Skip to the text

Articulus 82

EXPOSITIO CAPITULI TRICESIMI QUINTI : INTEREA LOCUTUS EST DEUS AD JACOB.

RECITANTUR in isto capitulo actus quidam et peregrinationes sancti Jacob, et beneficia ei a Deo collata. Interea locutus est Deus ad Jacob per angelum, consolando eum in timore quem habuit propter causam in fine præcedentis capituli expressam, et consulendo ei quid ageret. Surge de loco isto, et a tua formidine, et ascende Bethel, id est ad locum in quo vidisti scalam in somnis, puta ad montem Moria prope Jerusalem, et habita ibi cum tuis domesticis, facque ibi altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau, quando vidisti Dominum scalæ innixum, ut dictum est supra. Loquitur autem Deus per angelum de se ipso, quasi de alio, vel ad insinuandam pluralitatem Personarum in simplici deitate sic loquitur. Est tamen consuetudo Scripturæ veteris Testamenti sic loqui. Jacob vero convocata omni domo, id est sobole ac familia sua, ait: Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, id est idola quæ habetis. Probabile est, quod in domo Jacob nemo aperte coluit idola, et forte nec clam: quod de ejus uxoribus et filiis ac filia certius est. Sed ex urbe Sichimorum asportarunt idola quædam, ut dicitur. Josephus quoque fatetur, quod dum Jacob purgaret suos domesticos, invenit idola Laban. Et mundamini a vestris peccatis quæ commisistis in Sichimitas, et a ceteris vitiis vestris per pœnitentiam veram, ac mutate vestimenta vestra sanguine adspersa, aut a Sichimitis injuste sublata, quatenus per exterioris vestitus mutationem admoneamini, et curetis interiorem cordis vestri dispositionem mutare in melius. Faciamus ibi altare Domino, ad offerendum ei sacrificia laudis et gratiarum actionis, qui exaudivit me in die tribulationis meæ, et socius fuit itineris mei, id est, gratiose ac familiariter adfuit mihi in peregrinationibus meis, in quibus etiam per angelos visibiliter comitatus est me. At ille, scilicet Jacob, infodit eos, utpote deos alienos cum inauribus et armillis, idolorum illorum ornamentis, subter terebinthum. Est autem terebinthus quercus quædam nigra. Quumque profecti essent, id est, quum Jacob et ejus domestici recessissent a loco prope Sichem seu Salem, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, hoc est, Deus omnipotens perterruit habitatores urbium quæ erant in gyro Sichem; et non sunt ausi persequi recedentes: et hoc fecit Deus meritis Jacob, qui idola illa tanquam spurcitias fodit sub terra, et quia domestici ejus jam purgaverunt se, ut divina protectione essent condigni. Qualiter vero Deus perterruit urbium illarum habitatores, an scilicet per aliqua exteriora visa sive audita, an corda eorum alterando ab audacia ad pavorem, Scriptura non exprimit.

Venit igitur Jacob Luzam, etc., cognomento Bethel, etc., id est ad urbem Jerusalem, quæ his aliisque nominibus appellatur, ut dictum est. Et appellavit nomen loci illius, Domus Dei, etc., hoc enim significat Bethel, et ita vocavit locum illum quando fugit ad Mesopotamiam; nunc quoque ita vocavit, nomen prius a se impositum confirmando. Tunc etiam adimplevit quod Domino vovit in visione præfata, sibi in monte Moria facta, dicendo: Cunctorumque quæ dederis mihi, decimas offeram tibi. Eodem autem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccæ, et sepulta est ad radices Bethel, id est prope urbem illam seu in pede montis Moria, subter quercum, quatenus ex arbore illa famosior esset sepultura ipsius;1 vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus: et hoc propter magnitudinem tristitiæ ac ploratus, quos Jacob et ejus domestici habuerunt de morte Deboræ, quæ fuit matrona valde antiqua, et (sicut ex verbis his conjicitur) virtuosa. Apparet quoque ex his, quod Debora obiit in domo Jacob. Dicuntque aliqui, quod Rebecca diu ante hæc misit eam cum aliis in Mesopotamiam, ut inde reduceret Jacob, et quod exinde mansit cum Jacob: quod si verum esset, probabile est quod Jacob non mansisset tot annis cum Laban; vel quando exposuit uxoribus suis causas suæ reversionis ad terram natalem, expressisset et causam hanc, quod scilicet mater sua ita misisset pro eo. Ideo dici potest, quod ex domo Isaac ivit ad visitandum Jacob, quem valde dilexit; et manens cum eo, defuncta sit.

