Skip to the text

Articulus 69

ELUCIDATIO CAPITULI VICESIMI SEXTI: ORTA AUTEM FAME SUPER TERRAM.

HOC nunc exponendum capitulum, recitat qualiter Dominus benedixit et magnam prosperitatem contulit Isaac patriarchæ. Orta autem fame super terram, id est habitatoribus terræ Chanaan, post eam sterilitatem quæ acciderat in diebus Abraham. Supra duodecimo capitulo legitur Abraham intrasse Ægyptum, propter famem quæ tunc in terra Chanaan erat. Vicesimoque capitulo scriptum est, quod introivit terram Palæstinorum, et habitavit in Geraris; sed ibi non legitur propter famem id accidisse. Porro quando intravit Ægyptum propter famem, nondum genuerat Ismaelem; Isaac vero sexagenarius fuit, dum nati sunt ei Jacob et Esau, qui quum juvenes essent, et forsan plusquam viginti annorum, fecerunt commercium, de quo in fine præcedentis capituli actum est: sicque Isaac videtur tunc fuisse ad minus octoginta annorum; fuit quoque tredecim annis junior Ismaele. Ergo inter famem illam sub Abraham factam, et inter istam sub Isaac ortam, fluxerunt anni nonaginta tres ad minus, si historia ista quæ nunc recitatur de Isaac, contigit post venditionem primogenitorum Esau, ut series textus videtur prætendere. Non est autem verisimile, quod infra tot annos non fuerit in terra Chanaan alia fames, caristia sive sterilitas.

Præterea supra dictum jam est, quod Abimelech rex Geraræ concupivit et sibi adduci fecit Saram Abrahæ conjugem, Isaac nondum nato.1 Ergo inter tempus illud, et istud de quo in isto narratur capitulo, quod ipse Abimelech et etiam Phicol princeps militiæ ejus, de quo item vicesimo habetur capitulo, tractaverunt cum Isaac, fluxerunt ad minus octoginta anni: sicque Abimelech fuit tunc ad minus centum annorum, etiamsi non fuisset nisi viginti annorum quando adduxit ad se Saram. Deinde in isto capitulo scribitur Isaac multa egisse in terra Palæstinorum, puteosque fodisse, et loca mutasse, ac succrevisse quousque magnus effectus est vehementer. Post quæ omnia rursus legitur Abimelech cum Phicol venisse ad ipsum, et fœdus amicitiæ percussisse cum illo. Si itaque in recitatione hujus historiæ ordo temporis observatus est, inveniuntur Abimelech iste et Phicol valde diu vixisse, ita ut vix credibile videatur: idcirco Glossa et Scholastica historia dicunt, istam historiam recitari per recapitulationem, ita quod res quæ hic legitur gesta, acciderit ante nativitatem filiorum, Esau et Jacob, aut saltem ante venditionem primogenituræ præscriptam. Verumtamen istud non videtur certum nec necessarium dici, quoniam aliqui tunc vixerunt, imo et multi, quasi ducentis vel centum et quinquaginta annis, sicut et infra patebit de Laban. Nec Isaac videtur fuisse tantæ opulentiæ et sublimitatis, sicut hic fertur, ante mortem Abrahæ patris sui, præsertim quum scriptum sit præcedenti capitulo, Post obitum Abrahæ benedixit Deus Isaac filio ejus. Abraham vero vixit quindecim annis post nativitatem filiorum Isaac, ut in expositione præcedentis capituli est probatum: sicque obitus Abrahæ non præcessit prætactam primogenituræ venundationem, nisi per quinque annos, si filii Isaac non erant nisi viginti annorum tempore venditionis illius. Potius ergo reor ista recitari secundum ordinem temporis quo sunt facta.

