Articulus 68
EXPLANATIO CAPITULI VICESIMI QUINTI : ABRAHAM VERO ALIAM DUXIT UXOREM.
PRÆSENTI capitulo describuntur novæ nuptiæ veteris Patriarchæ, et propagatio filiorum ex conjuge ista, felix quoque consummatio Abrahæ, et generationes filiorum ipsius. Abraham vero aliam duxit uxorem. Hoc maligni hæretici irriserunt, qui vetus Testamentum dixerunt non esse a vero Deo, quibus visum est, plenum fuisse lasciviæ, quod Abraham in tanta senectute duxit uxorem. Quibus dicendum, quod sanctus Patriarcha non fecit hoc ex incontinentia aliqua, et tripliciter excusatur. Primo, quia desiderio prolis copiosioris hoc fecit. Secundo, propter mysticam significationem, videlicet propter significandum futura, quemadmodum Osee propheta Deo jubente accepit fornicariam in uxorem, ad præsignandum quod terra seu plebs Israelitica fornicans fornicaretur a Domino, id est, per idololatriam a Deo vero recederet.1 Prophetæ etenim aliquando verbis, aliquando factis prophetaverunt: sic et Abraham, qui Deo testante fuit propheta, in senio suo duxit uxorem, ad præfigurandum re ipsa, quod ex Christo et Ecclesia militante generantur in fonte Baptismatis, et tamen non pertinent vere ad ipsam Ecclesiam, puta hæretici atque schismatici, qui per istam Abrahæ uxorem nomine Ceturam, ejusque filios designantur, quemadmodum per Agar et filium ejus, carnales ac perfidi veteris Testamenti sunt designati. Tertio, quia Deo inspirante hoc fecit, ad reprobandum quorumdam hæreticorum perfidiam, qui secundas nuptias damnaverunt, quæ tamen tanti Patriarchæ roborantur exemplo. Hanc rationem, sicut et præcedentem, tangit Augustinus.2
Duxit ergo aliam conjugem nomine Ceturam. Circa quod scribit Hieronymus: Cetura, Hebraice copulata seu conjuncta interpretatur. Unde Hebræi suspicantur eamdem esse mutato nomine Agar atque Ceturam, ut per hoc etiam ætas Abrahæ excusaretur, ne senex novis arguatur nuptiis lascivisse. Hinc refert et Lyra: Dicunt Hebræi, quod Cetura interpretatur thurificata, quia tam munde se habuit postquam cum Ismaele filio suo de domo Abrahæ est egressa, ac si fuisset Deo oblata et consecrata: propter quod, Sara defuncta, misit Abraham filium suum Isaac, ut illam sibi reduceret. Sed istis multipliciter objici posset. Primo, quoniam textus hic dicit, quod Abraham aliam duxit uxorem. Agar autem jam antea fuerat vera uxor sua, quæ quamvis erat separata ab eo ad tempus habitatione, non tamen vinculo conjugali: sicque eam recipiendo, non duxisset aliam conjugem. Secundo, quia paulo post scribitur, quod filiis concubinarum largitus est munera, ubi per concubinas intelliguntur Agar et ista Cetura. Tertio, quia de Abraham ait Apostolus, quod non consideravit corpus suum emortuum, quum ferre centum esset annorum:3 circa quod dicunt expositores, quod corpus suum fuit emortuum, quantum ad vetulam; sed de juniore poterat generare, sicque salvatum est supra, quod de Agar genuit Ismaelem: ergo et Cetura ista fuit juvencula, præsertim quum Abraham esset ad minus centum quadraginta annorum, dum eam accepit. Agar vero tunc vetula fuit. Nam filius ejus Ismael fuit quatuordecim annis senior Isaac, qui circa has nuptias Abrahæ quadragenarius fuit. Verumtamen dicit Lyra, quod nomen hoc concubinarum, in Bibliis Hebraicis correctis, hic scribitur diminute, ad innuendum quod non fuit nisi una. Sed Rabbi Paulus contra hoc dicit: Vocabulum quod hic in Hebraico ponitur, semper significat concubinas in plurali, sive scribatur diminute, sive integre: idcirco ex hoc quod scribitur diminute, non insinuatur quod non fuerit nisi una. Nihilo minus Josephus dicit, quod fuit una, et quod Abraham duxit eam, antequam misit pro uxore Isaac filii sui. Quid horum sit verius, nescio.
