Articulus 75
ELUCIDATIO CAPITULI TRICESIMI : CERNENS AUTEM RACHEL, QUOD INFECUNDA ESSET.
PROLIFICATIO Jacob ex aliis suis uxoribus, consequenter describitur. Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suæ. Aliqui dicunt, quod sumendo invidiam proprie, prout est vitium et tristitia de bono seu prosperitate alterius, non invidit sorori, quia non doluit de hoc quod illa filios generavit; sed invidit ei, sumendo extense invidiam pro tristitia de proprio defectu, per comparationem ad alium, defectum hujusmodi non habentem. Sed istud non videtur litteræ consonare, quæ absolute testatur, quod invidit sorori suæ. Talis quoque tristitia laudabilis est, nec propter eam dicta fuisset Rachel suæ invidisse sorori, sed de propria potius doluisse sterilitate; nec Scriptura invidiam sic solet accipere. Denique non oportet Rachelem, imo nec ejus sororem, a solitis mulierum passionibus excusare, quamvis bene finierint cursum suum. Jam enim præhabitum est, quod Rachel Liam contempsit, et infra patebunt contentiones et æmulationes earum ad invicem. Nam et raro bene concordant ejusdem viri uxores. Potius ergo reor, quod Rachel invidit prosperitati suæ sororis, quam habuit in concipiendo et pariendo tot filios, in quantum sororis fecunditatem appendit, ut sui minorativam ac confusivam; et quod sorori suæ fuit concessum, doluit non potius sibi esse collatum. Insuper ex passione illius invidiæ irrationabiliter dixit marito suo: Da mihi liberos, id est filios, me imprægnando, aut saltem ad me pertinentem loco mei, alioqui moriar præ tristitia: quo constat, quam ferventer optavit prolem ex viro suo; nec fuit delectatione contenta, sed fructum quæsivit conjugii.
Cui iratus respondit Jacob. Ad maritum namque spectat, uxorem errantem corripere, informare ac regere, quia vir caput est mulieris.1 Viri quoque naturaliter et communiter sunt mulieribus constantiores, ac magis prudentes. Hæc etiam ira Jacob, fuit ira per zelum. Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui? quasi dicat: Tu loqueris mihi, quasi ego instar Dei, possem te naturaliter sterilem, supernaturaliter imprægnare, aut quasi ex parte mei esset tuæ infecundationis defectus. Sic et rex Israel, lectis litteris sibi a rege Syriæ missis, ut curaret Naaman a lepra, scidit vestimenta sua, dicens:2 Numquid Deus ego sum, quia iste misit ad me, ut curem hominem a lepra sua ?
At illa: Habeo, inquit, famulam nomine Balam: quam Laban dedit Racheli quando conjuncta est Jacob; ingredere ad illam, id est, duc eam uxorem, et maritali affectu eam cognosce, ut pariat super genua mea, hoc est, quatenus filios ex ea generandos, ponam in sinu meo et super genua mea, quasi nati essent ex me. Deditque illi Balam in conjugium, non in concubinatum. Ex quo probatur, quod veraciter fuit conjux ipsius Jacob, quamvis minus principalis; alioqui Jacob jam uxoratus, adulterium perpetrasset cum Bala, ad quod uxor sua principalis non potuit eum licentiare, nec licenter rogare. Aliqui tamen dicunt, quod non fuit uxor ipsius Jacob; unde in Scholastica historia fertur: Dedit ei Balam in conjugium, non in uxorem, sed ut ei jungeretur. Et isti dicunt, quod ex dispensatione divina Jacob hoc licite fecit. Verum nec textui nec rationi videtur hoc consonare, quoniam manifeste habetur in textu, quod dedit eam Jacob in conjugium. Nec Deus legitur in Scripturis adulterium licentiasse aliqua dispensatione. Amplius, Augustinus ait: Pro crimine grandi objiciuntur Jacob quatuor uxores.3 Quo constat, quod secundum Augustinum, Bala ista et alia famula nomine Zelpha, de qua infra habetur, fuerunt uxores Jacob. Ait quoque Augustinus, quod conjugali jure servato accessit ad eas.
Quæ, ingresso ad se viro, concepit et peperit filium. Dixitque Rachel: Judicavit mihi Dominus, id est, pium judicium fecit mihi, et exaudivit vocem meam, id est orationem, dans mihi filium, sicut rogavi eum: filium, inquam, adoptivum, non naturalem, quia filios ancillæ meæ decrevi mihi adoptare in filios. Idcirco appellavit nomen ejus Dan, quod interpretatur judicium, quoniam dixerat: Judicavit Dominus, etc. Rursumque Bala concipiens, peperit alterum filium, pro quo ait Rachel: Comparavit me Dominus cum sorore mea, et invalui, id est, assimilavit me sorori meæ, in hoc quod jam habeo filios sicut et illa, quamvis non tales, videlicet naturales, nec numero pares cum natis illius. Vocavitque eum Nephthali, quod interpretatur comparatio, quoniam dixit: Comparavit me Dominus, etc. Porro, secundum Lyram, in Hebræo habetur, Additione Dei addita sum cum sorore mea: quasi dicatur, Deus addidit mihi alium filium. Sed Rabbi Paulus contradicit, In Hebræo, inquiens, non habetur hic dictio quæ sonat additionem, sed controversiam seu contentionem; et est littera, Contentione Dei contendi cum sorore mea, et invalui: ut sit sensus, Contendi cum sorore mea super habendo filios, et invalui, quia jam habeo. Unde quum dicitur in Glossa interlineari, quod Nephthali dicitur a conversione, videtur esse error scriptoris, debuissetque scribere, controversione. Hæc Paulus.