Itaque abiit Isaac ad Abimelech regem Palæstinorum in Gerara, id est in loco seu oppido sic vocato. Nam propter amicitiam quæ fuit inter Abraham atque Abimelech, habuit Isaac fiduciam confugiendi ad ipsum Abimelech. Apparuitque ei Dominus, per angelum, secundum aliquem modorum sæpius prætactorum, dicens: Ne descendas in Ægyptum. Ex quo elicitur, quod intendebat intrare Ægyptum, quæ est regio valde abundans: idcirco Isaac magnam habens familiam, multaque pecora, voluit se illuc tempore sterilitatis transferre, sicut et pater suus Abraham fecerat. Sed quiesce in terra quam dixero tibi, videlicet infra terminos terræ promissionis, et peregrinare ibi, hoc est in terra quæ infra terram Chanaan et Ægyptum est media, puta in Palæstina, quæ ad terram promissionis pertinuit, ut patuit ac patebit: quasi dicat, Esto peregrinus in terra quam in successoribus et posteris tuis possidebis ut dominus. Hinc ratio præcepti hujus subjungitur: Tibi enim, et, pro id est, semini tuo dabo universas regiones has, scilicet Palæstinam, Chanaan, Galilæam, Samariam, etc., complens juramentum quod spopondi, id est firmiter et assertorie feci, Abraham patri tuo, etc., et benedicentur in semine tuo, scilicet Christo, secundum naturam humanam, omnes gentes terræ, id est quidam, imo et multi de omnibus, ut plenius sæpiusque expositum est. Hæc etenim verba eodem sensu promissa sunt Isaac, quo et Abrahæ: per quod patet, quod non Abrahæ tantum, sed et Isaac, imo et Jacob, ut infra clarebit, facta sit ista de Christo promissio. Eo quod obedierit Abraham voci meæ, id est jussioni quam ei loquendo præfixi. Verumtamen (ut est dictum) obedientia Abrahæ non promeruit de condigno, sed de congruo, exhibitionem promissionis illius de Christo, videlicet Christi incarnationem, et omnium gentium benedictionem per eum. Et custodierit præcepta, ea videlicet, quæ sunt de dictamine naturalis rationis, ut sunt præcepta Decalogi, quæ omnes respiciebant, et mandata mea, quæ ei specialiter jussi, et cærimonias, legesque servaverit. Cærimoniæ illæ fuerunt certi ritus seu modi colendi Deum, et saerificandi eidem. Per leges vero nunc possunt intelligi quæcumque institutiones tunc factæ et observandæ, quæ judiciales vocantur, quæ docebant modum servandi justitiam inter homines. Ex his conjicitur, quod ante legem Mosaicam multa præcepta moralia et cærimonialia ac judicialia observabantur a Dei ministris, quæ postmodum in lege Moysis sunt conscripta et ampliata. Per hæc quoque insinuatur excellentia sanctitatis Abrahæ, propter cujus justitiam Dominus dicit se tanta bona filio suo facturum.

Mansit itaque Isaac in Geraris, id est in loco sic dicto. Qui quum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit: Soror mea est, etc. Istud omnino concordat cum his, quæ supra de Abraham dicta sunt, ex quorum expositione patet et sensus istius passus.2 Quumque pertransissent dies plurimi, prospiciens Abimelech rex Palæstinorum per fenestram, vidit eum jocantem cum Rebecca uxore sua. Secundum Lyram, verbum Hebraicum, pro quo Hieronymus transtulit hic, jocantem, æquivocum est ad ludum et coitum, magisque proprie accipitur modo pro coitu. Verum (ut in expositione vicesimi primi capituli dictum est) Rabbi Paulus affirmat, quod verbum istud nunquam significat coitum, et secundum eumdem, nunc proprie signat jocum seu ludum: ut sit sensus, quod Abimelech vidit ipsum Isaac deosculantem et amplexantem suam uxorem, quod viri boni non faciebant nisi uxoribus propriis. Attamen verba sequentia ad utramque significationem possunt aptari.

Et accersito eo, id est, Isaac ad se vocato, ait: Perspicuum est quod uxor tua sit. Cur mentitus es eam sororem tuam esse? Secundum quod Abimelech sumpsit hoc nomen, soror, falsum erat Rebeccam esse sororem ipsius Isaac; non autem secundum quod Isaac sumpsit sororem, utpote pro cognata. Respondit Isaac: Timui ne morerer propter eam, id est, ex timore hoc dixi, et ista sum usus cautela, ne Palæstini me trucidarent, quatenus uxore mea liberius possent uti. Dixitque Abimelech: Quare imposuisti nobis? id est, cur induxisti super nos tantum periculum? In Scholastica autem fertur historia: Imponere est hic verbum absolutum, et designat imposturam seu fraudem, ut sit sensus: Cur imposuisti nobis? id est, cur nos decepisti? Hinc impostor vocatur deceptor, vel secundum Remigium, is qui viliora miscet metalla pretiosis. Potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, deceptus ex verbis tuis, putando quod esset soror tua, non uxor; et induxeras super nos grande peccatum, hoc est, quantum fuit ex parte tui, dedisti nobis occasionem adulterii cum conjuge tua. Verumtamen Isaac non dixit eam esse suam sororem tali intentione, et de Dei providentia sperans, ei commisit exitum rei, sicut de hoc plenius dictum est in exponendo verba et gesta Abrahæ in re pari. Præcepitque omni populo sui dominii, dicens: Qui tetigerit hominis hujus uxorem, morte morietur. Sive hoc exponatur de tactu etiam osculi et amplexus, sive de tactu concubitus, patet quantum gentiles illi adulterium abhorrebant: quantum ergo Christiani id merito abhorrerent?

