Articulus 67
EXPLANATIO SPIRITUALIS EJUSDEM CAPITULI VICESIMI QUARTI.
A BRAHAM senex, æternum Patrem designat. Quemadmodum itaque Abraham servo suo principali præcepit, ut filio suo carissimo adduceret puellam, acciperetque uxorem de genere suo, non alieno, nec Chananæo; sic Pater æternus unigenito Filio per Apostolorum prædicationem adduxit, atque in sponsam conjunxit electam gentilitatem, quæ secundum prædestinationem divinam vere ac spiritualiter fuit Israelitica plebs, et Abrahæ semen per fidei et obedientiæ imitationem. Quemadmodum etiam Abraham habuit servum suum excusatum, si mulier secum venire non vellet; sic Apostolorum chorus culpam non habet de pereuntibus incredulis, qui eorum prædicationi credere ac parere spreverunt. Insuper, sicut servus Abrahæ tulit secum decem camelos, portans secum ex omnibus bonis domini sui, sicque Mesopotamiam introivit; sic cœtus Apostolorum sumpsit in adjutorium quosdam ex Judaismo ac gentilitate conversos, qui instar camelorum, patientissime super se ferebant onus evangelicæ legis et pondus Decalogi: sed et sancti Apostoli in vasis cordium suorum deferebant ad gentium nationes pretiosissima et quasi innumerabilia charismata Spiritus Sancti, sapientiamque multiplicem; et universa dona quæ olim habuit Synagoga, ad Christi deportaverunt Ecclesiam, quæ per Mesopotamiam designatur sicut gentilitas. Quumque camelos fecisset accumbere juxta puteum: nam gloriosissimi Christi Apostoli, juxta gratiam sacri Baptismi et profunditatem Scripturæ atque fluenta supernorum charismatum, quiescere et spiritualiter epulari fecerunt conversos a se. Unde Salvator disseruit: Aqua quam ego dabo credenti, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam. Iterum, sicut servus Abrahæ Dominum invocavit, ut iter suum dirigeret, ac filio Abrahæ de conjuge provideret, signum quoque in se ipso excogitavit, quod ista fieret uxor domini sui, quæ sibi potum petenti, præberet mox poculum, imo et suis camelis;1 sic sancti Apostoli et coadjutores eorum, omnem spem suam in Deo ponentes, ejus auxilium et directionem jugiter invocabant, sine cujus ope et gratia se nihil posse penitus fatebantur. Hinc Paulus in suis epistolis toties pro suis intercessit discipulis. Illas quoque personas consideraverunt Apostoli magis aptas ad fidem et spirituales nuptias Christi, quæ magis benigne se habuerant ad ipsos, et eorum cooperatores, atque ad pietatis et misericordiæ opera fuerant proniores.2
Quumque ita orassent et prædicare cœpissent Apostoli, protinus eis occurrit Rebecca virgo pulcherrima, id est gentilitas, quantum ad naturalem imaginem et similitudinem Dei decora, et in natura specifica valde pura, quæ statim ad fidei susceptionem obtulit se paratam, Apostolisque beneficam, ex cujus hydria petierunt Apostoli bibere, id est, de illius conversione appetebant mentaliter refici, scientiam quoque sæcularem et philosophicam voluerunt evangelicæ sapientiæ deservire ac subdi. Denique Rebecca camelis tribuit potum, quando conversa gentilitas misit sanctis qui in Jerusalem erant, eleemosynam largam: de qua re sæpius meminit Paulus. Rursus, sicut Rebecca hausit aquam quam dedit camelis, ita Ecclesia gratiam impetravit a Spiritu Sancto, et ex Evangelio cepit doctrinam, quam rudibus communicavit. Ille autem contemplabatur eam tacitus, etc. Sic et Apostoli vigilantissime intuebantur eos quos converterunt, an perseverarent in fide. Insuper, sicut servus dedit Rebeccæ varia ornamenta, inaures, armillas, vasa aurea atque argentea, vestesque pretiosas; sic plane Apostoli dispositive ac ministerialiter ornaverunt credentes et ipsam Ecclesiam. Accipiebant etenim Spiritum Sanctum et præclarissima ipsius charismata hi quibus Apostoli manus suas imposuerunt. Potest autem per inaurem obedientia, per armillam operatio virtuosa intelligi; per aurea vasa, donum sapientiæ, caritatisque fervor; per vasa argentea, donum linguarum, seu efficacia prædicandi, aut ipsa prudentia accipi; vestes vero, virtutes sunt. Hæc gentilitas sic conversa, dixit se in temporalibus satis habere, et spatiosum sibi locum esse pro recipiendis ac sustentandis prædicatoribus sanctis. Hinc sancti illi prædicatores Deo grates retulerunt humillimas, omnem fructum suæ prædicationis atque laboris pietati adscribentes divinæ.