Sentiens Lia quod parere desiisset per tempus notabile, ita quod timuit non concipere amplius, Zelpham ancillam suam marito tradidit conjugem, imitans in hoc sororis suæ exemplum, et desiderium habens sobolis amplioris. Qua Zelpha post conceptum edente filium, dixit Lia: Feliciter, hoc est, prospere accidit mihi in hoc, quod ancilla mea peperit mihi hunc filium adoptivum ex meo marito. Et idcirco vocavit nomen ejus Gad, quod interpretatur felicitas. Peperit quoque Zelpha alterum filium; dixitque Lia, quia domina matris pueri, et ita quodammodo principalis mater ipsius: propter quod, puero nato, locuta est, ac si personaliter peperisset, et puero nomen imposuit. Itaque dixit: Hoc est pro beatitudine mea, id est, ad beatificationem meam conferet partus iste, ita quod a feminis quasi beata laudabor. Ideo subdit: Beatam quippe me dicent mulieres. Propterea appellavit eum Aser, quod interpretatur beatus. Ecce quantum hæc femina appretiavit multitudinem prolis. Sed quum sit non rarum, nec valde magnum, ut una mulier habeat quatuor filios naturales legitimos, duosque adoptivos, imo quum multæ pessimæ mulieres habeant filios multo plures, cur Lia pro his sex filiis dixit se a mulieribus beatificandam? Respondetur, quod ipsa cognovit viri sui virtutes, et quod primogenita fuerunt ei collata, benedictionesque Abrahæ et Isaac desuper factas, in posteris Jacob esse implendas: ideo magnum valde reputavit habere ex eo tot filios, seque ob hoc beatificandam a mulieribus fidelibus hoc ipsum scientibus.
Egressus autem Ruben tempore messis triticeæ, quando triticum metitur, in agrum, sicut pueruli solent libenter pergere ad messores: Ruben autem primogenitus Jacob ac Liæ, fuit jam aliqualiter grandiusculus; reperit mandragoras, quæ sunt poma pulchra et odorifera, sed insipida; quas matri suæ Liæ detulit. Dixitque Rachel: Da mihi partem de mandragoris filii tui, id est aliqua ex pomis his tibi a Ruben allatis. Illa respondit: Parumne tibi videtur quod præripueris maritum meum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris, id est mihi abstuleris? Ex hoc patet, quod feminæ istæ pronæ fuerunt ad contentiones atque discordias, et aliquoties passionate loquebantur ad invicem. Rachel autem non præripuit proprie ipsi Liæ maritum suum, sed Jacob primo consenserat in Rachelem, et ex majore ad eam affectione, libentius erat cum ea. Nam Rachel noluit mandragoras illas violenter vel injuste auferre, sed affectuose rogavit accipere partem earum. Itaque dixit: Parumne, etc., id est, videturne tibi quod feceris mihi parvam injuriam, præripiendo mihi maritum, nisi et istam addas, ut tollas filii mei mandragoras? Ait Rachel: Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui, hoc est, propter donationem hanc faveo tibi illud.
Circa hoc aliqui dicunt, quod Jacob debuisset illa nocte cum Rachele dormire, secundum circulum reddendi debitum suis uxoribus; Rachel vero annuit ut dormiret cum Lia: quod quamvis forsitan ita fuit, est tamen incertum. Rursus, quamvis credendum sit, quod Jacob vir justus singulis uxoribus vicissim reddiderit debitum, non tamen videtur, quod in hoc servaverit certum paremque circulum: alioqui Lia non fuisset conquesta virum suum sibi esse præreptum a sua sorore, nec mercede hac conduxisset maritum, nec tam importune quodammodo adspirasset ad ejus amplexum. Idcirco apparet dicendum, quod ex quo Jacob primo et directe consensit in Rachelem, nec ex se ipso intendebat accipere alias, ideo Rachel fuit quodammodo principalis uxor ipsius, et habuit quodam dominium in corpore ejus præceteris; ideo Jacob frequentius cum ea dormivit, præsertim quia et pulchrior fuit, et carior ei: et ita quasi locavit corpus sui mariti, in quo habuit potestatem, nocte ista suæ sorori pro pomis præfatis. De quibus loquitur Augustinus:4 De hoc genere pomi scio aliquos opinari, quod si comedatur, conferat feminis sterilibus fecunditatem, et ideo Rachelem pro mandragoris supplicasse: quod verum non arbitror, quamvis et si tunc concepisset; nunc vero quum Dominus dederit ei prolem post alios duos partus Liæ, nulla est ratio, ut tale quid de mandragoris suspicemur. Quum enim vidissem hæc poma, et propter scripturam hanc gratularer quod mihi occurrissent, naturam eorum, quantum potui, perscrutatus sum; et comperi ea esse pulchra, suaveolentia, sed sapore insipida. Cur ergo ea tantum concupierit Rachel, non video, nisi propter eorum raritatem et odoris jucunditatem. Hæc Augustinus.
Redeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia, et ait: Ad me intrabis, quia mercede conduxi te, etc. Et exaudivit Deus preces ejus, videlicet Liæ, quæ oravit intente, ut nocte illa imprægnaretur a contorali. Sicque ante actum illum matrimonialem, ad devotionem se dedit, fructum copulæ a Deo consequi cupiens; nec ex libidine, sed prolis cupidine, ad Dei honorem nutriendæ, amplexata est virum. Concepitque, et peperit filium quintum, et ait: Dedit Deus mercedem meam mihi: hoc est, pro pia intentione habendi prolem et humilitate, quia conjunxi viro meo famulam meam, remuneravit me Dominus, dando mihi hunc filium. Appellavitque nomen illius Issachar: quod interpretatur merces, videlicet quia filium illum reputavit sibi a Deo pro mercede rei præfatæ concessum, et item quia viri ingressum ad se, conduxit mercede. Rursus Lia concipiens, peperit sextum filium. Et quod ait, Rursus, referendum est ad verbum, peperit, non ad filium sextum, quem nunquam ante genuerat. Et ait: Dotavit me Deus dote bona etiam hac vice: id est, pretiosum munus nunc contulit mihi, utpote filium istum, quoniam filios præ omnibus mundi divitiis diligo. Hinc magnum et amandum est matrimonium, propter fructus sui pretiositatem, quamvis virginitas præferenda sit ei. Si enim ager aut vinea magni reputatur valoris propter blada seu uvas quas profert, quanto magis conjugium quo homines producuntur? Idcirco appellavit nomen ejus Zabulon, quod interpretatur habitaculum, nam dixit: mecum erit maritus meus, id est, mihi cohabitabit. Tamen in libro Nominum Hebraicorum, Zabulon interpretatur violenter, fluxus noctis. Post quem peperit filiam nomine Dinam: et interpretatur causa, quæ etiam postmodum fuit causa jurgiorum in Sichimis, ut patebit.
Recordatus quoque Dominus Rachelis, id est, pie ostendens se memorem ejus, exaudivit eam, etc., quæ assidue precabatur, ut Deus daret ei fecunditatem. Didicerat quippe a viro suo, qualiter Deus concesserat Saræ atque Rebeccæ supernaturalem prolificationem: per quod animata fuit Rachel ad orandum pro hac re, ad quod creditur etiam ipse Jacob eam admonuisse.5 Quæ concepit, et peperit filium, dicens: Abstulit Deus opprobrium meum, id est sterilitatis confusionem, quia tunc erat confusibile valde non acquirere fructum connubii, propter hominum forsan paucitatem. Creditur quoque, quod Jacob patriarcha docuit conjuges suas cultum unius veri Dei, et futurum Christi adventum ac incarnationem ex semine suo, sicut jam dictum fuit ad eum: idcirco feminæ ejus vehementer optabant fecundari ab eo; et non fecundari ex eo, reputabant sibi grande opprobrium. Et vocavit nomen ejus Joseph: quod uno modo interpretatur, sine opprobrio, secundum Chrysostomum super Matthæum, quoniam dixerat, Abstulit Deus opprobrium meum; dicens: Addat mihi Dominus filium alterum: idcirco Joseph alio modo interpretatur augmentum seu additamentum.
Denique in Scholastica recitatur historia: His diebus factum est diluvium particulare in Achaia; tuncque apud lacum Tritonidem apparuit virgo, quam Græci Minervam dixerunt. Hæc multas invenit artes, et maxime lanificium; quæ etiam dicta est Pallas a Pallene insula Thraciæ, in qua fuit nutrita, vel a Pallante gigante, quem interfecit.
Circa hæc quæritur, qualiter excusetur quod Jacob duxit tot conjuges. Ad quod patet responsio ex dictis in expositione circa conjugium Abrahæ cum Agar, vivente ejus conjuge Sara. Hinc Augustinus loquitur:6 Ad unam accipiendam venerat;7 sed quum ei altera fuisset supposita, nec ipsam dimisit qua nesciens fuerat usus, ne videretur eam ludibrio habuisse: et hoc, tempore illo quando nulla lex prohibebat plures habere uxores causa posteritatis. Nullam petiit nisi unam, nec usus est pluribus nisi gignendæ prolis officio; nec ancillas sumpsisset, nisi uxores id flagitassent, quæ potestatem corporis viri sui habebant legitimam.
