Articulus 71
ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI VICESIMI SEPTIMI : SENUIT AUTEM ISAAC, ET VIDERE NON POTERAT.
QUALITER Isaac patriarcha benedixit filiis suis, præsens docet capitulum. Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat. Ex naturali et enim causa cæcitatem incurrit, et partim fuit ex senio. Verumtamen diu vixit post ea quæ nunc facta leguntur; quia ut infra habetur, vixit adhuc post reditum Jacob a Mesopotamia. Vocavitque Esau filium suum majorem, id est primogenitum secundum naturam, et dixit ei, etc. : Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meæ. Quasi dicat : Quum senex sim, volo adhuc sanus et mente compos peragere, quæ ante mortem facturus sum, ne morte aut sensus defectu præoccupatus, nequeam id explere. Sume arma tua, id est venationis tuæ instrumenta, pharetram et arcum, et egredere foras. Quumque venatu aliquid apprehenderis, fac mihi inde pulmentum, id est coctionem, sicut velle me nosti : quia frequenter talem cibum mihi parasti, adjuvante te matre tua aut famula; et affer cibum sic præparatum, ut comedam, et benedicat tibi anima mea, id est ego ipse ex desiderio animæ et cordis affectu, antequam moriar. Cur Isaac filium suum benedicere cupiens, primo ipsi istud injunxit? Non utique ex carnali affectu aut intemperantiæ appetitu, sed ut filius suus sibi in isto obtemperans, per obedientiam istam magis idoneus redderetur ad benedictionis susceptionem, et item ut ipsemet Isaac ex beneficio atque obsequio sibi a filio exhibitis, magis benevolus efficeretur ad filii sui benedictionem. Rursus, quoniam intendebat filio benedictionem conferre, etiam quantum ad temporalia bona, voluit primo ab eo aliquid temporale, præsertim refectionem, suscipere.
Quod quum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut jussionem patris impleret, dixit filio suo Jacob, quem specialius diligebat propter causas in expositione capituli vicesimi quinti introductas : Audivi patrem tuum loquentem cum Esau, etc. Nunc ergo, fili mi, acquiesce consiliis meis, et pergens ad gregem, affer mihi duos hœdos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo quibus libenter vescitur :1 quas quum attuleris et comederit, benedicat tibi, etc.
Istud consuluit Rebecca, quoniam sicut præhabitum est, ex revelatione divina cognovit Jacob esse præelectum a Deo, et ipsi Esau præferendum in benedictione, atque ad ipsum primogenituræ jus pertinere. Cui ille respondit : Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit : fuit enim per totam corporis sui pellem hispidus seu crinitus ; et ego lenis, id est corpore tener et tactu mollis. Si attrectaverit me pater meus, et senserit, timeo ne putet me sibi voluisse illudere, et inducat super me maledictionem pro benedictione. Ad quem mater : In me sit, ait, ista maledictio, etc., id est, maledictionis illius periculum accipio super me. Quasi dicat : Certa sum quod non maledicet tibi, sed benedicet; et si malediceret tibi, imputandum esset mihi magis quam tibi, quia induco te ad ista agenda. Abiit Jacob, et attulit, deditque matri duos optimos hœdos. Paravit illa cibos, et vestibus Esau valde bonis induit eum, id est vestibus sacerdotalibus, quia (ut habitum est) in lege naturæ primogeniti fuerunt sacerdotes, habebantque vestes speciales ac pretiosas, quibus induebantur dum sacrificia offerebant, et quando a patre suo benedictionem acceperunt finalem; pelliculasque hœdorum circumdedit manibus Jacob, et colli nuda protexit: ut videtur habere manus pilosas, et collum Jacob operuit, ne nuda colli ejus caro tangeretur ab Isaac, et sic cognosceretur ab eo.
