Skip to the text

Articulus 73

DECLARATIO CAPITULI VICESIMI OCTAVI : VOCAVIT ITAQUE ISAAC JACOB, ET BENEDIXIT EUM.

CONSEQUENTER describitur confirmatio benedictionis Jacob, et revelatio atque promissio ei desuper facta, et qualiter parentibus suis obedivit, Deoque gratus fuit ac votum fecit. Vocavit itaque Isaac Jacob filium suum, et benedixit eum, juxta formam quæ paulo post subditur; præcepitque ei, dicens: Noli accipere conjugem de genere Chanaan, id est Chananæorum. Hujus rei causæ, præhabitæ sunt in expositione præcedentis capituli.1 Sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syriæ, ad domum Bathuel, etc., et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui. Bathuel autem fuit filius Nachor fratris Abrahæ, et pater Rebeccæ ac Laban; fuitque diu mortuus dum ista locutus est Isaac. Deinde forma benedictionis subjungitur, quæ etiam per modum orationis profertur, quia a Deo est omnis boni collatio. Deus autem omnipotens benedicat tibi, etc., conferendo et augendo tibi spiritualia ac temporalia bona; et det tibi benedictiones Abrahæ, et semini tuo post te, etc., id est, bona Abrahæ repromissa aut data, largiatur tibi ac posteris tuis. Quumque dimisisset eum Isaac, profectus pervenit in Mesopotamiam ad Laban filium Bathuel, etc. Istud per anticipationem hic dicitur, quia infra subjungitur qualiter per intermedia loca illuc pervenit. Deinde recitatur in littera, qualiter Esau videns quod Isaac pater suus benedixisset Jacob, et misisset eum ad Mesopotamiam, ut inde acciperet conjugem, et quod Isaac non libenter adspiceret, id est invite haberet filias Chanaan in conjugio filiorum suorum, ivit ipse Esau ad Ismaelem fratrem patris sui, et filiam ejus duxit uxorem, volens per hoc patri suo Isaac complacere, et plana est littera. Deinde reditur ad ordinem historiæ.

Igitur Jacob egressus de Bersabee : ibi enim habitavit cum suis parentibus in terra Palæstinorum; pergebat Haran, id est versus urbem Mesopotamiæ sic vocatam. Quumque venisset ad quemdam locum. Secundum Isidorum, iste locus fuit ubi Bethlehem nunc vocatur, ubi natus est Christus. Alii dicunt, quod fuit mons Moria, in quo Abraham voluit Isaac immolare, propter quod Jacob reputavit locum illum sacrum, accessitque eum, ut orationi ac devotioni ibi insisteret, et dormiret. Huic concordat quod in Scholastica historia legitur, locum istum fuisse juxta Luzam, id est Jerusalem, ut infra Jacob testatur: Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, quæ est in terra Chanaan. Et vellet in eo requiescere post solis occubitum. Quia (ut Josephus ait) noluit urbes provincialium ingredi, aut in eorum domibus hospitari propter eorum malignitatem, et timuit eos, idcirco dormivit sub dio, et interdum in campis. Tulit de lapidibus qui jacebant; et supponens capiti suo, dormivit in eodem loco.

Ex quo patet, quod corpus suum rigide satis tractavit, pro pulvinari lapide utens. Refert Lyra, quod secundum Hebræos tulit tres lapides; et † tamen apparet ex textu, quod plures acceperat. Isidorus vero effatur, quod supposuit capiti suo lapidem magnum: et hoc probabilius sonat, quoniam saxo pro pulvinari voluit uti; pro tali autem reclinatione magis competebat unus grandis lapis, quam plures parvi: quod et textus infra insinuat, dicens: Surgens mane Jacob, tulit lapidem, etc. Recitat quoque Lyra, quod secundum Hebræos, Jacob evigilans reperit tres lapides illos mutatos in lapidem unum, in signum quod Dominus voluit ipsum Jacob sibi uniri, et se ei associare: quod si contigisset, mirum quod Scriptura ista tam solenne non tetigisset miraculum.

Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen ejus tangens cœlum. Ista fuit imaginaria visio, in sensu interiori per similitudines sensibiles repræsentata: ad quam visionem et revelationem sequentem, ipse Jacob fuit dispositus per suam devotionem, orationemque præviam, per obedientiam quoque quam parentibus suis exhibuit, et per rigorosam sui corporis castigationem, atque per tribulationem, in qua tunc erat, proprii fratris fugiens persecutionem. Denique, secundum Augustinum, per scalam istam intelligitur Christus, qui etiam ait: Ego sum via. Et, Ego sum ostium. Quæ competunt ei secundum naturam assumptam, quia per ipsum tanquam per mediatorem et salvatorem, ascendunt electi ad regnum cœlorum. Hæc scala stetit in terra, et tetigit cœlum: quoniam Christus per humanitatem cum hominibus convenit, et terram calcavit; per divinitatem vero Patri æterno in cœlis regnanti communicat, imo consubstantialis consistit. Angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam. Per quod significatum est, quod omnia angelorum ministrantium sacra obsequia, ad insinuanda sacratissima Christi mysteria principaliter ordinantur; et item, quod per Christum pacificata sunt terrena cum cœlestibus, homines cum angelis, imo cum Domino angelorum; et rursus, quod propter Christum angeli sancti libenter ministrant hominibus. Itemque, quod angeli ad Christi obsequium fuerunt semper parati. Hinc ipsemet dixit: Videbitis angelos ascendentes et descendentes super Filium hominis. Et Dominum innixum scalæ. Per quod designatur, quod caput Christi Deus, vel quod deitas unita sit ejus humanita-

Aug. de Civit. Dei, xvi, 38.

Joann. xiv, 6.

Ibid. x, 7.

Ibid. 1, 51.

1 Cor. xi, 3. ti. Quidam per scalam istam intelligunt gradus et successiones generationum, per quos Christus secundum carnem descendit ab Adam seu Abraham usque ad Virginem gloriosam; per latera quoque scalæ, accipiunt utriusque sexus personas, ex quibus descendit. Potest demum per scalam istam intelligi ordinata virtutum connexio, et spiritualis profectus, per quos ab imis ad summa pertingitur, per quos et Jacob ad tantam gratiæ celsitudinem est perductus.

Itaque Jacob audivit interiori auditu Dominum dicentem sibi per angelum, cujus obsequio formabatur hæc visio in imaginativa potentia, quam etiam visionem Jacob, angelo intus docente, veraciter intellexit: Ego sum Dominus Deus Abraham, etc. Eritque semen tuum quasi pulvis terræ, id est, posteritas tua instar pulveris erit innumerabilis. Ecce hic tota ejus posteritas pulveri comparatur. Dilataberis ad orientem et occidentem, etc. Quamvis hoc aliqualiter sit impletum in carnali posteritate ipsius Jacob, quæ non solum dilatata est versus quatuor plagas terræ promissionis, sed et in quatuor mundi partibus aucta est et majorata, plenius tamen impletum est in populo christiano, qui sunt spirituales filii Jacob, sicut et Abrahæ, per fidei ac virtutum sectationem. Apostoli namque ex Jacob progeniti, impleverunt mundum spiritualibus filiis per infidelium conversionem, et regenerationem ex aqua et Spiritu. Et benedicentur in te et in semine tuo cunctæ tribus terræ, hoc est in Christo, ut sæpe expositum est: sicque promissio ista facta est non solum Abrahæ et Isaac, sed etiam huic Jacob. Eroque custos tuus quocumque perrexeris, etc. Magna promissio, ex qua sequi videtur quod Deus in omnibus præservavit eum deinceps a culpa mortali, forsan et ante, maxime quum credatur sanctificatus in utero, sicut præhabitum est.