Sed contra istud objicitur, quia videtur contra naturalem fuisse legem, quæ dictat, ut unicus unicæ matrimonialiter societur; et quærendum est circa hoc, an de lege naturali exsistat unitas illa contoralis. Ad hoc super quartum Sententiarum sanctus Thomas respondet: Naturalis con-ceptio homini indita, qua ad operandum convenienter dirigitur, lex naturalis vocatur: idcirco quod facit actionem hominis suo debito fini inconvenientem, est contra legem naturæ. Potest autem actio esse in-conveniens tam principali, quam secundario fini dupliciter: primo, finem omnino impediendo, sicut nimia comestio sanitatem, quæ est finis medicinæ, corrumpit; secundo, indecentiam aut difficultatem circa finem acquirendum causando, ut co-mestio, quantum ad tempus, inordinata. Quum igitur actio finem principalem aut secundarium directe impedit seu corrumpit, tunc prohibetur per prima præcepta legis naturæ; si vero hoc facit secundo modo, tunc prohibetur per secunda legis naturalis præcepta, quæ derivantur et eliciuntur ex primis, quemadmodum conclusiones ex præmissis. Principalis autem finis matrimonii, est procreatio et educatio prolis: et hæc actio competit homini ex natura sui generis, quia convenit etiam brutis. Secundarius vero matrimonii finis, est communicatio conjugum in operibus ad domesticam vitam pertinentibus: et hæc convenit homini ex natura sua specifica. Porro tertius matrimonii finis, est significare Christi atque Ecclesiæ unitatem, in quantum est sacramentum evangelicæ legis ac gratiæ: et competit homini, in quantum est christianus. Pluralitas ergo uxorum, primum matrimonii finem non tollit omnino. Unus etenim vir potest plures feminas imprægnare, et proles earum nutrire. Secundum vero matrimonii finem multum impedit, quamvis non penitus tollat eum. Nam unus vir pluribus uxoribus satisfacere nequit; et communicatio plurium in uno officio, parit litem, ita quod sicut figuli, ita uxores unius simul rixantur. Tertium autem matrimonii finem, qui est significare unitatem Christi atque Ecclesiæ, pluralitas uxorum penitus aufert. Ex quibus patet, quod uxorum pluralitas sit quodammodo contra legem naturæ, et quodammodo non. Sed quod una mulier habeat plures maritos, est contra prima naturalis legis præcepta, quia ex hoc sequeretur incertitudo prolis, quantum ad patrem: idcirco nunquam permissum est hoc ulla lege aut consuetudine.
Deinde quæritur, quare et qualiter unquam licuit pluralitas illa uxorum. Respon-detur, quod ex quo non est contra prima naturalis legis præcepta, idcirco per dispensationem summi Auctoris totius naturæ ac legis, aliquando licita fuit, dum scilicet multiplicatio hominum necessaria fuit ad conservandum cultum divinum. Secundaria namque legis præcepta oportet aliquando variari, secundum diversitatem conditionum hominum in personis, locis, temporibus, seu circumstantiis aliis. Et quoniam lex de unitate uxoris, non est instituta humanitus, sed a Deo, qui dixit per Adam, Erunt duo in carne una:8 id-circo contra eam solus Deus potuit dispensare, qui in Patribus sanctis hoc fecit per inspirationem internam, et illorum exemplo est ad posteros derivatum. Hæc Thomas. Hinc ait Magister libro quarto, distinctione 33: Quæritur de antiquis Patribus, qui plures leguntur simul habuisse uxores, an peccaverunt. Ad quod dicimus, quod varia invenitur dispensatio Conditoris pro varietate temporum. Ab exordio enim temporis inter duos tantum Adam et Evam est inchoatum conjugium. Postea vero, quum pene omnes homines falsis diis servirent, paucis in Dei cultu permanentibus, a Deo consultum est, plures uni viro conjungi connubio, ne paucis Dei cultoribus per mortem deficientibus, cultus et notitia Dei in mundo deficeret. Quum enim ceteris in idololatria derelictis, Deus Abraham et posteros ejus per Isaac in peculiarem populum elegisset, rite quærebatur multiplicatio populi Dei fecunditate mulierum multarum; quia in successione sanguinis, erat successio religionis: ideirco sterilis fuit maledicta in lege;9 et sacerdotes tunc conjugio utebantur, quoniam in successione familiæ, successio fuit officii. Hæc Magister.
