Articulus 66
EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI QUARTI: ERAT AUTEM ABRAHAM SENEX, DIERUMQUE MULTORUM.
CONSEQUENTER describitur, qualiter Abraham filio suo Isaac procuravit uxorem. Erat autem Abraham senex, dierumque multorum. Erat quippe centum triginta septem annorum quando obiit Sara: nam decem annis fuit senior ea, quæ centum viginti septem annorum exsistens, defuncta est, ut patet præcedenti capitulo; atque triennio post hoc, quum jam esset centum quadraginta annorum, accepit filio suo quadragenario conjugem, prout disseruit Augustinus. Idcirco subjungitur: Dixitque ad servum seniorem domus suæ, id est majorem inter ceteros servos suos domesticos, qui præerat omnibus quæ habebat tanquam procurator et dispensator, qui vocabatur Eliezer, de quo capitulo quintodecimo habitum est: Pone manum tuam subter femur meum, ut adjurem te per Dominum, Deum cœli et terræ. Cur Abraham servum suum adjuraturus, præcepit ei manum suam ponere sub femore adjurantis, videlicet Abrahæ? Respondet Hieronymus: Dicunt Hebræi, quod in sanctificatione Abrahæ, id est per circumcisionem ejus juravit, ideo fecit servum ponere manum sub femore suo, quia circa locum illum fit circumcisio. Nos autem dicimus servum jurasse in semine Abrahæ, hoc est in Christo seu per Christum, qui nasciturus erat ex Abraham. Generatio autem femori solet adscribi, juxta quod infra habetur: Non auferetur sceptrum de Juda, nec dux de femore ejus. Itemque: Omnes animæ quæ egressæ sunt de femore Jacob. Itaque servum habentem manum sub femore suo, Abraham adjuravit per Deum cœli, quoniam Deum cœli noverat ex se et femore suo incarnandum ac nasciturum. Hinc ait Gregorius: Manum sub femore jubet ponere, quia per membrum illud descensura fuit caro illius, qui filius Abrahæ esset ex humanitate, et Dominus ejus ex deitate. Quasi dicat: Tange filium meum, et jura per Deum meum. Unde non super femur, sed sub femore manum ponere jussit, quia inde fuerat nasciturus, cujus caro super omnem carnem exstitit exaltanda.
Circa hoc quæri potest, an et servus iste juravit. Videtur quod non, quoniam Abraham ipsum adjuravit, ut textus fatur. Dicendum, quod sicut ex littera mox sequenti habetur, non solum Abraham adjuravit suum ministrum, sed et ille juravit. Quocirca iterum quæritur, an liceat aliquem adjurare. Videtur quod non, quia non licet jurare. Unde et Origenes affirmat: Non oportet ut vir volens secundum Evangelium vivere, adjuret aliquem. Si enim jurare non licet, nec adjurare. Ad hoc Thomas respondet: Qui jurat juramento promissorio per reverentiam divini nominis, se ipsum immobiliter obligat ad solvendum quod promittit. Quemadmodum autem homo se ipsum ordinare potest ad aliquid peragendum, ita et alios: superiores quidem deprecando, inferiores autem jubendo; sicque superiores propter necessitatem possunt inferiores suos tali genere adjurationis constringere. Porro si quis aliquem sibi non subditum, velit ad aliquid agendum compellere per divini nominis invocationem, usurpat sibi potestatem alienam, et peccat.
