Articulus 74
EXPLANATIO CAPITULI VICESIMI NONI : PROFECTUS ERGO JACOB, VENIT IN TERRAM.
RECITATUR præsenti capitulo, qualiter Jacob ad Laban pervenit, ejusque filias duxit uxores, et ex una earum nomine Lia, quatuor filios generavit; nec est difficultas in textu, ideo immorandum non reor. Profectus ergo Jacob a loco in quo vidit scalam in somno, venit in terram orientalem, hoc est in Mesopotamiam, quæ respectu Judææ seu Bersabee unde venerat, sita est versus orientem; et vidit puteum in agro, etc., non remote ab urbe nomine Haran seu Charan. Dixitque ad pastores, qui juxta puteum pecora sua custodiebant: Fratres, unde estis? Ex hoc patet humilitas Jacob et caritas, quod ipse tanti filius Patriarchæ, vocavit pastores ovium fratres. Qui responderunt: De Haran, id est de urbe sic appellata, in qua cognati ipsius Jacob commorabantur. Quos interrogans: Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor? Dixerunt: Novimus, etc. Laban filius exstitit Bathuelis filii Nachor, sicque Nachor non fuit pater ipsius Laban immediatus, sed avus seu pater mediatus. Nominavit autem Jacob Nachor magis quam Bathuelem, quoniam Nachor fuit caput cognationis illius in loco illo. Dixitque Jacob pastoribus: Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur greges ad caulas, id est ad sua ovilia seu latibula, in quibus de nocte quiescunt; date ante potum ovibus, hoc est, nunc eas potate, et sic eas ad pastum reducite, etc., quia adhuc longe est a vespera.
Ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui, nam gregem ipsa pascebat. Hæc adhuc apud plures est consuetudo, quod puellæ et filiæ oves pascunt in agris. Ego quoque in pueritia mea antequam cœpi frequentare scholas, custodivi et pavi oves parentum meorum, et eram puer valde malus, pugnans frequenter in agro contra alios pueros ovium pastores. Quam quum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam esse. Quum enim loqueretur de Laban cum pastoribus, pastores dixerunt ad eum : Puella huc veniens, est filia Laban. Amovit lapidem quo puteus claudebatur : qui lapis magnus fuit. Ex quo expositores eliciunt, quod Jacob non venit solus, sed adjutorio sociorum itineris sui lapidem illum removit. Verumtamen Rabbi Paulus dicit contrarium, asserens expositores Hebræorum affirmare, quod solus hoc fecit divina virtute; sed primum verius creditur, nec obstat quod Paulus allegat Scripturam istud singulariter referre de Jacob, quoniam consuetudo Scripturæ est, ut ei factum adscribat, qui principalis causa ipsius est. Et adaquato grege, solito manius et contra consuetudinem, osculatus est eam, ex naturali amore, tanquam propinquam. Et elevata voce flevit, ex naturali cordis liquefactione, aut quasi præ gaudio, quod post tam longum iter pervenisset tandem ad personam sibi tam proximam; et indicavit ei quod frater, id est nepos, esset patris sui, utpote Laban. Est tamen probabile, quod hoc dixit Racheli ante deosculationem ipsius, imo et ante potationem ovium ejus, ita quod statim accessit eam, dicens se esse filium sororis Laban; alias Rachel forsan ægre tulisset osculum viri ignoti ac peregrini.