Quibus illatis, id est, cibis a Rebecca paratis, ipsi Isaac allatis a Jacob, dixit: Pater mi. At ille respondit: Audio. Quis es tu, fili mi? Dixitque Jacob: Ego sum primogenitus tuus Esau. Feci sicut præcepisti mihi. Videntur in verbis istis duo mendacia contineri, quia non fuit Esau, nec fecit quod Isaac jussit, sumendo arcum et pharetram ad venandum, etc. Respondetur ad primum, quod sicut Christus in Evangelio ait, Joannes ipse est Elias, non utique in persona, sed in similitudine seu conformitate sanctitatis atque officii; sic Jacob dixit veraciter se esse Esau primogenitum, non substantialiter, sed similitudinarie, utpote dignitate primogenituræ:2 juxta quem modum, quum Christus interrogasset Apostolos, Quem me dicunt homines? dixerunt: Alii Joannem Baptistam, alii Jeremiam, etc. Ad aliud respondetur, quod Jacob in multis fecerat sicut Isaac sibi præcepit, et ita verificantur verba inducta. Et tamen si Jacob aperte dixisset, Sumpsi arcum et ivi venatum:3 intelligendum esset, Ego, id est is cujus personam repræsento, et cujus similitudinem gero, jusque possideo, feci hoc, atque tantumdem est quasi personaliter hoc fecissem. Surge, sede, et comede de venatione mea, etc., id est cibum coctum ex hœdis, quos per modum venantis tuli de grege, ut coquerentur. Voluntas Dei fuit, id est effectus divinæ voluntatis, ut cito mihi occurreret quod quœrebam: nam, Deo volente, invenit repente hœdos in grege.
Dixitque Isaac: Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non. Videbatur quippe ipsi Isaac ex auditu, quod non esset Esau, ideo voluit certificari per tactum, et experiri palpando an Esau esset. Accessit ille ad patrem, et palpato eo dixit Isaac: Vox quidem, vox Jacob est; sed manus, manus sunt Esau. Ex quo patet, quod tetigit seu palpavit manus ipsius Jacob, quas dixit esse manus Esau, id est similes manibus ejus in pilositate, vel realiter manus ejus, quia hoc æstimavit. Et non cognovit eum, quod esset personaliter Jacob, quia pilosæ manus similitudinem majoris expresserant, id est, manus Jacob pelliculis coopertæ, ostenderunt eum esse similem, imo et eumdem filio primogenito. Primo namque prætendebant similitudinem, et ex ea Isaac arguit et conclusit identitatem, et in hoc aliquo modo erravit, non tamen peccavit, quia non omnis error est culpa. Aliquo etiam modo non erravit, quia Jacob fuit ille, ad quem jure divino et speciali Dei dono primogenitura ac benedictio pertinebant, et illum Isaac exquirebat, præsentemque esse volebat ac æstimabat, et eumdem benedicere intendebat: quod totum sic fuit seu factum est. Benedicens ergo illi, id est, benedicere proponens ipse Isaac filio suo Jacob, ait: Tu es filius meus Esau? Hoc pro majori certificatione quæsivit. Respondit Jacob: Ego sum, ille qui juste ac merito fuit benedicendus, quem et Isaac benedicere proponebat. At ille: Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, ut benedicat tibi anima mea. Quos quum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto, dixit ad eum: Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi, ut majori caritate tui accensus, te affectuosius benedicam. Accessit et osculatus est eum.
Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam: vestes enim sacerdotales consueverunt odoriferæ esse, quia cum speciebus boni odoris reponebantur, sive ex alia causa, et hoc propter proprii officii dignitatem; benedicens illi, ait: Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. Juxta superficiem litteræ, litteralemque sensum primo occurrentem, iste est sensus, quod Isaac percepto odore suavi vestimentorum sacerdotalium, quibus A Jacob erat indutus, et delectatus illo odore ex corporali attactu ipsius Jacob, commendavit filium suum ex illo odore, vel potius ex dignitate primogenituræ, quam vestes illæ monstrabant: unde et odorem illum dixit esse odorem filii sui, quia redundabat in eum; quem etiam odorem comparavit agro pleno fructibus bene redolentibus, cui et Dominus benedixit, magnam ac dulcem fecunditatem ei præstando. Det tibi Deus de rore cœli et de pinguedine terræ, abundantiam frumenti et vini et olei, hoc est copiosum frumentum, abundansque vinum, et oleum multum, quæ ex rore qui generatur in cœlo aereo, et pinguedine terræ causantur. Ad horum quippe productionem, concurrunt corpora cœlestia motu, lumine et influentia, per modum causæ efficientis; ros et pluvia, per modum causæ disponentis; terra pinguis, ut causa materialis. Solet quoque per tria hæc, tota terræ fertilitas designari: quia per frumentum cibus, per vinum potus, per oleum condimentum signatur. Et serviant tibi populi, et adorent te, adoratione duliæ, tribus. Esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuæ. Quando hæc dicebantur, non habuit Jacob nisi unum fratrem, nec mater ejus habuit filios nisi duos, a quorum uno dumtaxat Jacob poterat adorari, a quo tamen nunquam legitur adoratus, sed ipse potius suum fratrem septies adoravit pronus in terram, ut infra habetur: ideo verba ista sunt mystica valde, et prophetico sensu plena, nec sunt impleta in Jacob et Esau, imo Esau fuit ditior et potentior ac dominantior fratre suo Jacob; sed in posteris eorum impleta sunt, quia ex Jacob descendit tribus regalis, et potentissimi reges, præsertim David et Salomon, quibus servierunt ceteri filii Israel ac Idumæi. Maxime vero ista impleta sunt in Christo, cui omnis populus, tribus et linguæ jam servierunt, ac servient; et in sanctis Apostolis, quos Deus constituit principes super omnem terram, ut infra tangetur.
Qui maledixerit tibi, sit ille maledictus; et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur. Per hæc verba videtur Isaac filio suo Jacob bona spiritualia imprecatus, ut sit sensus: Tantis virtutum ac gratiæ donis replearis tu et posteritas tua a Deo, ut justo zelo valeat maledici ei, qui maledixerit tibi; et benedici, qui benedixerit tibi. Hinc Rabbi Paulus ait: Maledicere alicui, communiter importat malum ei optare, quod semper peccatum est, nisi proximus sit peccator, aut saltem peccabilis, ita ut optetur ei aliquod malum pœnæ, quatenus ex ea consequatur aliquod bonum: ex quo constat, quod boni et justi nunquam sunt maledicendi. Ex hoc ergo quod Isaac maledixit prophetice maledicentibus Jacob, intelligitur quod posteritas Jacob, præsertim spiritualis, cui hæc benedictio principaliter dirigebatur, futura erat virtuosa et justa, ita quod ei maledicentes, digni essent maledici. Præterea, in Scholastica historia legitur: In benedictione ipsius Jacob quatuor continentur: Primum est abundantia victualium, quum dicitur, Det tibi Deus de rore cœli, etc.; secundum est excellentia potentiæ, quum additur, Serviant tibi populi, etc.; tertium est præeminentia primogenituræ, quum subditur, Esto dominus fratrum tuorum. Et ista sunt temporalia, præsentisque vitæ. Quartum est spirituale, et circa futura, quum dicitur, Qui maledixerit tibi, etc. Alii dicunt, quod Isaac imprecatus est Jacob seu posteris ejus tria: Primum est, temporalium opulentia; secundum, honor et excellentia, quum dicitur, Serviant tibi populi, usque ibi, Qui maledixerit tibi; tertium est, aliorum ad eum benevolentia, quum infertur, Qui maledixerit tibi: sic tamen, ut per temporalia ista intelligantur simul et spiritualia ac æterna, tanquam principaliter intenta, quoniam ex sensibilibus atque terrenis, homo erigitur ad cœlestia ac divina. Secundum Josephum, Rebecca oravit pro Jacob, ut optatam benedictionem consequeretur a patre. Isaac quoque benedicturus filio suo Jacob, orationem præmisit,
II Reg. viii, 14.
Dan. vii, 14.
Ps. xlii, 17. dicendo: Domine omnium sæculorum, et creator universæ substantiæ, tu patri meo et mihi abundanter benedixisti, conserva propitius hunc filium meum, et ab omni malo custodi, ac benedic, etc.