Itaque, Adjurem te, ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananæorum, inter quos habito, sed ad terram et cognationem meam proficiscaris, videlicet ad Mesopotamiam, et ad urbem nomine Haran, atque ad consanguineos meos ibi morantes, et inde accipias uxorem filio meo Isaac. Cur Abraham istud præcepit? Respondetur, quia sciebat quanta bona Deus promiserat filio suo Isaac ac posteris ejus. Quorum bonorum Abraham affectavit suam cognationem participem fieri magis quam alienos. Respondit servus: Si noluerit mulier venire mecum, quæcumque fuerit illa, hoc est, si puellam filio tuo aptam, et mecum venire volentem, non potero invenire: numquid reducere debeo filium tuum ad locum, de quo tu egressus es, videlicet ad Chaldæam in qua natus es, vel ad Mesopotamiam ex qua huc venisti? Dixitque Abraham: Cave ne quando reducas filium meum illuc. Hoc idcirco prohibuit Abraham, quoniam promisit Deus posteris suis terram Chanaan, in qua tunc cum Isaac morabatur, in qua noverat Christi mysteria esse implenda. Ideo subdit: † Deus cœli qui tulit, id est exire fecit, me de domo patris mei, etc., qui juravit mihi, dicens: Semini tuo dabo terram hanc, ipse mittet angelum suum coram te, id est, angelum suum sanctum faciet te invisibiliter præire, dirigere, conservare, et accipies inde uxorem filio meo. Hoc Abraham, Deo revelante, cognovit futurum, et prophetice prædixisse videtur; vel fuit verbum bonæ spei in Deo. Sin autem mulier noluerit sequi te, non tene-12 beris juramento, etc., quia per juramentum seu adjurationem nolo te ad impossibilia obligare. Hoc etenim esset contra proprietatem juramenti, cujus tres comites sunt, judicium, id est discretio, veritas atque justitia. Et si quidquam contra aliquid horum trium juratur sive promittitur, non tenet simpliciter, nec obligat absolute.
Posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui, et juravit illi super sermone hoc, id est, juravit quod verba ista pro posse impleret. Tulitque decem camelos de grege domini sui, et abiit, ex omnibus bonis ejus portans secum. Cameli enim fortia animalia sunt, ad portandum homines et res eorum. Portavit itaque secum pretiosa clenodia, et præsertim ea quæ rara erant in Mesopotamia, ad dandum munuscula atque jocalia puellæ aptæ, et secum venire volenti, ac ejus propinquis. Portavit quoque copiam auri et argenti ac necessariarum rerum in via, tam propter viaticum longi itineris, quam ad ostendendum opulentiam Abrahæ, ut per hoc puella et ejus propinqui citius assentirent causæ propter quam venit. Profectusque perrexit in Mesopotamiam ad urbem Nachor: quæ urbs vocabatur Haran, in qua Nachor frater Abrahæ mansit habitans, Abraham inde egresso ad intrandum terram Chanaan, ut capitulo duodecimo patuit. Circa hoc Josephus ait: Multo labore ac tempore pervenit servus ille in Mesopotamiam, quoniam tempore hiemali est ibi luti profunditas, et tempore æstivali penuria aquæ. In saltibus quoque latrones sunt.
Quumque camelos fecisset accumbere, etc., id est quiescere ac refici, quos nolebat introducere impotens, oravit Dominum, dicens: Domine Deus domini mei Abraham: nam Deus omnium, erat tanto specialius Deus Abrahæ, quanto gratiosius habuit se circa eum, et quanto ipse Abraham devotius coluit Deum; occurre, obsecro, mihi hodie, id est, pietatis tuæ effectum mihi nunc evidenter impende ac monstra, et fac misericordiam cum domino meo Abraham, providendo ejus filio de uxore idonea. Deinde describitur signum, quod servus iste in se excogitavit, per cujus eventum posset cognoscere, quod Deus prosperum iter suum fecisset, et quæ esset puella filio Abrahæ divinitus prævisa ac præparata: utpote quod illa esset quæ sibi petenti porrigeret potum, et non sibi dumtaxat, sed et camelis, præsertim aliis mulieribus id sibi negantibus, ut adjicit Josephus, quamvis hoc non exprimatur in textu; alias non videtur fuisse in signo illo aliquid rarum aut magnum, quamvis quidam hoc reprobet. Ecce ego sto prope fontem aquæ, id est puteum, et filiæ habitatorum hujus civitatis egredientur ad hauriendam aquam. Fuit enim consuetudo ibi, ut pariter egrederentur pro aqua, quæ ibi non abundavit, sed cara fuit.
