Skip to the text

Articulus 81

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI TRICESIMI QUARTI: EGRESSA EST AUTEM DINA FILIA LIÆ.

CAPITULO nunc elucidando describitur, quid contigerit ipsi Jacob, ac soboli ejus circa Sichimitas. Egressa est autem Dina filia Liæ et ultima proles ejus, ut videret mulieres regionis illius. Mulieres quippe naturaliter leves sunt animo et curiosæ. Unde libenter vident aliquid novi, quum tamen deceat esse eas valde pudicas ipse intendebat dolum quem filii intendebant.

Deinde in textu describitur, qualiter Hemor et filii ejus persuaserunt populo civitatis circumcisionem accipere. Si circumcidamus masculos nostros, id est, infantulos jam natos et etiam nascituros, imo et nos ipsi jam circumcidamur, ritum gentis imitantes, hoc est, observationi et consuetudini Hebræorum istorum nos conformantes per circumcisionis assumptionem; substantia eorum et pecora, et cuncta quæ possident, nostra erunt, id est, per mutua matrimonia inter nos et eos devolventur ad nos, sicut et econverso, bona nostra ad eos per mutuam associationem. Tantum in hoc acquiescamus, et simul habitantes, unum efficiamus populum per observantiam ejusdem ritus et conjugalis conjunctionis et cognationis ac affinitatis. Assensique sunt omnes, etc., juxta antiquam grammaticam, id est, omnes cives urbis illius consenserunt conditioni et pactioni propositæ.

Præterea, ut recitat Lyra, Hebræorum doctores aliter passum istum exponunt, dicentes quod filii Jacob sincera intentione dixerunt ad Hemor et Sichem, Si circumcidamini, dabitur soror nostra in conjugem Sichem, ut petitis; et quod dictio Hebraica, quam Hieronymus interpretatus est dolum, sit æquivoca ad fraudem, et ad bonam cautelam: sicque filii Jacob intenderunt Sichimitas ad circumcisionem recta intentione inducere; sed Hemor et Sichem dolum fecerunt, dicentes civibus suis, Si circumcidamus masculos nostros, omnia quæ possident, erunt nostra, id est, habebimus eos nobis omnino subjectos, et erunt servilis conditionis sub nobis: quo dolo percepto, filii Jacob ruperunt pactum: quoniam violantibus fidem, non est fides servanda; et interfecerunt Sichimitas. Hæc autem expositio falsa censetur, quoniam dato quod dictio illa Hebraica interdum significet bonam cautelam, quod tamen Rabbi Paulus negat, attamen hoc loco non posset sic accipi, quia immediate subjungitur, Sævientes ob stuprum sororis. Si autem filii Jacob dixissent bona intentione et prudenti cautela, Si circumcidamini, non dixissent verba quæ in textu habentur sævientes, sed placati et ignoscentes. Denique paulo post in isto habetur capitulo, quod dum Jacob reprehendisset filios suos de interfectione Sichimitarum, nullam aliam excusationem tangebant, quam sororis suæ violationem, dicendo: Numquid ut scorto abuti debuerunt sorore nostra? Si autem Sichimitæ commisissent dolum prætactum, allegassent eum pro sua excusatione. Infra quoque habetur, quemadmodum Jacob mox moriturus, locutus sit: Simeon et Levi vasa iniquitatis bellantia, etc.; ubi reprehendit eos de fraudulenta et atroci interfectione Sichimitarum; nec possunt verba illa exponi de peccato eorum in Joseph commisso, ut in expositione capituli quadragesimi noni ostendetur.