Lyra refert hic fabulam Judæorum, dicentium quod Jacob in itinere fuit captus et spoliatus ab Eliphaz primogenito Esau, quem pater suus ad hoc misit post Jacob, quem tamen ipse Eliphaz non occidit, sed omnibus bonis suis spoliatum, dimisit solum ac vacuum : ideo Jacob flevit, quod non habuit aliquod clenodium seu jocale quod daret suæ cognatæ. Huic recitationi contradicit Rabbi Paulus, asserens ipsum Jacob solum abiisse a suis parentibus sine comitiva ac copia argenti et auri, tanquam fugitivum ne cognosceretur ab aliquo. Verumtamen verius puto, quod cum honesta servorum comitiva recesserit; nec obstat, quod fugitivus abscessit, imo propter vitanda pericula sibi in via evenire potentia, tutius fuit quod abiit comitatus. Denique quum pater suus miserit eum ad Mesopotamiam, ut ex filiabus Laban sumeret conjugem, nequaquam verisimile arbitror, quod fecerit eum recedere sine decenti associatione atque familia, aut sine copiosa pecunia, pretiosisque rebus, quum supra habitum sit, quod Abraham mittens procuratorem suum in Mesopotamiam, pro uxore filio suo inde asportanda, misit eum cum familia et camelis, pretiosisque opibus, argento, auro, vestimentis ac vasis.1 At illa, scilicet Rachel, festinans ex amore et gaudio, nuntiavit patri suo Laban, venisse Jacob. Auditis autem causis itineris, respondit : Os meum et caro mea es. Id est : postquam Laban audivit a Jacob, quod venisset ex commissione parentum suorum, ne læderetur a fratre suo, et item ut uxorem acciperet ex filiabus ipsius Laban, tunc ipse Laban dixit : Consanguineus meus es, idcirco apud me secure latebis, et uxorem tibi dabo, unam filiarum mearum. Et postquam impleti sunt dies mensis unius, id est, postquam Jacob per unum mensem servivit avunculo suo Laban, curam gregis ejus habendo, dixit Laban ad eum : Num quia frater meus es, gratis servies mihi? quasi dicat, Quamvis sis filius meæ sororis, non tamen decet, ut sine mercede in servitio meo labores. Dic quid mercedis accipies, hoc est, tu ipse elige præmium. Laban iste vir astutus, consideravit fidelitatem, simplicitatem, virtuositatemque Jacob : ideo peroptavit eum diu secum tenere, præsertim quia jam cœpit sentire prosperationem suam ex adventu Jacob. ut uxorem acciperet ex filiabus ipsius Laban, tunc ipse Laban dixit : Consanguineus meus es, idcirco apud me secure latebis, et uxorem tibi dabo, unam filiarum mearum. Et postquam impleti sunt dies mensis unius, id est, postquam Jacob per unum mensem servivit avunculo suo Laban, curam gregis ejus habendo, dixit Laban ad eum : Num quia frater meus es, gratis servies mihi? quasi dicat, Quamvis sis filius meæ sororis, non tamen decet, ut sine mercede in servitio meo labores. Dic quid mercedis accipies, hoc est, tu ipse elige præmium. Laban iste vir astutus, consideravit fidelitatem, simplicitatem, virtuositatemque Jacob : ideo peroptavit eum diu secum tenere, præsertim quia jam cœpit sentire prosperationem suam ex adventu Jacob.
Habebat vero duas filias : nomen majoris Lia, id est, senior vocabatur Lia, minor appellabatur Rachel. Sed Lia lippis erat oculis; Rachel vero decora facie et venusto adspectu : quam diligens Jacob, ait:
Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis. Jacob vir virtuosus, ambas illas ex infusa caritate dilexit, in quantum ad Dei imaginem conditæ erant et felicitatis capaces; ambas quoque dilexit naturali amore, ut consobrinas: sed sicut Rachel per dona naturæ amabilior erat quam Lia, utpote pulchrior et forte magis faceta, vivax et agilis; sic et Jacob eam amplius adamavit: quod licitum erat, quia ad spiritualem finem et Dei honorem retulit totum. Sed quum Jacob esset filius quamopulentissimi viri, cur servivit pro Rachelis connubio, et non potius dotem seu divitias multas obtulit pro ea habenda? Respondent quidam, quod juxta prætacta spoliatus fuit in via, nec audebat eam adhuc ad domum patris sui adducere; sed quoniam Laban petiit a Jacob, quid mercedis pro sua servitute acciperet, et ipse non petiit nisi filiam ejus tantum, videtur non eguisse. Respondit Laban: Melius est ut tibi dem eam, quam alteri viro: et hoc propter tuas virtutes, et quia propinquus es, et ditissimorum proles parentum: tunc quoque homines libentius contraxerunt conjugia cum cognatis.
Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis, et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine. In Proverbiis Salomonis scriptum est: Lignum vitæ, desiderium veniens; spes autem quæ differtur, affligit animam. Propter quod ait vir fervens: Heu mihi quia incolatus meus prolongatus est. Quomodo ergo tempus septem annorum, videbatur ferventissimo amatori paucum, pro obtinendo dilectæ amplexu, et non potius valde longum? Ad hoc ex verbis Hieronymi Scholastica respondet historia: Non est dictum, Videbantur ei parvi dies, sed pauci: quia desideranti animo ista velocitas tarda est; sed dictum est, pauci: quia videbatur ipsi Jacob, quod rem tam amabilem paucis emit, quia multo pluribus annis servisset pro Rachele, quam ea careret. Vel per dies intelligit laborem dierum, qui ei modicus videbatur, quia amor eum alleviabat. Verumtamen magnitudo
Prov. xiii. 12.