Quumque evigilasset Jacob de somno, ait: Vere Dominus est in loco isto. Quamvis enim dicatur esse ubique, ibi tamen specialius esse asseritur, ubi se ipsum magis gratiose ostendit, et specialius operatur: sicque specialiter fuit in loco hoc per se et suum effectum. Vel dixit hoc, quoniam Deo revelante cognovit mysteria Christi ibi esse complenda pro magna parte, quia in monte illo, tempore Salomonis constructum est templum Salomonis: quo per Chaldæos destructo, ædificatum est rursus ibi templum post reditum a Babylonica captivitate, in quo Christus multoties prædicavit, miracula fecit, et in cœnaculo quod erat templo vicinum, instituit sui corporis et sanguinis Sacramentum. Et ego nesciebam, id est, mysteria ista quæ ex revelatione hac nosco, antea ignoravi. Pavensque, id est reverentialiter metuens Deum, et majestatem ejus ac pietatem, mysteria quoque Christi admirans ex revelatione et visione præfata. Et Habacuc ait: Domine, audivi auditum tuum, et timui; consideravi opera tua, et expavi.

Quam terribilis, inquit, est locus iste! Quasi dicat, Valde metuendus est ac venerandus: metuendus, inquam, adversariis potestatibus, et honorandus hominibus, non propter locum seu terram istam secundum se consideratam, sed propter præsentiam Dei in eo exhibitam, et propter opera Dei hic facta, et quoniam templum Dei ædificandum est hic, potissime autem propter præsentiam et opera Christi futura in loco isto. Ideo subditur: Non est hic aliud nisi domus Dei, hoc est, in loco isto templum et tabernaculum Dei erit, in quo ipse specialiter habitabit per copiosum atque multiplicem suæ pietatis effectum: Dominus enim in templo sancto suo. Et porta cœli. Hoc addit, vel quia ab illo loco videbatur sibi cœlum quasi apertum, quando vidit Deum cœli innixum scalæ cœlum tangenti; vel quia per cultum Dei qui futurus tunc erat in templo, meruerunt fideles veteris Testamenti felicitatem cœlestem; vel quia in spiritu vidit Christi passionem circa locum illum futuram, per quam janua regni cœlestis est aperta credentibus. Hinc in Scholastica historia dicitur, quod

Il Par. 1.

1 Esdr. 1.

Luc. xxi. 10-13.

Habac. 1.

Ps. x, 5.

Jacob per verba hæc prophetavit de lege danda, templo ædificando, et Christi passione.

Surgens ergo Jacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit, id est, statuit eum, in titulum, hoc est in memoriale hujus visionis commendabile et condignum, atque in signum rei præteritæ, utpote revelationis sibi ostensæ, in signum quoque rei venturæ, videlicet passionis dominicæ, construendique templi;23 fundens oleum desuper:4 quod Deo libavit ac obtulit in signum, quod ab ipso est omnis unctio spiritualis, et quoniam lapis ille

Christi figura fuit, qui est petra, angularisque lapis: de quo ait Psalmista: Unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ. Appellavitque nomen urbis, juxta quam fuit hic locus, Bethel: quod interpretatur domus Dei, quia jam dixerat, Non est hic aliud nisi domus Dei. Postea quoque aucta est civitas ista, ita quod locus iste in ea fuit inclusus; sicque tempore Salomonis in ea constructum est templum, quod Jacob intellexit futurum. Quæ prius Luza vocabatur. Hæc est Jerusalem, quæ plura nomina est sortita. Nam (ut dictum est) primo a Melchisedech fertur fundata, et Salem vocata; postea dicta est Jebus, quia in ea Jebusæi habitaverunt: ex quibus duobus nominibus post factum est unum nomen, b mutata in r, et Jerusalem est vocata. Dicta est quoque Luza, id est nux sive amygdalus, quia dum cœpit fundari, inventa est ibi radix amygdalina, vel quia arbores amygdalinæ abundabant ibidem. Deinceps a Salomone, qui eam ampliavit et roboravit, appellata est Solyma; atque per compositionem prioris nominis, Jerosolyma dicta est. Est etiam ab Adriano imperatore Ælia vocata, quia ipse Ælius Adrianus appellabatur. In Scholastica demum historia fertur: A Jebusæis qui eam condiderant, prius vocata est Luza.

