Skip to the text

Articulus 72

DE SPIRITUALI HUJUS CAPITULI VICESIMI SEPTIMI INTELLECTU.

JUXTA doctrinam Apostoli, omnia in figura contigerunt antiquis;1 potissime vero Patriarcharum verba et gesta, fuerunt mysteriorum Christi atque Ecclesiæ præfigurativa. Itaque per Isaac filios duos habentem, intelligitur Deus æternus, qui per creationem possedit populum Judæorum quasi filium seniorem, unde per Jeremiam testatur, Ephraim primogenitus meus; populumque gentilem, tanquam posteriorem. Quod autem Isaac præcepit filio suo Esau, ut sumptis suis armis iret venatum, et de venatione sua sibi pararet pulmentum, significat quod populo Judæorum præcepit prædicare, et prædicando homines ad salutem venari seu capere, sicut per Jeremiam fatetur:2 Ecce ego mittam ex eis venatores, et venabuntur eos. Ex animabus autem tam salubriter captis, fit Deo quasi suavis refectio, cujus gaudium atque deliciæ sunt nostra conversio ac profectus. Itaque prædicatoribus Judæorum Scribis ac Pharisæis taliter occupatis, Spiritus Sanctus qui per Rebeccam exprimitur, seu divina inspiratio suggessit plebi gentilium, figurato per Jacob, ut pergens ad gregem, id est, ovibus Christi per fidem se socians, et Christi Ecclesiam credendo operandoque intrans, afferret sibi optimos hædos, id est, tam eos qui idola coluerunt, violata lege naturali, quam eos, qui juxta naturalem legem vixerunt, prædicando converteret: qui optimi erant, id est valde boni bonitate naturæ, seu egregiæ indolis impressione, et quia insigniti erant superbenedictæ Trinitatis imagine. Ex quorum conversione, compunctione, salute, fit cibus quo libenter vescitur Deus Pater, quia de eorum emendatione et salvatione lætatur. Non enim est personarum acceptio apud Deum, sed in omni gente, qui timet Deum et operatur justitiam, acceptus est illi.34

Insuper per hoc quod Jacob respondit Rebeccæ, Nosti quod Esau frater meus pilosus sit, et ego lenis. Si attrectaverit me pater meus, etc., designatur quod plebs gentilis aliqualiter illuminata, propriam indignitatem, nuditatem, et vitiositatem attendens, indignam se fatebatur benedictione divina; et præsumptionis argui metuebat, si ad thronum gratiæ Dei auderet per se ipsam accedere, pensans ac confitens quod populus Judæorum, cujus frater fuit per conformitatem naturæ, et ratione unius omnium Creatoris, cœlestisque Patris, et propter eosdem primos parentes, esset pilosus, hoc est, considerationibus et notitiis Scripturarum quasi pilis repletus ac intus opertus;5 ipsa vero lenis, id est nuda ab actibus virtuosis, et tenera, hoc est imperfecta, et tentationibus cito cedens:6 ideo timuit, si Pater cœlestis se attrectaret, id est, imperfectionem et indignitatem ejus diligenter inspiceret, putaret quod ipsa voluisset ei illudere, hoc est suas calamitates ipsi Deo abscondere, sicque pro benedictione maledictionem incurreret. At vero Rebecca, id est Spiritus Sanctus seu providentia Dei, humilitatem populi gentilis perpendens, assecuravit eum de tali periculo, dummodo in Deo confidens, et sibi acquiescens, faceret quæ suggessit. Quum ergo populus ille ita egisset, Spiritus Sanctus induit et ornavit eum vestibus Esau valde bonis, quas secum domi habebat, id est diversis gratiarum muneribus, donis ac fructibus spiritualibus, quæ ante fuerunt in Synagoga, et semper fuerunt in potestate Spiritus Sancti; pelliculasque hædorum circumdedit manibus, id est, peccata gentilium conversorum adjunxit operationibus prædicatorum suorum, ita ut pro illis orarent, laborarent, ac satagerent, ut et præterita mala dimitterentur, et præcaverentur futura;7 et colli nuda protexit, id est, pristinam gentilium elationem virtute humilitatis operuit ac delevit; deditque pulmentum, et panes quos coxerat. Omnia nostra opera bona ac meritoria, dona sunt Spiritus Sancti: quæ tamen quum ipse in nobis et per nos fecerit, dat et imputat ea nobis, in quantum per liberum arbitrium acceptavimus inspirationes suggestionesque Dei, et cooperati sumus eisdem, et vult ut ea Deo Patri quasi per nos facta, offeramus ad laudem et gloriam ejus, ut ipse quasi reficiatur et delectetur in ipsis.

