Skip to the text

Articulus 76

DE SPIRITUALI EJUSDEM CAPITULI TRICESIMI INTELLECTU.

CERNENS autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suæ, et ait marito suo: Da mihi liberos, alioqui moriar. Per Rachelem intelligitur anima contemplativa, quæ contemplationis suæ fructu interno et propriæ salutis profectibus non contenta, invidet suæ sorori fecundæ: id est, per modum invidentis se habet circa animam viri activi, in aliorum conversione et prædicationibus fructuosi, conquerens Sponso cœlesti, et rogans eumdem ut sibi det liberos, id est, per se alios convertat, reformet ac salvet. Cui Christus respondet, ex parte sui non esse defectum. Cui rursus hæc Rachel seu contemplatrix anima dicit, Habeo famulam, etc., id est, carnem istam mortalem cui conjuncta sum, illam fecunda, dando mihi gratiam ac virtutem, ut corpus meum ita afficiam flagellis, vigiliis, abstinentiis, fletibus, atque orationum instantiis, quatenus meritis horum corporalium exercitiorum meorum obtineam aliorum conversionem, eos quoque qui interdum me visitant, tam efficaciter horter et alloquar, ut convertantur atque salventur. Deditque illi Balam in conjugium. Bala interpretatur inveterata. Tunc ergo Bala traditur in conjugium Jacob, dum caro ex antiquo fomite vitiisque infecta, rationi subjicitur, et Sponso cœlesti ad serviendum offertur, juxta illud Apostoli, Exhibeatis corpora vestra hostiam sanctam, viventem, Deo placentem:1 sicque Christus per carnis hujus obsequium spirituales generat filios. Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit: hoc est, anima viri activi, qui præ debilitate opera non valet misericordiæ amplius exercere, aliam quamcumque personam ei subservientem, Christo loco sui assignat, ut per illam fiant hujusmodi, et opera producantur virtutum.

C Amplius, per hoc quod Rachel desideravit mandragoras Liæ, ei a filio suo Ruben allatas, signatur quod anima contemplativa quandoque appetit bonæ famæ odorem, quam anima habet activa per opera fidei coram aliis facta, quæ designantur per Ruben primogenitum Liæ, qui filius visionis interpretatur, per quem opera fidei (quæ est spiritualis oculus animæ) intelliguntur. Lia autem respondet Racheli: Parumne tibi videtur quod præripueris maritum meum mihi, etc.: quoniam anima viri activi forinsecus occupata, frequenter conqueritur se a cœlestis Sponsi amplexibus impediri, et se potius quam proximi sui animam ad exteriora officia applicari. Cui tamen interdum anima contemplativa condescendens, favet ut ad tempus contemplationis vacet quieti, in Sponsi amplexibus quiescendo: sicque anima activi supernaturaliter fecundata et roborata, rursus generare et pristina virtutum exercitia exsequi incipit. Tandem recordatus Dominus Rachelis, aperit vulvam ejus, ita quod parit Joseph: hoc est, mentem contemplativam tanto implet zelo fraternæ salutis, quod merito affectionis tam sanctæ obtinet alicujus conversionem, per quod arbitratur se ab infecunditatis suæ ereptam opprobrio, nec tamen contentatur omnino, sed alterius quoque adhuc sitit salutem, dicens: Addat mihi Dominus filium alterum.

Præterea, nato Joseph, voluit Jacob ad patriam suam reverti: quia dum Christus multos ex Synagoga tam activos quam contemplativos suo discipulatui conjunxisset, ac regnasset, voluit reverti ad Patrem, patriamque cœlestem. Vir quoque fidelis, contemplativæ vitæ fructu gustato, cupit exterioribus resignare, et interioribus pure insistere; quem Laban cupit adhuc in exterioribus et pristino suo detinere obsequio. Vir autem contemplativus, pensans quantum ex hoc Jacob possit fructificare, eo pacto consentit, ut oves et capræ diversorum colorum, sint suæ, id est, quatenus eos possit convertere, et spirituales suos efficere filios, qui duplicitatis vitio et maculis pravitatum sunt respersi. Cui Dominus in hoc aliquando acquiescit, ita quod orationibus, exhortationibus, meritis et exemplis viri talis, peccatores tales convertit; alios vero greges, scilicet justos, aliis committit pastoribus. Itaque Jacob ovibus sibi creditis virgas decorticatas et multiformiter coloratas, tempore spiritualis fecundationis proponit, hoc est præcepta justitiæ, auctoritatem ecclesiasticam, potestatem verbi cœlestis, per quæ quasi per virgas corriguntur iniqui et reformantur ac diriguntur, quæ etiam virgæ multiplici sunt decore rectitudinis ac gratiæ decoratæ. Unde et lex Christi virga vocatur, juxta illud Psalmi: Virgam virtutis tuæ emittet Dominus ex Sion. Itemque:2 Virga æquitatis, seu virga directionis, virga regni tui.3 Præterea in canalibus aquarum ponuntur hæ virgæ, id est, in libris sacræ Scripturæ (qui aquis sapientiæ salutaris et gratiarum fluentis repleti sunt) continentur descriptæ. Cortex vero a virgis detrahitur, dum superficialis et indiscretus intellectus, aut etiam rigor distortus, a præceptis et documentis atque ecclesiasticis auctoritatibus removetur, ne quis voluntate pro lege utatur, aut præcepta absque dispensatione et vera interpretatione juxta mentem legislatoris jubeat observari. Itaque per hæc oves et capræ, id est, fideles qui ante fuerunt diversitate vitiorum perfusi, fiunt varietate virtutum ornati, per quod homo qui præsidet eis, seu ita eosdem convertit, ultra modum ditatur sobole spirituali ac meritis in præsenti, præmiisque in futuro: quoniam omnium illorum opera bona et salus in ipsum redundant, et ipse cum singulis atque pro singulis coronatur; habetque asinos et camelos, utpote eos qui onus præceptorum cœlestium prompte ac obedientialiter portant.4 Alterutrum quoque onera sua pie supportant, quatenus omnes simul a Deo portari et misericordiam consequi mereantur, quemadmodum monet Apostolus: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.

Footnotes

  1. Rom. xii, 1. ↩

  2. Ps. cix, 2. ↩

  3. Ps. xliv, 7. ↩

  4. Galat. vi, 2. ↩

Chapter 77 of 104