Articulus 80
EXPOSITIO CAPITULI TRICESIMI TERTII : ELEVANS AUTEM JACOB OCULOS SUOS, VIDIT VENIENTEM ESAU.
OCCURSUS Jacob electi et Esau reprobi, nunc narratur. Elevans autem Jacob oculos suos, vidit venientem Esau, etc. ; divisitque filios Liæ et Rachel, ambarumque famularum ; et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio, Liam vero et filios ejus in secundo loco, in quo etiam Dina filia Liæ fuit ; Rachel autem et Joseph novissimos. Quemadmodum enim præhabitum est, Jacob divisit istos in duas turmas, ita quod Bala et Zelpha cum filiis suis erant in prima, Lia autem et Rachel cum sobole sua in turma secunda, sic tamen, quod Rachel et Joseph erant in extremitate turmæ secundæ. Unde in Scholastica fertur historia, eos errare qui dicunt Jacob fecisse tres turmas. Porro de causa hujus divisionis et collocationis, dictum est præcedenti capitulo. Et ipse Jacob progrediens, id est, duas turmas præfatas præcedens, ut fratrem offensum placaret, ne uxoribus suis ac filiis infligeret malum, adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater ejus. Cœpit etenim eum adorare a remotis ; et quum semel adorasset illum, surrexit ; paululumque progrediens, adoravit secundo ; ac denuo surgens, et parum procedens, adoravit tertio : sicque usque ad septimam adorationem, quam exhibuit juxta Esau fratrem suum, quatenus tam frequenti et magna humiliatione fratrem suum provocaret ad pietatem. Nam quamvis Deus promisit ipsi Jacob protectionem, ipse tamen fecit quod in se fuit. Intelligenda quoque sunt hæc de adoratione duliæ, quæ excellentibus exhibetur personis, qualis fuit et Esau, tanto vallatus exercitu, multisque præsidens. Et quod dicitur pronus in terram adorasse, quidam exponunt, quod capite inclinato hoc fecit. Glossa autem interlinearis dicit, quod genua flexit. Litteræ tamen magis consonum reor, ut toto corpore in terram prostrato, hoc fecisse dicatur, præsertim quia consuetudo Scripturæ est, ut per hoc quod dicitur absolute, Pronus in terram, designetur talis prostratio, et quoniam Jacob volebat se maxime humiliare.
Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum, scilicet Jacob fratrem suum. Dicunt quidam, quod ordinante cooperanteque Deo, cor Esau de ira et indignatione ad pietatem et fraternum amorem mutatum sit. Cor enim hominum in manu Dei est; et quocumque voluerit, vertet illud : estque proprium Deo, in ipsam hominis voluntatem immediate agere, et illud ad libitum immutare. Alii dicunt, quod Esau jam ante oblitus fuit injuriæ, quam aliquando reputavit sibi a Jacob illatam, et quod venit obviam non ad lædendum, sed ad suscipiendum ipsum Jacob pacifice ac honeste. Et appropinquantes ancillæ et filii earum, incurvati sunt, etc., id est, profunde inclinaverunt ipsi Esau ; extremi Joseph et Rachel adoraverunt, adoratione duliæ. Sed quæri potest, qualiter Joseph adhuc infantulus potuit adorare. Et respondendum, quod Joseph jam erat quasi septennis, quoniam natus est quartodecimo anno servitii quo Jacob servivit Laban, post quos adhuc servivit eidem sex annis;1 quibus elapsis, recessit: sicque poterat Joseph a parentibus informari, ut inclinaret suo avunculo Esau. Dixitque Esau: Quænam sunt istæ turmæ, quas obviam habui? Hoc interrogavit de servis et pecoribus quos Jacob præmisit per ordinem. Respondit Jacob: Ut invenirem gratiam coram domino meo, etc., hoc est, ad me pertinent, et præmisi eas, ut dignareris pecora ista pro munere de mea manu accipere, quatenus per hoc tibi acceptus fiam, et pietatem tuam promerear, cui quasi domino me sponte subjicio.
Sic enim vidi faciem tuam, quasi viderim vultum Dei. Circa hoc loquitur Augustinus: Utrum verba animi Jacob paventis ac perturbati usque ad hanc adulationem proruperunt; an sine peccato dici potuerunt? Et forsan, quod imo: quia et dii gentium dicti sunt, qui dæmonia appellantur, et Apostolus ait, Siquidem sunt dii multi et domini multi; maxime quia in Græco dictum est sine articulo, quo evidentissime solet verus Deus significari: quod facile capiunt qui Græcum intelligunt. Est itaque sensus: Vidi te cum ingenti reverentia, quasi quemdam deum, eo modo quo judices et prælati dii vocantur, juxta illud: Diis non detrahes. Et Moysi dictum est: Constitui te deum Pharaonis. Esto mihi propitius, et suscipe benedictionem, etc., id est dona et encænia quæ attuli. Vix a fratre compellente suscipiens, etc., id est, Esau dona ista vix capiens ex instantissima et quodammodo importuna prece ipsius Jacob. Dixitque Jacob, etc. Sequar paulatim vestigia ejus, scilicet Esau, sicut videro parvulos meos posse, donec veniam ad dominum meum in Seir, etc. Hoc dixit Jacob, ut persuaderet fratri suo Esau, quod præcederet eum, asserens se velle eum sequi morose. Non enim fuit libenter diu cum Esau, ne forte Esau inciperet recordari præteritorum quæ Jacob fecerat ei. Verumtamen Jacob non sequebatur eum usque in Seir, vel quia ex meliori deliberatione mutavit propositum, vel occurrit ei aliunde obstaculum. Potest tamen a mendacio excusari, dicendo quod intendebat eum sequi, quando protulit verba hæc. Hoc uno tantum indigeo, id est, inter ea quæ tu mihi impendere potes, et quæ ego a te cupio, hoc solo indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu tuo, domine mi. Quasi diceret: Non cupio tuas divitias, neque honorem, neque comitatum, sed bonum favorem.
Reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir, id est in terram Edom seu Idumæam, a nomine suo sic appellatam; tamen aliqui dicunt, quod Seir sit hic nomen villæ, in qua Esau habitavit, et eam suo nomine nuncupavit. Et Jacob venit in Socoth, ad urbem sic dictam. Unde Hieronymus scribit: Socoth usque hodie civitas est trans Jordanem, de qua in libro Judicum legitur: Locutus est Gedeon ad viros Socoth. Dicit quoque Hieronymus, quod Socoth interpretatur tabernaculum. Hinc Jacob imposuit nomen hoc urbi illi, quoniam ipse fixit ibi tabernacula sua, sicut subjungitur. Ubi ædificata domo et fixis tentoriis, appellavit nomen illius Socoth, id est tabernacula. Sed quare ædificavit ibi domum, quum soleret in tabernaculis seu tentoriis et papilionibus commorari? Ad hoc, ut Lyra refert, respondent Judæi, quod per annum cum medio habitavit ibidem, ideo fecit etiam domum ibi. Transivitque in Salem urbem Sichimorum, etc. Circa hoc quærit Hieronymus, quæ fuerit ista urbs nomine Salem, ad Sichimos pertinens, quum Jerusalem, in qua regnavit Melchisedech, ante vocata sit Salem. Ad quod respondet, quod vel utraque civitas idem nomen sortita est: quod de aliis multis Judææ locis et oppidis invenitur, quod scilicet idem nomen loci et urbis, in alia et alia tribu est. Aut Salem, de qua nunc sermo, interpretatur perfecta seu consummata; alia vero, puta Jerusalem, interpretatur pacifica. Tradunt enim Hebræi, quod femur claudicantis Jacob, in23456
Salem urbe Sichimorum sanatum sit: ideoque urbem illam esse Salem vocatam, quæ etiam dicta est Sichem, ita quod erat binomia. Et apud Joannem dicitur Salim, et istud verius æstimatur, quam quod Lyra refert, dicendo:7 Secundum Hebræos, Salem non est hic nomen proprium civitatis, sed nomen commune, significans integritatem seu pacem, ut sit sensus: Transivit Jacob salem, hoc est integer atque pacificus, in urbem Sichem, quia videlicet nihil de rebus suis amisit in via. Et habitavit juxta oppidum illud. Et dicit quidam, quod noluit habitare in urbe illa, quia idololatræ habitabant in ea. Verumtamen certum est, quod Jacob et etiam Abraham et Isaac, sæpius commorati sunt in urbibus idololatrarum; imo Jacob viginti annis habitavit cum Laban idololatra. Fortassis autem magis conveniebat ipsi Jacob, juxta urbem illam quam in ea morari, propter pecora sua. Emitque partem agri in qua fixerat tabernacula, id est tentoria sua juxta urbem præfatam, a filiis Hemor patris Sichem: qui Hemor fuit rex Sichimorum, et pater viri nomine Sichem, a quo Sichimi seu Sichimitæ vocati sunt; centum agnis. Circa hoc dicit Lyra: Hebræi dicunt, centum obolis: ex quo concludit, Ideo nostra translatio deficit, aut dictio Hebraica est æquivoca. Ad quod dicendum, quod conclusio illa, quantum ad primam ejus partem, non valet; quoniam magis credendum est sancto Hieronymo, quam Hebræis. Tamen si verbum illud Hebræum æquivocum est ad agnum et obolum, non magis habetur in Hebræo, centum obolis, quam centum agnis. Divitiæ autem antiquorum pecora erant; idcirco frequenter emerunt per pecora, sicut nunc per pecunias: propter quod a pecus pecunia nomen sumpsit, ut asserit Augustinus, et in Decreto habetur. Et erecto, id est constructo, ibi altari, invocavit super illud fortissimum Deum Israel, id est, orando obtulit super altare hoc hostias omnipotenti Deo Israelis, videlicet sui ipsius, qui Israel est vocatus, seu suæ posteritatis, quæ sæpe hoc nomine designatur. Et recte nunc dicitur, Fortissimum Deum Israel, quoniam Deus omnipotentiam suam demonstravit in Jacob, protegendo eum a Laban et Esau, ceterisque adversis: quod et Jacob recognoscens, sacrificavit ei ibi cum gratiarum actione devota.
Itaque sancti hujus Patriarchæ exemplo discamus nos ipsos in omnibus humiliare, nec aliquis de sua quasi virtuositate, sapientia et electione præsumens, alteri se præponat, aut offensum placare ac veniam petere dedignetur, quum Jacob, qui tot habuit revelationes, cui et factæ erant tot et tantæ a Deo promissiones, quam profundissime atque sæpissime humiliaverit se coram reprobo fratre; nec bono caritatis et pacis aliquid præferamus, imo ob ea libenter despiciamus seu aliis condividamus transitoria bona, quæ et Jacob quam liberalissime ac promptissime præstitit suo fratri desiderio amicitiæ atque concordiæ.
Footnotes
Chapter 81 of 104