Articulus 77
ELUCIDATIO CAPITULI TRICESIMI PRIMI : POSTQUAM AUTEM AUDIVIT VERBA FILIORUM LABAN.
RECITATUR in isto capitulo sancti Jacob cum suis reversio ad terram natalem. Postquam autem audivit Jacob verba filiorum Laban, dicentium: Tulit Jacob omnia quæ fuerunt patris nostri, etc., id est, omnes divitias ejus abstulit ei et nobis per practicas suas. Et est hyperbolicus sermo seu per synecdochen dictus, quasi dicant : Tanta abstulit, quod parum nobis remansit. Animadvertit quoque faciem Laban, quod non esset circa se sicut heri et nudiustertius, id est, consideravit quod Laban non habuit se circa ipsum amicabiliter et favorabiliter, sicut præterito tempore consuevit, imo signa indignationis et aversionis ad se, perpendit in vultu Laban; maxime dicente sibi Domino per inspirationem internam, vel revelationem angelicam : Revertere in terram patrum tuorum, etc., id est ad terram Chanaan, in qua Abraham et Isaac habitaverunt, et Isaac tunc adhuc habitabat, eroque tecum per gratiam specialem.
Misit nuntium, et per istum vocavit Rachel et Liam in agrum ubi pascebat greges. Vocavit quoque tunc aut paulo post alias duas uxores; sed istæ non exprimuntur, tanquam minus principales, quæ et famulæ erant principalium conjugum, scilicet Rachelis ac Liæ, earumque voluntatem sequi habebant. Vocavit autem eas in agrum, ut ibi cum eis tractaret liberius. Dixitque eis : Video faciem patris vestri, quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius. Deus autem patris mei fuit mecum; et ipsæ nostis quod totis viribus servierim patri vestro. Littera pro majori parte plana est valde. Sed et pater vester circumvenit me, id est, fraudulenter egit mecum, meque fefellit quantum in se fuit, et mutavit mercedem meam decem vicibus. Hoc fecit Laban infra quinque ultimos annos, quibus Jacob sibi servivit. Oves enim (ut dictum est) in Mesopotamia pariunt bis in anno. Jacob autem servivit ipsi Laban per sex annos, post quatuordecim annos quibus ei pro duabus suis servierat filiabus: et in primo illorum sex annorum, non mutavit mercedem ipsius Jacob, ut dicitur : quia nondum advertit quod fetus primi seu verni temporis, essent ipsius Jacob; et fetus serotini, sui. Sed hoc comperto, mutavit in sequentibus quinque annis mercedem Jacob, bis quolibet anno, ut infra in littera continetur. Et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi, id est, per suam fraudulentiam nocumentum mihi inferret. Si quando, id est dum aliquando, dixit, Variæ, hoc est fetus ovium et caprarum diversicolores, nati ex ovibus et capris unicoloribus, erunt mercedes tuæ, pariebant omnes oves, quæ sub mea erant custodia, varios fetus, id est diversicolores. Quando vero econtrario ait, Alba quæque accipies pro mercede, id est fetus unicolores, omnes greges alba pepererunt. Si hoc accipiatur de omnibus gregibus pecorum specie distinctorum, sequetur quod pactio illa mercenaria, intelligenda sit, non solum de ovibus et capris, sed et de camelis, vaccis et asinis. Tulitque Deus substantiam patris vestri, qua ipse indignus fuit, vel quam ipse habuisset nisi hoc demeruisset: non enim habuit unquam hos fetus, qui devenerunt in partem Jacob, tanquam de jure pertinentes ad se; et dedit mihi.
