Articulus 85
ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI TRICESIMI SEPTIMI : JOSEPH QUUM SEDECIM ESSET ANNORUM, PASCEBAT GREGEM CUM FRATRIBUS SUIS.
QUALITER venditus sit Joseph a fratribus suis, atque ab emptoribus in Ægyptum perductus, ibique denuo venditus, præsens narrat capitulum. Joseph quum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer. Adjuvit itaque eos in pastu pecorum.1 Aliqui dicunt A Joseph, vel accusationem suam æquanimiter tulit. in Hebræo haberi, Quum esset decem et septem annorum: quod concordatur, quia (ut dicunt) habebat sedecim annos plene, et septimumdecimum annum incepit; sicque translatio nostra computat plenos, quos tunc habuit, annos. Et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui. Porro filii Balæ fuerunt Dan et Nephthali; filii autem Zelphæ, Gad et Aser. Hi quatuor habuerunt majorem communicationem et societatem ad invicem, utpote in pluribus sibi consimiles, quia filii ancillarum: similitudo namque est causa amoris et communionis; et ut aliqui dicunt, filii Liæ spreverunt eos, quasi servos ac filios famularum. Accusavitque fratres suos apud patrem eorum et suum crimine pessimo: quod quidam exponunt de coitu eorum in bestias. Nec exprimit textus an de crimine pessimo accusaverit fratres suos omnes, qui erant cum gregibus, an filios Balæ et Zelphæ dumtaxa; magis tamen videtur intelligendum de eis, quia Scriptura immediate præmisit quod erat cum illis. Alii per pessimum crimen, intelligunt odium fratrum quo oderant ipsum Joseph; quidam vero de mutua fratrum suorum contentione seu rixa, quia (ut dictum est) filii liberæ contempserunt filios Balæ et Zelphæ. Unde ut refert Lyra, in Hebræo habetur, Retulit patri rixam eorum pessimam. Verumtamen Rabbi Paulus contradicit his verbis Lyræ. Cui videlicet Lyræ indecens esse videtur, ut Patriarchis imponatur commixtio talis cum brutis. Ad quod dici potest, non esse incredibile eos sic corruisse, quum primogenitus inter eos proprii patris accesserit conjugem, tam incestuosum adulterium perpetrans. Hinc Glossa fatetur: Crimen pessimum est fraternum odium, vel quod cum pecoribus miscebantur; vel solum Ruben accusavit de incestu, ut partem a toto accipiamus: non enim omnes accusavit. Sed huic ultimo verbo Glossæ objicitur, quod Ruben potissime restitit venditioni Joseph. Ad quod dici posset, quod forsan eo ignorante accusabatur a
Quæritur, quare Joseph magis associavit se filiis Balæ et Zelphæ. Dici potest, quod ex caritate et humilitate ac pietate hoc fecit, pro eorum solatio, quia vidit eos contemni ab aliis. Potius tamen puto, quod filii Liæ magis ægre ferebant, quod pater eorum tam specialiter dilexit Joseph, et ideo duriores ei fuerunt, quamvis Ruben venditioni ejus magis restiterit: propter quod declinavit ab eis.
Israel autem, scilicet Jacob, diligebat Joseph super omnes filios suos, id est præ unoquoque eorum scorsum accepto, non plus omnibus aliis simul sumptis: sicque Omnes, accipitur hic divisim, non collective; eo quod in senectute sua genuisset eum. Contra hoc objici potest, quia si illa ex causa maxime eum amavit, magis adhuc amasset Benjamin, quem post Joseph genuerat. Aliqui quoque ex filiis Jacob, vix uno duobusve annis erant ipso Joseph seniores. Respondetur, quod una causa, ob quam magis amavit Joseph, fuit, quod in senectute genuit eum; sed in hac causa insinuantur et aliæ majoris dilectionis illius causæ, videlicet quod in senectute sua genuerit filium tam elegantem præ aliis in bonitate indolis ingenitæ, honestateque morum et corporis forma, imo et gratia copiosa: solent quippe in senectute generari pueri magis defectuosi, propter naturalem defectum virtutis generativæ in senibus. Benjamin vero erat adhuc infantulus, nec poterant in eo tales amabilitates perpendi; imo secundum Josephum (ut infra tangetur) necdum fuerat natus. Præterea Rabbi Paulus testatur, in Hebræo non haberi, Eo quod in senectute genuisset eum, sed, Eo quod filius senectutis esset sibi. Quod exponens translatio Chaldaica, ait: Israel diligebat Joseph, eo quod esset filius sapiens: siquidem consideravit, quod filius suus Joseph præ ceteris esset zelator justitiæ contra vitia fratrum, et amator virtutum. Et istud his quæ dixi, satis concordat.