Seminavit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum, id est inusitate fructum copiosum, ex speciali munere Dei, qui interdum unam terram ultra aliam multum fecundat. Nec oportet ut centuplum designet hic numerum determinatum ac certum; sed sensus est, quod multo plus accepit de fructu quam consuevit, aut se recepturum putavit: atque ut in Scholastica habetur historia, illud potest intelligi non solum de una specie opum, sed forte in omni genere opum est centuplicatus. Ideo quasi expositorie subditur: Benedixitque ei Dominus, augendo in eo spiritualia ac temporalia bona; et locupletatus est homo, et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est, etc.: per quod potissimum designatur in spiritualibus profecisse; per quod item innuitur, quod temporalis prosperitas donum sit Dei, et ab eo electis aliquando concedatur. Ob hoc invidentes ei Palæstini, omnes puteos quos foderant servi patris illius Abraham, illo tempore obstruxerunt, implentes humo*: invidia* namque est dolor de prosperitate alterius; in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac: Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es valde*. Mirum videtur, qualiter* peregrinus in aliena habitans terra, poterat esse fortior rege ac populo terræ illius. Potest hoc verbum intelligi per modum hyperbolicæ locutionis, qua aliquid sine mendacio dicitur per excessum, ad insinuandum insolitam magnitudinem ejus. Vel ideo dixit istud Abimelech, quoniam vidit Isaac divino undique suffultum auxilio, cui se scivit non posse resistere.

Et ille discedens, tanquam obtemperans regi in propria terra, ut veniret ad torrentem Geraræ, habitaretque ibi*: recessit* enim a civitate in qua habitavit cum rege, et habitavit non longe in valle, quoniam putavit se ibi aquam et pascua pro suis reperturum pecoribus; rursum fodit alios puteos, quos foderant servi patris sui Abraham, et quos illo mortuo olim obstruxerant Philistiim*, id est Palæstini, etc.* Illos etenim puteos, eo jubente, servi sui purgabant, ejiciendo humum injectam : quos Philistæi forsitan ideo impleverunt, ne quis ex posteris Abrahæ diceret se ad illos puteos jus habere. Foderuntque in torrente*, id est in valle juxta torrentem,* vel ubi torrens currere consuevit. Unde in Scholastica historia dicitur : Habitavit Isaac juxta alveum, per quem torrens aliquando influebat. Porro torrens vocatur aqua, quæ ex inundatione imbrium resolutioneve nivium aut glaciei decurrit, nec jugiter fluit : ideo ibi foderunt, quatenus hujusmodi aquam in foveis illis colligerent ac servarent. Et repererunt aquam vivam*, id est salientem, quæ instar rerum* viventium se movere videtur. Deinde in littera scribitur, qualiter pastores Geraræ contenderunt contra pastores Isaac, propter puteum illum, et similiter propter alium puteum : idcirco, secundum Josephum, Isaac illos puteos imperfectos reliquit, nolens cum indigenis terræ contendere, atque exspectans rationem ac licentiam bonæ voluntatis eorum : ex quibus patet magna humilitas, patientia, et mansuetudo Patriarchæ istius. Profectus inde, fodit, id est, servos suos fodere fecit, alium puteum, pro quo non contenderunt. Itaque vocavit nomen ejus Latitudo, dicens: Nunc dilatavit nos Dominus, id est, ampliavit in bonis, et fecit crescere, id est ditari, super terram, ita quod pecora nostra possunt nunc longe et late hic pasci.

Ascendit autem Isaac ex isto loco in Bersabee*, ubi et Abraham jam ante habitaverat*, ut supra dictum est;3 ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte*, per angelum in* somno seu in vigilia, dicens : Ego sum Deus Abraham patris tui*. Ex quo (ut ait* Salvator) probatur resurrectio mortuorum, et immortalitas animæ rationalis. Deus namque est Deus eorum qui sunt aut vivunt, ergo Abraham corpore suo exstincto, secundum animam suam fuit et vixit. Noli timere. Hæc consolatio congrue facta est huic Isaac, quando in terra aliena tantam fuit passus injuriam, et a rege terræ depulsus. Itaque, Noli timere timore carnali, mundano, immoderato, quia ego tecum sum*.* Benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham*, id est propter merita ejus : per quod* rursus eximia sanctitas Abrahæ designatur. Principaliter tamen fecit hoc Deus ex propria misericordia sua, et ad sui ipsius honorem ac gloriam, imo et aliquo modo propter merita Isaac, qui fuit magni meriti apud Altissimum. Nam et hoc piissimum est, quod Deus propter merita unius, alteri miseretur ac benedicit. Itaque ædificavit ibi altare, gratias agens Deo, qui tanta bona sibi jam dedit, et majora promisit; et invocato nomine Domini, quem assidue invocavit, et orando, laudando, obediendo ac immolando venerabatur, extendit tabernaculum; præcepitque servis suis ut foderent puteum. Jam enim fuerat animatus ex consolatione et promissione divina, si-bi ibidem jam facta. Extenditque ibi ta-bernaculum: habitavit enim in taberna-culis, tentoriis seu papilionibus, sicut de Abraham dictum est, et ita faciliter pote-rat locum mutare.

