Skip to the text

Articulus 83

SPIRITUALIS EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI TRICESIMI QUINTI.

PER Jacob pium et simplicem designatur quicumque fidelis. Quemadmodum igitur Jacob formidanti invasionem Chananæorum, locutus est Dominus, ut surgens ascenderet Bethel, habitaretque ibi; sic unicuique nostrum invisibilium hostium certamina metuenti, Deus injungit, ut ab immoderata formidine atque ignavia exsurgentes, ascendamus mente per spem et orationem ad domum Dei, ad sanctam matrem Ecclesiam seu congregationem virorum ferventium, audiendo ipsorum consilia, et sequendo Sanctorum exempla, faciamusque ibi altare, hoc est, aram caritatis ac fidei construamus in cordibus nostris, quatenus omnia nostra ex fide procedant, et per caritatem Domino offerantur, quia hoc sacrificium Deus solum acceptat, quod in ara cordis flamma caritatis accendit.1

Jacob vero convocata omni domo sua, ait: Abjicite deos alienos, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra. Sic unusquisque prælatus ac præsidens sibi creditos debet ad caritatem, pacem et profectum assiduum convocare, et sæpe corporaliter congregare, omnesque ferventer hortari, ut deos abjiciant alienos, utpote avaritiam, quæ idolorum est servitus, superbiam, immunditiam, et omne id per quod, seu cui magis adhæret homo quam Deo; se quoque per contritionem, confessionem et satisfactionem emundent, vestimentaque mutent, exuendo veterem hominem cum actibus suis, et induendo novum, qui secundum Deum creatus est, in sanctitate.2 Prava ac sordida vestimenta, sunt animæ vitiosæ consuetudines, habitus mali, mores et actus perversi, de quibus in Zacharia habetur: Auferte ab eo vestimenta sordida. Hæc vestimenta sunt commutanda in vestimenta pulchra, pretiosa atque fragrantia, quæ sunt virtutes et dona Spiritus Sancti, fructus et beatitudines, ferventes ad Deum affectiones, sinceræ meditationes, virtuosaque vita, quibus anima optime decoratur, ac suavissime redolet coram Deo, eique gratissima redditur.34 Insuper Jacob convocat domum suam, dum vir timoratus omnia interiora sua examinat, et omnes animæ suæ vires, in quibus vitia et virtutes exsistere queunt, scrutatur quid mali insit, quid boni desit:5 sicque passiones animæ reformare, universos quoque sensus suos interiores et exteriores rite custodire conatur, ne in aliquo Deum majestatis offendat; et vana ac fœda phantasmata tanquam diabolica simulacra detestatur, et ita coram Altissimo mundum cor gerere elaborat, cum Psalmista decantans: Oculi mei semper ad Dominum. Denique, quando homo sic agit, et ita ad ecclesiasticæ unitatis ac caritatis perfectionem progreditur, omnes invisibilium hostium acies per circuitum conterrentur, in tantum, ut a taliter proficiente diffugiant. Tunc etiam talis vir rectius appellatur Israel, tanquam divinorum sincerus expeditusque contemplator, quam Jacob: quoniam vitia, præsertim mortalia ac majora, jam penitus supplantavit, et cadunt a latere suo mille, ac decem millia a dextris ejus.6

Amplius, exemplo illius venerabilis Deboræ, tam caritative, humiliter atque concorditer inter proximos conversemur, ut defuncti sic defleamur ab ipsis, quod et locus nostræ sepulturæ, locus fletus digne vocetur. Absit, ut aliquis ita se habeat, quod eo mortuo, alii quasi a gravi onere exoneratos se glorientur. Insuper juxta hortamenta divina, non cessemus cum sancto Jacob spiritualiter crescere ac sanctis operibus multiplicari, quatenus et ex nobis nascantur gentes ac populi, hoc est, nostris verbis, actibus, meritis et exemplis convertantur ac regenerentur per supernorum infusionem charismatum, sicque nostri filii fiant. Reges quoque de lumbis nostris egrediantur, hoc est, aliorum rectores ita gignantur ex nobis, et ita nunc habeamus locum ac partem in Ecclesia militante, deinde in Ecclesia triumphante.

Egressus inde, venit ad terram quæ ducit Ephratam. Ephrata quæ interpretatur frugifera, designat religionem monasticam, in qua est spiritualium abundantia fructuum: ad quam pergit Christifidelis, dum is qui exemplariter ac honeste inter sæculares se habuit, claustrum ingreditur, ut sicut per viam mandatorum cucurrit in sæculo, sic per viam evangelicorum consiliorum in ipso volet cœnobio.7 Verumtamen sicut Rachel uxor Jacob, in via illa periclitata est ex partus difficultate, ita interdum contingit in homine religioso, ut caro ejus ex sua fragilitate et difficultate exsequendi quæ fervor spiritus suggerit, cadat sub onere. Egressus inde, fixit tabernaculum trans turrem Gregis.8 Per turrem Gregis potest prælatica potestas intelligi, quæ est altitudo, qua quis gregi Christi præest et præcipere potest. Hoc ergo impletur, dum virtuosus claustralis ad aliorum regimen promovetur, potissimum ad episcopatus fastigium. Potest quoque per turrem Gregis, eremitica ac anachoretica vita signari, quæ est in grege totius Ecclesiæ quasi quædam præclarissima celsitudo, et conversatio angelis proxima ac familiarissima Deo. Tunc ergo fidelis figit tabernaculum trans turrem Gregis, et habitat ibi, dum verus cœnobita efficitur sincerus anachoreta, et solitariam vitam divinam potius quam humanam indefessus prosequitur, ita assidue in Deum absorptus, ut omnium terrenorum prorsus obliviscatur.

Præterea ex hoc quod Ruben primogenitus Jacob cum patris sui uxore dormivit, docemur, ad quam horrenda vitia libido infelicem præcipitet hominem, et quanta sit humana fragilitas, dum tanti Patriarchæ primogenitus, in tam abominabilem ignominiæ fœditatem se ipsum demersit. Ideo qui stat, videat ne cadat. Nemo de se ipso præsumat, alienaque damna faciant nos peritos. Erant autem filii Jacob duodecim : per quos duodecim Apostoli designantur. Et sicut inter duodecim filios Jacob, unus Benjamin nomine, propriam matrem per difficultatem partus peremit; sic unus Apostolorum ex Benjamin tribu natus, nomine Paulus, matrem suam primitivam Ecclesiam ad tempus vastavit, et eam in membris suis occidit.

B

Footnotes

  1. Gen. XLIX, 31. ↩

  2. Ephes. v, 3, 5. ↩

  3. Ephes. IV, 24. ↩

  4. Coloss. III, 9, 10. ↩

  5. Zach. III, 4. ↩

  6. Ps. xc, 7. ↩

  7. Ps. cxviii, 32. ↩

  8. Ps. xxiv, 15. ↩

Chapter 84 of 104