Et modus illius dationis subjungitur : Postquam enim conceptus ovium tempus advenerat, id est, statim quando instabat tempus quo oves concipere debuerunt, ante ipsam arietum oviumque commixtionem, levavi oculos meos interiores, quia subjungitur, et vidi in somnis: unde ad illam oculorum elevationem incitabatur intus ab angelo. Vidi ergo in somnis ascendentes mares super feminas, mares, inquam, varios et maculosos et diversorum colorum. Dixitque angelus Dei ad me in somnis: Jacob. Et ego respondi: Adsum. Ista fuit interior collocutio, juxta quod loquitur Zacharias: Angelus qui loquebatur in me, egrediebatur. Sic et in Evangelio scriptum est: Angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens: Accipe puerum, etc. In somnis quippe exteriores sensus sunt clausi et quietati, et ita est homo tunc aptior ad revelationes, tanquam minus circa exteriora dispersus, et per consequens minus ab interioribus impeditus;1 tuncque audit interiori auditu, quid loquatur in se Dominus Deus seu angelus ejus;2 tunc quoque ratio viget potissimum in Prophetis, et in eis qui desuper illustrantur, quum tamen in aliis dormientibus propter exteriorum sensuum ligationem usus seu judicium rationis sopitum sit. Qui ait:3 Leva oculos tuos interiores, vim scilicet imaginativam et intellectivam, quia hæc visio imaginaria fuit et etiam intellectualis, quoniam angelo edocente, intellexit ipse Jacob hanc visionem; et vide universos masculos ascendentes super feminas, adspersos, varios, etc. Quasi dicat: Sicut nunc vides in somnis, sic fiet in re. Verumtamen visio ista recitatur hic incomplete et breviter, et subintelligenda sunt multa. Creditur namque, quod in hac apparitione angelus docuit Jacob totum quod fecit de virgarum decorticatione et positione in aquis canalium, etc., prædixitque ei quid eveniret. Verumtamen in prima ascensione masculorum super femellas, masculi pertinentes ad Jacob erant unicolores, non varii; sed mutata mercede, masculi diversicolores erant ipsius interdum. Ego sum repræsentative, non substantialiter, Deus Bethel, etc.: hoc est, in persona Dei qui tibi juxta Bethel per subjectam creaturam apparuit, etiam nunc loquor et appareo tibi.
Responderuntque Rachel et Lia, sine quarum consensu et comitatione Jacob nolebat nec debebat recedere, quia maritus et conjux debent cohabitare, quemadmodum Adam prædixit, Relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit uxori suæ:4 Numquid habemus residui quidquam in facultatibus et hereditate domus patris nostri? quasi dicant: Nihil de cetero exspectare habemus a patre nostro, nec aliquid restat nobis in opibus ejus, quoniam filiis suis deputavit et dabit quidquid adhuc habet; ideo non est nobis causa manendi cum eo quando tu vis abire. Nonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit: id est, utique ita nos tradidit tibi in conjuges, quasi fuissemus ei alienæ, ejusque ancillæ, dando nos tibi nudas seu absque notabili dote aut possessione, et vendidit tibi nos pro obsequio quatuordecim annorum; comeditque pretium nostrum, etc.: id est, possessiones seu pecora, quæ ex tuo obsequio acquisivit, fuerunt victualia ejus, quod obsequium fuit pretium, pro quo dedit nos tibi quasi rem venditam.
Surrexit itaque Jacob, et impositis liberis, scilicet undecim filiis et una filia, ac conjugibus suis quatuor, super camelos, abiit. In textu autem non exprimitur, an uxores suæ attulerunt secum pueros suos quando vocavit eas in agrum: et verius puto, quod non, et quod post præfatam collocutionem redierunt ad domum, et pueros suos ac alia quædam secum portarunt, propter verba sequentia, præsertim quia paulo post subditur quod Rachel furata est idola patris sui; nisi forte dicatur, quod Jacob in illa vocatione intimavit eis occulte cum nuntio suum propositum. Tullitque omnem substantiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, etc., scilicet lectos, utensilia, victualia, pecora, pecunias, servos ac famulas. Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves: in quarum tonsione fuit occupatio longa, et remote distabat locus ille a Jacob, quum dictum sit præcedenti capitulo, quod Laban posuit spatium trium dierum inter se et generum suum: et ita nactus est Jacob tempus magis opportunum ad fugam. Et Rachel furata est idola patris sui, ut occulte coleret ea, ut aliqui opinantur: quod non videtur, quia (ut patuit) assidue invocavit Deum verum pro sua fecundatione; natoque Joseph, Dei beneficium recognovit, et gratias egit Deo. Aliqui putant, quod ex cupiditate abstulit ea, quoniam pretiosa fuerunt, et ipsa patri indignabatur, quod quasi alienam vendiderat eam; et in textu habetur quod furata sit ea, sed non videtur quod fuerit tam injusta. Hinc in Scholastica historia legitur, quod ex Josepho sumptum est, quod tulit ea secum non ad colendum, quia a viro suo didicerat ea non esse colenda; sed ut confugiendo ad ea, veniam impetraret a patre suo, si deprehenderetur ab eo in via. Alii dicunt, quod tulit ea secum, quatenus patrem suum ab idololatria revocaret.