Apparuit autem iterum Deus Jacob, etc., benedixitque ei, dicens: Non vocaberis ultra Jacob, id est, non solum nec principaliter Jacob vocaberis, sed Israel erit nomen tuum, quod nomen competit tibi tanquam viro contemplativo et perfecto. Et appellavit eum Israel: et ita nomen istud est ei modo impositum, quod ante prænuntiatum fuerat imponendum. Dixitque ei: Ego Deus omnipotens: idcirco de meis promissionibus non est ambigendum quin possim eas implere. Cresce in virtutibus, et in sobole tua ac posteris, et multiplicare in successoribus tuæ propagationis: Jacob quoque post hæc genuit Benjamin. Gentes et populi nationum ex te erunt, videlicet duodecim tribus Israel, omnes quoque fideles erunt filii tui per fidei imitationem; reges de lumbis tuis egredientur, id est, ex semine posterorum tuorum nascentur, quia de tribu Juda fuerunt reges, ex tribu etiam Ephraim fuerunt multi decem tribuum reges. Terramque quam dedi Abraham et Isaac, id est, quam eis pro eorum posteris suo tempore dare promisi, dabo tibi, et, pro id est, semini tuo post te. Et recessit ab eo, hoc est, Deus per angelum loquens et apparens ipsi Jacob, disparuit. Ille vero erexit titulum lapideum, id est, lapidem statuit pro signo et memoriali revelationis divinæ sibi factæ, in loco quo locutus ei fuerat Deus; libans super eum libamina, id est, super lapidem illum Deo offerens oblationes de materiis liquidis, et effundens oleum, quod etiam Domino immolavit, vocansque nomen loci illius, id est urbis situatæ prope hunc montem seu titulum, Bethel. Ista quoque fecit quando ad Mesopotamiam fugit, et scalam in somno conspexit. Unde capitulo vicesimo octavo scriptum est: Surgens mane, tulit lapidem et erexit in titulum, fundens oleum desuper, appellavitque nomen urbis Bethel, quæ prius Luza vocabatur.2

Egressus autem inde Jacob cum suis domesticis, venit verno tempore, scilicet tempore veris, quod ad ambulandum est aptum, ad terram quæ ducit Ephratam, hoc est ad Bethlehem; in qua terra seu via, non ipsa urbe, quum parturiret, id est, cum vehementi dolore inciperet parere Rachel, ob difficultatem partus periclitari cœpit, hoc est morti appropinquare. Dixitque ei obstetrix: Noli timere, quia et hunc habebis filium, id est, post hujus infantuli nativitatem adhuc vives; quasi diceret, Non morieris: quod dixit ad confortandum et consolandum Rachelem. Egrediente autem anima Rachelis de corpore suo præ dolore, hoc est, disponente se ad egrediendum, ita quod vita animalis in aliquibus membris quasi defecit, et morte jam imminente, vocavit nomen filii sui Benoni, id est filius doloris mei, hoc est filius quem cum tanto dolore peperi, et qui mihi occasio est hujus doloris mortiferi. Pater vero appellavit eum Benjamin, id est filius dextræ, hoc est constantiæ seu virtutis, quam Jacob in ejus generatione ac nominatione monstravit. Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via quæ ducit Ephratam, hæc est Bethlehem: quæ primo vocata est Ephrata ex nomine uxoris Caleb, quæ Ephrata vocabatur, et ibi sepulta est, ut primo Paralipomenon et in Scholastica fertur historia; postmodum vero dicta est Bethlehem, quod interpretatur domus panis, quia post grandem caristiam ibi factam tempore Eliemelech, fuit ibi abundantia victualium magna. Erexitque Jacob titulum, hoc est notabile, memorialeque signum sepulturæ Rachelis, super sepulcrum ejus.3 Hebræi autem semper fuerunt specialiter diligentes de honorifica sepultura suorum, tanquam fidem habentes vitæ sequentis et resurrectionis futuræ, atque ut vivi haberent mortuorum memoriam, ad sequendum bonorum exempla, et ad orandum pro ipsis, imo et pro honoratione ipsorum. Hic est titulus monumenti Rachel usque in præsentem diem: quia duravit usque ad tempus quo Moyses scripsit hæc, diuque postea.