Quæ Cetura peperit ei, scilicet Abrahæ, successive sex filios, qui nominantur in littera. Filii Dadan fuerunt Assurim, etc. Circa hoc dicit Hieronymus: Ab Assurim aliqui putant Syros vocari, et a plerisque filiis Abrahæ dicunt regiones Indiæ occupatas seu habitatas. At vero ex Madian, filio Abrahæ et Ceturæ, ortus est Epha et Apher. Quocirca Hieronymus: Filii, inquit, Ceturæ occupaverunt terram Troglodytarum atque Arabiam usque ad terminos maris Rubri, secundum historicos Hebræorum. Dicitur quoque Apher ex posteris Abrahæ duxisse exercitum adversus Libyam, et ibi victor consedisse, a quo posteri ejus Aphricam nuncupaverunt. Hæc Hieronymus. Cujus verbis in Scholastica historia ex Josepho additur, quod viro illi in Libyam descendenti, Hercules tulit auxilium, et filiam ejus nomine Ethæam Hercules duxit uxorem, genuitque ex ea Dodorim, cujus filius fuit Pnoron.
C D
Deditque Abraham cuncta quæ possederat filio suo Isaac, videlicet omnia principalia bona sua, tanquam principali præelectoque filio. Non tamen videtur Abraham habuisse nec ei dedisse hereditaria et immobilia bona, nisi supra præfata, quæ emit aut acquisivit, et pauca fuerunt, videlicet ager in quo erat duplex spelunca, et puteus Bersabee, ac nemus quod ibi plantavit, aut quædam similia.4 Filiis autem concubinarum largitus est munera. Abraham non erat adulter: idcirco concubinæ istæ fuerunt veræ uxores ipsius, quod et textus apertissime protestatur. Siquidem supra scriptum est, quod Sara dedit Agar ancillam suam viro suo uxorem. De Cetura quoque nunc dictum est, quod Abraham accepit aliam uxorem nomine Ceturam. In Scripturis autem veteris Testamenti uxor interdum concubina vocatur, ut patet in Judicum libro de uxore Levitæ. Sara demum fuit principalis ipsius Abrahæ uxor, ita quod ejus comparatione, aliæ duæ quasi concubinæ censentur.5 Abraham tamen cum Cetura non habuit aliam ea principaliorem, saltem eo tempore, quo ita vocata est. Porro qui dicunt eamdem fuisse Agar et Ceturam, affirmant hic plurale poni pro singulari, quum dicitur, Concubinarum; vel ideo Scripturam sic loqui, quoniam eadem quasi bis ducta est.
Fuerunt autem dies vitæ Abrahæ, centum septuaginta quinque anni: et ita obiit junior patre suo annis triginta. Nam Thare pater ejus vixit annis ducentis quinque, ut supra legitur.6 Et deficiens viribus corporis, mortuus est in senectute bona, id est virtuosis actibus decorata, provectæque ætatis, et plenus dierum, id est plenus operibus bonis, quibus usque in finem vitæ suæ inhæsit longævus: per quod insinuatur defunctus in quadam perfectione virtutum. Nam teste Ambrosio, plenitudinem vita justorum habet, inanes vero sunt dies malorum. Congregatusque est ad populum suum, id est, Sanctis in limbo patrum detentis conjunctus, quantum ad animam suam: qui limbus exinde vocatus est Abrahæ sinus. Vel Abrahæ sinus vocatur, secreta requies illa electorum in limbo illo tunc quiescentium. Et sepelierunt eum Isaac et Ismael filii sui, qui tanquam principales nominatim exprimuntur, quanquam et alii interfuerint multi; in spelunca duplici, etc., de qua dictum est copiose. Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus: cui et ante jam benedixit, sed post mortem Abrahæ patris sui, plus quam ante benedixit ei, augendo ei spiritualia ac temporalia bona.