Verumtamen Rabbi Paulus dicit, quod præinducta Hebræorum expositio potest salvari, quia (ut asserit) Sichimitæ non petierunt veniam aliquam de tanta injuria illata Jacob ac filiis ejus, nec filii Jacob promiserunt pacem Sichimitis, sed concesserunt solum quod possent confœderari, si circumciderentur: ideo non videntur peccasse, abscondendo suum propositum Sichimitis, quoniam licitum est contra inimicos uti insidiis. Sed omnia ista istius Pauli verba, sunt valde imperite prolata. Quod enim affirmat Sichimitas nullam veniam postulasse, est contra textum quo dicitur: Sichem ad patrem ejus, scilicet Dinæ, et ad fratres ejus ait: Inveniam gratiam coram vobis; et quæcumque statueritis, dabo; munera postulate, libens tribuam quod petieritis. Insuper quamvis filii Jacob non promiserunt Sichimitis pacem absolute, promiserunt tamen eam sub conditione, dicentes: In hoc valebimus fœderari, si similes nostri esse volueritis, et circumcidatur in vobis omnis masculini sexus; tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras, et habitabimus et taciturnas, ac domi manere, quantum congrue fieri potest, præsertim virgines atque juvenculas. Egressa est itaque Dina ex domo parentum, et introivit præfatum oppidum Sichimorum, juxta quod habitavit; atque ut Josephus refert, tunc erat solennitas illa in urbe, et Dina sola transivit illuc ad emendum ornamenta mulierum terræ illius, et forsitan ad videndum ornatus et mores, festa ac gestus civium loci illius. Quam quum vidisset Sichem filius Hemor Hevæi, princeps terræ illius.

Sichem iste fuit primogenitus ipsius Hemor, qui pro tunc fuit rex et princeps urbis illius, et quorumdam circumjacentium locorum: sicque Sichem non fuit adhuc princeps terræ illius, nisi in quantum hereditario jure successurus fuit patri suo in principatu. Vel forsitan pater suus jam ei commisit quædam dominia. Dicitur autem Hemor Hevæus, quoniam fuit de stirpe Hevæi, qui fuit filius Cham filii Noe, ut dictum est supra.1 Adamavit eam amore libidinoso ac prædominante, et rapuit eam violenter, adjutorio suorum servorum, et forte per eos; et dormivit cum illa, cognoscendo ipsam carnaliter, vi opprimens virginem, id est eam quæ virgo fuit antequam taliter cognosceretur: et ita in fornicatione illa fuit raptus et stuprum, utpote violentia et violatio virginis. Et conglutinata est anima ejus cum ea, id est, amore intensissimo (qui amor ἔρως appellatur) ei adhæsit; qui amor est pessimus, subjiciens hominem carni totaliter, ita ut vix valeat aliud cogitare, nisi quod taliter amat, multaque mala sequuntur ex eo; tristemque delinivit blanditiis, etc., hoc est, blandis ac dulcibus verbis conatus est consolari ac mitigare Dinam, de sua injuriatione et constupratione mœrentem, quia et parentum ac fratrum suorum metuebat indignationem atque offensam; doluit quoque de hoc, quod a juvene idololatra et incircumciso cognita fuit. Denique probabile est, quod Sichem dixit ad eam: Ego sum primogenitus patris mei, et ero rex hujus loci, et accipiam te uxorem, eroque tibi bonus maritus, nec parentes tui potuissent te taliter sublimare.