Vovit etiam votum, id est, Deo promisit, dicens: Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, etc. Jam ante Deus dixit ad eum: Ero custos tuus quocumque perrexeris. Cur ergo locutus est Jacob de isto conditionaliter, quasi incertus de rei eventu? Respondetur, quod forsitan formidavit, ne peccando poneret obicem gratiæ ac beneficiis Dei. Nam tales promissiones divinæ, frequenter sub conditione intelliguntur. Erit mihi Dominus in Deum. Ista videtur inepta promissio, quia ad Dei cultum tenebatur, etiamsi non dedisset ei necessaria victui atque vestitui. Votum autem debet esse de operibus supererogationis, ad quæ homo aliunde non obligatur, non de necessariis ad salutem.5 Respondetur, quod non solum vovit quod Dominus esset sibi in Deum, sed et quod coleret eum per actus et hostias specialis devotionis, atque per opera supererogationis. Ideo subditur, et lapis iste quem erexi in titulum, vocabitur domus Dei: id est, in loco isto quum rediero, sacrificia et hostias offeram Domino, ut propono, tanquam in loco sacro, ita quod deinceps domus Dei vocabitur, id est locus divino cultui deputatus, præsertim quia in eo templum Domini construetur. Cunctorumque quæ dederis mihi, decimas offeram tibi. Intelligendum est hoc de decimis, quæ ultra aut præter debitum offeruntur, non de his ad quas ex lege naturali aut divina obligabatur, quas votum proprie non concernit.

Juxta spiritualem intelligentiam, per Jacob propria ex patris jussione relinquentem, et alienam terram ingredientem, ibique uxorem accipientem, intelligendus est Christus, qui, Deo Patre volente, venit in mundum, et tandem Synagoga relicta, ad gentilitatem se vertit, ad se illam trahens, convertens, et sponsam accipiens, sicut de Abraham dictum est. Insuper, per ejus somnum mors Christi est figurata, ejusque resurrectio per Jacob evigilationem. Quod autem lapidem capiti suo supposuit, hoc designavit, quod omnes Sancti Christo et ejus gratiæ innituntur. Per scalam vero quam vidit, ultra prætacta, mystice designatur gradus evangelicarum doctrinarum et octo beatitudinum, per quas ad regnum ascenditur sempiternum: per quam scalam angeli, id est sacerdotes boni et contemplativi, omnesque virtuosi ascendunt, ad cœlestia adspirando, atque assidue proficiendo;6 et descendunt, proximis succurrendo, sua peccata deflendo, se ipsos discutiendo, et suas ærumnas ac defectuositates pensando. Angeli quoque sunt, prædicatores et prælati virtuosi ac fervidi, qui in scala quæ Christus est, ascendunt, deitatis sublimia speculando; et descendunt, suæ humanitatis mysteria revolvendo. Sicque per Jacob potest intelligi quicumque vitiorum calcator. Infimum autem scalæ, potest intelligi pœnitentia, fides, timor Dei, sive humilitas. Cacumen autem scalæ, perfecta dilectio, contemplatio pura, mystica theologia. In hac scala homo hujusmodi videt Deum scalæ innixum, id est super omnem virtutum altitudinem elevatum, et ad succurrendum infirmitati humanæ semper paratum, nosque pie hortantem, et grandia promittentem. Latera scalæ dici possunt Scripturæ novi ac veteris Testamenti, intra quas fit ascensus ac spiritualis profectus, dum illis undique admonemur. Postremo per locum in quo Jacob quievit, intelligitur non solum universalis Ecclesia, sed et quæcumque Ecclesia particularis, imo et materialis basilica Domino consecrata, quæ propter summæ Majestatis præsentiam, propter sacramentorum Christi inexsistentiam, propter divini Officii celebrationem, propter fidelium devotam conventionem et sanctam orationem, terribilis est malignis spiritibus, ac venerabilis etiam angelis sanctis, nec aliud est nisi domus Dei, portaque cœli: quia in ea per sacramentalem confessionem delentur peccata, et infunduntur virtutes, per quas patet janua regni cœlestis.

Footnotes

  1. Gen. xxvii, 46. ↩

  2. 1 Petr. u, 6. ↩

  3. 1 Cor. x, 4. ↩

  4. Ps. XLIV, 8. ↩

  5. Sensus spiritualis. ↩

  6. 1 Petr. II, 6. ↩

Chapter 74 of 104