Ad quem locum quum venissent de Ge-raris Abimelech et Ochozath amicus il-lius: reges namque solent habere unum specialem amicum, qui antonomastice fer-tur amicus regis sui, ut patet de David, Salomone ac aliis;45 verumtamen, secundum Hieronymum, in Hebræo habetur tale com-plexum, quod significat collegium seu con-gregationem amicorum regis: ut sit sen-sus, quod turba amicorum regis venit cum eo propter reverentiam ejus, et Phicol dux militum; locutus est eis Isaac: qui tamen primo locuti sunt ei; et inter ce-tera ipse dixit econverso ad ipsos: Quid venistis ad me hominem quem odistis, et expulistis a vobis? Interdum enim fue-runt benevoli circa Isaac, interdum male-voli, ut dicit Hieronymus, et nunc constat ex textu. Qui responderunt: Vidimus te-cum esse Dominum, et idcirco † nunc di-cimus: Sit juramentum inter nos, quod amicitiam simul servabimus, et ineamus fœdus pacis, etc. Historia ista quasi eadem est cum ea, quæ capitulo vicesimo pri-mo habetur de juramento et fœdere pacis ac amicitiæ inito inter Abraham et Abi-melech.

Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac, etc., dicentes: Invenimus aquam: idcirco puteum, in quo aqua illa inventa est, vocavit Abundantiam, et nomen urbi impositum est Bersabee. De hoc nomine et interpretatione, ac rationibus suæ impo-sitionis, dictum est supra in fine exposi-tionis capituli vicesimi primi. Unde aliqui dicunt, quod ista de qua nunc legitur, impo-sitio nominis, non fuit nova institutio, sed prioris impositionis innovatio et confirma-tio. Verumtamen, secundum Hieronymum, ex eo quod aqua ibi inventa est, Isaac al-ludens priori nomini civitatis, declinavit paululum litteram; et pro stridulo Hebræ-orum SIN, a quo SABEE incipit, posuit Græ-cum sigma, id est Hebræorum SAMECH. Hinc in Scholastica historia apertius dicitur: In modico vocis stridulo et in scriptura, hoc nomen quod nunc impositum legitur, dif-fert a nomine quod Abraham olim impo-suerat ei: SABEE enim, scriptum per SIN Hebræum, significat juramentum vel sep-tem, et asperius stridet; scriptum vero per sigma Græcum, satietatem designat, et mol-lius sonat. Denique istud videtur magistra-lius dictum, quam quod scribit alius qui-dam, dicens: BER in Hebræo significat puteum, SABEE autem significat septem et juramentum ac satietatem. Ex quibus tri-bus significationibus locus iste ubi erat pu-teus, vocatus est Bersabee. Primo, propter septem agnas quas ibi statuit Abraham. Secundo, propter juramentum ibi factum inter ipsum et Abimelech regem. Tertio, propter aquæ abundantiam ibi inventam. Quum enim textus hic dicat, quod nomen urbi impositum est Bersabee, videlicet pro-pter abundantiam seu satietatem præfa-tam, videtur quod nomen istud aliquali-ter differat a nomine illo priori.

Deinde describitur inconsultum connu-bium Esau. Esau vero quadragenarius duxit uxores: Judith filiam Beeri He-thæi, et Basemath filiam Elon ejusdem loci. Hi duo viri, quorum filias Esau sum-psit uxores, fuerunt potentes Hethæi seu Chananæi, quas duxit sine consilio suorum parentum, quasi potens et sapiens per se: propter quod, secundum Josephum, fecit se ipsum dominum in potestate uxorum. Quæ ambæ offenderant animum Isaac et Rebeccæ: quia fortassis more Chananæ-orum fuerunt pompaticæ, curiosæ, im-morigeratæ, idololatræ. Displicuit quoque Isaac, quod posteritas sua miscebatur pro-vincialibus; melius tamen putavit inde silere.

Footnotes

  1. Gen. xx, 2. ↩

  2. Gen. xx, 2. ↩

  3. Gen. xxi, 33. ↩

  4. III Reg. v, 1. ↩

  5. II Reg. xvi, 16, 17. ↩

Chapter 70 of 104