Præterea, per hoc quod Isaac dixit ad Jacob, Quis es tu, fili mi? insinuatur quod Deus universos diligenter examinat: et sicut Jacob dixit se Esau esse, similitudine et dignitate primogenituræ, sic conversa gentilitas dixit se esse Israeliticam plebem, imitatione fidei ac virtutum, electionis magnitudine et prædestinatione æterna.8 Rursus, Patre æterno quasi per modum admirantis habente se de tam celeri gentilium conversione, prædicatores ex gentilitate electi, Deo et gratiæ ejus præcipue adscripserunt hoc ipsum. Et palpato eo, dixit: Vox quidem, vox Jacob est, id est, populus iste adhuc unum Deum confitetur, quemadmodum naturalis ratio dictat; sed manus, manus sunt Esau, id est, opere Deum honorat, Trinitatemque veneratur, sicut ad veros spectabat Judæos. Quum itaque Deus Pater prætacta opera bona gentilitatis conversæ misericorditer acceptasset, et de ejus compunctione quasi de vino hausisset, dixit: Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi, id est, per contemplationem fervidumque amorem conjunge te mihi immediate: quod conversa gentilitas fecit.

Statimque ut sensit vestimentorum ejus fragrantiam, id est spiritualem dulcedinem et acceptabilitatem ac caritatis suavitatem conversæ gentilitatis, benedicens ei, id est dona gratiæ ac virtutum augens et complens in ea, ait: Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, hoc est, populus iste gentilis conversus, spiritualiter redolet omni suavitate virtutum, fructuum, ac donorum, ut olim aliquando Synagoga. Potissime quoque Christus omnium solus habens perfectiones, secundum naturam assumptam, suavissimum habebat coram Deo Trinitate odorem; sicut odor est agri pleni, id est universalis Ecclesiæ, donis Dei repletæ: imo ipse solus perfectior ac dulcior ea fuit, quia non ad mensuram Spiritum Sanctum accepit.9 Det tibi Deus de rore cæli et de pinguedine terræ, abundantiam frumenti et vini et olei. Abundantia frumenti et vini, est copia Sacramenti corporis et sanguinis Christi, de quibus loquitur Zacharias: Quid bonum Domini, aut quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines?10 Abundantia olei, est exuberantia spiritualium consolationum et gratiarum, quæ in Sacramento continentur ac percipiuntur. Ista accipiuntur de rore cæli, id est de affluentia liberalitatis divinæ, omnia fecundantis ac reficientis, et de pinguedine terræ, id est de caritate et meritis humanæ naturæ Christi. Serviant tibi populi, et adorent te tribus. Hoc tam in Christo quam in ejus Ecclesia est impletum, quoniam omnes gentes conversæ, Christo obediunt atque Ecclesiæ. Christus quoque est dominus fratrum suorum, id est hominum universorum, præsertim fidelium. Et incurvantur ante eum filii matris suæ, id est conversi ex Synagoga, de qua secundum carnem natus est ipse. In nomine etenim Jesu omne genu flectitur, cœlestium, terrestrium et infernorum: cui qui maledixerit, maledicetur;11 quoniam juxta Isaiæ oraculum, ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei:12 qui vero benedixerit ei ex caritate, benedicetur.