Circa hoc scribit Lyra, quod ubi nostra translatio habet, Idola, in Hebræo habetur, Theraphim: et dicunt aliqui, quod sunt imagines factæ partim per astronomiam, partim per necromantiam, quæ dant responsa. Hebræi dicunt, quod sit caput alicujus pueri primogeniti interfecti, diabolo immolati, quod præcisum salsatur, aromatibusque conditur, ut valeat diu durare, super cujus linguam ponitur nomen diaboli in aurea lamina, sicque donat responsa. Certum est tamen, quod talia non habent virtutem dandi responsa, nisi in quantum Deus permittit, ut scilicet per ea diabolus ipse respondeat: quod propter incredulitatem et vitia hominum Deus quandoque permittit. Hieronymus quoque fatetur, quod in Hebræo Theraphim habeatur, quod Aquila figuras vel imagines interpretatur; sed Rabbi Paulus affirmat, quod Theraphim in Hebræo non semper significat simulacra facta ad idololatrandum, vel ad responsa dæmonum requirenda. Nam primo Regum quo legitur, Accepit Michol statuam et posuit in lecto, scilicet pro David, in Hebræo habetur, Accepit Theraphim; nec est putandum quod in domo David fuerit Theraphim ad usus illos tam vitiosos, sed ad aliquas licitas repræsentationes.
Noluitque Jacob confiteri socero suo quod fugeret. Ex hoc apparet, quod Laban habuit Jacob suspectum de fuga, et quod sciscitatus est eum inde, cui Jacob noluit suum confiteri propositum, ne impediretur a Laban. Quumque abiisset tam ipse quam omnia quæ juris sui erant, et amne transmisso, id est fluvio Mesopotamiæ pertransito, pergeret contra montem Galaad, hoc est versus montem istum, qui tamen post hæc vocatus est Galaad, ut in isto habetur capitulo, nuntiatum est Laban die tertio, quod fugeret Jacob. Ex quo elicitur, quod primo die quo Jacob iniit fugam, quidam cœpit ire ad Laban ad annuntiandum hoc ei, quia (ut dictum est) locus ubi filii Laban pecora sua pascebant, distabat itinere trium dierum a Jacob: et forsitan Laban fecit observari an fugeret. Qui assumptis fratribus suis, id est filiis et cognatis, persecutus est eum, etc. Viditque in somnis dicentem sibi Dominum: Cave ne quidquam asperum loquaris contra Jacob, etc. Hoc Deus dixit per angelum, quem Laban in somno visione imaginaria vidit in similitudine quadam humana. Vel sumitur hic, videre, pro audire, sicut in Apocalypsi: Conversus sum ut viderem vocem.5
Et dixit ad Jacob: Quare ita egisti, ut clam me abigeres, id est me ignorante tam præcipitanter auferres, et tecum assumeres, filias meas quasi captivas gladio? etc., id est violenter: quod falsum erat, quia filiæ Laban sponte ac libenter abierunt cum suo marito. Stulte operatus es, etc., taliter fugiendo. Hoc non est verum, quoniam Deo præcipiente hoc fecit, qui et protectionem suam ei promisit: quod fecit in tantum, quod prohibuit ipsi Laban, non solum lædere aut tangere, sed etiam dure affari pium Jacob. Esto, id est, sit ita, seu concedatur quod dicam;6 ad tuos ire cupiebas, et desiderio tibi erat domus patris tui, id est, ipsos parentes tuos, eorumque domum et terram optasti videre, quod valde fuerat naturale, præsertim post annos viginti. Cur furatus es deos meos? Laban per propria verba pandit suam stultitiam. Etenim quales dii fuerunt, qui furto poterant tolli? et quomodo poterant custodire suos cultores, qui nequibant custodire se ipsos? Respondit Jacob, etc.: Scrutare, etc. Hæc dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola. Quumque intrasset tentorium Rachelis: quælibet enim uxorum Jacob habuit proprium tabernaculum, in quo cum sua sobole erat et operabatur; illa festinans, abscondit idola subter stramenta cameli, et sedit desuper. Hoc verbum, abscondit, est hic præteriti temporis. Nam interim quod Laban scrutabatur tentoria Jacob et aliarum uxorum ipsius, Rachel festinanter occultavit idola sub stramentis, per quæ quidam intelligunt sellam cameli; sed incertum videtur quod sub sella poterant tegi, quamvis et ipsa desuper sedit: ideo per stramenta cameli, possunt intelligi fimus et alia quæ sub camelo ponuntur. Scrutantique omne tentorium et nihil invenienti, ait Rachel: Ne irascatur dominus meus quod coram te assurgere nequeo, quia juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi, id est, improvisa atque feminea debilitas seu fluxus menstrualis non permittit me surgere. Unde secundum Josephum, dixit naturalem purgationem sibimet imminere, et hoc fuit mendacium ad minus officiosum. Sic delusa sollicitudo quærentis est: quia per tam curialem et apparentem locutionem fuit deceptus.