Quod quum audisset Jacob, etc., scilicet filiam suam esse raptam et corruptam, siluit donec filii sui redirent, etc., qui tunc erant in pastu pecorum occupati. Siluit autem dissimulando injuriam, non ut filios suos incitaret ad inordinatam vindictam, sed ut conferret cum eis quid esset agendum: quia nec regi Hemor audebat negare quod petiit, nec filio ejus alienigenæ libenter tradidit filiam suam, ut Josephus refert. Locutus est itaque Hemor ad eos, videlicet ad Jacob ac filios ejus: Sichem filii mei anima adhæsit filiæ vestræ, etc. Loquitur autem pluraliter, Filiæ vestræ, quamvis filia esset ipsius Jacob, non filiorum ejus, eo modo quo aliquid adscribitur toti multitudini propter partem ipsius. Sed et Sichem ad patrem et fratres ejus, id est ad Jacob et filios ejus, ait: Inveniam gratiam, etc. Augete dotem, id est, exigite a me pro dote quantum vultis; et munera postulate, etc., hoc est, non solum paratus sum huic puellæ assignare pro dote quod vultis, sed vobis quoque munera volo largiri ad libitum vestrum. Responderunt filii Jacob, Sichem et patri ejus in dolo, sævientes ob stuprum sororis, etc., id est, pacatos se finxerunt ex verbis Hemor et filii ejus, et velle facere quod postulabant, dummodo ipsi circumciderentur, quum tamen corde sævirent in illos, et sororis suæ violationem proponerent ferociter vindicare, atque ut aliqui dicunt, proposuerunt ipsos invadere, quando jam essent circumcisi, quatenus tunc non possent resistere ex circumcisionis dolore. Vel dixerunt hoc, ut sic evaderent quod Hemor et Sichem ipsis proposuerunt, quos putabant non consensuros circumcisionis conditioni ac pacto. Placuit oblatio eorum, etc., id est, conditio ista, quam filii Jacob obtulerunt Hemor et filio ejus, placuit eis, quamvis videretur multum difficilis. Sed mirum quod hic non ponitur responsio Jacob: et forte id quod filii sui responderunt, venit ex ejus consilio; non tamen vobiscum, erimusque unus populus. Ideo postquam Sichimitæ conditionem hanc impleverunt, filii Jacob obligati fuerunt pacem servare cum eis, ac si absolute promisissent hanc illis; stante quoque illa conditione, et præsertim ea impleta, non potuerunt filii Jacob uti insidiis contra Sichimitas, nec habuerunt contra eos prælium justum, in quo solo licet insidiis uti. Præterea falsum est, quod Paulus iste affirmat, Jacob patriarcham non increpasse filios suos de injustitia in hoc facto. Nam (ut paulo post inducetur) dixit ad eos, Turbastis me: per quod insinuavit, eos injuste egisse.

Et ecce die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est, id est, quando circumcisi magis affliguntur ex vulnere circumcisionis, quia (ut dicitur) tertio die inde amplius cruciantur, sicut et vulnera quædam magis affligunt post certum tempus, quam dum recentia exstant; Simeon et Levi, fratres Dinæ uterini, arreptis gladiis, ingressi sunt urbem confidenter, id est audacter, interfectisque omnibus masculis adultæ ætatis, quia (ut statim dicetur) parvulos duxerunt captivos; Hemor et Sichem pariter necaverunt, etc. Quibus egressis de domo Hemor, irruerunt super occisos ceteri filii Jacob, et depopulati sunt urbem in ultionem stupri, etc., non in vindictam præfatæ fraudis confictæ.

Quibus patratis audacter, audacia excessiva, quæ fortitudini et rationi contrariatur: fortitudo namque est virtus moralis et cardinalis, media inter duo vitiosa extrema, quæ sunt timor atque audacia, quamvis timor et audacia interdum accipiantur extense in bono; Jacob dixit ad Simeon et Levi: Turbastis me, id est, per hæc opera vestra mala ad magnam me induxistis tristitiam, inquietudinem ac timorem. Fuerunt enim in gestis his filiorum Jacob violatio pacti, crudelitas, furor, immansivus dolus, et indignatio gravis, homicidium et injustitia prorsus enormis; quoniam et multos occidisse censentur, qui in raptu violationeque Dinæ, culpam non habuerunt. Propter quod Jacob dixit postea de eisdem:2 Maledictus furor eorum, quia pertinax; et indignatio, quia dura.3 In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu eorum non sit gloria mea. Et odiosum fecistis me, etc., habitatoribus terræ hujus, quoniam factum vestrum mihi imponetur ab illis. Nos pauci sumus comparatione illorum; illi congregati percutient me, id est occident, et delebor ego et domus mea, hoc est, ego et soboles atque familia mea, auferemur de superficie terræ per interfectionem ab illis. Videatur Jacob ita dicendo esse mentitus, quia non contigit ita, et de veritate divinarum promissionum ei sæpe factarum dubitasse. Frequenter etenim Deus ei promisit copiosissimam posteritatis suæ multiplicationem. Dicendum, quod Jacob protulit verba illa, non simpliciter asserendo, sed avisando ac formidando, secundum considerationem inferiorum causarum, secundum quas sic factum fuisset, nisi Deus omnipotens aliter subvenisset. Responderunt: Numquid ut scorto, id est quasi meretrice, abuti debuere sorore nostra? Non utique; imo graviter peccaverunt ea abutendo, hoc est rapiendo et illicite cognoscendo, quæ tamen carnalis cognitio a solo Sichem peracta est: et quamvis Sichimitæ non debuerunt sic agere, iste tamen non fuit justus ultionis modus ac ordo, præsertim quoniam Hemor et Sichem emendationem præbuerunt tam magnam, et propter alias causas præhabitas.

