepulcrorum accipiunt pretium non a cogentibus, sed nolentibus, nomen suum mutari, et aliquid de merito eorum perire, quum reprehendatur et ille qui invitus istud accepit.

Confirmatusque est ager quondam Ephronis, id est, ager ille de cetero legitime est translatus ad dominium Abrahæ; in quo agro erat spelunca duplex, respiciens Mambre, etc., hoc est, sita ex opposito vallis Mambre seu urbis Hebron, quæ fuit sita ibidem; atque sic sepeliebat Abraham uxorem suam in spelunca duplici, id est in una speluncarum illarum, de qua in Scholastica recitatur historia: Erat autem spelunca duplex rupes, naturaliter vel artificialiter duas speluncas habens, quam emit Abraham in sepulturam generi suo. In superiori sepeliebantur viri; in inferiori mulieres. Tamen Adam et Eva erant jam ibi sepulti. Hæc ibi. Hinc alii dicunt: Duplex quædam ædificatio fuit ibi, prout solent monumenta apud quosdam ædificari: una superior, alia inferior. Aliqui vero dicunt, quod ambæ speluncæ erant in eadem planitie. Cetera patent.

Porro, juxta spiritualem intelligentiam, potest per Saram intelligi, quæcumque fidelis ac virtuosa persona, quæ huic sæculo spontanee moritur, ut Christo quietius vivat.1 Cujus civilem mortem deplangit bonus prælatus, per Abraham designatus, in quantum talis persona fuit ad aliorum directionem et informationem quodammodo necessaria aut multum idonea: quæ in spelunca duplici sepelitur, dum in sacra religione monastica et vita contemplativa seu solitaria mansione absconditur.

Footnotes

  1. Sensus spiritualis. ↩

Chapter 66 of 104