Egressus inde Jacob cum suis, fixit tabernaculum trans turrem Gregis. Circa hoc dicit Hieronymus: Hunc locum dicunt Hebræi, ubi postea ædificatum est templum, et per turrim Gregis significari turrim Ader, id est congregationis et cœtus, de qua ait Michæas: Et tu turris Gregis nebulosa filiæ Sion; et Jacob fixisse tentoria illo tempore trans locum, ubi postea ædificatum est templum.4 Sed si sequimur ordinem viæ pastorum, locus est juxta Bethlehem, ubi vel angelorum grex in Christi nativitate cecinit; vel Jacob sua pecora pavit, nomen loco illi imponens: et quod verius est, tunc quodam vaticinio præmonstrabatur, quod futurum erat mysterio. Itaque secundum Hebræos, turris Gregis significat locum ubi postea constructum est templum, qui locus vocatus est turris Gregis, quoniam templum factum fuit instar turris, illucque congregabatur populus, et pecora adducebantur ad immolandum. Porro secundum Hieronymum, locus est non remote a Bethlehem, ubi Christo nato angeli cecinerunt, Gloria in excelsis Deo: quem locum vocaverunt postea Christiani, Angelus ad pastores. Sicque secundum intentionem beati Hieronymi, locus ille vocatus est turris Gregis quodam vaticinio futurorum.

Quumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, per enormem mentis suæ a Deo aversionem, et a loco in quo iniquitatem concepit, et dormivit cum Bala concubina patris sui. Bala illa, ancilla fuit Rachelis, et uxor legitima Jacob; attamen ejus concubina vocatur, quia erat uxor minus principalis, ut dictum est plenius; quod illum minime latuit, quia vel angelo revelante, vel homine recitante percepit: et hoc crimen Ruben fuit detestabilis prorsus incestus. Recitat tamen Lyra, quod secundum Hebræorum doctores Ruben non cognovit Balam carnaliter; sed mortua Rachele dum Jacob transtulisset lectum Balæ de tabernaculo Rachelis, in quo Bala jacere solebat, tanquam Rachelis ancilla, ad tabernaculum Liæ, Ruben ejecit lectum inde, quia displicuit sibi quod lectus Balæ jaceret in tabernaculo Liæ matris suæ. Sed istud fabulosum censetur, nec consonat litteræ, nec ob talem ejectionem aut culpam sanctus Moyses scripsisset ipsum Ruben dormivisse cum concubina patris sui, nec solet Scriptura peccata hominum minora ita exaggerare. Denique fabula illa, est contra id quod Jacob in extremis positus dixit ad Ruben: Effusus es sicut aqua, non crescas, quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.5 Hinc Rabbi Paulus refert, quod alii dicunt ipsum Jacob in tantum abhorruisse tam enormem filii sui incestum, quod ipse de cetero ab actu generationis cessavit.

Deinde in littera nominantur duodecim filii Jacob, quia post Benjamin non genuit aliquam prolem; et additur: Hi sunt filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia, quæ est pars ac regio Syriæ. Sed objici potest, quod Benjamin non est in Mesopotamia, sed in terra Chanaan natus. Ad quod Augustinus respondet, quod etiam Benjamin pro tanto dicitur in Mesopotamia natus, quoniam inde habuit causam suæ nativitatis. Ibi enim mater sua patri suo est matrimonio juncta. Additque Augustinus: Nulla autem est facilior hujus quæstionis solutio, quam ut verba Moysis, dicentis hos duodecim filios Jacob in Mesopotamia genitos, per synecdochen accipiantur, sumendo videlicet majorem partem pro toto.