Igitur puella cui ego dixero, Inclina hydriam tuam ut bibam, et illa responderit, Bibe, etc. Necdum intra se verba compleverat, id est, nondum ista plenarie cogitavit, et ecce Rebecca egrediebatur, filia Bathuel, etc., habens hydriam in scapula sua, etc., in qua jam hauserat aquam. Occurritque ei servus Abrahæ: ex quo apparet, quod interim dum Rebecca puteum accessit, et aquam hausit, servus Abrahæ parum discessit a puteo, et redire illuc incepit, quum ipsam Rebeccam viderat a puteo regredi; et ait: Pauxillum aquæ mihi ad bibendum præbe de hydria tua, etc. Quumque ille bibisset, adjecit: Quin et camelis tuis hauriam aquam, etc. Effundensque hydriam in canalibus, id est receptaculis illis aquarum, ex quibus animalia bibebant, quæ receptacula erant magna ligna aut saxa cavata, quæ nunc canales vocantur, recurrit ad puteum, etc. Ex quibus patet magna obsequiositas, caritas, pietasque Rebeccæ, quod circa virum alienum ignotum tam amorose se habuit: imo, secundum Josephum, increpavit puellas tanquam inclementes, quæ potum aquæ negaverunt peregrino. Postquam autem biberunt cameli, protulit vir, scilicet servus Abrahæ, inaures aureas appendentes, id est valentes, siclos duos, ita quod vel ambæ simul fuerunt tanti valoris, aut unaquæque earum. Dedit equidem puellæ duas inaures, quæ sunt aurium ornamenta, ut in qualibet aure una penderet, et armillas totidem, pondo, id est pondere, siclorum decem. Sunt autem armillæ, brachiorum ornamenta. Porro secundum Hieronymum, siclus continet unciam. Verumtamen de istis ponderibus ignoramus, quanti valoris exstiterint, secundum nostras computationes, quum certum sit, pondera ac mensuras re et nomine apud diversos diversimode variari.
Dixitque ad eam: Cujus es filia? Probabile est, quod interrogavit hoc, et interrogationis suæ responsionem a puella audivit, antequam tam pretiosa clenodia ei præstabat. Attamen Rabbi Paulus dicit oppositum. Nam opinatur, quod sicut Rebecca habuit se curialiter, obsequiose ac humiliter circa virum, ita et ipse ex curialitate dedit ei hæc munera; sed primum verius reor, et infra in isto capitulo insinuatur, quod prius interrogavit, et postea dedit. Scriptura autem recitando historias, non semper observat ordinem rei gestæ. Josephus quoque insinuat, quod primo interrogavit; addit tamen, quod quasi pro præmio laboris ac poculi contulit prima munuscula, justum affirmans, ut talia acciperet, quæ præter ceteras fuit tam pia. Quæ respondit: Filia sum Bathuelis, etc. Inclinavit se homo, et adoravit Dominum, dicens: Benedictus Dominus Deus, etc., qui recto itinere me perduxit in domum fratris domini mei, hoc est ad domum et progeniem Nachor, qui fuit frater Abrahæ. Jam enim reputavit se vir iste esse quasi in domo Nachor, quia parum inde distabat, et facillime poterat eam attingere. Cucurrit itaque puella, et nuntiabat in domo matris suæ. Ex hoc verbo opinatus est Josephus, quod Bathuel pater Rebeccæ jam obiit; alias potius dictum esset, Nuntiabat in domo patris. Alii vero dicunt oppositum, quia infra habetur, Responderunt Laban et Bathuel; et quia mulieres habebant tabernacula quædam separata in domibus maritorum, in quibus cum filiabus et ancillis exercebant opera feminis competentia. Quid autem dicendum sit ad primum istorum, patebit in expositione verbi præallegati, nec istud est magni vigoris.
Habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban. Qui, etc., venit ad virum, dixitque ad eum: Ingredere, benedicte Domini, id est, tu qui es benedictus a Domino; sicque Laban idololatra scivit aliquid loqui de Deo. Et introduxit eum in hospitium, ac destravit camelos, deponendo sellas et onera desuper posita, deditque paleas et fænum in pabulum camelorum, et aquam ad lavandum pedes ejus et virorum qui venerant cum eo, scilicet servo Abrahæ principali: et forte juxta numerum camelorum fuit numerus virorum illorum, qui et ipsi fuerunt servi Abrahæ inferiores servo præfato, ut creditur. Et appositus est in conspectu ejus panis, id est, cibus et potus coram servo isto et viris istis sunt positi. Qui ait: Non comedam donec loquar sermones meos. Ex quo innotescunt fervor et fidelitas hujus servi, qui fuit legatus fidelis. Respondit ei Laban, qui videtur fuisse senior frater Rebeccæ: Loquere. At ille: Servus, inquit, Abraham sum, etc. Littera plana est. Deditque ei omnia quæ habuerat, etc., id est, Abraham ordinavit, ut omnia principalia bona sua devolvantur ad Isaac filium suum, qui est ei nunc unicus ex Sara principali conjuge sua. Innocens eris a maledictione mea, etc. Hoc est verbum Abrahæ ad servum istum: et est sensus, Non incurres culpam, aut pœnam violationis juramenti quod mihi præstitisti, de adducenda conjuge filio meo, si non poteris aliquam aptam adducere. Deinde servus ait: Veni ergo hodie ad fontem aquæ: non quod uno die pervenerit a domo Abrahæ usque ad puteum istum, ut Judæi stolide fabulantur; sed sensus est, Hodie viam meam continuando perduxi usque ad terminum istum. Et dixi: Domine Deus, etc., virgo quæ egredietur ad hauriendam aquam, et audierit a me, Da mihi pauxillum aquæ, etc., ipsa est, quam præparavit Dominus universorum, filio domini mei, id est Isaac.
Circa hoc loquitur Augustinus: Quærendum est, quid differant augurationes illicitæ ab ista petitione servi, petentis sibi a Domino ostendi futuram ipsius Isaac conjugem, a qua sibi potum petenti diceretur, Bibe, quin et camelis tuis potum tribuam. Sed aliud est, petere quod ipso miraculo signum sit; aliud, observare ea quæ ita fiunt, ut mira non sint, sed a conjectoribus superstitiosa vanitate interpretentur. Sed et non parva quæstio est, utrum sit audendum hoc ipsum quod mirum aliquid postuletur, quo significetur, quod quis appetit nosse. Ad hoc namque pertinet, quod dicuntur Deum tentare, qui non recte hoc faciunt: contra quod dicitur, Non tentabis Dominum Deum tuum. Suggerebatur namque Christo, tanquam homini, ut signo aliquo exploraret, quantum apud Deum posset: quod fit utique vitiose. Ab hoc autem discernitur, quod Gedeon fecit, imminente pugnæ periculo. Consultatio namque Dei magis, quam ejus tentatio, fuit quod fecit. Unde Achaz timuit signum petere, ne videretur Deum tentare, quum Dominus hoc per Prophetam moneret: forsitan æstimans ipse Achaz, quod a Propheta exploraretur, an memor esset præcepti, quo prohibetur Deum tentare. Hæc Augustinus. Hinc alii dicunt, quod servus iste non quæsivit signum per modum divinationis sive augurii, quod prohibetur; sed oratione præmissa, signum postulavit a Deo, quo experiretur, quod Deus ipse per angelum direxisset iter suum juxta Abrahæ verbum.
Deinde Eliezer ait: Interrogavique eam, et dixi: Cujus es filia? Quæ respondit: Filia Bathuelis sum, etc. Suspendi itaque inaures in auribus ejus, ad ornandam faciem ejus: ad cujus decorem ordinatur præcipue, quidquid ornamenti circa caput apponitur; et armillas posui in manibus ejus: ut per eas sua brachia decoraret. Quamobrem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo, hoc est, si vultis Rebeccam tradere uxorem filio Abrahæ, sicut pium et justum est: pium, quia pro consolatione est Abrahæ, et pro relevamine doloris Isaac filii sui, de suæ matris morte graviter contristati; et quia accommodum est ad bona matrimonii obtinenda: justum quoque et decens est, quoniam ex divina inspiratione id petitur, et quia de una sunt genealogia, quos rectum est copulari. Itaque veritas capitur hic pro justitia, sicut in Psalmo: Universæ viæ Domini misericordia et veritas. Potest tamen veritas nunc sumi pro verificatione, ut sit sensus: Si facitis veritatem cum domino meo, id est, si verba Abrahæ verificatis, implendo quod dixit me sumpturum ex filiabus suæ cognationis puellam pro filio suo, indicate mihi; si autem aliud placet, et hoc dicite mihi, ut vadam ad dexteram sive ad sinistram, hoc est, per viam aptiorem qua potero, vel, ut quidam exponunt, alibi quæram puellam, quæ fiat uxor filii Abrahæ. Aliqui sic exponunt: Ut vadam ad dexteram, id est ad quærendum de filiabus Ismaelis, ad dexteram commorantibus, quantum ad locum istum; vel ad sinistram, hoc est ad quærendum de filiabus Lot, quæ tunc erant de cognatione Abrahæ et Isaac. Sed non videtur, quod Abraham conjunxisset Isaac filio suo aliquam filiarum Lot, quæ incestum cum patre proprio commiserunt.
