Skip to the text

Articulus 78

EXPLANATIO CAPITULI TRICESIMI SECUNDI : JACOB AUTEM ABIIT ITINERE QUO CÆPERAT.

PROSECUTIO reversionis Jacob ad terram natalem, et solatia sibi a Deo collata, et qualiter ipse se habuit circa fratrem suum, recitantur præsenti capitulo. Jacob autem abiit itinere quo cæperat a monte Galaad die sequenti, cum omnibus ad se pertinentibus ibi ; fueruntque ei obviam angeli Dei : qui sibi obviaverunt in assumptis corporibus, ita quod sensibiliter eos vidit in illis corporibus. Quos quum vidisset, ait : Castra Dei sunt hæc, id est fortissimi milites Dei, instar castrorum prævalidi, atque ad protegendum me præparati. Et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est castra, ab effectu : quia videlicet angeli apparuerunt sibi ibidem, qui adversariis potestatibus terribiles sunt ut castrorum acies ordinata. Circa hoc refert Lyra : Dicunt Hebræi, quod angeli qui custodiebant provinciam Syriæ, conduxerunt Jacob usque ad finem provinciæ suæ.

C Deinde obviaverunt ei angeli provinciæ quam consequenter intravit : quod non videtur congrue dictum, quia uni provinciæ non præest nisi unus angelus, generalem totius provinciæ curam habens. Unde in Daniele habetur de principe Græcorum, principe quoque Persarum, qui fuerunt angeli præsidentes toti regno Græcorum et toti regno Persarum, quemadmodum tunc Michael præfuit Synagogæ, qui est nunc princeps Ecclesiæ :12 et angeli tales sunt de tertio ordine angelorum, qui dicitur Principatus. Ipsi autem Jacob multitudo angelorum occurrit, ut Scholastica ait historia. Et si ei occurrerunt angeli custodientes provinciam, quam post Syriam introivit, quare scriptura ista non exprimit de occursu angelorum custodientium Syriam, sicut de aliorum angelorum occursu ? Verius ergo est quod dicunt doctores catholici, quod angeli illi fuerunt missi

D ad confortandum Jacob contra fratris sui iniqui timorem. Hinc ait Hieronymus: Jacob ad fratrem iniquum iturus, pulchre excipitur angelorum comitantium choris. Glossa quoque testatur: Multitudo angelorum quæ militia cœli vocatur, occurrit; quibus confortatus, non metuat fratrem suum, securus illorum auxilio.

Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum, qui erat in terra Seir, in regione Edom, etc. Quemadmodum in expositione capituli vicesimi quinti habitum est, Esau etiam appellatus est Seir et Edom, et hæc nomina Seir ac Edom, interdum sumuntur pro iila provincia in qua demoratus est Esau, et ita nunc accipiuntur, estque idem in re, terra Seir et regio Edom. Reversique sunt nuntii ad Jacob, dicentes:3 Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat in occursum tuum frater tuus cum quadringentis viris. Jacob misit nuntios ad Esau, ad explorandum animum ejus, atque ad captandum benevolentiam ejus; et ut in Scholastica habetur historia, nuntii redeuntes dixerunt ad Jacob, quod frater suus occurreret sibi pacifice. Timuit Jacob valde. Mirum quod vir iste tam virtuosus, post promissionem factam sibi a Deo, Ero tecum, etc., et post intuitum angelorum ad ipsius auxilium paratorum, timuit tantum hominem pravum. Ad quod aliqui dicunt, quod timuit, non de Dei promissione et angelorum ope diffidens, sed more hominum perturbatus: quibus objici potest, quod talem perturbationem debuit virtutum constantia, fidei robur, certitudoque spei prævenire atque excludere. Alii dicunt, quod

Jacob formidavit se Deum offendisse, diu habitando cum Laban idololatra: quibus rursus objicitur, quod post illam habitationem Deus dixit ei, ut rediret ad terram nativitatis suæ, et quod esset cum ipso, et post omnia illa apparuerunt ei angeli jam præfati. Arbitror ergo dicendum, quod Jacob vir a Deo sublimiter illuminatus, scivit quod judicia Dei sunt incomprehensibilia et occulta, et quod Deus permittit justos ab impiis in hac vita multipliciter tribulari, quod item divinæ promissiones variis modis possunt intelligi:4 quamvis ergo non formidavit de finali adjutorio Dei, timuit tamen ad tempus a fratre perverso affligi. Ideo loquitur Augustinus: Quæri potest, quomodo Jacob fidem habuit in promissis Dei:5 sed fieri potuisset ut Esau tabernacula ejus everteret, et tamen post illam eversionem Deus ei rursus adesset, et sua impleret promissa. Quo extemplo monemur, ut quamvis credamus in Deum, tamen faciamus quæ facienda sunt, in salutis nostræ præsidium.