Hæ sunt generationes Ismaelis, etc., et hæc nomina filiorum ejus, etc. Primogenitus Ismaelis Nabajoth, deinde Cedar, etc.; et ponuntur hic duodecim nomina filiorum suorum, qui fuerunt duodecim principes duodecim tribuum suarum, ita quod unusquisque eorum fuit princeps, et caput prosapiæ descendentis ab eo. Circa quod scribit Hieronymus: Duodecim filii nati sunt Ismaeli, primogenitus Nabajoth, a quo omnis regio ab Euphrate usque ad mare Rubrum Nabathæa seu Nabajothæa vocatur, quæ et Arabiæ pars est; et ab aliis filiorum suorum nominibus quædam eorum regiones nomen sortitæ sunt, scilicet Cedar, Duma, Theman, etc. Et facti sunt anni vitæ Ismaelis, centum triginta septem: deficiensque, mortuus est. Secundum Lyram, in Hebræo non dicitur, Mortuus est, sed, Transivit: quod secundum Hebræos, non dicitur de aliquo moriente, nisi justo: propter quod dicunt eum obiisse in gratia. Verum Rabbi Paulus asserit, in Hebræo non haberi, Transivit, sed, Deficiens mortuus est. Attamen fatetur Ismaelem decessisse in gratia, quia subjungitur: et appositus est ad populum suum, id est, in limbo patrum eis adjunctus. Isti itaque dicunt eum de suis excessibus finaliter pœnituisse. Sarraceni vero dicunt eum fuisse sanctum et vatem Dei. Veruntamen Scriptura ista non dicit de eo, sicut dicit de Abraham, et aliis Patriarchis ac Sanctis quibusdam, quod mortuus sit in senectute bona, et plenus dierum. Habitavit autem ab Hevila usque Sur, id est, ipse et posteritas ejus terras illas incoluit, ab India, quæ ab Hevila nepote Noe vocata est Hevila, usque ad solitudinem, quæ est inter Cades et Barad: quæ solitudo Sur appellatur, et tenditur usque ad mare Rubrum et Ægypti confinia. Ideo additur: Quæ, scilicet solitudo, respicit Ægyptum introeuntibus Assyrios per iter illud. Coram cunctis fratribus, id est filiis et nepotibus suis obiit, seu (ut exponit Hieronymus) in manibus filiorum suorum mortuus est. Per fratres enim intelliguntur quicumque cognati. Unde Jacob infra ait ad Laban: Pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis. Ut autem in Scholastica historia tangitur, Ismael fertur dysenteria obiisse.
Deinde describitur generatio Isaac patriarchæ. Hæ quoque sunt generationes Isaac filii Abraham. Abraham genuit Isaac: qui quum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam, etc. Istud repetitur, ut sequentia aptius inserantur. Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua ut conciperet, eo quod esset sterilis. Nam ut infra patebit ex textu, per viginti annos sedit cum Isaac antequam concepit. Denique, quamvis Isaac sciret patri suo Abrahæ esse promissam electi seminis propagationem copiosissimam per se, nihilo minus Deum oravit ut impleretur hoc. Deus etenim multa sic præordinavit, ut per preces obtineantur. Ideo ait Glossa: Quamvis per Isaac promissa erat successio, tamen præfinitio Dei precibus erat implenda. Hinc subditur: Qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ supernaturaliter, sicut et Saræ, quamvis in Sara fuerat major causa sterilitatis, quia et senium. Sed collidebantur in utero ejus parvuli: quando enim vicina fuit partui, cœperunt infantuli in utero ejus collidi, seu invicem se quasi impellere, quasi inter se concertantes, quis eorum primus egrederetur: quod tamen non contingebat naturaliter, sed ex dispositione divina, quia præsagium exstitit futurorum, ita quod Deo volente et movente forte per angelum facta fuit commotio illa infantum, ad præfigurandum quod inter eos natos esset futura contentio propter primogenituram, et etiam inter Judæos et Idumæos ex eis tunc nascituros. Porro Septuaginta transtulerunt, Ludebant et calcitrabant infantes. Symmachus autem, In superficie ferebantur: quasi scilicet in similitudine navis pondere apto carentis. Itaque sicut Deus per verba, ita et per motus istos ostendit futura, quia frequenter per facta prænuntiat aliquid.
Quæ, scilicet Rebecca, ait: Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere? Timuit enim aborsum, et periclitari in partu, quia ex tali collisione geminorum in utero, solent talia sequi pericula: ideo conceptum suum reputabat infructuose concessum, nisi Deus sibi aliunde succurreret. Vel, quasi admirando locuta est, Si sic mihi futurum erat, etc.; quasi diceret, Si parvuli nondum nati, ita confligunt, quid facient nati? an se invicem destruent? In Scholastica historia legitur: Jacob creditur sanctificatus in utero, et in prædicto motu seu collisione infantum præfiguratum, quod non sit consensus Christi ad Belial.7 Porro quod Jacob sanctificatus fuit in utero, Augustinus in pluribus locis sentire videtur. Nam super illud ad Romanos, Quum enim nondum nati essent, disseruit:8 In Jacob nondum nato quid Deus dilexit, nisi gratuitum suæ misericordiæ donum?