Vix Isaac sermonem impleverat, id est verba præfatæ benedictionis cum Jacob. Ex quo sequi videtur, quod forsitan plura dixisset ad Jacob, nisi Esau supervenisset; attamen Deo sic disponente, benedictionis sermonem complevit. Et egresso Jacob foras, de thalamo, in quo cæcus pater quievit: et forsan Jacob sensit adventum B Esau, propter quod festinavit exire; aliter non apparet quod tam repente, et quasi abrupte post patris sui verba exisset; venit Esau, etc. Expavit Isaac stupore vehementi; et ultra quam credi, id est credendo conjici seu percipi, potest per naturam secundum communem usum et cursum; admirans, quod sic decipi potuit circa notitiam Jacob, vel potius admirans dispensationem pietatis divinæ, et ordinationem sapientiæ Dei, in hoc facto, quod scilicet Deus voluit et præordinavit sic fieri, ut C Jacob benediceretur. Hoc etiam in admiratione ista ex revelatione divina cognovit quod ante nescivit. Hinc loquitur Augustinus: Expavit Isaac stupore vehementi, ita ut quædam mentis suæ alienatio sequeretur, quæ raptus aut ecstasis dicitur, et in magnarum rerum revelationibus fieri solet. Unde intelligendum est, ipsum Isaac tunc spiritualiter admonitum esse a Deo, ut confirmaret benedictionem suam in Jacob, cui alias potius potuisset irasci quod patrem fefellerit.4 Sic et in Adam præcessit ecstasis antequam dixit, Erunt duo in carne una: quod est magnum sacramentum in Christo atque Ecclesia. Hæc Augustinus. Itaque Isaac admirans, ait: Quis igitur ille est, qui dudum captam venationem attulit mihi? Non ex ignorantia, sed admirationis abundantia, dixit: Quis igitur ille est? Jam quippe sciebat quod Jacob fuit. Porro quod addidit, Qui dudum captam venationem, etc., adjecit secundum suam æstimationem, quia sibi revelatum non fuit qualiter Jacob attulit materiam cibi illius, non venando, sed ex grege duos hædos sumendo. Benedixique ei, et erit benedictus: quasi diceret, Benedictionem ei collatam revocare non volo, nec valeo, quoniam Deus sic ordinavit.
Auditis Esau sermonibus patris sui Isaac, irrugiit clamore magno: hoc est, ex intensissimo cordis dolore instar leonis terribiliter exclamavit. Verumtamen non ex vera compunctione aut contritione, neque ex caritate, sed potius ex privato amo re et cupiditatis affectu quo ad terrenam prosperitatem valide afficiebatur, atque ex hoc de ejus amissione intensissime tristabatur: idcirco, teste Apostolo, non invenit pœnitentiæ locum, quanquam cum lacrimis inquisisset eam. Et consternatus, id est immoderato mœrore oppressus, ait:5 Benedic etiam et mihi, pater mi; quasi diceret, Saltem in temporalibus benedic mihi. Qui ait, se quodammodo excusando: Venit germanus tuus fraudulenter, hoc est per modum fraudulenti, utpote cum verbis et factis obscuris, et pie circumventivis, et accepit benedictionem tuam, id est, quam tu habuisses, secundum communem legem, in quantum primogenitus, nisi Deus aliter disposuisset; imo et nisi tu promeruisses ea privari, primitiva tua fratri tuo vendendo. Circa hoc scribit Lyra: Hebræi dicunt, Venit germanus tuus prudenter. Nam dictio Hebraica, interdum dolum, interdum prudentiam seu bonam cautelam significat, pro qua nunc accipi debet. Jam namque Isaac noverat, quod Jacob ex ordinatione divina benedictionem obtinuit: propter quod factum suum non potuit proprie fraudi adscribi. Hæc Lyra. Sed Rabbi Paulus his contradicit, asserens dictionem illam Hebraicam non esse æquivocam, sed fraudem seu dolum tantummodo significare. Sed quia fraus quæ proprie in malo accipitur, quandoque in bono sumitur abusive, juxta illud Apostoli, Quum essem astutus, dolo vos cepi:6 idcirco hæc dictio fraudulenter, nunc abusive in bono acceptata est.