Tumensque Jacob, cum jurgio, id est juste indignans, aut etiam motum aliquem venialiter culpabilem animositatis et iræ atque impatientiæ habens, quoniam contumeliosum fuit ita de furto impeti, reprehendi et examinari, ait: Quam ob culpam meam, etc., sic scrutatus es, etc.? quid invenisti de cuncta substantia domus tuæ? id est, si aliquid de tua substantia invenisti in tabernaculis meis: pone coram fratribus meis et fratribus tuis, etc., hoc est coram filiis et cognatis nostris hic congregatis. Idcirco per viginti annos fui tecum? etc. Quasi dicat: Ingratus es beneficiis meis. Ego damnum omne reddebam, etc., id est, pecora furto ablata, et a bestiis devorata exigebas a me, et satisfeci tibi, ac solvi hujusmodi damna. Die noctuque æstu urebar et gelu, etc., id est, nunc ardore solis, nunc frigore noctis ac hiemis affligebar, circa pecora occupatus. Nisi Deus patris, id est avi mei Abraham, et timor Isaac, hoc est Deus quem super omnia timet Isaac, de quo loquitur Isaias, Dominum exercituum sanctificate, ipse timor vester, et ipse tremor vester: unde ad insinuandum quam summe metuendus sit Deus, et quam specialiter timuit eum Isaac, dictum est quasi in abstracto, Nisi timor Isaac;7 affuisset mihi, forsitan modo nudum me dimisisses, hoc est utique satis probabile.
C Circa hoc quærit Rabbi Paulus, cur Jacob distincte ait de Deo et de Abraham ac Isaac, Nisi Deus Abraham et timor Isaac. Ad quod (ut refert quidam) Hebræi respondent, quod Deus non vocatur Deus alicujus singularis personæ, quamdiu vivit in sæculo isto, quia potest mutari de bono in malum; et Abraham jam obierat, et Isaac adhuc vixerat, quando Jacob hæc protulit, ideo ita locutus est. Sed responsio ista non valet, quum supra legatur Eliezer Abrahæ procurator, quum ivisset pro D Rebecca, dixisse: Domine, Deus domini mei Abraham, occurre hodie mihi.8 Deus quoque dixit Abrahæ adhuc viventi, ut sim Deus tuus, et Deus seminis tui. Elias quoque in sæculo isto frequenter locutus est, Domine, Deus meus;9 imo capitulo immediate sequente ait Jacob, Deus patris mei Isaac.10
Respondit Laban: Filiæ meæ, scilicet tuæ uxores, et filii, et greges tui, et omnia quæ cernis hic pertinere ad te, mea sunt. Si voluit dicere Laban, quod erant sui juris atque dominii, falsum erat; si autem, quod erant sibi propinqui, seu a se et a pecoribus suis egressa, verum fuit. Quid possum facere filiis et nepotibus meis? Filios Jacob vocat filios suos et nepotes, quasi valde propinquos, tanquam dicat. Non possum rationabiliter eis nocere, quum sit contra jus naturale, et quia a Deo mihi prohibitum est. Veni ergo, et ineamus fœdus, id est pacis et amicitiæ pactum. Tulit itaque Jacob lapidem, et erexit illum in titulum, hoc est, in signum et testimonium confœderationis atque concordiæ, statuit lapidem illum. Dixitque fratribus suis, id est filiis et consanguineis: Afferte lapides. Qui congregantes lapides, fecerunt tumulum magnum, comederuntque super eum, in protestationem quod essent confœderati. Vidit enim Laban Deum esse pro Jacob, propter quod non audebat ei resistere, et etiam emollitus fuit ex commemoratione beneficiorum et obsequiorum, quæ Jacob retulit se illi exhibuisse. Quem vocavit Laban Tumulum testis, id est tumulum qui est testis initæ pacis, et Jacob Acervum testimonii, uterque juxta proprietatem linguæ suæ. Jacob enim imposuit nomen Hebræum, Laban Syrum: et ambo nomina idem significant. Circa quod ait Hieronymus: Acervus, lingua Hebræa GAL dicitur; AAD vero, testimonium. Porro lingua Syra acervus dicitur JEGAR; testimonium, SYNTHA. Jacob ergo acervum illum vocavit Hebraice Galaad, Laban vero Jegarsyntha.