Perrexitque ut consuleret Dominum. Quo vel ad quem perrexit, aut qualiter Deum consuluit, scriptura ista non exprimit. Dicitque Glossa, quod forte ivit ad locum in quo Abraham construxerat aram, seu (ut in Historia scholastica clarius fertur) forsitan transivit ad montem Moria, in quo altare ædificaverat Abraham, et immolatis ibi victimis, deprecata est Deum ut sibi ostenderet, quid sibi atque infantulis esset venturum. Lyra vero refert: Dicunt Hebræi, quod ivit ad consulendum Melchisedech sacerdotem Dei excelsi, et item ad Heber spiritum prophetiæ habentem, tunc usque viventes, ut per eos consuleret Dominum, hoc est, ut ipsi revelationem a Deo acquirerent, Dominum exorando pro certificatione Rebeccæ. Quod autem Melchisedech fuit Sem filius Noe, et quod ipse ac Heber usque post nativitatem Jacob vixerunt, ex superioribus potest patere. Multi quoque Catholici opinantur, quod ad Melchisedech sit profecta. Veruntamen Rabbi Paulus hic scribit: Quidam expositores Hebræorum testantur, quod non ivit ad consulendum aliquem Prophetam, sed ad aliquem locum devotum et secretum, in quo pro hac re oraret quietius. Istud quoque tangitur in Glossa, dicente:
Forsan ivit ad aliquem locum secretum, in quo magis quiete oraret.
Qui respondens, ait. Qualiter dederit Rebeccæ istud responsum, textus non docet. Et dicunt nonnulli, quod quum post immolationem et orationem dormiret in monte præfato seu alio loco, revelationem istam a Domino sumpsit per inspirationem occultam seu illuminationem angelicam. Alii putant, quod Deus ei respondit in vigilia per angelum, quemadmodum et per angelum edocuit Agar. Alii dicunt, quod respondit ei per Melchisedech aut aliquem alium Sanctum. Duæ gentes sunt in utero tuo, id est, duo infantuli qui erunt principia et capita duarum gentium, quia ex Esau sunt nati Idumæi, ex Jacob Judæi; et duo populi ex ventre tuo dividentur, id est, præfati duo populi inter se divisi, ex tuis infantulis distinctim nascentur; populusque populum superabit, id est, unus eorum alium vincet, aut sibi subjiciet: quod aliqualiter fuit tempore David impletum, quando Judæi sibi penitus subjugaverunt Idumæam, ut legitur Regum secundo, imo et omne masculinum peremerunt in ea;910 et major serviet minori, hoc est, populus Idumæorum ex Esau primogenito Isaac natus, Judæis deserviet: quod factum est tempore David, quando Idumæi facti sunt tributarii David regis. Verumtamen Augustinus effatur: Quod dictum est, Major serviet minori, nemo nostrorum aliter intellexit, quam majorem populum Judæorum, minori, id est posteriori populo christiano, serviturum.11 Et revera quamvis istud aliqualiter videatur impletum in populo Idumæo atque Judæis, tamen convenientius creditur, prophetiam istam aliquid altius intendisse: et quid est hoc, nisi quod in Judæis et Christianis evidenter adimpletur?
Jam tempus pariendi, in quo Rebecca pareret, advenerat, et ecce gemini, id est duo infantuli, in utero ejus reperti sunt. Hoc per eorum egressum patuit, quod duo fuerunt in utero, quod tamen et ante innotuit ex infantum collisione ac revelatione divina. Qui primus egressus est, rufus erat: idcirco vocatus est Edom, quod interpretatur sanguineus. Alia quoque ex causa vocatus est sic, ut statim dicetur; et totus in morem pellis hispidus, id est pilosus: ideo dictus est Seir, quod interpretatur pilosus. Hinc ait Hieronymus: Pro hispido seu piloso, in Hebræo habetur, † Sear. Unde Esau, sicut alibi legimus, Seir, id est pilosus, dictus est. Vocatumque est nomen ejus Esau, id est fortis, et hoc fuit proprium nomen ipsius. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu: quod Deo sic ordinante sic actum est, ad præfigurandum quod fuerat suum fratrem supplantaturus, non violentia, sed jure, ex præordinatione divina. Unde fratris plantam tenendo, quasi ipso facto monstravit, se fratrem suum a jure primogenituræ et privilegio benedictionis, retrahere. Et idcirco appellavit eum Jacob. Quis eum sic appellavit, non habetur ex littera evidenter; tamen de matre ejus dictum videtur, quia paulo ante præhabitum est, Gemini in utero ejus reperti sunt.