Responderuntque Laban et Bathuel. Iste Bathuel, secundum quosdam, fuit frater Rebeccæ, et junior ipso Laban: idcirco nominatur post eum. Porro in Scholastica historia tangitur, quod Bathuel in extremis positus, ordinavit ut filia sua Rebecca non traderetur alicui in uxorem, nisi existenti de sua progenie: idcirco nunc nomine Bathuelis, designatur mater Rebeccæ, in quantum viri sui mandatum detexit. Alii dicunt, quod pater Rebeccæ adhuc vixit, et nunc nominatur, quamvis filio suo postponatur. Itaque responderunt: A Do-
Ps. xxiv, 10.
Matth. IV, 7.
Judic. VI, 39.
Is. VII, 12.
Gen. xv, 2. mino egressus est sermo, id est, petitio qua petis dari Rebeccam in conjugium filio Abrahæ, ex divina inspiratione ac ordinatione prolata est, ut patet ex signo quod recitasti. Vel, ut tangit Augustinus, ideo hoc dixerunt, quoniam crediderunt Abraham esse prophetam, qui servo suo prædixit, quod de sua cognatione acciperet unam pro filio suo. Non possumus licite aut de jure extra placitum ejus, scilicet Dei, quidquam aliud loqui tecum. En Rebecca coram te est, etc. Quod quum audisset puer Abraham, id est Eliezer servus ipsius, qui Eliezer fuit jam grandævæ ætatis, ut patet ex præinductis. Quo constat, quam inconsiderate dixerit Rabbi Paulus, quod in Scripturis non vocetur aliquis puer, qui est ultra triginta annos. Iste quippe Eliezer habuit filium nomine Damascum, ante Isaac conceptionem, ut patuit supra, qui Isaac nunc fuit quadraginta annorum. Procidens adoravit in terra Dominum, regratiando ei, quod iter suum tam prospere direxisset: per quod patet viri hujus devotio, imo et fervor, quia in aliorum præsentia se ita in terram prosternere non erubescebat. Prolatisque vasis argenteis et aureis, ac vestibus, quæ sumpsit ex repositoriis seu marsupiis suis, dedit ea Rebeccæ pro munere, id est pro donis jocalibus, quæ dari solent puellis, quæ de novo conceduntur in sponsas. Fratribus quoque ejus et matri dona obtulit. Ex hoc apparentiam habet, quod præfatus Bathuel fuit frater Rebeccæ. Nam si et pater vixisset, et præsens fuisset, data fuissent et ei dona, ut matri ac fratribus, nec Scriptura hoc tacuisset.
