Articulus 84
EXPOSITIO CAPITULI TRICESIMI SEXTI : HÆ AUTEM SUNT GENERATIONES ESAU.
MULTIPLICATIO posteritatis Esau, et dominatio posterorum suorum, hoc loco describitur. Hæ autem sunt generationes Esau, ipse est Edom, id est, alio nomine vocatus est Edom. Esau accepit uxores de filiabus Chanaan : Ada filiam Elon Hethæi, et Oolibama filiam Anæ filii Sebeon Hevæi. Supra legitur Esau accepisse duas uxores ex stirpe Chananæorum, quæ ibi aliis exprimuntur nominibus :1 ideo aliqui putant, quod hic suppleatur quod ibi omissum est, atque quod feminæ istæ fuerunt ab illis diversæ. Aliqui verisimilius dicunt, quod fuerunt eædem, et quod plura nomina habuerunt, sicut et Esau, atque in Evangelio idem vocatur Petrus et Simon ac Cephas.23 Basemath quoque filiam Ismael, etc. Supra capitulo vicesimo octavo scribitur accepisse Maheleth filiam Ismaelis. Si ergo ista fuit eadem quæ illa, dicendum est quod binomia fuit. Peperit autem Ada uxor Esau Eliphaz, etc., qui (secundum Hieronymum) est primus trium virorum, qui in libro Job inducuntur disputasse cum Job :4 unde et Glossa interlinearis hoc innuit.
Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias, et cuncta quæ habere poterat in terra Chanaan, et abiit in alteram regionem, recessitque a fratre suo Jacob. Divites enim erant valde, et simul habitare non poterant ; nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum præ multitudine gregum. Non quod ipsi duo soli occupaverint universam terram Chanaan, in qua peregre habitabant, sed quia in illa terra aliunde populosa, non invenerunt sufficientia pascua pro suis pecoribus. Habitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom. Nomina ista Seir et Edom, quandoque accipiuntur prout sunt propria nomina Esau; quandoque sumuntur pro terra seu regione in qua commoratus est, puta pro Idumæa; quandoque Seir pro villa accipitur, et ita nunc accipi potest Seir pro villa seu terra illa, et Edom similiter, vel
D pro ipso Esau, a quo mons ille nomen sortitus est.
Sed istis objicitur, quia superius dictum est, quod ipso Jacob ex Mesopotamia veniente, Esau habitabat in Seir seu Idumæa, et ex ea venit obviam Jacob, ergo ante mortem Isaac recessit a terra Chanaan, et habitavit in Seir :5 sicque multitudo gregum ipsius ac Jacob, non fuit causa separationis eorum ab invicem. Ad hoc Strabus respondet : Fieri potuit ut Jacob in Mesopotamiam fugiente, Esau ex dolore præreptæ benedictionis a parentibus suis recesserit, et habitarit in Seir per annos viginti, quibus abfuit Jacob ; cui reverso ipse Esau reconciliatus, de Seir reversus, habitavit cum patre suo quamdiu vixit ; quo mortuo, recessit a Jacob ex causa præfata. Alii dicunt, quod circa finem vitæ Isaac, rediit Esau ad ipsum, ut bona ejus perciperet, eumque sepeliret ; ac deinde mansit ad tempus in terra illa ; postmodum vero ad Seir reversus est, non quod ex humilitate cesserit fratri suo Jacob, sed Deo inspirante sic factum est, ut Jacob in terra semini suo promissa maneret. Esau quoque magis afficiebatur ad terram Edom, quia jam diu fuit demoratus in ea.
Postquam in isto capitulo descriptæ sunt generationes Esau seu filiorum ejus quos generavit in terra Chanaan, quorum multi erant binomii, et in libro Paralipomenon primo aliter nominantur quam hic ;6 nunc describitur generatio ejus, seu potius generatio posterorum ipsius in Idumæa : et personæ nunc nominandæ, etiam in primo libro Paralipomenon, aliis exprimuntur nominibus. Hæ autem sunt generationes Esau patris Edom, id est Idumæorum, qui ibi ex ejus semine nati sunt, in monte Seir, etc. Fueruntque filii Eliphaz primogeniti Esau, Theman, Omar, Sepho, etc. Theman quandoque est proprium nomen viri, sicut hic. Interdum vero accipitur pro civitate, quæ fuit metropolis Idumææ, et ab illa Eliphaz iste vocatus est Eliphaz Themanites. Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau, quæ peperit ei Amalec, a quo nati et appellati sunt Amalecitæ; unde et populus ille frequenter nomine Amalec designatur. Si autem Eliphaz iste est is, qui disputavit cum Job, credendum est, quod non habuit concubinam postquam duxit uxorem legitimam, nisi sumendo concubinam pro uxore secundaria minus principali. Nam Eliphaz ille fuit vir magnæ prudentiæ, magnam quoque habuit notitiam divinorum, et sanctus Gregorius frequenter testatur tres amicos Job justos fuisse, quamvis disputando cum Job, excesserunt, et hæreticorum tenuerunt speciem, juxta mysticum intellectum. Isti sunt filii Ada uxoris Esau. Hoc non est referendum ad omnes præfatos, quoniam Amalec non fuit filius Ada, sed Thamna ; sed referendum est hoc ad sex illos, qui in littera ante Amalec exprimuntur. Vel si referatur etiam ad Amalec, dici potest quod ipse fuit adoptivus filius Ada. Deinde nominantur duces Idumæorum nati ex semine Esau, per primogenitum ejus nomine Eliphaz.