Sexagenarius erat Isaac, quando nati sunt ei parvuli. Ex quo constat quod dictum est, utpote quod viginti annis fuit cum conjuge sua absque prole, siquidem quadraginta exsistens annorum, eam accepit. Hinc etiam patet, stare non posse quod Josephus dicit, Abraham esse defunctum antequam nati fuerunt filii Isaac; imo quindecim annis probatur vixisse post nativitatem eorum: nam Abraham centenarius fuit, quando natus est Isaac, vixitque Abraham centum septuaginta quinque annis. Circa hæc quæritur, cur Isaac infra tot annos infecunditatis suæ uxoris, aliam non accepit, quemadmodum Abraham duxit Agar. Ad hoc (ut fertur) respondent Judæi, quod non licuit Isaac habere conjuges plures, ex quo sponte accessit, ut Deo in holocaustum immolaretur, quia extunc exstitit Deo consecratus. Alii dicunt, quod Isaac specialiter commendatur de continentia conjugali, et castitatis amore non duxit secundam: ita quod sicut Elias ac12
Jeremias sua continentia virginali, evangelicæ castitatis typum gesserunt perfecte, sic Isaac præsignavit continentiam, quæ in evangelica lege est, conjugalem, in qua unus unius est compar. Unde loquitur Augustinus:13 Iste Patriarcha nec uxorem habuit aliam, nec aliquam concubinam, sed posteritate duorum geminorum contentus fuit, nec tamen ob hoc patre suo Abraham virtuosior fuit, sed econverso.
Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, id est artificialis venator, et homo agricola; Jacob autem vir simplex: loquendo de simplicitate columbina, quæ dolum et fictionem excludit, et veram includit prudentiam. Sic enim sanctus Job fuit simplex, non simplicitate asinina, quæ caret prudentia atque industria. Hinc alia habet translatio, Jacob sine dolo.14 Habitabat in tabernaculis. Alia littera continet, Habitabat in domo, et ita est sensus, quod fuit vir quietus, vitans discursus, et remanens domi, nisi rationabilis causa eum egredi quandoque compelleret. Attamen Lyra refert, quod secundum Hebræos, istud intelligatur de tabernaculis Melchisedech et Heber, qui venientes ad se, edocuerunt spiritualia ac divina, ad quos dicunt Jacob venisse, et habitasse ad tempus cum eis, imo quatuordecim annis cum Heber. Unde et Glossa super illud, Habitabat in tabernaculis, ait, Studebat in spiritualibus. Verumtamen in Scripturis veteris Testamenti, domus etiam impiorum tabernacula solent vocari: quanto magis domus Isaac viri justi, qui et filium suum potuit informare? Moyses quippe de Dathan et Abiron loquens: Recedite, inquit, a tabernaculis hominum impiorum. Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius libenter vesceretur, et etiam quia primogenitus ejus fuit:15 nec dubium quin amabat etiam Jacob, sed ipsum Esau amplius; nec tamen putandum, quod Isaac patriarcha ex carnalitate aut gulositate talia amabat cibaria, et filium suum propter ea. Potest namque vir bonus ac sobrius moderate uti cibariis delicatis, sicut et pulchra uxore. Et Re- becca diligebat specialiter Jacob propter ejus simplicitatem et sinceritatem, et quia frequentius secum erat in domo, et rursum, ex inspiratione divina, et item, quoniam ex revelatione divina cognovit quod Jacob erat præelectus a Deo, et fratri suo præferendus.