Ps. cxix. 5. amoris Jacob ad Rachelem, non erat amor carnalis prædominans, sed naturalis et quodammodo maritalis, quamvis non oporteat eum excusare ab admissione venialis culpæ. Dixitque ad Laban: Da mihi uxorem meam: jam enim conjuncti erant per mutuum consensum Jacob et Rachel; quia tempus impletum est, ut ingrediar ad illam, id est, jam septem anni impleti sunt quibus pro ea servivi. Jacob quoque jam erat grandævæ ætatis, utpote octoginta quatuor annorum, secundum Hebræos, quod et Lyra hic probat; sicque tempus fuit ut generationi vacaret, quatenus promissiones divinæ, Abrahæ et Isaac factæ, implerentur in sobole sua. Qui, scilicet Laban, vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias, et vespere Liam filiam introduxit, etc. Facto mane Jacob vidit Liam, et dixit ad socerum suum, etc. Quare imposuisti mihi? id est, cur ita me decepisti? Respondit Laban: Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias. Ita Laban versutus se excusavit; tamen ex alia causa Liam introduxit ad Jacob, videlicet ut faceret eum adhuc septem annis sibi pro Rachele servire, quoniam experiebatur omnia sua prosperari ex Jacob præsentia. Denique, dato quod consuetudo fuerit ibi, seniores filias primo dari ad nuptias, poterat tamen aliter fieri.
Circa hæc quæritur, an Jacob illa nocte Liam cognovit carnaliter. Et dicunt quidam, quod non, sed orationibus vacabat, sicut Tobias. Alii probabilius dicunt, quod imo, præsertim quia putavit esse Rachelem, ad cujus amplexus sic adspiravit, tamen desiderio prolis ad Dei obsequium educandæ. Josephus quoque affirmat, quod bene potatus cognovit eam. Secundo quæritur, an peccavit cognoscendo Liam carnaliter. Respondetur, quod non, quia ignorantia facti excusat, diligentia bona adhibita. Jacob autem vir simplex non habebat Laban suspectum de hujusmodi fraude, idcirco non tenebatur multum considerare an Rachel esset. Sed mirum quod tota nocte non
Tob. viii. 4 et seq. perpendit ex collocutione, tactu, aut simili modo, quod fuerit Lia. Ad quod Josephus ait, quod bene potatus erat, et verisimile est quod Lia ex patris sui informatione custodivit se pro posse, ne loquendo aut alio modo proderet semetipsam. Jacob quoque usque ad tempus istud fuerat virgo, et ita pudibunde se habuit, nec meretricales quæsivit blanditias in uxore. Tertio quæritur, an Lia fuit uxor sua postquam eam cognovit. Dicendum, quod mutuus consensus ad matrimonium exigitur, Jacob autem non consensit in Liam: idcirco non fuit legitima uxor ipsius, quousque in ipsam consensit. Laban vero valde multipliciterque peccavit, nec Lia videtur posse excusari in toto, quamvis excusetur a tanto.