Et perterritus, divisit populum qui secum erat, greges quoque pecorum, videlicet asinorum et caprarum, et oves et boves et camelos, in duas turmas, ita quod duæ erant turmæ hominum, et duæ pecorum: atque in prima turma erant Bala et Zelpha cum filiis suis; in secunda et posteriori turma erant Lia cum filiis suis et filia sua Dina, et Rachel cum Joseph, sic tamen, quod Rachel et Joseph tanquam cariores ipsi Jacob, fuerunt in extremitate secundæ turmæ; dicens: Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, videlicet primam turmam, alia turma quæ reliqua est, salvabitur. Quasi dicat, Esau satiatus sanguine primæ turmæ, parcet secundæ: et ista ex causa Jacob fecit has turmas, ne omnes simul occiderentur ab Esau. Itaque quamvis Jacob speravit in Domino, fecit tamen quidquid potuit per humanam industriam. Propter quod dicit Glossa interlinearis: Imminente periculo, faciamus quod habet humana ratio, ne totum Deo committentes, ipsum videamur tentare.

Dixitque Jacob: Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac, Domine qui dixisti mihi, Revertere in terram tuam, etc., et benefaciam tibi: minor sum, id est indignus, cunctis miserationibus tuis mihi impensis seu impendendis, et veritate tua quam explevisti servo tuo, hoc est vera et reali exhibitione beneficiorum tuorum. His quippe erat Jacob indignus, considerando eum secundum naturalia sua tantum, per quæ non meruit eadem de condigno. In baculo meo transivi Jordanem istum, id est cum baculo, utpote sine uxore et liberis, quodammodo solus, sine cognatis, solo meo baculo sustentatus: de cujus verbi intellectu dictum est in expositione capituli vicesimi noni; et nunc cum duabus turmis hominum et pecorum regredior. Quasi dicat: Tu qui tanta bona mihi fecisti, noli me modo derelinquere. Erue me de manu Esau, etc. Mirum videtur, quod Jacob sciens sibi promissum a Deo totum quod in textu isto commemorat, tam ferventer oravit pro impletione eorum. Et respondendum, quod merito sic oravit, quoniam Deus sic præordinavit electis suis bona conferre, ut tamen velit eos talia orando et laborando acquirere, ita quod media obtinendi gratiam in præsenti, et gloriam in futuro, cadunt sub providentia Dei. Hinc dicitur, quod prædestinatio Dei precibus electorum juvatur, quia prædestinationis effectus orando obtinetur. Itaque Jacob, ne totum opus suum humano consilio tribuat, orationem adjungit: in cujus oratione apparent humana infirmitas et fidei pietas; sicque oravit, quod spem suam moderabatur timore, et timorem suum spe consolabatur, suo nos docens exemplo, ut nobis ipsis ac domesticis rationabiliter consulamus, et tamen Dei auxilium invocemus.

Quumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quæ habebat, hoc est de suis pecoribus, munera Esau fratri suo, ut eum placaret per ea, capras ducentas, etc.: non viliora, sed pulchriora et cariora pecora diversorum generum, abstraxit de gregibus. Et misit per manus servorum, etc., unumquemque gregem ejusdem speciei seorsum, ita quod fuit spatium inter gregem et gregem, quatenus Esau ex munerum oblationibus magis et magis mitigaretur. Dixit enim ipse Jacob: Placabo illum muneribus quæ præcedunt, et postea videbo illum, etc. Secundum Glossam, istud interpositum est a scriptore, id est libri hujus auctore. Non est enim viri prudentis sua secreta detegere, sicque his cum quibus agitur, suspectum se facere. Itaque Jacob dixit istud in corde suo, et ex cogitatione hac fecit hanc munerum præmissionem. Ipse vero mansit nocte illa in castris, id est in uno tentoriorum suorum. Quumque mature, id est ante diluculum, et cum ingenti provisione, nil faciens sine consilio, surrexisset, tulit duas uxores suas et totidem famulas, quæ etiam erant ejus uxores, cum undecim filiis et cum filia una, et transivit vadum Jaboc, id est torrentem seu flumen sic dictum, de quo aliqui putant quod fuit Jordanis, et vitio scriptoris pro Jacob scriptum sit Jaboc. Alii probabilius dicunt, quod fuit alius fluvius. Infra enim habetur, quod Jacob post hæc venit in Phanuel et Socoth, quæ sunt loca ultra Jordanem, ut fertur, quamvis istud non multum convincat. Sed auctoritas quædam testatur, secundo milliari a Jordane in finibus Idumææ esse Jaboc, quem transvadavit Jacob.