At ille subjunxit: Juste vocatum est nomen ejus Jacob, quod interpretatur supplantator; supplantavit enim me en altera vice. Primogenita mea ante tulit, id est, semel me supplantavit, privando me primogenitura per emptionem abreptam: hoc tamen est falsum, tum quoniam Esau sponte et ex proposito vendidit ea, tum quia ex prædestinatione divina pertinebant ad Jacob; et nunc secundo subripuit benedictionem meam, id est mihi debitam: quod etiam falsum est, quoniam benedictionem illam non subripuit Jacob injuste ut alienam, sed ut sibi debitam, tam ex divina præordinatione, quam ex jure primogenituræ in ipsum translatæ. Verum est tamen, quod supplantavit Esau fratrem suum, id est, ei prævaluit in utraque hac vice, præsertim quum scriptum sit in Osee: In utero supplantavit fratrem suum, hoc est, in utero aliquid fecit sua collisione, per quod futura tunc supplantatio figurabatur.7
Rursumque ad patrem ait Esau: Numquid non reservasti et mihi benedictionem? quasi dicat, Adhuc potes et mihi benedictionem aliquam dare. Respondit Isaac: Dominum tuum illum constitui, juxta sensum inductum, et omnes fratres ejus, id est posteros, servituti illius subjugavi, id est subjugandos prophetavi; frumento et vino et oleo stabilivi eum, hoc est, stabiliter locupletandum prædixi, sicut expositum est; et tibi post hæc, fili mi, ultra quid faciam? quasi dicat, Non possum tibi imprecari majora, præsertim intelligendo sub his temporalibus ac terrenis spiritualia ac æterna. Cui Esau: Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater? tanquam dicat, Plures benedictiones, quamvis non æque perfectas, potes conferre. Mihi quoque obsecro ut benedicas, etsi non benedictione ad primogenitum pertinente, quam jam fratri meo dedisti, saltem aliqua inferiore. Quumque ejulatu magno fleret ex causa prætacta, motus Isaac, id est compassione tactus, ex amore et pietate, tam naturali quam supernaturali, dixit ad eum: In pinguedine terræ et in rore cæli desuper veniente, erit benedictio tua, id est, in temporalium abundantia, quæ ex pinguedine terræ, et rore seu pluvia oritur, benedictio tua consistet: quod tam in Esau quam in posteris ejus impletum est. Nam et Idumæa sibi ac posteris suis a Deo concessa, pascualis ac fertilis perhibetur. Vives in gladio, id est, vir bellator eris, bellicosaque erit posteritas tua; et fratri tuo servies: quia Idumæi fuerunt subjecti longo tempore regibus ac populo Judææ. Tempusque veniet, quum excutias et solvas jugum, id est dominium, ejus de cervicibus tuis.89 Hoc quarto Regum legitur adimpletum sub Joram rege Israel, cui rebellaverunt Idumæi, quamvis semel percusserit eos.
Oderat ergo semper, id est diu et continue per aliquod tempus, Esau Jacob fratrem suum, pro benedictione, id est propter hoc, quod benedictionem primogenituræ fuit consecutus a patre. Dixitque in corde suo: Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum. Hoc dupliciter potest exponi: Venient dies, etc., id est, fratrem meum citius quo potero interficiam; et tunc pater meus, qui benedictionem meam illi donavit, lugebit diu ac vehementer, et ita vindicabo me pariter de utraque. Secundo: Venient dies luctus patris mei, id est, quum venerit mors ipsius, et deploraverimus eum, statim occidam fratrem meum; quia ut aliqui dicunt, non audebat hoc facere, patre suo vivente, ne malediceretur seu odio haberetur ab eo. Nuntiata sunt hæc, quæ Esau cogitavit, Rebeccæ a Spiritu Sancto, secundum Glossam. Unde in Scholastica historia fertur: Eodem Spiritu nuntiata sunt ista Rebeccæ, quo ipsa instigavit filium suum Jacob, fraudare fratrem suum. Alii dicunt, quod Esau per verba et signa ostendit, quod contra Jacob concepit, et ita Rebecca ab homine hoc audivit. Quæ mittens, et vocans Jacob filium suum, qui jam recessit a præsentia Esau ex timore, dixit ad eum seorsum et secrete: Ecce Esau minatur ut occidat te. Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consurgens, fuge ad Laban fratrem meum in Haran, id est urbem Mesopotamiæ sic vocatam, habitabisque cum eo dies paucos, etc. Ita nunc consuluit Rebecca, et filium suum tempore opportuno revocare proposuit. Aliter tamen pro parte evenit, quia Jacob multis annis habitavit cum Laban. Cur utroque orbabor filio in uno die? hoc est, si tu non fugeris, ipse occidet te; et te occidendo, occidi merebitur, aut expelletur seu fugiet de hac terra, et ita vobis ambobus simul privarer: quod totum per istud, quod tibi nunc do, consilium potest vitari.