Imple hebdomadam dierum copulæ hujus, id est, per hos septem dies exspecta, et nuptias celebra, seu nuptiarum convivium, quod septem diebus consuevit dari; et hanc quoque, puta Rachelem, dabo tibi de facto, quam jam dedi tibi de jure, pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis: ita quod his septem diebus finitis, intrabis ad eam. Ideo (teste Hieronymo) errant qui dicunt, quod post septem annos alios dormivit cum ea, non ante: quod tamen et Josephus dicit. Injustum enim valde fuisset, virum ita deceptum, tamdiu differre ab uxore quam meruit, et quæ sibi mox debebatur ex jure. Acquievit placito, etc., id est ei quod Laban proposuit sibi, consentiendo in Liam, ita ut post septem dies acciperet et Rachelem. Tandemque potitus optatis nuptiis, id est, usus concupitis Rachelis amplexibus, amorem sequentis priori prætulit, etc., hoc est, Rachelem ultimo sumptam, quantum ad copulam carnalem, plus dilexit quam Liam, cui primo fuit admixtus. Videns autem Dominus quod despiceret Liam, id est, minus curaret de ea quam de Rachele, non tamen vir ille tam bonus absolute despexit eam, aperuit vulvam ejus, etc., id est, apertioni organi sexus feminei dedit fructum, ita quod proles sequebatur ex ea. Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens: Vidit Dominus humilitatem meam, etc., id est parvipensionem meam, utpote qua parum a marito perpendor aut curor. Hinc filium suum vocavit Ruben, quod interpretatur filius visionis, nam dixit: Vidit Dominus, etc. Atque (ut Josephus narrat) Lia assidue Deum rogavit pro prole, cupiens suo placere marito. Rursumque concepit et peperit filium, et ait: Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, id est, a Rachele contemni, et a marito non tantum curari, dedit etiam istum mihi: Dominus enim consolatur miseros et afflictos ac vilipensos. Vocavitque nomen ejus Simeon, quod interpretatur auditio, quia dixit: Quoniam audivit me Dominus, etc. Istud autem Deus in se ipso invariabiliter novit; sed Lia loquitur de Deo more humano, et forsan angelus ejus oravit pro ejus fecundatione, quasi compatiens contemptui ejus, ejusque aspernationem, qua aspernabatur injuste, coram Deo commemoravit, ut impetraret gratiam Dei. Concepitque tertio, et genuit alium filium, dixitque: Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus, videlicet tempore opportuno post dies purificationis meæ, eo quod pepererim ei tres filios. Mulier enim fit marito amabilis per suam prolificationem, et frequenter pariendo præstat viro fiduciam, quod non infructuose eam accedet. Et idcirco appellavit nomen ejus Levi, quod interpretatur adjunctio, seu societatis firmatio. Quarto concepit et peperit filium, et ait: Modo confitebor Domino, id est, nunc eum grata mente valde laudabo pro tantis beneficiis suis, et quia pugnat pro me, humiliando Rachelem sterilem, quæ me spernit; et ob hoc vocavit eum Judam, quod interpretatur confessio, et intelligendum est de confessione laudis divinæ seu gratiarum actione. Cessavitque parere, non omnino, sed ad aliquantulum tempus. Nam postea peperit filios duos, unamque filiam.
Præterea, juxta spiritualem intelligentiam, per Jacob intelligitur quicumque Christifidelis, qui profectus inde, id est, proficiscens ad ea agenda quæ spiritualis pater suus ei committit, venit in terram orientalem, id est, regionem cœlestem, quæ est terra viventium, ingredi promeretur, in qua oriens lucis æternæ fulget Beatis plenissime.2 Venit quoque in terram orientalem, id est, nomine et re ad militantem spectat Ecclesiam, seu ad monasticam religionem, si religiosam professus est vitam; et videt puteum in agro, id est fontem Baptismi, seu scientiam Scripturarum, gratiarumque fluenta in ipsa Ecclesia, quæ est ager ac vinea Dei, quia in ea omnium fructus virtutum, et spiritualium suavitatum sapor nascuntur: in qua tres accubant greges, id est multitudo incipientium, proficientium, ac perfectorum: seu conjugati, continentes, ac præsidentes, in Ecclesia spiritualiter reficiuntur juxta puteum jam præfatum, ex quo greges hi adaquantur, videlicet juxta profunditatem et fluenta Scripturæ, cujus os grandi lapide clauditur, utpote Christo, qui est lapis angularis et clavis David, qui claudit, et nemo aperit;3 aperit, et nemo claudit: quoniam cui vult, revelat abdita Scripturarum, nec sine ejus illuminatione habetur salutaris scientia. Grandis quoque lapis claudens Scripturam, est intelligendi difficultas, verborum sacrorum obscuritas, varius ac mysticus modus loquendi. Morisque erat, ut cunctis ovibus congregatis, evolverent lapidem, etc. Ita nunc moris est, ut fidelium gregibus in ecclesia adunatis, prædicatores et prælati exponant eisdem Scripturas, amoventes saxum obscuritatis; sicque ovibus Christi reflectis, os putei rursus claudatur, id est, Scriptura in sua sinceritate et integritate relinquatur et custodiatur, ne ei pulveres falsitatum valeant commisceri, sed inviolata servetur.