Traductisque omnibus, etc., remansit solus in ripa fluminis, ut orationi meditationique purius stabiliusque vacaret, et de agendis deliberaret. Et ecce vir luctabatur cum eo usque mane. Ex hoc constat, quod luctatio ista fuit in nocte, et quod Jacob mansit in ripa illa per diem seu partem diei et noctem. Denique, secundum Augustinum, vir iste luctans cum Jacob, id est contra Jacob, fuit angelus bonus in specie viri apparens, qui cum Jacob de Mesopotamia venit; et aliqui dicunt, quod fuit angelus tunc a Deo specialiter missus ad confortandum et consolandum Jacob, qui fratrem suum valde extimuit. Sed cur angelus iste luctabatur cum Jacob? Dicunt quidam quod ideo, quoniam Jacob aliqualiter immoderate timuit fratrem suum, non satis confidens in Domino, qui adsistentiam suam ei promisit, neque in adjutorio angelorum quos vidit: ideo angelus iste finxit se velle a Jacob recedere, ipse vero orationis suæ instantia ac fervore conabatur eum secum tenere: qui conatus vocatur luctatio. In fictione autem illa angelica non fuit falsitas aliqua, quia vere significavit quod mens Jacob aliqualiter recessit per diffidentiam suam a Deo. Unde et Christus post resurrectionem suam cum discipulis ambulans, finxit se velle longius ire.6 Alii dicunt, quod luctatio ista non fuit propter culpam Jacob, sed quia ipse Jacob desideravit aliquid spiritualis gratiæ obtinere, in quo angelus noluit eum faciliter exaudire, ad innuendum quod majora gratiarum charismata quandoque difficilius obtinentur a Domino.

Præterea quæritur, qualis fuerit ista lucta, et dicunt quidam, quod spiritualis dumtaxat. Ait enim Hieronymus super Isaiam: Oratione, non manibus, luctabatur Jacob cum angelo, qui eum custodierat in peregrinatione, et volebat eum relinquere ad cœlum volando, sed Jacob oratione benedictionem obtinuit.7 Alii dicunt, quod fuit non solum spiritualis, sed etiam corporalis seu manualis, quia paulo post subditur, quod angelus tetigit nervum femoris ejus. Sed quidquid sit de veritate hujus opinionis, argumentum hoc faciliter solveretur, dicendo quod ille fuit tactus virtutis, non manus aut corporis: solo enim virtuali influxu et potestatis suæ contactu potuit angelus hoc, imo et multo majora efficere.

Qui quum videret quod eum, scilicet ipsum Jacob, superare non posset, loquendo de potentia ordinata, id est, quod non deceret, ut ipsum Jacob tam ferventer orantem abjiceret sive relinqueret, juxta quem modum supra Dominus ait ad Lot:8 Non potero facere quidquam quousque ingrediaris illuc. De Christo quoque in Evangelio scriptum est, quod non poterat ibi virtutem aliquam facere, propter incredulitatem illorum.9 Unde quidam exponunt sic: Qui quum videret quod eum superare non posset, id est non vellet, et ita in hoc fuit rursus fictio quædam, non falsa, sed dispensativa et figurativa: quia per hoc quod angelus finxit se non posse vincere Jacob, insinuavit quod Esau frater ejus eum superare non posset, imo quod populus nasciturus ex Jacob, superaturus esset posteros Esau, ut tempore David impletum est.10 Rursus dicitur angelus non potuisse superare Jacob, quia non potuit ei persuadere, ut ab invocatione et petitione benedictionis cessaret, et per modum impotentis ad superandum se habuit. Tetigit nervum femoris ejus, utpote latum nervum, seu locum nervosum illius, ex quo vis motiva et progressiva aliquo modo dependet; et statim emarcuit, vim suam perdendo, et aruit. Dicuntque aliqui, quod angelus intulit Jacob illam punitionem pro culpa nimiæ formidinis et aliqualis diffidentiæ suæ. Alii dicunt, quod non pro culpa aliqua ipsius Jacob fecit hoc angelus, sed propter figurativam et mysticam rationem, puta ad insinuandum, quod posteritas Jacob ex femore ejus egressura, esset aliquando lædenda et deprimenda a posteris Esau, non obstante quod primogenitura fuit Jacob collata: et istud (ut Rabbi Paulus refert) dicunt quidam Hebræi doctores, quod probant per hoc, quoniam infra habetur, quod filii Israel non comedunt nervum qui emarcuit in femore Jacob. Nempe si pœna illa accidisset Jacob pro culpa sua, pertinuisset solum ad personam ipsius, et ita propter eam non abstinuissent posteri ejus a nervi comestione.