Si autem rursus objiciatur prædictis: Contra legem naturæ est absolute ac penitus, ut homo se obliget ad impossibile, atque ut alteri detur, quod uni datum est; sed homo contrahens cum una uxore, transfert in eam sui corporis potestatem, ita quod tenetur ei reddere debitum quando petierit: ergo est omnino contra legem naturæ, si ea vivente, det alteri mulieri sui corporis potestatem, quia non posset simul utrique reddere debitum, si peterent. Ad hoc Thomas respondet, quod vir per matrimonium non dat suæ uxori sui corporis potestatem quantum ad omnia, sed solum quantum ad ea quæ matrimonium exigit. Non autem requirit matrimonium, ut quolibet tempore reddat debitum uxori petenti, nisi quantum ad id, ad quod matrimonium est principaliter institutum, quod est bonum prolis, utpote quantum sufficit ad imprægnationem; sed matrimonium, secundum quod institutum est in remedium, quod est secundarius ejus finis, requirit ut quolibet tempore debitum reddatur petenti. Per quod patet, quod accipiens plures uxores, non se obligat ad impossibile, considerato principali matrimonii fine: ideirco pluralitas uxorum non fuit contra prima naturalis legis præcepta. Hæc Thomas.
Nato autem Joseph, dixit Jacob socero suo, scilicet Laban: Dimitte me, ut revertar in patriam, et ad terram meam, in qua natus sum. Da mihi uxores et liberos meos, hoc est, permitte ut eos mecum perducam, pro quibus uxoribus servivi tibi. Ex præcedentibus constat, quod Jacob accepit Liam, postquam septem annis servivit socero; deinde antequam dormivit cum Rachele, obligavit se ad serviendum socero adhuc septem annis: ergo quum natus est Joseph, finiti erant aut quasi finiti, quatuordecim anni servitii; et item constat ex his, quod Joseph natus est in fine septimi anni, a tempore quo Jacob sumpsit Rachelem. Ait illi Laban: Inveniam gratiam in conspectu tuo, hoc est, pium et favorabilem te exhibe mihi. Experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te. Laban fuit idololatra et iniquus: ideirco benedictio ista fuit multiplicatio temporalium bonorum ipsius Laban, propter virtutes Jacob ei concessa: ideo non ex sincero amore, sed proprii commodi appetitu, rogavit Laban ipsum Jacob, ut in suo obsequio permaneret diutius. Constitue mercedem tuam quam dem tibi, hoc est, tu ipse elige quid remunerationis velis a me pro tuo habere obsequio, quod a te cupio. At ille respondit: Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis, id est quam parva in servitute et opere manuum mearum, fuerit possessio tua, quando primo ad te veni. Ideo subditur: Modicum habuisti antequam venirem, etc., videlicet tantum, quantum natura seu fortuna concessit tibi, quod tamen ex divina providentia prodiit, cui tota natura subjacet ac fortuna; benedixitque tibi Deus ad introitum meum, hoc est, temporalia tua auxit mox ut ingressus sum ad te, et hoc propter me seu meritis meis, quia aliquam amicitiam et pietatem mihi exhibuisti, pro quibus reddidit tibi Deus benedictionem istam terrenam, qui nullum bonum irremuneratum relinquit. Justum est ergo ut aliquando, id est jam de cetero, provideam domui meam, hoc est familiae, utpote uxoribus ac soboli, imo et mihi simul cum eis, secundum quod ad veram spectat prudentiam et sollicitudinem moderatam.
Dixitque Laban: Quid tibi dabo pro mercede, ut quod petii facias? At ille ait: Nihil volo mihi dari a te. Quasi dicat: Non quæro munus a te, vel ut aliquid tribuas mihi gratis. Sed si feceris quod postulo pro præmio mei laboris, iterum pascam et custodiam pecora tua ad tempus. Deinde postulatio ista exprimitur: Gyra omnes greges tuos, id est, circumeundo diligenter inspice atque considera eos; et separa cunctas oves varias et sparso vellere, hoc est, oves quæ in vellere suo seu lana habent diversos colores, divide ab ovibus unius coloris; et committe oves illas diversorum colorum, aliis, scilicet filiis seu pueris tuis, alendas et custodiendas, ita quod oves unius coloris sub mea permaneant manu; et quodcumque furvum et maculosum variumque fuerit, tam in ovibus quam in capris, id est omnes fetus diversorum colorum, nascituri ex ovibus et capris unius coloris, quæ manebunt sub mea custodia, erit merces mea. Respondebitque mihi cras justitia mea, hoc est, in proximo seu futuro recipiam, Deo ordinante, quod merui; quando placiti tempus advenerit coram te, hoc est, dum hora disceptandi de eo quod eveniet, an scilicet juste vel injuste evenerit, præsens fuerit inter te et me. Quasi dicat: Si res ipsa meam ostenderit justitiam, per hoc quod contra consuetum naturæ cursum orti fuerint fetus diversorum colorum ex femellis unius coloris, tunc scies quod veraciter juste egerim tecum, ita quod mirabilis ille effectus erit signum et argumentum justitiæ meæ, cui nondum retribuisti mercedem condignam. Et omnia quæ non fuerint varia et maculosa et furva, tam in ovibus quam in capris, furti me argues, id est, de furto me vere reprehendere potes super omnibus quæ non fuerint variorum colorum, sed coloris unius, si aliquid tale inveneris inter fetus qui erunt merces mea.10 Quasi dicat: Si deputavero seu appropriavero mihi aliquem fetum ovis aut capræ, fetum, inquam, unius tantum coloris, hoc furto adscribatur.
