Skip to the text

Articulus 70

DE SPIRITUALI INTELLECTU EJUSDEM CAPITULI VICESIMI SEXTI.

SICUT Isaac ingressus est Palæstinam cum domo sua, orta fame in Chanaan, sic Synagoga indurata, et omni spiritualium alimentorum refectione privata, Christus per Apostolorum prædicationem ad gentilium conversionem processit, atque in eorum demoratus est cordibus, qui evangelicam amplexati sunt legem: et factum est istud post sterilitatem, quæ in diebus Abrahæ contigit, hoc est spiritualem illam inopiam quæ frequenter fuit in cordibus Judæorum, quando Deus Pater in veteri Testamento dicebatur Deus ac Dominus Synagogæ. Præterea quæritur, cur juxta mysticum sensum Deus prohibuit Isaac intrare Ægyptum, quod tamen Abrahæ patri ejus non negavit. Respondetur, ad insinuandum quod fideles non debent per vana vagari, sed in meditatione cœlestis patriæ suum cor cohibere, omnemque sæcularem vitare affectionem. Rursus per Abraham multarum gentium patrem, signantur prælati; per Jacob laboriosum, activi; per Isaac continentem, et multo tempore in thalamo quiescentem, claustrales et contemplativi. Abraham ergo et Jacob Ægyptum ingredi sunt permissi, ad innuendum quod prælati atque activi possunt sæculares accedere, et per mundum transire; Isaac vero Ægyptum introire prohibitus est, quoniam contemplativi claustrales et religiosi, debent pro posse vitare discursus, et in abscondito vultus Dei persistere, nec sæcularium conversationi misceri: quia (ut magnus dixit Antonius) sicut pisces si extra aquam tardent, mox moriuntur, sic monachi infrigidantur, si inter sæculares tardaverint.

Seminavit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum. Primo Christus per se ipsum seminavit verbum Dei in populo Judæorum. Unde et dixit:1 Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt, domus Israel. Deinde per sanctos Apostolos et ceteros prædicatores electos evangelizavit gentilibus in tempore gratiæ, quod est annus benignitatis, et annus acceptabilis Domino: in quo invenit centuplum, quoniam centies, imo innumerabiliter plures ex gentilibus sunt conversi, etiam statim in exordio prædicationis Apostolorum per totum mundum, aut paulo post. Benedixitque ei Dominus: post Christi ascensionem benedixit Deus Trinitas Christo in suis membris, hoc est, ipsis fidelibus copiosissima gratiarum largitus est munera. Habuit quoque possessiones ovium et armentorum, et familiæ plurimum: id est, ex omni genere hominum multi crediderunt in Salvatorem, et subjecti sunt ei, incipientes, proficientes, et perfecti; rudes, simplices, ac subtiles, activi et contemplativi, diversorumque statuum, graduum, dignitatum ac ordinum homines.

Propter quod inviderunt ei Palæstini, hoc est omnes infideles ac reprobi, præsertim indurati Judæi ac tyranni ac multi philosophi; et omnes puteos quos foderant servi patris illius Abraham, illo tempore obstruxerunt, implentes humo. Per Abraham intelligitur Deus Pater, cujus servi fuerunt Patriarchæ et Prophetæ veteris Testamenti, qui puteos tot foderunt, quot libros sacros conscripserunt; inter quos Moyses fuit præcipuus. Quumque Salvator et ejus discipuli cœpissent ex libris legis et Prophetarum probare Christi adventum ac ejus mysteria, et ea quæ christianæ sunt fidei roborare, præfati infideles conati sunt omnes hujusmodi libros seu puteos obturare, vel eos litteraliter solum carnaliterque exponendo, ut infideles Judæi, aut eorum veritatem negando, ut pagani et quidam hæretici:2 qui errores et falsæ expositiones fuerunt quasi humus et sordidum lutum, quo libros istos, quantum in ipsis fuit, sordidarunt. In tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac: Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es valde. Per Abimelech intelliguntur principes sæculares ac perfidi, qui Christi Ecclesiam videntes quotidie numero ac donis Dei multiplicari, nisi sunt Christum excludere, et legem evangelicam eradicare. Ab illorum ergo obstinatorum cordibus Christus discessit, et juxta torrentem Geraræ habitavit in valle, hoc est, in humilium mentibus, atque in his qui gratiarum fluenta gratanter sunt amplexati, dignatus est commorari.

Ibi rursum fodit alios puteos: hoc est, per Apostolos et Evangelistas libros novi edidit Testamenti, de quibus Isaias prædixit: Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris.3 Hos autem puteos foderunt jam ante servi Abrahæ: quia quod sancti Evangelistæ et Apostoli scripserunt, et docuerunt esse impletum, Prophetæ prædixerunt implendum. In multis quoque conveniunt documentis, ad quod innuendum Ezechiel vidit rotam in medio rotæ, videlicet novum Testamentum in veteri.4 Foderunt in torrente, et repererunt aquam vivam. Torrens est cor Christi, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ Dei absconditi:5 in quo torrente foderunt Evangelistæ et Apostoli, quia ex fonte dominici pectoris hauserunt, quidquid rite intellexerunt et conscripserunt. Idcirco in illo torrente invenerunt aquam vivam, hoc est evangelicæ legis doctrinam, gratiamque cœlestem, atque exuberantiam Spiritus Sancti. Unde dixit Salvator: Qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum.

Sed et ibi jurgium fuit pastorum Geraræ adversus pastores Isaac, dicentium: Nostra est aqua. Pastores Geraræ fuerunt sapientes sæculi atque philosophi, qui Christi contradixerunt doctrinis, discipulorumque ejus libros reprobare conati sunt, sicut Porphyrius, Celsus, Julianus, Averroes; et quidquid verum ac morale seu utile invenerunt in illis, dixerunt pertinere ad se, seu sumptum esse ex philosophicis libris: imo multi eorum dixerunt, Christum in Ægypto libros didicisse Platonis, et quidquid in Evangelio mirantur Christiani tanquam sublime, ex libris Platonis esse acceptum. Talis ergo puteus vocari potest Calumnia. Foderunt et alium puteum; pro illo quoque rixati sunt. Alius puteus iste, est supernaturalis Evangelistarum et Apostolorum doctrina, quam constat in libris philosophorum non contineri: idcirco pastores illi increduli rixati sunt, asserendo talem doctrinam esse mendosam. Profectus inde, fodit alium puteum, pro quo non contenderunt. Iste puteus fuit illa doctrina apostolica atque evangelica, naturalem rationem non transcendens, ut quod unus est summus Deus, et consimilia quæ ex naturali ratione probantur: ideo in eo convenerunt et consenserunt, propter quod apte vocatur hic puteus Latitudo. Præcepitque servis suis ut foderent puteum. Isti servi fuerunt posteriores Doctores et Patres Ecclesiæ, qui post Apostolos composuerunt libros catholicos. Insuper quid designet, quod Abimelech rex cum suis venit ad Isaac inire amicitiæ fœdus, constat ex dictis in expositione vicesimi primi capituli.

Footnotes

  1. Matth.xv, 24. ↩

  2. Joann. IV, 13. ↩

  3. Is. xii, 13. ↩

  4. Ezech. 1, 16. ↩

  5. Coloss. II, 3. ↩

Chapter 71 of 104