Dixitque ad eum: Dimitte me, jam enim ascendit aurora; quasi dicat: Hora jam imminet, in qua oportet te circa temporalia occupari, et me insistere laudibus Dei. Aliqui autem dicunt, quod angelus ideo dixit hoc, quia alii non fuerunt digni eum in humana illa effigie sensibiliter indueri. Sed dicendum, quod angeli in assumptis corporibus exhibent se visibiles quibus volunt, ita quod etiam a præsentibus videri non queunt, nisi a quibus volunt. Respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi, imprecando et ministerialiter impendendo mihi dona gratiæ et subventionis optata. Nec Jacob ita loquendo fuit inobediens angelo, sed ex caritatis fervore et sancta devotione hoc dixit. Nec angelus præcipiendo dicebat, Dimitte me; sed hortando, et hoc secundum unam considerationem rationabiliter hortabatur, quia aurora instabat. Jacob vero ex alia consideratione rationabiliter dixit, Non dimittam te, etc. Sed cur angelus ait, Dimitte me, qui invito Jacob volebat abire, aut quasi ligatus seu detentus fuisset a Jacob? Respondetur, quod Jacob sua humilitate, caritate, devotione et oratione detinuit angelum: idcirco non decuit angelum invito Jacob disparere. Et quid mirum istud de angelo, quum Dominus locutus sit Moysi, Dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos?11

Ait ergo angelus ad Jacob: Quod nomen est tibi? Non ex ignorantia hoc quæsivit, sed ut ex responsione Jacob quam præscivit, aptius inferret quod intendebat. Respondit: Jacob mihi est nomen. At ille: Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, id est, non solum vocaberis Jacob, ut hactenus, sed Israel, hoc est, etiam Israel appellaberis. Cujus nominationis ratio seu interpretatio subditur: quoniam si contra Deum fortis fuisti, id est, quia angelum in Dei persona tibi apparentem vicisti, juxta expositionem præhabitam, quanto magis contra homines prævalebis? hoc est, a fratre tuo non superaberis, neque ab aliis; imo potius in posteris tuis victurus es Idumæos ac alios. De hujus nominis Israel interpretatione scribit Hieronymus: Josephus putat Jacob ideo Israel appellatum, quoniam contra Deum stetit, ita quod Israel interpretatur stans contra Deum, seu reluctans contra angelum. Ego autem hoc in Hebræo invenire non potui; sed etymologiam hujus nominis angelus posuit, dicens: Quoniam si contra Dominum fortis fuisti, etc.; sicque Israel interpretatur, princeps cum Deo. Quasi angelus dicat: Sicut ego sum princeps, ita et tu. Quod autem in libro Nominum Hebraicorum Israel interpretatur, vir videns Deum, non tam vere quam violenter interpretatum videtur. Hæc Hieronymus.

Interrogavit eum Jacob: Dic mihi, quo appellaris nomine? Hoc Jacob quæsivit, ut in divinorum cognitione proficeret, atque ut angelum istum proprio nomine invocaret ac honoraret. Unde in Judicum libro, pater Samsonis ait ad angelum: Quod tibi nomen est?12 ut si sermo tuus fuerit expletus, honoremus te. Respondit: Cur quæris nomen meum? quasi dicat: Nimis altum est tibi, quia angelorum naturam, quantum ad speciem specialissimam, aut non, aut valde difficulter potest homo in hac vita cognoscere: imo juxta Philosophum, sicut oculus noctuæ se habet ad lumen solis, ita intellectus humanus ad manifestissima naturæ, hoc est ad intelligentiarum notitiam. Aliqui vero dicunt, quod ideo angelus dixit, Cur quæris nomen meum? quoniam nomina angelorum qui foris mittuntur, mutantur juxta diversa obsequia ad quæ explenda mittuntur: sicut angelus missus ad purgandum labia Isaiæ, vocatus est Seraph, ex effectu inflammationis, quum tamen non esset de ordine Seraphim, juxta doctrinam divini Dionysii de Ecclesiastica hierarchia:13 quod quamvis sit verum, attamen angeli saltem nonnulli, aliqua habent nomina fixa, ut Michael, Gabriel, etc.