Dixitque Laban: Gratum habeo quod petis, id est, postulatio tua placet mihi. Laban enim vir versutus, naturalem cursum magis quam dispositionem providentiæ divinæ considerans, putabat quod solito modo oves et capræ unius coloris, parerent fetus unicolores: sicque speravit ipsum Jacob parum aut nihil adepturum a se pro suo obsequio ac labore. Et separavit ipse Laban dolosus in die illa capras et oves, puta femellas, et hircos et arietes, utpote mares illarum, varios atque maculosos, id est diversorum colorum; et omnes hos utriusque sexus animantes diversicolores, dedit in manus filiorum et puerorum suorum: ut patet ex dictis, quoniam greges unius coloris manserunt sub manu Jacob.
Sed his contrariari videtur quod subditur: Cunctum autem gregem unicolorem, id est albi aut nigri velleris, hoc est, qui erant omnino albi vel omnino nigri, tradidit in manu filiorum suorum. Videtur itaque sensus esse, quod greges hos unicolores dedit in manus Jacob et filiorum ipsius, quorum aliqui jam cœperunt cum patre suo exire in agrum, et officium illud addiscere. Nec exprimitur Jacob, quia jam satis expressus fuit per verba præhabita; nec hi qui sub Jacob fuerunt pastores, quoniam filii Jacob quamvis adhuc parvuli, tamen principaliores illis reputabantur. Et posuit spatium itineris inter se et generum suum, trium dierum: id est, Laban per trium dierum viam sive distantiam separavit greges unicolores a gregibus diversorum colorum, ne ex vicinitate loci aut dolo miscerentur ad invicem, et ita generarent fetus diversicolores; et spatium istud etiam fuit inter Laban ejusque filios, et inter Jacob ac pueros ejus, sub eo gregem pascentes. Fuitque Jacob gener ipsius Laban, id est maritus filiarum ipsius. Qui pascebat reliquos greges ejus. Hoc referendum videtur ad illud quod dictum est, Filiorum suorum: qui alebant pecora alia a præfatis. Sicque juxta hanc expositionem, filii Jacob dicuntur filii Laban, qui fuit avus eorum, quia fuerunt nepotes ipsius, juxta morem Scripturæ; unde sequenti capitulo Laban loquitur de eisdem: Quid possum facere filiis ac nepotibus meis?
Sed huic expositioni objicitur, quod primogenitus Jacob, scilicet Ruben, tempore hujus conventionis inter Laban et Jacob factæ, vix erat septem annorum; quia conventio hæc facta est mox ut natus est Joseph, qui natus est circa finem septennii a tempore quo pater suus Jacob accepit Liam atque Rachelem: ergo Ruben et fratres ejus eo juniores, nondum poterant esse pastores. Ad quod dicendum videtur, quod utique sicut experientia docet, aliqui pueri ante septennium suum incipiunt oves et pecora custodire. Dictum est quoque in isto capitulo, quod Ruben de agro regressus, attulit matri suæ mandragoras, quod fuit ante nativitatem Issachar ac Zabulon filiorum Liæ, ita quod Ruben non fuit tunc multum plusquam quinquennis: idcirco post duos annos ipse et Simeon ac Levi poterant patri suo aliqualiter deservire in pecorum pastu, præsertim quoniam credi potest quod pueri erant tunc infra tot annos majoris quantitatis ac roboris, quam sint modo; et forte hoc specialiter fuit in filiis Jacob, qui fuit robustus vir quando genuit eos, et aliquid specialis doni ac indolis fuit fortassis in eis, meritis sui patris, quatenus ei magis possent in necessariis deservire. Denique dictum est, quod non ideo dicitur Laban tradidisse pecora ista in manu filiorum Jacob, quia ipsi tunc erant principales illorum pastores, sed ob causam prætactam.
Verumtamen Lyra istud quod de filiis Jacob dictum est, reprobans, dicit quod littera nostra hic multum discrepat ab Hebraica littera, quæ (ut dicit) sub unico contextu et versu exprimit totum ab illo loco, Et separavit in illa die, usque ad id, Tradidit in manu filiorum suorum; et ubi nostra translatio habet, Cunctum autem gregem unicolorem, asserit in Hebræo haberi, Omne quod habebat album in se ipso, et omne rufum in arietibus, tradidit, etc., quod, secundum eum, ita exponunt Hebræi, Omne quod habebat album in se, hoc est, albam maculam, quantumlibet parvam, et omne rufum, quantumcumque modicum habens de rufo, quamvis totum residuum velleris esset unius coloris, tradidit in manus filiorum suorum, id est filiorum sui ipsius. Et verum est, quod littera ista planior est quam nostra; sed secundum eam non fit hic mentio, nisi de pecoribus diversorum colorum.