Dixitque Laban: Tumulus iste erit testis, id est reale et mutum testimonium, inter me et te hodie, id est pacti quod modo inivimus, imo et de cetero erit signum fœderis hujus; et idcirco appellatum est nomen ejus Galaad, etc., quia Jacob tunc nomen istud imposuit illi acervo. Et adjecit Laban: Intueatur et judicet Dominus inter nos, id est, per effectum suæ justitiæ pandat se inspectorem operum nostrorum, si unquam post hanc horam violaverimus pactum istud, quando recesserimus a nobis, id est unus ab alio, si afflixeris filias meas injuste, et si introduxeris alias uxores super eas, præferendo illas filiabus meis, et eas opprimendo per illas; nullus sermonis nostri testis est absque Deo, qui præsens respicit: hoc est, ego ab obligatione hac ero immunis, nec aliquis hominum poterit me hujus pacti transgressorem ostendere, sed omnium cordium inspector Deus, infallibilis judex ac testis, puniet reum, qui ubique est præsens, et omnia præsentialiter intuetur. Dixitque rursus ad Jacob, repetendo prolata pro confirmatione dictorum: En tumulus hic, et lapis quem erexi in signum rei gestæ inter me et te, testis erit, etc.; ex quo probatur, quod etiam Laban statuit ibi lapidem aliquem grandem, in protestationem et signum verborum et operum ibi mutuo habitorum; si aut ego transiero illum pergens ad te, hoc est, si intentione nocendi tibi pertransiero locum istum versus te, aut tu præterieris illum, malum mihi cogitans, id est, cum proposito nocendi mihi, veneris ultra hunc locum adversus me; Deus Abraham et Deus Nachor fratris Abrahæ, judicet inter nos, castigando iniquum, Deus patris eorum, id est Deus Thare, qui fuit pater Abrahæ et Nachor. Dicitur autem Deus omnium, Deus Nachor et Thare, vel quia coluerunt eum, sicut et Abraham, vel saltem ratione creationis.
Juravit ergo Jacob se servaturum hoc pactum, per timorem patris sui Isaac, juxta sensum expositum, vel ut aliqui dicunt, et Rabbi Paulus tangit, per timorem quem habuit Isaac, quando putavit se offerendum Deo in holocaustum. Consueverunt etenim homines per terribilia quædam jurare, sicut per horam mortis suæ, aut per diem sui judicii. Immolatisque victimis in monte Galaad, quas obtulit Jacob Deo pro gratiarum actione, quod ita protexit se, et de mutua pace providit, poteratque Jacob tanquam sacerdos offerre privilegio et jure primogenituræ ad se devolutæ, vocavit fratres suos, id est filios et propinquos, ut comederent panem, id est cibos ibi paratos, cum gaudio epulantes propter bona quæ acciderunt. Qui quum comedissent, manserunt ibi nocte illa. Laban vero de nocte consurgens, osculatus est filios et filias suas : videlicet Rachelem et Liam, earumque filios, sed et filios aliarum duarum uxorum Jacob, ac Dinam filiam ejus, valedicendo eis cum osculo. Benedixitque illis, etc., imprecando eis bona juxta ritum suum, vel a Deo vero, quem Jacob, ejusque filii ac conjuges coluerunt. Et ecce infelix Laban iste, quamvis cognovit esse unum verum ac summum Deum, omnia intuentem ac judicantem, et ab eodem admonitus fuit, nihilo minus coluit idola sua ac periit, similis Samaritanis, qui Dominum timuerunt, et nihilo minus suis diis seu idolis servierunt, ut dicitur quarto Regum ;11 et Balaam, qui visiones12
A Omnipotentis conspexit, et angelum sanctum frequenter corporaliter vidit, et tamen finaliter inventus est impius.
Postremo de senio hujus Laban nunc modicum tangam, de quo probabile est, quod erat bene viginti quinque annorum aut circiter, et forsitan plus, quando Eliezer venit pro sorore ejus Rebecca, quæ per viginti annos fuit cum Isaac, antequam genuit Jacob ; qui dum venit a suis parentibus ad Laban, fuit septuaginta septem annorum, ut constat ex dictis ; deinde per annos viginti habitavit cum Laban : et ipse Laban, quando ultimo recessit a Jacob in monte Galaad, videtur adhuc fuisse robustus vir, ita quod post hoc potuit vivere diu, quamvis ignoremus quamdiu postea vixerit, sicque probatur diu vixisse.
B
Footnotes
Chapter 78 of 104