Et benedixit ei in eodem loco. Forma autem hujus benedictionis non exprimitur in hoc textu; sed aliqui dicunt, quod prætacta mutatio nominis Jacob, et interpretatio cur Israel diceretur, fuit benedictio qua angelus ipsum Jacob benedixit, conferendo ei dona optata dispositive seu imprecative. Vocavitque Jacob nomen loci illius, in quo contigit istud, Phanuel, quod interpretatur facies Dei, quoniam vidit ibi faciem ejus. Propter quod subditur: dicens: Vidi Dominum facie ad faciem, id est clare ac facialiter, non in ipsa deitatis incomprehensibili invisibilique natura, quum scriptum sit: Non videbit me homo, et vivet.14 Et, Deum nemo vidit unquam.15 Sed ideo dixit hoc Jacob, quoniam oculo exteriori vidit clare angelum in forma humana, qui sibi in persona Dei apparuit atque locutus est. Et salva facta est anima mea, id est, a pristino timore humano erepta, et confortata in Domino, imo et in spe æternæ salutis firmata. Ortusque est ei statim sol postquam transgressus est Phanuel, hoc est, mox ut recessit a loco, quem Phanuel nominavit, facta est clara dies. Ipse vero claudicabat pede, ex arefactione nervi præfati. Expedita namque ambulatio dependet ex multis, videlicet vi motiva, rectitudine tibiæ, vivacitate nervorum, etc. Quam ob causam non comedunt nervum filii Israel, qui emarcuit in femore Jacob, id est nervum femoris, similem nervo qui in femore Jacob obstupuit, et insensibilis factus est : similem, inquam, quantum ad hoc quod est esse nervum femoris, quamvis aliunde ab illo differat, non numero tantum, sed specie quoque; aliorum vero usum nervorum non vitant. Porro in Scholastica historia legitur, quod primo ipsemet Jacob proposuit non comedere de cetero nervum, et id ipsum posteritas ipsius observat : et forte Jacob proposuit hoc in memoriam rei gestæ, et propter mysticam significationem ejus prætactam; posteritas vero Jacob hoc observavit, sectando patris sui exemplum, eumque honorando, et in rei gestæ memoriam.

Præterea de hoc sancti Jacob luctamine cum angelo, scriptum est in Osee : In fortitudine sua directus est cum angelo, et invaluit ad angelum; flevit, et rogavit eum. Ex quibus elicitur, quod Jacob cum fletu deprecatus est angelum, quamvis Hebræi juxta consuetudinem fabularum suarum inanium, dicunt quod angelus qui luctabatur cum Jacob, fuit angelus Esau, cupiens Jacob impedire ab ingressu terræ promissionis, et consecutione primogenituræ ac benedictionum sibi ab Isaac præscitarum, et quod Deus contulit tantam fortitudinem ipsi Jacob, quod angelum illum vicit, in tantum quod angelus victus flevit, et flendo rogavit ipsum Jacob dilationem de obtinendo dominio, seu primogenitura et eminentia super Esau. Quorum omnium falsitas innotescit ex hoc, quod angelus Esau ex divina revelatione et ex rebus gestis cognovit, quod Jacob fuit a Deo ad primogenituram electus, et quod Esau fuit iniquus, ac primatu super Jacob indignus : idcirco noluit divinæ præordinationi taliter reluctari. Perfecta quoque angelorum beatitudo, excludit ab eis omnem miseriam, pœnam, mœrorem, ac fletum.

Footnotes

  1. Ibid. xii, 1. ↩

  2. Dan. x, 20 et 13. ↩

  3. Gen. xxv, 30. ↩

  4. Rom. xi, 33. ↩

  5. Aug in Genesim, q. 4. ↩

  6. Luc. XXIV, 28. ↩

  7. Hieron. sup. Isaiam, XIII, 49. ↩

  8. Gen. XIX, 22. ↩

  9. Matth. XM, 58. ↩

  10. II Reg. VIII, 14. ↩

  11. Exod. xxxii, 10. ↩

  12. Judic. xiii, 17. ↩

  13. Is. vi, 6, 7. ↩

  14. Exod. xxxiii, 20. ↩

  15. Joann. i, 18. ↩

Chapter 79 of 104