Amplius, quod per duas Jacob conjuges, vita contemplativa et activa signentur, commune et omnibus notum est, nec opus est inde hic plura inserere. Victorinus quoque martyr per Rachelem non solum contemplativam vitam, sed et Christi Ecclesiam, sine ruga et macula exsistentem, ac Salvatori carissimam; per Liam vero, tam activam vitam quam Synagogam, in quibus fæces fuerunt et sunt, intellexit. Jacob autem, osculata Rachele, ploravit: quoniam vir devotus contemplativam vitam intime diligit, et sibi conjugem cupit, ejusque dulcedine degustata, præ gaudio æternæque gloriæ desiderio plorat. Oves quoque Rachelis adaquavit, quia sunt opera quædam ex contemplationis perfectione progredientia, quæ vir contemplativus dulciter amplexatur, et spirituali consolatione inungit. Insuper septem annis servivit pro Rachele Jacob, quoniam Christifidelis septem corporalia misericordiæ opera libenter exercet, quatenus ad contemplativæ valeat vitæ decorem, dulcedinemque perduci.
Sed quid est quod Jacob ad Rachelis amplexus anhelanti, Lia occulte supposita est, nisi quod pio ac sapientissimo moderamine Dei frequenter contingit, ut viri devoti ad contemplationis secreta silentia adspirantes, sine suo scitu ac nisu, imo quasi inviti, ad aliorum præsidentiam et exteriorum expeditionem eliguntur ac promoventur?4 Quibus super hoc conquerentibus coram Deo, divinitus respondetur, ut impleant hebdomadam dierum copulæ hujus, id est, ad tempus et congruis horis exteriora disponant, aliorumque gubernationi intenti sint; sicque Rachelem quoque adipiscentur, hoc est, vicissim ad contemplationis sublimitatem atque dulcorem intromittentur ac erigentur, et in abscondito vultus Dei haurient ab eodem, quod subditis loco ac tempore opportuno salubriter communicabunt ac ingerent. Quemadmodum autem Jacob non multum afficiebatur ad Liam, tamen propter ejus fecunditatem amavit et amplexatus est ipsam: sic devotissimi viri, ad prælationem, externamque occupationem non afficiuntur propter eas secundum se; nihilo minus propter fructum, quem Domino operante experiuntur se facere in præfatis, æquanimiter tolerant, et interdum libenter exercent eas, propter quod Paulus: Coarctor, inquit, e duobus, desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo;5 permanere autem in carne, necessarium est propter vos. Unde et Deus videns sanctam eorum intentionem, patientiam et laborem, atque fraternam, imo et paternam caritatem eorum ad inferiores, multoties eos dulcissime visitat, illuminat et inflammat, contemplationisque luce ipsos perfundit: et hoc pro opere quo servituri sunt ei in aliorum regimine et exteriori occupatione, septem aliis annis, hoc est, residuo tempore conversationis seu prælationis ipsorum.
Præterea, Dominus videns quod vir talis vitam activam et occupationem externam, quantum in se est, abhorret, dat ei fructum ex ea, ita quod primo gignit ex illa Ruben, seu filium visionis, hoc est illuminationem aliorum in fide; secundo, Simeon seu auditionem, id est obedientiam eorumdem, ita quod auribus cordis audiendo quæ Dei sunt, per obedientiam implent audita; tertio, Levi seu conjunctionem, hoc est unionem ipsorum cum Deo, cui credendo et obediendo, merentur gratiosius couniri; quarto, Judam, id est confessionem, ita quod subjectos inducunt ad assiduam Dei laudationem, gratiarumque actionem: quibus peractis, ad tempus parere cessant; quia dum vident subditos in hujusmodi actibus bene stantes, recurrunt ad contemplationis suæ secretum et abdita exercitia vitæ internæ, illi uni quod solum per se ac summe necessarium est, tota mentis sinceritate ac diligentia intendentes.
Postremo, circa illud quod dictum est, ipsum Jacob removisse ab ore putei lapidem, asserit Rabbi Paulus, quod expositores Hebræi dixerunt, per hoc esse præfiguratum, quod aliquis de Jacob descendens, deberet removere lapidem, id est cordis duritiam, et adaquare omnes greges: quod videmus in Christo completum, qui a cordibus electorum abstulit interiorem duritiam, eosque adaquavit ex aqua et Spiritu Sancto, seu gratiarum fluentis, et imbre sapientiæ salutaris.
Footnotes
Chapter 75 of 104