Venit etiam Jacob ad Isaac patrem suum. An hic servetur ordo historiæ, nescio. Non enim videtur, quod Jacob post reditum suum a Mesopotamia, non visitaverit patrem suum, senem, cæcum, atque carissimum, ante ea quæ modo sunt recitata, sed forte diu ante quædam eorum ac sæpius; sed nunc describitur suum patrem visitasse, quia Moyses voluit hic mortem et sepulturam Isaac enarrare. Venit ergo ad patrem suum in Mambre civitatem Arbee. Civitas Arbee seu Arbea nomine, ipsa est quæ alio nomine vocata est Hebron, atque ut scribit Hieronymus, eadem urbs antiquitus dicta est Mambre, ab amico Abrahæ nomine Mambre, de quo supra dictum est.6 Ideo non apparet verum, quod quidam hic scribit, Mambre nomen esse regionis in qua erat Hebron. In qua peregrinatus est Abraham et Isaac, id est, in civitate illa habitaverunt tanquam alieni et peregrini ac advenæ. Et completi sunt dies Isaac centum octoginta anno- rum: sicque quinque annis diutius vixit quam Abraham. Josephus tamen dicit eum vixisse centum octoginta quinque annis, ut aliqui referunt, quod tamen non inveni in Josepho, sed sicut in textu habetur. Consumptusque ætate, ita quod naturalem periodum suam implevit, et humidum radicale consumptum fuit in eo a calido naturali; mortuus est, et appositus est populo suo, etc., id est, in limbo patrum et sinu Abrahæ eis conjunctus, quantum ad animam; et sepelierunt eum Esau et Jacob filii sui, qui fuerunt principales inter eos qui sepulturæ interfuerunt. Aderant autem et alii multi, et etiam forsan multi filiorum Jacob et Esau.

Postremo, quoniam non fit hic mentio de Rebecca, dicunt expositores concorditer, quod fuit defuncta antequam Jacob venit ad Isaac; et Rabbi Paulus dicit, quod secundum Hebræos fuit defuncta ante reditum Jacob a Mesopotamia. Sed tunc quæstio oritur, cur Scriptura non facit mentionem de morte et sepultura Rebeccæ, quum tamen tam solennem faciat mentionem de morte, sepulturaque Deboræ nutricis Rebeccæ. Ad quod (ut recitat Rabbi Paulus) respondent Hebræi, quod Isaac fecit Rebeccam de nocte sepeliri occulte, quoniam ejus sepelitio non potuit honorifice fieri, eo quod ipse Isaac non potuit interesse, tanquam jam valde senex et cæcus. Esau quoque interesse noluit, quoniam mater privavit eum (sua instigatione) benedictione paterna; Jacob vero nondum erat reversus. Ista recitatio videtur incerta et fabulosa. Poterat enim illuc Isaac deduci, poterat quoque multos honorabiles viros illuc dirigere; nec certum est quod Esau tam pertinax manserit in sua contra matrem propriam indignatione, quod noluit ejus sepelitioni adesse, quod etiam propter humanum dedecus (ut puto) vitasset: imo quum fratrem suum tam amorose susceperit, potuit interim pietate et beneficiis suæ matris emolliri, et ei placari. Denique, quamvis fabula illa esset vera, ob hoc tamen non oportuit Scripturam sacram ab enarratione mortis ac sepulturæ Rebeccæ silere: imo absolute loquendo, falsum est quod Scriptura inde conticuit, quia quod hoc loco non refert, infra narrat, quemadmodum moris est Scripturarum, per recapitulationem multa ante omissa describere. Scriptum est equidem infra, præallegato capitulo: Ibi, videlicet in spelunca duplici, sepultus est Isaac cum Rebecca, ibi et Lia condita jacet: ex quo itidem constat, verum non esse, quod dicunt Scripturam non facere mentionem de Liæ sepultura ac morte.

B

C

Footnotes

  1. Gen. xxviii, 22. ↩

  2. Gen. xxviii, 18, 19. ↩

  3. 1 Par. 19. ↩

  4. Michæx IV, 8. ↩

  5. Gen. XLIX, 4. ↩

  6. Ibid. XIV, 13, 24. ↩

Chapter 83 of 104