C Præterea objici potest prædictis, quod historia ista incredibiliter sonat: quomodo enim tam pauci qui ad sobolem ac familiam Jacob pertinuerunt, poterant multitudinem occidere tantam? præsertim quia senior filius Jacob, adhuc vix erat viginti quinque annorum, vel parum plus. Jacob enim habitavit in Mesopotamia solum viginti annis, et septem annis moratus est ibi antequam genuit Ruben primogenitum suum, imo quasi octo annis, ita quod Ruben in exitu a Mesopotamia erat duodecim annorum aut circiter: propter quod Jacob rediens, de filiis suis ad Esau dixit: Parvuli sunt. Ad istud Augustinus respondet, quod multi fuerunt cum Simeone et Levi adjuvantes eosdem, et quod Jacob diu habitavit in terra illa post reditum a Mesopotamia, antequam filii sui istud fecerunt. Habuit autem Jacob grandem familiam, sicut de Abraham et Isaac dictum est. Sichimitæ quoque fuerunt ad resistendum imparati, imo et ex dolore circumcisionis infirmi. Porro Josephus protestatur: Quum esset in urbe illa festivitas, et Sichimitæ requie ac epulis uterentur, filii Jacob primis custodiis incunctanter adsistentes, occiderunt dormientes.

Rursus contra prædicta objicitur, quod sancta vidua Judith ait:4 Domine, Deus patris mei Simeon, qui dedisti ei gladium in defensionem, id est ultionem alienigenarum, qui violatores exstiterunt in coinquinatione, et denudaverunt femur virginis, et dedisti mulieres eorum in prædam, et parvulos eorum in captivitatem, et omnem prædam in divisionem servis tuis qui zelaverunt zelum tuum. Ex quibus videtur, quod filii Jacob justo ac divino zelo id peregerunt, et factum illud Deo sit adscribendum, ejusque adjutorio factum. Ad hoc breviter aliqui dicunt, quod liber Judith non est in canone sacræ Scripturæ, et ab Hebræis inter apocrypha computatur, idcirco non habet auctoritatem contra Scripturam canonicam. In Scholastica vero historia respondetur, quod Judith non commendavit factum Simeonis, quod detestatus est Jacob, sed ultionem Domini factam per manum iniqui. Cui solutioni objicitur, quod Judith dicit deprædatores Sichimitarum zelo Dei permotos. Ad quod dici potest, sicut de Judæis ait Apostolus, quod habuerunt zelum Dei, sed non secundum scientiam.5

Postremo moraliter per Dinam foris egressam ac violatam, intelligitur anima curiosa, quæ sui ipsius discussione et custodia derelictis, per inania evagatur, aliorumque vitam et defectus scrutatur:6 ideo a diabolo constupratur, fitque illius adultera, corruendo in mortalia peccata. Grave quippe curiositatis est vitium, quod dum hominem aliorum observationi facit intentum, reddit eum ad considerandum proprias culpas cæcum. Quumque anima talis ad horam de suis dolet peccatis, diabolus tristem delinit blanditiis, persuadens ei ad pristina mala redire; ejus quoque prælato conatur suggerere, ut eum non increpet inde, sed sibi cohærere permittat. Boni autem prælati non acquiescunt suggestioni hujusmodi, sed arreptis gladiis verborum cœlestium ac virtutum, impugnant diabolum, et de ejus domo, quæ est ecclesia malignorum, animam ita deceptam ac eis commissam, reducunt, convertendo eamdem, Satanamque sub pedibus suis velociter conterunt.

Footnotes

  1. Gen. x, 17. ↩

  2. Gen. XLIX, 7. ↩

  3. Ibid. 6. ↩

  4. Judith. ix, 2, 3. ↩

  5. Itom. x, 2. ↩

  6. Sensus moralis. ↩

Chapter 82 of 104