Est demum totus hic passus ab illo loco, Gyra omnes greges tuos, usque ad verba infra sequentia, scilicet, Tollens ergo Jacob virgas, ultra modum intricatus atque difficilis, non propter materiæ altitudinem, quæ si verbis planis recitata fuisset, nullam prorsus difficultatem haberet; sed quia hæc ipsa historia, est hic multum succincte, obscure, breviterque narrata, in tantum quod aliqua subaudire oportet. Propter quod circa hunc locum scribit S. Hieronymus: Multum confusus est sensus horum verborum apud Septuaginta, et usque hodie nullum nostrorum potui invenire, qui hunc locum plane exponeret. Itaque Jacob loquens ad Laban: Vis, inquit, ut serviam tibi alios septem annos? fac quæ postulo: separa omnes discolores et varias tam oves quam capras, et trade eas in manus filiorum tuorum; et ex utroque grege alba et nigra pecora unius coloris da mihi. Si quid ergo ex albis et nigris, quæ unius coloris sunt, varium fuerit natum, erit meum; si quid unius coloris, hoc erit tuum. Quasi dicat: Difficilem rem non peto. Tecum facit natura pecorum, ut alba ex albis, et nigra nascantur ex nigris; mecum justitia mea, dum Deus humilitatem meam respicit et laborem. Hæc Hieronymus.
Deinde describitur industria Jacob in isto negotio: Tollens ergo Jacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, id est virgas plataninas seu ex arbore platano, ex parte decorticavit eas, cortices in certis locis seu partibus virgarum abstrahendo. Detractisque corticibus, in his quæ spoliata fuerant, hoc est in partibus virgarum decorticatis, candor, id est clara albedo, apparuit: illa vero quæ integra fuerant, viridia permanserunt, id est, partes virgarum non decorticatæ, virides perseverabant; atque in hunc modum color effectus est varius in his virgis, quæ triplicis speciei fuerunt, seu ex tribus arboribus specifice distinctis, quatenus color magis diversificaretur in eis, et in fetibus producendis. Posuitque eas in canalibus, hoc est lignis seu saxis cavatis, ubi effundebatur aqua, id est in quæ aqua hausta fundebatur, ut pecora biberent: et aliqui dicunt, quod ibi fuerunt tres canales, et quod in quolibet canali posuit virgas unius speciei: alii putant, quod in singulis canalibus posuit triplices virgas illas, et quod virgæ erant tantæ longitudinis, sicut concavitates canalium, quatenus quodlibet pecus potans, eas adspiceret: ut quum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in adspectu earum conciperent, etc. Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, id est, quando arietes ascendebant super oves verno tempore ad hoc aptiore, ponebat Jacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione conciperent ipsæ oves ex commixtione arietum: quando vero serotina admissura erat, id est, in ea commixtione quæ fiebat in fine veris, quæ tardior fuit quam prima, et conceptus extremus, id est ultimus anni, non ponebat eas, scilicet virgas, in canalibus. Factaque sunt ea quæ erant serotina, Laban, etc., hoc est, fetus ovium et caprarum nati ex commixtione extrema seu ultima, pertinuerunt ad Laban, quoniam erant unius coloris, sicut et matres eorum, quæ eos concipiendo, non adspexerunt virgas diversorum colorum: et fetus illi serotini, erant aliis viliores; quia in appetentibus coitum tarde, minus viget natura. Porro fetus primi temporis, erant meliores; quoniam ex naturæ fortitudine provenit, quod animalia citius ac vigorosius fecundant et generant sive concipiunt. Unde ne dolus vel potius industria ipsius Jacob deprehendetur, sic temperavit practicam suam, quod in una animalium commixtione virgas ponebat, et non in alia; ponebat tamen eas in commixtione, ex qua meliores fetus nascebantur, quia pertinebant ad eum, et varii erant. Vel (ut in Scholastica historia habetur) serotina admissura seu mixtio appellatur, quæ fit in autumno; quia natura ovium Mesopotamiæ et Italiæ, eadem esse fertur, ita ut in uno anno bis pariant, juxta illud Poetæ: Bis gravidæ fetu.
Ad horum intelligentiam advertendum, quod istud est naturale, ut tam in hominibus quam in pecoribus matres concipiant fetum similem rei, cujus formam, dispositionem seu similitudinem intensius imaginantur tempore coitus. Hanc quippe virtutem habet vis imaginativa supra corpus atque materiam ex qua fit conceptus, quod similes concipiuntur fetus illis, quos in extremo coitus calore intente imaginantur sive inspiciunt. Hoc Jacob iste cognoscens ex naturali scientia, vel ut infra tangetur, potius ex instructione angelica, sic usus est sua industria, quod in ipso fervore diei, dum oves et capræ stabant, et cum magna aviditate bibebant, fecit arietes et caprarum masculos, scilicet hircos, super oves et capras ascendere, ut ex duplici desiderio, dum et avide bibebant, et ascendebantur a maribus, tales fetus conciperent, quales umbras seu similitudines arietum et hircorum super se ascendentium, contemplabantur in aquis canalium, utpote fetus diversorum colorum, quia ex virgis in aquis positis, varius apparebat imaginum color.