Cucurrit puella, et nuntiabat in domo matris suæ. Sic conversa gentilitas gratiam sibi concessam studuit mox suis proximis intimare et communicare, quorum nonnulli fidem adhibuerunt, et considerantes supernaturalia dona conversis ex paganismo collata, acceperunt Apostolos sanctosque prædicatores, eosdem rogando, ut ad se dignarentur divertere; quibus libenter acquieverunt benedicti Apostoli, sed ante omnia retulerunt illis, cur missi essent a Deo, scilicet ut gentilitatem Christo conjungerent, quem Virgo mundissima peperit in natura humana, cui Pater dedit omnia sua, sive per generationem æternam, sive per plenissimam fruitionem, et quoniam omni creaturæ prætulit eum, totamque animæ suæ capacitatem donis gratiæ adimplevit ac gloriæ.34 Quamobrem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo: hoc est, si Salvatori et Creatori vestro vere grati ac subditi esse vultis, ejusque servis ac membris, imo et animabus propriis misereri, hoc nobis insinuate. Si autem aliud placet, hoc dicite nobis: quia non est nostræ institutionis, aliquem ad fidem compellere; ut eamus ad dexteram sive sinistram, eundo quocumque ad aliorum conversionem. Responderunt Laban et Bathuel: A Domino egressus est sermo. Sic plane gentiles frequenter convicti evidentia signorum ac sanctitatis et mirabilium, quæ in Apostolis et apostolicis viris viderunt, reniti non poterant, nec valebant; sed Rebeccam, id est, quamcumque personam gentilem ad eos pertinentem, seu propriam animam, resignaverunt ac tradiderunt prædicatoribus sanctis, ut conversa fieret sponsa Christi: propter quod sancti Apostoli non solum sic conversis, sed et eorum propinquis ita consentientibus, munera gratiarum procuraverunt cœlestium. Initoque convivio, pariter epulabantur: facti commensales et domestici in Ecclesia Christi, atque in mensa Sapientiæ consedentes, frumentum electorum et vinum germinans virgines, hoc est, corpus et sanguinem Salvatoris simul sumpserunt.5
Surgens autem mane, locutus est puer: Dimittite me, etc. Sic sancti Apostoli et cooperatores eorum jugiter conabantur in anteriora se ipsos extendere, et ad cœlestia properare;6 imo et quosdam a se conversos, non solum ad observantiam mandatorum, sed ad evangelicorum quoque impletionem consiliorum traxerunt, ut parentes et fratres ac omnia quæ sunt mundi relinquendo, separatam et quasi monasticam vitam assumpserint: quod propinqui eorum, quamvis credentes, tamen adhuc imperfecti, conati sunt saltem ad tempus impedire sive differre, dicentes: Maneat saltem decem dies apud nos: quibus non consenserunt Apostoli, prædicatoresque sancti, eo quod Christus petenti dilationem, quousque sepeliret proprium patrem, locutus sit, Dimitte mortuos sepelire mortuos suos.7 Et dixerunt: Vocemus puellam, et quæramus illius voluntatem: quoniam nemo cogendus est ad religionis ingressum, sive ad opera supererogationis, nisi aliunde sit obligatus ad ea. Quæ ait: Vadam. Sic enim fideles ac fervidæ animæ responderunt. Dimiserunt ergo eam et nutricem illius.