Coxit autem Jacob pulmentum de quodam legumine, quod vocatur lenticula. Ad quem quum venisset Esau lassus de agro, ait: Da mihi de coctione hac rufa, id est rubicunda seu fulva, quoniam facta erat de lenticula rubea; quia oppido, id est valde, lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom. Circa quod ait Hieronymus: Fulvum seu rubeum, Hebraice dicitur Edom. Ob id autem quod pro rubeo cibo primogenita sua vendidit, nomen Edom seu fulvi accepit: cujus appellationis fuit et alia causa, ut tactum est, quoniam natus est rufus seu rubeus. Cui dixit Jacob: Vende mihi primogenita tua. Secundum Isidorum, primogenita fuit vestis sacerdotalis, qua majores natu cum benedictione patris induti, victimas Deo quasi pontifices offerebant. Porro in Scholastica historia plenius dicitur: Erant autem primogenita, quædam dignitates, quas habuerunt primogeniti in cognationibus suis usque ad Aaron. Habebat enim primogenitus vestem specialem, qua induebatur tantum in sacrificiis offerendis, et quando recepturus erat finalem benedictionem a patre. In solennitatibus quoque et conviviis, benedicebat junioribus, et in his duplam portionem ciborum recepit: sic et in divisione hereditatis habuit duplum, ut fertur. Itaque constat, quod primogenitura inclusit spiritualia aliqua, præsertim sacerdotium et auctoritatem benedicendi.
Quomodo ergo petiit Jacob primogenita sibi vendi, quum hoc esse simoniacum videatur? Ad hoc patet responsio ex dictis circa hoc, quod Abraham dicitur jus sepulturæ emisse. Primogenitura quippe jure et præordinatione divina erat ipsius Jacob, qui hoc ipsum ex suæ matris relatione creditur cognovisse: sicque intelligitur suam redemisse vexationem, retrahendo prudenter ad se, quod sibi ex gratia Dei competebat.16 Alii dicunt, quod sicut jus patronatus partim est spirituale, partimque temporale, propter quod per se vendi non potest, sed cum fundo vendito potest transferri, ita jus primogenituræ cum redditibus ad se pertinentibus transferri poterat per venditionem.
Ille respondit: En morior. Quid mihi proderunt primogenita? quasi dicat, Præ fame et lassitudine, ac desiderio hujus cibi deficio, ita quod primogenitura mihi non prodest. Ait Jacob: Jura ergo mihi, quod venditionem hanc ratam habebis. Juravit ei Esau hoc ipsum, et vendidit primogenita sua cum juramento. Et sic accepto pane et lentis edulio, puta pulmento, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset. Vel quia spiritualia non curavit, quum esset carnalis; vel quia viribus suis confidens, proposuit sibi reservare privilegia primogenituræ per vim, non obstante venditione aut juramento, sciens quod frater suus vir simplex non auderet resistere: sicque multipliciter et graviter valde peccavit, videlicet gula, simonia, illicita juratione, aspernatione spiritualium, ac pravo proposito violentiam atque perjurium committendi. Ideo ad Hebræos ait Apostolus: Ne quis fornicator aut profanus, ut Esau, qui propter unam escam vendidit primogenita sua.17
Sed circa hæc quæstio oritur: Non enim apparet, quod Esau vir humana versutus astutia, qui de cupiditate et gula notatur, vendiderit primogenita sua pro quammodicissimo pretio, utpote una esca, et potissimum si ad primogenituram spectabat ciborum et hereditatis portio duplex. Ad hoc (ut fertur) Hebræi respondent, quod cibus de quo ait ista Scriptura, non fuit pretium emptionis primogenituræ, sed datum fuit ultra pretium istud, eo modo quo in contractibus emptor consuevit ultra pretium dare symbolum aliquod. Si autem objiciatur præallegatum Apostoli verbum, dicentis, Qui propter unam escam vendidit primitiva: respondetur, quod conjunctio, propter, notat ibi causam venditionis motivam, non pretii quantitatem. Huic tamen responsioni objicit Rabbi Paulus, quia si Esau vendidit primogenita sua pro pretio magno, ita quod esca movit eum dumtaxat ad illam venditionem, non vocaretur ab Apostolo ipso profanus. Sed quidquid sit de hujus dicti veritate, ista objectio nullius est ponderis. Nam quantumcumque pretium Esau pro primogenitura per modum pretii accepisset, simoniacus factus fuisset, et ex consequenti † profanatus atque sacrilegus.