Dixitque Rebecca ad Isaac: Tædet me vitæ meæ propter filias Heth, id est, tantum affligor de istis uxoribus Esau filii nostri, quæ sunt de genere Hethæorum: de quibus et causis hujus doloris Rebeccæ, dictum est in expositione præcedentis capituli; si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terræ, hoc est de genere Chananæorum, nolo vivere, id est, tantum inde tristarer, quod quantum in me est, mallem mori. Circa quod quæritur: Primo, quare tantum abhorruit hæc Rebecca tale conjugium. Respondetur, quod propter incompositionem, pompam, et alia vitia mulierum Chananæarum, et item quia sciebat promissiones illas magnificas Abrahæ et Isaac factas, in posteris Jacob implendas: ideo voluit ut de sua cognatione duceret conjugem; propter quod etiam Abraham adjuravit servum suum, ut de sua parentela acciperet filio suo Isaac contoralem. Secundo, qualiter excusetur Rebecca, mulier virtuosa, a vitio impatientiæ, in eo quod dixit, Tædet me vitæ meæ propter filias Heth; et rursus, Si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terræ, nolo vivere. Nempe, quum patientia sit virtus moralis, passionem tristitiæ moderans ac refrenans, videtur ad impatientiam magnam pertinere, sic contristari de adversitate, ut vita vertatur in tædium, morsque optetur. Dicendum, quod de malo culpæ tam proprio quam proximorum, præsertim propriæ sobolis, tristari oportet bona et moderata tristitia; ex quo sequi potest rationabile tædium, quo et Christus passione instante cæpit tædere: et potius appetenda est mors corporalis, quam admittenda culpa mortalis; † si convenienter queat vitari: imo et malum pœnæ potest esse occasio appetendi mortem, in quantum est janua vitæ felicis, et sub conditione, videlicet in quantum placuerit Deo, seu quantum est in ipso appetente. Verumtamen memorata verba Rebeccæ intelligi possunt per modum hyperbolicæ locutionis. Nam et tam seriose locuta est suo marito, quatenus induceret eum ad committendum filio suo Jacob quod iret ad Mesopotamiam ob causam præfatam; tamen ut probabile est, non dixit viro suo de odio et comminatione Esau in Jacob, ne ex hoc nimis contristaretur, præsertim quia jam cæcus erat, et quodammodo desolatus. Cæci autem mala quæ audiunt, valde imprimunt suo cordi, quia eorum imaginatio non ita dispergitur circa multa, quum non sint occupati circa diversa, sicut videntes. Augustinus tamen affirmat: Quod habent Latini codices, Vade in Mesopotamiam;10 Græci habent, Fuge in Mesopotamiam, ut intelligatur et Isaac intellexisse, quod Esau cogitavit de morte Jacob.