Surgens autem mane, locutus est puer, videlicet servus: Dimittite me, ut vadam ad dominum meum. Responderunt † frater ejus, puta Rebeccæ, et mater; et nomine fratris possunt ambo fratres intelligi: Maneat puella saltem decem dies apud nos, etc. Hoc dixerunt ex naturali amore, ne tam cito et quodammodo inopinate separarentur a tam bona, pulchra, et cara propinqua, quam satis conjiciebant se postea aut raro, aut nunquam visuros. Unde quod Rabbi Salomon dicit, Bathuelem patrem Rebeccæ nunc pœnituisse de consensu suo priori, ut filia sua fieret uxor filii Abrahæ, et voluisse hoc impedire, atque ob hoc percussum ab angelo et mortuum, non videtur nisi ficticium, ut etiam Rabbi Paulus circa hæc ait. Nolite, ait servus, me retinere, quia Dominus direxit viam meam, etc.: idcirco non decet ut retardetis iter desuper prosperatum. Ex quo constat, quod voluerunt servum cum ceteris sibi adjunctis tenere secum per decem dies pariter cum Rebecca. Et dixerunt: Vocemus puellam, et quæramus illius voluntatem. Hoc quidam exponunt de voluntate puellæ ad ipsum conjugium, quia ad matrimonium requiritur consensus expressus; sed verba sequentia non videntur ita sonare. Nam subditur: Quumque vocata venisset, sciscitati sunt: Vis ire cum homine isto? Sicque requisita videtur de profectione, non de sponsalibus aut consensu conjugii. Quod et S. Ambrosius protestatur. Verumtamen dici potest, quod ex consequenti per hæc verba requisita est de consensu, quia profectio illa ordinabatur ad matrimonium. Quæ ait: Vadam. Hoc non dixit ex carnalitate aut inverecundia, sed ex divino instinctu, quoniam totum istud fuit opus specialis providentiæ Dei. Præterea circa hæc in Scholastica historia dicitur: Hic primo legitur consensus mulieris requisitus, et exinde pro jure habitum est, ut requiratur.
Dimiserunt ergo eam et nutricem illius, quæ infra Debora nuncupatur, quæ forte lactavit Rebeccam infantulam, et custodivit, erudivit, educavitque eam. Iverunt quoque et aliæ quædam puellæ et ancillæ cum Rebecca, ut paulo post subditur, et hoc propter solatium ejus. Servumque Abraham et comites ejus, id est socios servi, imprecantes prospera sorori suæ, id est Rebeccæ, quæ erat soror omnium propinquorum suorum, ibi tunc congregatorum, præsentium, et valefacientium ei, ut moris est in tali recessu, et cognata ipsorum
Gen. xxxv, 8. eo modo, quo qui de eadem progenie sunt, fratres et sorores mutuo appellantur; atque dicentes: Soror nostra es; crescas in mille millia, id est, plurima seu innumerabilia millia ex semine tuo nascantur: ponitur enim hic numerus iste indeterminate; et possideat semen tuum portas inimicorum suorum, id est, hostibus suis prævaleat: quod tandem in Christo summe impletum est, qui omnes mundi nationes suæ subjecit legi ac fidei christianæ, cui Pater ait in Psalmo: Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ.3 Igitur Rebecca et puellæ illius, ascensis camelis, secutæ sunt virum, etc., scilicet servum Abrahamæ, qui in via eis ducatum præbebat; et patet ex verbis his, quod et aliæ mulieres præter nutricem Rebeccæ processerunt cum ea.
Eo autem tempore deambulabat Isaac per viam quæ ducit ad puteum, cujus nomen est Viventis et videntis: de quo puteo, et cur ita vocatus sit, dictum est capitulo sextodecimo. Habitabat enim in terra australi, puta in Gerara seu Bersabee, unde ductus fuit ad immolandum, qui locus est in parte australi respectu terræ Chanaan: ex quo videtur, quod post sepulturam Saræ Abraham cum filio suo Isaac redierit ad Bersabee. Et egressus fuerat ad meditandum in agro, inclinata jam die. In Scholastica historia dicitur, quod egressus fuit ad meditandum forte de mora servi. Alii dicunt, quod fuit egressus causa recreationis atque ad spatiandum; sed multo convenientius creditur, et magis consonat litteræ, quod egressus fuit ad meditandum intente de Deo et pertinentibus ad salutem, abstrahens se ab aliorum præsentia, strepitu ac tumultu, ut solus et in solitudine quadam consistens, tanto devotius et liberius insisteret meditationibus sanctis, quanto plus separatus erat ab aliis. Unde (secundum Hieronymum) in Hebræo habetur, Ad loquendum: quod exponit de locutione cum Deo in oratione devota, quia ante solis occasum spirituales victimas obtulit Deo. Lyra quoque affirmat, quod Hebræi dicunt, Egressus fuit ad orandum; quia consuetudo est Judæis, circa tempus vespertinum orare. Porro alia translatio continet, Egressus est ut exerceretur in campo: quod aptius explanatur de exercitatione interna ac spirituali, quam corporali. Egressus itaque fuit ad meditandum salubriter, et ad contemplandum divina: quod ei non casuale, sed consuetudinarium fuit, ut etiam in statutis ordinis Cartusiensis habetur.