Sæpe enim contingit, ut aliqua persona viam perfectionis aggrediens, aliam sibi magis familiarem, aut etiam quasi magistram aut institutricem secum alliciat et perducat: quibus propinqui eorum prospera imprecantur, cupiendo eorum spiritualem profectum, ut crescant in mille millia, exercendo quotidie opera virtuosa sine numero et mensura, ita ut universis suæ salutis prævaleant hostibus, et eorum possideant portas, id est tentationum introitus, atque suggestionum pravarum initia vincant. Igitur Rebecca et puellæ illius, ascensis camelis, secutæ sunt virum, id est, animæ ferventes in fide, ac patientes, propriis corporibus conculcatis, refrenatis, et rationi subjectis, apostolicam perfectionem sectatæ sunt.
Eo autem tempore deambulabat Isaac per viam quæ ducit ad puteum Viventis et videntis: hoc est, tempore primitivæ Ecclesiæ prædicantibus sanctis Apostolis, post Salvatoris ascensionem, ipse Salvator per gratiam morabatur, et per credentium indesinentem profectum deambulabat in cordibus eorumdem per viam perfectionis, quæ ducit ad profundissimam contemplationem ejus qui essentialiter vivit, et omnia intuetur, utpote ad beatificam et fruitivam ipsius inspectionem, in qua Beati torrente voluptatis immensæ potantur, et fluminis impetus eos lætificat.89 Habitabat in terra australi, id est, in mentibus fervidorum, qui frigora Aquilonis abhorrent, et calore Solis justitiæ perfunduntur; et egressus fuerat ad meditandum in agro: nam et ipse Christus ante suam ascensionem, egressus fuit a Patre, et per Incarnationis mysterium intraverat hujus sæculi campum, ad meditandum et exercendum humanæ redemptionis negotium; inclinata jam die, id est, luce gratiæ ac virtutum splendore in hominibus pro maxima parte deficiente, atque instante jam fine durationis Mosaicæ legis. Quumque elevasset oculos, vidit camelos venientes. Christus namque oculo pietatis clementissime intuebatur, quemadmodum sancti Apostoli et adjutores eorum, jugum Dei super se bajulantes, fructificaverunt in gentilium conversione, et quidquid boni egerunt, retulerunt ad ipsum, a quo jam ante audierant, Sine me nihil potestis facere, sicque grata mente redierunt ad eum quotidie.10
Rebecca quoque, conspecto Isaac, descendit de camelo: hoc est, conversa gentilitas, Salvatore plenius cognito, carnalia cuncta transcendit, atque per contemplationem deseruit, et edocta qualiter Christus venit per agrum mundi hujus in occursum suis electis, ut eos constringeret brachiis caritatis in patibulo crucis, ulnas suas extendens in eorum amplexus, ornavit se intus per virtutes et dona Spiritus Sancti, hujusque mundi vanitatibus se abscondit; pallio quoque suo operuit se, dum confessionis tegumento peccata sua texit et abstulit, ut Sponso cœlesti præsentaretur purgata. Qui introduxit eam in tabernaculum Saræ matris suæ. Christus, ipsa Synagoga, de qua secundum carnem natus fuerat, jam per infidelitatem defuncta, induxit conversam gentilitatem in gradum et gratiam, quam aliquando habuit Synagoga: cui dato libello repudii, Ecclesiam gentium duxit sponsam, et eam tam intense amavit, quod temperavit dolorem, quem de Synagogæ perditione conceperat, de cujus ingratitudine et damnatione tempore suæ passionis ineffabiliter doluit, imo et ante frequenter.
Footnotes
Chapter 68 of 104