Vix Isaac sermonem impleverat, et egresso Jacob foras, venit Esau. Quum enim Deus in primitiva Ecclesia copiosissime benedixisset conversis gentilibus, et opera miraculosa operaretur per eos, venit et Synagoga offerens Deo sacrificia et obsequia sua, petens ea a Domino acceptari, et glorians se prælatam olim gentilibus; sed Evangelio divulgato, noluit ea Deus amplius acceptare, dicens eis per Malachiam:13 Non est mihi ultra voluntas in vobis, et munus non accipiam de manu vestra. A solis enim ortu usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, et ubique sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda: ita quod per modum admirantis se habuit de tarditate Synagogæ ad fidem, atque de gentium celeritate ad eam. Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit vehementer. Sic et Synagoga jam tam diuturne se relictam a Deo considerans, graviter ingemiscit et benedici precatur, pro adventu Messiæ clamans ad Creatorem, non credens venisse qui jam venit. Porro Deus per libros Prophetarum, per angelicas inspirationes, per Christianorum prædicationem, assidue loquitur Synagogæ,141516 quod populo gentilium benedixit, eique contulit omnem excellentiam, Synagogæ olim concessam.

Quumque ejulatu magno fleret, etc. Quemadmodum Isaac aliquid benedictionis largitus est Esau ejulanti, sic et Deus desolatissimæ Synagogæ temporalia quædam largitur, et rore cœli compluit eos, utpote quadam Scripturarum veteris Testamenti cognitione : quæ vixit gladio, Ecclesiam acriter persequendo, et tamen deinceps servivit eidem; sed veniet tempus, quando collum suum ex hac ejiciet servitute, quando videlicet fuerit ad Christum conversa. Oderat ergo semper Esau Jacob. Sic Judæi implacabile odium habent contra Christianos, propter hoc quod libros legis ac Prophetarum, signa atque miracula Dei, vident translata ad ipsos, et in primitiva Ecclesia nitebantur eos omnino exstinguere : propterea Spiritus Sanctus persuasit Ecclesiæ, ut se ad tempus ab induratis elongaret Judæis, et terras gentilium ingrediendo, disseminaret verbum Dei ibidem; postea autem Judæis per Romanos deletis a terra sancta, reducti sunt illuc fideles. Quemadmodum autem displicuerunt Rebeccæ uxores Esau filiæ Hethæorum, nec voluit filium suum Jacob filiabus Chananæorum sociari connubio, sic displicuerunt Spiritui Sancto perfidæ feminæ infidelium Judæorum, nec voluit Christifideles cum infidelibus sociare conjugia, quæ impedit dispar cultus. Nempe, quæ pars fideli cum infideli?

Postremo S. Hieronymus circa istud capitulum, commemorat verba Hippolyti martyris, quæ et in Glossa habentur. Unde Isidorus: Verba, inquit, Hippolyti martyris hoc loco ponenda sunt, sicut ea replicavit Hieronymus vir excellentissimæ scientiæ ac doctrinæ: Isaac portat imaginem Dei Patris, Rebecca Spiritus Sancti, Esau populi prioris et Zabuli, Jacob Christi atque Ecclesiæ; senectus Isaac, consummationem mundi: oculi caligantes, perisse fidem de mundo, et lumen Religionis neglectum esse, significant. Cetera hujus Sancti verba non prosequor, quoniam sententialiter sunt inducta.

Footnotes

  1. 1 Cor. x, 11. ↩

  2. Ibid. xvi, 16. ↩

  3. Act. x, 34, 35. ↩

  4. Rom. u, 11. ↩

  5. Hebr. iv, 16. ↩

  6. * totus ↩

  7. * prætact ↩

  8. Jer. xxxi, 9. ↩

  9. Joann. m, 34. ↩

  10. Zach. ix, 17. ↩

  11. Philipp. m, 10. ↩

  12. Is. xli, 11. ↩

  13. Malach. 1, 10, 11. ↩

  14. Malach. i, 10, 11. ↩

  15. Philipp. ii, 10. ↩

  16. Joann. iii, 34. ↩

Chapter 73 of 104