Et hi, qui infra nominatim exprimuntur, fuerunt duces filiorum Esau, non filiorum ejus immediatorum et proximorum, sed remotorum ac posterorum. Filii Eliphaz primogeniti Esau qui duces fuerunt, supple, sunt hi : dux Theman nomine, dux Omar, dux Sepho, etc. Isti septem fuerunt immediati filii Eliphaz, ut in textu habetur : ideo non fuerunt duces totius plebis Idumæorum, sed unusquisque in tribu sua, sicut superius Dominus dixit de Ismaele, Duodecim duces generabit, duces duodecim tribuum suarum. Deinde ponuntur nati ex secundo filio Esau. Hi quoque filii Rahuel filii Esau ex secunda conjuge sua, quam tamen simul tempore habebat cum prima : dux Nahath, dux Zara, etc. Simili modo exprimuntur in littera duces nati ex tertio filio Esau, et intelligendum est de ducibus istis, quod fuerunt duces, unusquisque in tribu sua, ut tactum est.
Consequenter ponuntur duces, qui ante Esau in terra Idumææ fuerunt. Isti filii Seir Horræi, habitatores terræ. Isti, inquam, Lotan et Sobal et Sebeon, etc. Iste
Seir non fuit Esau, sed diu ante eum; fuitque Seir iste Horræus, cujus filii fuerunt habitatores terræ illius, et homines illi cognominabantur Horræi, quos postea posteri Esau expugnaverunt, et possederunt terram eorum, prout in Deuteronomio habetur. Hinc ait Hieronymus:7 Postquam enumeravit filios Esau, altius repetit qui ante Esau in terra Edom principes exstiterunt ex genere Horræorum. Hi duces Horræi filii Seir, non Esau, sed alterius jam prædicti, qui habitabat in terra Edom, quæ tamen tunc nondum sic vocabatur, quia ab Esau vocata est terra Edom. Erat autem soror Lotan, Thamna. Circa hoc scribit Hieronymus: Hæc est Thamna, ut dictum est, concubina Eliphaz primogeniti Esau. Ideo Scriptura hæc loquitur de Horræis, quoniam primogenitus Esau ex filiabus eorum accepit concubinam, hanc scilicet Thamna.
Hi filii Sebeon, Aia et Ana. Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine, quum pasceret asinos Sebeon patris sui. Pro eo quod translatio nostra habet, Aquas calidas, in Hebræo habetur, Jamnum : quod plura significat.8 Unde beatus Hieronymus: Varia, inquit, apud Hebræos de verbo hoc disputantur. Nam quidam eorum putant, per jamnum, maria designari, dicentes hunc Ana, dum pasceret asinos patris sui, congregationes invenisse aquarum, quæ juxta idioma Hebræum maria appellantur, quoniam reperit stagnum seu lacum in eremo, quod ibi difficile reperitur. Quidam putant hoc nomine aquas calidas significari lingua Punica, quæ Hebrææ contigua est seu affinis. Quidam arbitrantur eum primo commiscuisse onagros asinabus, et invenisse hujusmodi concubitum, ut ex eo velocissimi asini nascerentur qui muli vocantur. Alii putant quod equas primus fecit ascendi ab asinis, ut muli contra naturam nascerentur; et istud est melius ac plenius dictum, quam quod circa hunc passum Lyra conscribit, quasi omnes Hebræi idem sentirent de verbo hoc: Hebræi, inquiens, dicunt quod invenit mulas in solitudine; sed dictio Hebraica significat calorem aquarum, quam significationem secuta est nostra translatio, sicque exponitur de calidis aquis, quæ per modum fontis nascuntur, et fluunt ex terra, ubi sunt venæ sulfureæ, et calorem talem contrahit aqua, cujusmodi fontes reperiuntur in pluribus locis. Hebræi autem dicunt, quod asinos fecit ascendere super equas, sicque invenit modum generationis mularum. Hæc Lyra, qui etiam dicit: Aliqui libri habent Asinas, sed falsa est littera. Circa quod dico, quod secundum ejus expositionem, textus debet habere Asinos, quoniam muli generantur ex equa et asino; sed secundum alias quasdam expositiones, indifferenter legi potest Asinas, et Asinos. Porro, secundum expositionem qua per jamnum intelliguntur asini velocissimi, ex onagris asinabusque nati, melius legitur Asinas: idcirco illa sua correctio litteræ, inconsiderata insufficiensque probatur.