Circa hoc ait Hieronymus: Nec mirum hanc esse naturam in conceptu femina-
B
C
D rum, ut quarum similitudinem conspexerint, aut apprehenderint in extremo seu maximo voluptatis æstu, ex quo concipiunt, talem et pariant sobolem, quum hoc ipsum servari dicatur in gregibus equarum apud Hispanos, videlicet quod pulchros equos ponunt ante oculos equarum tempore coitus. Quintilianus quoque excusavit matronam quamdam quæ Æthiopem peperit, per hoc quod consideravit id accidisse ex inspecta imagine. Insuper scriptum est in libris Hippocratis, quod mulier quædam fuisset punienda ex suspicione adulterii, eo quod peperit pulcherrimum puerum, tam sibi quam viro suo ac toti suæ parentelæ dissimilem, nisi ipse Hippocrates medicus monuisset inquiri, an talis imago seu pictura in cubiculo esset : qua inventa, fuit mulier liberata.
Hinc Alexander de Hales in scripto suo super secundum Sententiarum, quæstione qua quærit, utrum in statu innocentiæ a primis parentibus ac ceteris fuissent geniti tot filii, quot filiæ, ait : Multiplex est ratio, cur variatur vis generativa in actu generandi. Una sumitur ex parte animæ. Vis namque generativa multum conformatur accidentibus et imaginationibus animæ, ut experimentaliter patet. Nam ex memoria delectationis frequenter excitatur pruritus carnis, atque ex forti imaginatione in somnis, fit effusio seminis, quemadmodum ad præsentiam mulieris. Vis quoque formativa, quæ est præcipua vis in semine, multum adjuvatur ab imaginatione, ut patet in ovibus Jacob. Non solum autem variatio generationis accidit ex parte virtutis animalis moventis et imaginantis in statu naturæ lapsæ, sed etiam in statu naturæ institutæ ac integræ, imo et potius. Tempore enim naturæ institutæ, in quo corpus subjectum fuit animæ, quum vir vellet et intenderet generare virum, imaginaretur virum ; et ex hoc vigoraretur virtus naturalis in agendo, ut esset semen majoris virtutis, sicque generaretur sexus vigorosus et masculinus. Porro dum vellet et imaginaretur generare sexum femineum, tunc impressione minus forti ageret in naturam corporalem inferiorem, et tunc semen esset minus forte, et generaretur sexus femineus. Idcirco in statu naturæ institutæ, generatio maris et feminæ subesset voluntati rationali : et quoniam ratio tunc dictaret omnia esse facienda ordinate, et tot producere mulieres quot viros, ut quilibet haberet adjutorium simile sibi, secundum exigentiam legis matrimonii ; ideo tunc produceret viros et mulieres in numero pari. Nunc autem quia vis generativa non subest omnino virtuti animali seu imaginativæ, nec etiam rationali, licet eis aliquo modo conformetur, sed ex causis aliis variatur ; hinc modo non est certa determinatio numeri in viris aut mulieribus generandis : et hæc est quorumdam opinio. Hæc Alexander de Hales.
Præterea quæritur, cur aut qualiter sine peccato usus est Jacob præfata circumventione seu practica. Ad hoc respondet Augustinus, quod fecit hoc ut propheta, et non sine spirituali revelatione, qua præcognovit qualiter esset futurum.11 Alii quoque adjiciunt juste id actum esse, quoniam Laban sæpe dolose egit cum Jacob, et tenebatur ei in multis; sicque Jacob prudenter retraxit ad se, quod suum erat de jure, et Deo inspirante hoc fecit : quemadmodum filii Israel egressuri Ægyptum, accommodabant ab Ægyptiis aliqua pretiosa.12 Non enim remunerati erant ab Ægyptiis pro suis laboribus atque obsequiis illis impensis. Postremo Hieronymus circa hæc scribit : Jacob novam stropham commentatus est, et contra naturam naturali arte pugnavit. Attamen in hac arte nova servavit justitiam, quia si omnes agni et hœdi fuissent varii nati, fuisset suspicio doli, et Laban apte occurrisset. Sic ergo Jacob temperavit, ut et laborum suorum perciperet fructum seu præmium, et Laban non penitus exspoliaretur. Hæc Hieronymus.
Ditatusque est homo, scilicet Jacob, qui in facto præscripto rationabiliter ac prudenter se habuit, ultra modum, id est valde et ultra solitum, communemque ministrorum eventum, non tamen immoderate per culpæ excessum, quia juste sic accidit. Et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos. Quocirca quæri potest, an Jacob usus sit prædicta industria circa oves et capras dumtaxat, an etiam circa ceterorum pecorum greges. Ad quod non videtur ex littera haberi certa et manifesta responsio; sed quoniam infra legitur Jacob eduxisse de Mesopotamia tantam multitudinem non solum ovium et caprarum, sed et vaccarum, asinorum et camelorum, videri potest alicui, quod etiam de illis sic fecerit.
Footnotes
Chapter 76 of 104