Amplius, juxta mysticum sensum, sicut Abraham, Sara defuncta, aliam duxit uxorem, quam tamen et ante dicitur habuisse, videlicet Agar;18 sic Christus nunquam sine spiritualibus nuptiis est, et si una particularis Ecclesia deficiat, aliam sibi procurat, quosdam convertendo ad se. Denique circa finem sæculi, Ecclesia per Antichristum pro maxima parte exstincta, Christus Judæos convertet, et Synagogam quam diu reliquerat, iterum sumet in sponsam. Quemadmodum autem ex Abraham natæ sunt multæ et maximæ nationes infideles et reprobæ; ita ex Christo et Ecclesia renati sunt plures in fonte Baptismatis, qui ad hæreticas pravitates ac varia vitia lapsi, ecclesias malignantium et conventicula hæreticorum, schismaticorum ac impiorum atque carnalium constituerunt: quibus tamen Christus largitus est munera, hoc est, dona gratiæ gratis datæ, bona naturæ ac fortunæ, imo et dona gratiæ gratum facientis in fonte Baptismatis. Isaac autem, hoc est, populo christiano catholico, Christus contulit hereditatem cœlestem, et cuncta quæ habet, quæ eis præparavit ad perfruendum seu participandum: quos nunc separat merito a perversis; deinde separabit eos ab invicem loco et præmio. Insuper, sicut post mortem Abrahæ Deus benedixit Isaac filio ejus; sic Christo passo et mortuo, resuscitato et in cœlum levato, Deus benedixit copiosissime ejus discipulis ac filiis. Iterum, sicut per Abraham et Saram, ita per Isaac et Rebeccam designantur Christus atque Ecclesia. Et sicut Isaac rogavit pro Rebeccæ fecundatione; ita Christus pro Ecclesiæ gratiosa fecunditate, quam ex se ipsa non habuit. Quumque concepisset Ecclesia, statim cœperunt pullulare et commisceri in ea, et contra se invicem præliari populi duo, videlicet boni et mali, catholici et hæretici: propter quod dolebat Ecclesia, et dictum est ei: Duæ gentes in utero tuo sunt. Christus namque comparavit Ecclesiam sagenæ ex omni piscium genere congreganti;19 sed populus catholicus et electus hæreticis ac reprobis prævalet.
Quemadmodum autem Esau erat totus deformis, rubeus et pilosus; sic iniqui ac perfidi mente deformes sunt, sanguinolenti, pravisque cogitationibus et iniquis affectibus quasi pilis operti: qui discunt venari, terrenaque colere, quoniam alios venantur ad mortem, et undique evagantur ac temporalibus inhiant. Jacob vero fuit vir simplex, in tabernaculis habitans; sic vere fideles sunt simplices sicut columbæ, et Christi ecclesias visitant, atque in scholis virtutum morantur. Quemadmodum etiam Esau quæsivit pulmentum et terrena a Jacob, et propter ea parvipendit spiritualia bona; sic reprobi et carnales a fidelibus conantur temporalia obtinere, de quibus devoti non curant, dummodo æterna ac spiritualia sortiantur. Caveamus igitur vitia Esau, omnem cupiditatem et gulam, omnem vanitatem et pompam, atque ipsius Jacob virtutes sectemur, quatenus et in nobis populus major minori deserviat, id est, multitudo passionum ac vitiorum, omniumque carnalium appetituum, sensualiumque apprehensionum ac operum subjiciatur cœtui intellectualium sensuum et actuum virtuosorum, imperio rationis, dominio caritatis, rectitudini æquitatis.
Footnotes
-
Osee 1, 2; II, 1. ↩
-
Aug. de Civit. Dei, xvi, 34. ↩
-
Rom. IV, 19. ↩
-
Gen. xxiii, 17; xxi, 30 et seq. ↩
-
Judic. xix. 10, 24, 25, 27. ↩
-
Gen. xi, 32. ↩
-
II Cor. vi, 15. ↩
-
Rom. IX, 11. ↩
-
III Reg. xi, 15, 16. ↩
-
II Reg. vm, 14. ↩
-
Aug. de Civit. Dei, xvi, 35. ↩
-
II Reg. viii, 14. ↩
-
Aug. de Cit. Dei, xvi, 36. ↩
-
Job 1, 1. ↩
-
Num. xvi, 26. ↩
-
Job i, 1. ↩
-
Hebr. xu, 16. ↩
-
Sensus mysticus. ↩
-
Matth.xm, 47. ↩
Chapter 69 of 104