Deinceps describuntur reges de semine Esau, qui regnaverunt in Idumæa post duces præfatos ejusdem stirpis. Reges autem qui regnaverunt in terra Edom, antequam habuerunt regem filii Israel, scilicet ante Saul primum regem Israelitici populi:9 nam et quamvis Abimelech filius Gedeonis legatur regnasse super quosdam de Israel, non tamen fuit rex divinitus institutus, nec cunctis præfuit Israelitis, sed paucis; fuerunt hi: Balac filius Beor, et ceteri qui exprimuntur in littera, quæ expositione non indiget. Verumtamen pro pleniori horum intelligentia, advertendum est primo quod ait Glossa: Sciendum, quod scriptura ista non commemorat omnes reges qui fuerunt in Edom ante primum regem Israel, sed hos tantum, qui regnaverunt ibi ante Moysis mortem. Secundo pensandum, quod etiam fertur in Glossa, quod iste Balac non est ille qui in libro Numerorum legitur conduxisse Balaam contra filios Israel. Ille enim regnavit in Moab, et fuit filius Sephor; iste in Idumæa, et filius fuit Beor. Tertio intuendum, quod sicut filii Israel primo regebantur per judices usque10 ad Saul, deinde per reges usque ad transmigrationem Babylonis, et post hoc rursus per principes quosdam seu duces, quorum multi fuerunt pontifices; sic Idumæi ex Esau nati, primo habuerunt duces, deinde reges, quorum primus fuit præfatus Balac, postea redierunt ad ducatum, postmodum tamen rursus regem sibi constituerunt tempore Joram regis Juda, ut legitur quarto libro Regum. Mortuus est autem Balac, et regnavit pro eo Jobal, etc., quem aliqui vocant Jobab¹;11 et secundum Augustinum circa hunc passum, atque Ambrosium super epistolam ad Romanos, iste fuit Job. Hieronymus quoque refert, quod quidam suspicati sunt filium hujus Jobal, nomine Husam, fuisse Job. Hebræi vero dicunt Job natum de stirpe Nachor, non Abrahæ, ut dictum est in expositione capituli vicesimi secundi.12
Consequenter ponuntur in littera duces Idumæorum, qui præfatis regibus successerunt: quorum regum ultimus fuit Adad, ut habetur in textu.13 Unde scriptum est primo Paralipomenon: Adad autem mortuo, duces pro regibus esse cœperunt in Edom. Ideo duces hic positi, non præcesserunt tempore reges prædictos.14 Hæc ergo nomina ducum, id est Idumæorum ex Esau genitorum: dux Thamna, etc. Ex hoc elicitur, quod Thamna quandoque significat proprie virum, interdum vero proprium nomen est mulieris, unde præhabitum est, quod Thamna fuit filii Esau concubina. Sunt etenim quædam propria nomina ad virum et mulierem æquivoca. Hic ergo accipitur Thamna pro viro, sicut et Oolibama, quum subditur, dux Oolibama; quum tamen prædictum sit, quod Oolibama fuit Esau uxor. De ducibus autem hic positis tenetur, quod fuerunt generaliter principes Idumæorum, non unius tantum tribus, sicut de aliis eorum ducibus tactum est.
Sed circa hæc difficilis oritur quæstio. Si enim Moyses exprimit reges Edom, qui usque ad tempus suum fuerunt, et duces nunc positi in littera undecim numero, fuerunt post reges illos, qualiter potuit Moyses duces illos cognoscere atque describere? Insuper dictum est, quod non exprimit reges Idumæorum, nisi qui fuerunt usque ad tempus suum; sed oppositum hujus apparet, quia in textu habetur, quod ultimus rex Idumæorum fuit Adad, qui fuit tempore David, et fugit a facie Joab, quando interfecit omne masculinum in Idumæa, ut primo Paralipomenon et tertio Regum libris describitur. Ad primum horum quidam dixerunt, quod Moyses ex revelatione divina per spiritum prophetiæ duces illos præcognovit atque expressit.1516 Alii opinantur, ut in Scholastica historia tangitur, quod Esdras apposuit, textuique inseruit enumerationem ducum illorum. Ad secundum quidam absolute respondent, quod Glossa præallegata, qua dictum est, Moysen non describere reges Edom nisi usque ad tempus suum, sit falsa, quum tamen ex verbis Augustini sit sumpta: idcirco (ut videtur) moderantius dici posset, juxta prætacta ex Historia scholastica, quod enumeratio eorum qui post Moysen exstiterunt, ab Esdra apposita sit.
Footnotes
-
Gen. xxvi, 34. ↩
-
Joann. 1, 42. ↩
-
Matth. iv, 18; xvi, 17. ↩
-
Job II, 11. ↩
-
Gen xxxiii, 14, 16. ↩
-
1 Par. 1, 35 et seq. ↩
-
Deut. u. 12, 22. ↩
-
* jammim ↩
-
Judic. viii in fine, et ix. ↩
-
Deut. ii, 12, 22. ↩
-
IV Reg. VIII, 20. ↩
-
Gen. xxii, 20, 21. ↩
-
* Adar ↩
-
1 Par. 1, 51. ↩
-
11, 13. III Reg. xi, 15, 16. ↩
-
1 Par. xvi, 11, 13. ↩
Chapter 85 of 104