Insuper quæritur circa præhabita, an Jacob excusetur a culpa mendacii, et a fraude in verbis et factis præhabitis. Et videtur quod non, quia habetur ex verbis Isaac, quod venerit fraudulenter. Exhibendo quoque patri suo manus proprias, pelliculisque coopertas, videtur egisse dolose prætendendo se esse quod non erat. Item dicendo, Feci sicut præcepisti mihi, et, Comede de venatione filii tui, videtur mentitus. Ad istud quidam respondent, quod non oportet Patres veteris Testamenti excusare a veniali peccato, et per consequens, nec a mendacio officioso. Hinc in secundo volumine Collationum Patrum, in Collatione abbatis Joseph asseritur, quod Jacob commisit fraudem atque mendacium; et tamen excusatur ex interiori radice, quia pia intentione et justa ex causa utrumque processit. Porro Augustinus affirmat, quod omnia verba et facta hæc Jacob, mystica erant, et ex occulta inspiratione divina, nec peccavit in eis.11 Omne autem mendacium est peccatum, similiter omnis fraus proprie dicta. Sed istud dictis Sanctorum plus consonat. In Scholastica vero historia legitur: Excusatur Jacob de mendacio in patrem, et fraude in fratrem per jussionem matris, mater vero per familiare consilium Spiritus Sancti. Attamen non videtur, quod ex sola matris suæ jussione excusaretur, cui non debebat in illicitis (ut sunt mendacium et fraus) obedire, nisi in quantum jussio ista venit ex instinctu Spiritus Sancti. Ex cujus etiam instinctu, credendus est Jacob in his suæ matri obtemperasse.
Amplius quæritur, an Isaac benedixit veraciter ipsi Jacob. Videtur quod non, quoniam non intendebat benedicere ei, sed alteri, imo nec voluit benedicere Jacob. Error quoque personæ, impedit matrimonium, ergo et benedictionem. Ad istud patet ex dictis responsio. Ostensum est equidem, qualiter Isaac istud voluit ac intendit, et qualiter non. In matrimonio tamen est aliter, quia in illo exigitur utriusque consensus; in spiritualibus vero non semper est ita, ut si quis aliquem ordinet aut baptizet, ille est vere ordinatus aut baptizatus, quamvis ordinans aut baptizans, credat illum alium esse, aliumque ordinare aut baptizare intendat. Sufficit namque quod intendit ordinare aut baptizare illum, quem habet coram se. Ex quibus patet, qualiter sit intelligendum quod in præfata narratur Historia: Benedictus est Jacob, secundum verba, non secundum intentionem Isaac: sicut episcopus ordinat alienum, quem putat suum, et est ordinatus.
Denique dicitur esse triplex fraus: Una eruditionis, qua Joseph scyphum suum poni præcepit in sacco fratris. Alia inspirationis, qua filii Israel mutuarunt vasa aurea ab Ægyptiis. Tertia nocivæ deceptionis, quæ est vitiosa, non aliæ duæ. Simulatio quoque quadruplex assignatur: Prima est providentiæ et cautelæ, sicque Josue cum suis simulavit fugam.12 Secunda doctrinæ, sicut Christus finxit se longius ire. Tertia significationis, qua usus est Jacob, sicut jam patuit.13 Quarta duplicitatis et calliditatis, et hæc censetur culpabilis.
Postremo quærendum, quomodo dicat Apostolus ad Hebræos, quod Esau non invenit pœnitentiæ locum, et benedictionem cupiens hereditare, sit reprobatus, quum jam scriptum sit, quod Isaac motus et misertus sit ejus, benedixitque ei.14 Et respondendum, quod reprobatus est quantum ad hoc, quod benedictionem primogenituræ non potuit impetrare, nec quantum ad hoc, invenit pœnitentiæ locum. Reprobatus est quoque a Deo, nec in spiritualibus exstitit benedictus, nec gratiam finalem est consecutus, de quo per Malachiam testatur Dominus:15 Esau autem odio habui.
Footnotes
-
Gen. xxv, 28. ↩
-
Matth. xi, 13, 14; xxvii, 12, 13. ↩
-
Ibid. xvi, 13, 14. ↩
-
Aug. in Genesim, q. LXXX. ↩
-
Hebr. xii 17. ↩
-
II Cor. xii 16. ↩
-
Osee xii, 3. ↩
-
IV Reg. viii, 20-22. ↩
-
II Reg. viii, 14. ↩
-
Aug. in Genesim, q. LXXXII. ↩
-
Aug. Lib. contra mendacium, c. x. ↩
-
Josue viii, 15. ↩
-
Luc. xxiv, 28. ↩
-
Hebr. xii, 17. ↩
-
Malach. i, 3. ↩
Chapter 72 of 104