B Circa hoc scribit Lyra: Forte egressus fuit ad videndum dispositionem cœli et aliquarum stellarum, quæ incipiebant tunc apparere, quia edoctus erat in astronomia a patre suo, qui eam primus docuit in Ægypto. Sed contra hoc Rabbi Paulus multipliciter arguit. Primo, quia in nulla Scriptura canonica legitur hoc de Abraham. Secundo, quia Apostoli fuerunt maxime illuminati a Deo, non tamen de mathematicalis veritatibus, ergo multo minus Abraham. Tertio, quia scientia Ægyptiorum reprobatur in Scripturis, tanquam divinatio superstitiosa. Quarto, quia ex hoc daretur infidelibus occasio opinandi, quod mirabilia per Abraham vel circa aut propter eum facta, sint facta virtute astrorum influentiisque cœlorum. Sed argumentationes istæ nihil concludunt: idcirco dicendum ad primum, quod non sequitur, Hoc non est scriptum de Abraham in Scripturis, ergo non fuit; quia nec omnia ejus gesta conscripta sunt. Ad secundum dicendum, quod nullus dicit Abraham habuisse notitiam astronomiæ ex sola supernaturali et miraculosa illuminatione Spiritus Sancti, sicut Apostoli habuerunt suam scientiam. Ad tertium respondetur, quod scientia Ægyptiorum non reprobatur in Scripturis, quantum ad id quod continuit veritatis, quum de Moyse scriptum sit, quod eruditus est in omni sapientia Ægyptiorum, sed quantum ad abusum et præsumptionem ac superstitiones Ægyptiorum. Ad quartum dicendum, quod mira quæ de Abraham scripta sunt, talia sunt, quod non possunt virtuti aut influxui siderum et cœlorum adscribi. Quod autem in astronomia erat edoctus, eamque in Ægypto docuerit, Josephus et alii multi testantur, et supra inductum est.
Quumque elevasset oculos ipse Isaac, vidit camelos venientes procul, et protinus ivit obviam servo suo et ceteris. Rebecca quoque, conspecto Isaac, descendit de camelo, et ait ad puerum: Quis est ille homo, qui venit per agrum in occursum nobis? Dixitque ei: Ipse est dominus meus. Verisimile est, quod Rebecca istud interrogavit, et interrogationis suæ responsum audivit antequam de camelo descendit. Quumque audisset quod vir ille esset filius Abrahæ, sponsus suus futurus, descendit de camelo propter reverentiam ejus, quoniam filius fuit talis ac tanti Patriarchæ. At illa tollens cito pallium suum, operuit sè: vel ex verecundia puellari, vel caput suum decenter ornando, ut coram sponso suo mox futuro appareret honestior. Nam alia littera habet, Theristrum, quod est vestis Arabica alba, qua mulieres provinciæ illius velantur. Servus autem cuncta quæ gesserat, scilicet viæ suæ processum, prosperitatem et fructum, narravit domino suo, videlicet Isaac, deinde et Abrahæ. Qui introduxit eam in tabernaculum Saræ matris suæ, et accepit eam uxorem; et in tantum dilexit eam, non libidinoso, sed moderato, spirituali, naturali, sociali et conjugali amore: inter quas multiplices affectiones, sola spiritualis dilectio, fuit directe et per se meritoria vitæ beatæ; ut dolorem qui ex morte matris ejus acciderat, temperaret. Ex quo constat, quam ardentissime matrem suam dilexerat, quam jam per tres annos deflevit, nec dolorem quem ex ejus morte conceperat, sponsam carissimam accipiendo ac diligendo, prorsus exstinxit, sed temperavit. Itaque temperavit illum dolorem per istius amorem. Nam anima quanto plus occupatur atque dispergitur circa plura, tanto minus intenta est uni. Rursus, quanto affectio cordis circa plura dividitur, tanto minus in uno defigitur. Unumquodque oppositorum expellit reliquum: ideo quanto Isaac plus cœpit circa propriam conjugem affici, occupari, defigi ac delectari, tanto plus cœpit oblivisci matris interitum et memorare dolorem inde conceptum.
Footnotes
Chapter 67 of 104