Articulus 79
DE INTELLECTU SPIRITUALI EJUSDEM CAPITULI TRICESIMI SECUNDI.
JACOB autem abiit itinere quo cœperat. Per Jacob vir christifidelis designatur, qui dum in via virtutum stabiliter perseverat ac proficit, abit itinere quo cœpit, cui obviam sunt angeli Dei, qui ad ejus auxilium sunt parati, de quibus loquitur Eliseus : Plures nobiscum sunt quam cum illis, puta iniquis.1 Hos angelos homo fidelis fide intuens, nominat castra Dei, de quibus spiritualiter accipi potest illud Joel : Multa sunt nimis castra Dei fortia, et facientia verbum ejus.2 Misit autem nuntios ante se ad Esau fratrem suum. Per hoc insinuatur, quod homo virtuosus conatur in bono vincere malum, et non solum eos quos ipse injuste offendit, sed hos quoque qui prorsus injuste contra eum moventur, nititur mitigare, reconciliareque sibi :3 quod si non potest per se ipsum peragere, studet hoc per alios facere. Timuit autem Jacob Esau valde, quoniam boni metuunt improbitatem pravorum, magis ne ipsi sua improbitate Deum offendant, seipsosque perdant, ac alios scandalizent, quam ne noceant ipsis bonis, quibus nulla nocet adversitas, imo et plurimum prodest illata injuria, dummodo eis non dominetur propria iniquitas, ira, impatientia, aut similis culpa. Verumtamen nullus debet viribus suis ita confidere, ut cesset divinæ pietatis opem incessabilem invocare, ne a fratre suo seu proximo suo lædatur, hoc est, ne ex his quæ videt in aliis, aut quæ suffert ab eis, ad ullum moveatur peccatum, ne aliquem temerarie judicet aut contemnat, aut irrationabiliter indignetur vel contristetur; sed in omni eventu firmiter stet fixus in Domino, quia non contristabit nec perturbabit justum quidquid ei acciderit.4
Denique Jacob fecit duas turmas, hoc est, aciem virtutum moralium, aciemque virtutum theologicarum parat fidelis contra malitias perversorum, ut si læsus fuerit in aliqua virtute morali, peccando per iram, impatientiam, aut mœrorem, reliqua turma salvetur, id est, fides, spes, caritas maneant inviolatæ, et per eas damnum animæ suæ recuperet, ad Deum per eas confugiendo, veniam postulando, seque deinceps diligentius custodiendo. In baculo meo transivi Jordanem istum, et nunc cum duabus turmis regredior. Per Jordanem, flumen lacrimarum et saluberrimarum compunctionum accipitur: quod Christifidelis in baculo suo pertransit, quando divinæ pietati per spei suæ sustentationem innitendo, ad spiritualem profectum et complementum præfatarum virtutum per compunctionem et fletum perducitur. Amplius, quod Jacob per munera nisus est iram fratris sui exstinguere, docet nos, quod orando et spiritualia aut etiam corporalia beneficia impendendo, debemus irascentium et invidentium ac adversantium passiones, aversiones, ac vitia pro viribus exstirpare. Munus enim absconditum exstinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam;5 atque ut iterum Salomon protestatur, Quum placuerint Domino viæ hominis, inimicos ejus convertet ad pacem.6
Per hoc demum quod Jacob uxores suas ac filios transduxit per vadum, innuitur quod vir bonus pertinentes ad se, seu subditos sibi, per evenientes adversitates, tentationes et persecutiones, studet ad tranquillitatem, pacem et devotionem suavem perducere. Ipse vero permanet solus, ut Deo simplicissimo expeditius vacet; et ibi luctatur cum Deo ac angelo, dum opportune et importune orando ac laborando, conatur aliquid singularis gratiæ ac virtutis a Domino extorquere, quamvis frequenter ac diu videatur repelli, seu non exaudiri.
B Quumque frequenter per contemplationem ad Deum se elevat, et rursus ex humana fragilitate evagando infra dilabitur, laboriosum exercet luctamen; nec Deum dimittit, nisi benedicatur ab eo, concupitam mentis in Deo stabilitatem adipiscendo, ita ut dignus sit, Israel, hoc est vir Deum per fidem et sapientiæ donum contemplans, vocari: quo facto, consolatur eum Altissimus, quod non superabit eum humana malitia, seu aliorum improbitas. Tangit quoque nervum femoris ejus, dum concupiscentias carnis, et pronitatem ad vitiorum itinera in ipso mortificat. Locum autem in quo vir contemplativus tanta a Deo consequitur bona, videlicet ecclesiam, cellam, aut aliud quodcumque secretum, nominat Phanuel: quia in eo contemplatus est faciem Dei, hoc est gratiosam præsentiam ejus, viditque eum facie ad faciem, non per speciem, sicut in patria, sed per mysticam theologiam aut anagogicam visionem, sicut testatus est Paulus:7 Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu. Et tunc salva fit anima a prioribus malis, et Deo familiaris atque carissima redditur; oriturque in ea Sol justitiæ; atque ad ea quæ carnis et mundi sunt, claudicat, sed in via justitiæ recte progreditur. Postremo, secundum Augustinum, et ut plenius tangit Isidorus, per virum qui luctabatur cum Jacob, et se ab eo vinci sponte permisit, intelligitur Christus, qui se a posteritate Jacob, quæ nunc per Jacob significatur, † sivit voluntarie crucifigi, atque per suæ meritum passionis etiam his a quibus occisus est, benedictionem promeruit, pœnitentibusque largitus est, ita quod facti sunt veri ac spirituales Israelitæ, qui ante fuerunt carnales Judæi.8
Footnotes
Chapter 80 of 104