Fecitque ei tunicam polymitam, id est sericeam, ut in Hebræo habetur, quia erat de panno multis coloribus perornato: idcirco vocatur polymita, a poly, quod est pluralitas, et † mitos, quod est gutta colorans; vel ut in Scholastica historia habetur, polymitam, id est plurium mitorum, a poly, quod est pluralitas, et mitos, quod licium est textorum. Hieronymus vero circa hæc scribit: Pro tunica varia, id est polymita, Aquila interpretatus est ἀστραγάλειον, id est tunicam talarem, utpote usque ad talos pertingentem; Symmachus vero, manicatam, id est manibus artificis mira varietate distinctam, seu manicas habentem. Antiqui enim magis colobiis, id est vestibus sine manicis utebantur. Hæc Hieronymus. Hinc alii dicunt, quod ceteri fratres Jacob utebantur colobiis, id est vestibus brevibus sine manicis, ut expeditiores essent ad opera. Videntes autem fratres ejus, quod a patre plus cunctis filiis amaretur naturali et paterno amore, et etiam caritate infusa: hoc enim viderunt per signa diversa, et per singularitatem ac pretiositatem præfati vestitus; oderant eum. Invidebant enim eminentiæ ejus in hoc, in quantum eorum judicio redundabat in eorum damnum ac dedecus: timuerunt namque quod pater eorum benediceret ei præ ipsis, et præferret eum omnibus eis, sicut et Isaac benedixerat ipsi Jacob, et prætulit eum Esau prius nato. Reputabant quoque confusibile eis esse, quod pater eorum sic amavit filium juniorem. Nec poterant, id est non valebant, difficulterque poterant ei quidquam pacifice loqui. Habitus enim est quasi altera natura: idcirco qui odio aut alio vitioso habitu sunt repleti, valde difficulter se vincunt.
Quæritur, an Jacob recte egit tam specialiter diligendo Joseph. Ad hoc Augustinus respondet, quod quamvis poterat tam præelectum a Deo puerum ac ceteris virtuosiorem, specialiter valde diligere, excessit tamen et aliquo modo peccavit, quod amorem illum specialem tam evidenter monstravit per signa; quia per hoc dedit aliis filiis suis occasionem multiplicium vitiorum, videlicet indignationis, iræ, tristitiæ et rancoris, imo et tandem sceleratæ venditionis: propter quod etiam Deus permisit ipsum Jacob in hac vita tam dire affligi occasione Joseph, seu ex ejus venditione, ita quod eum putavit a bestia devoratum; quoniam per quæ quis peccat, per hæc et punitur.
Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis; quæ causa, id est quæ somnii illius relatio, majoris odii seminarium fuit, etc. Oderant autem eum fratres sui: Primo, quoniam accusavit eorum vitia apud patrem, in quo bene et caritative egit, quia ad patrem pertinebat filiorum suorum correctio, nec correptionem ipsius Joseph voluerunt ad partem accipere. Secundo, propter specialem pretiosamque vestem, quam tulit: ex cujus intuitu, tanquam ex sensibili signo illius tam specialis amoris patris ad eum, incitabantur ad passiones diversas, quasi pater eorum jam transtulisset aut transferre intenderet jus primogenituræ ad Joseph. Tertio, quia pater tam fervide dilexit eum præ ceteris. Quarto, propter somniorum narrationem quæ retulit ipsis, quæ ipsi adscripserunt gravi ambitioni atque superbiæ Joseph, quasi jam ex somniis suis præsumeret vaticinari, eos suæ jurisdictioni ac dominationi esse subdendos. Nam dixit: Putabam nos ligare manipulos in agro, id est, istud in somno apparuit mihi per somnium, seu visionem somnialem in somno per imaginarias formas ostensam: nempe ut Josephus refert, missus fuit a patre cum fratribus ad colligendum messem; et quasi consurgere manipulum meum et stare: recteque dixit, Quasi; quia visio fuit, non res; vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum. Responderunt fratres ejus: Numquid rex noster eris, aut subjiciemur ditioni, id est jussioni tuæ? quasi dicant: Nequaquam; quod tamen somnium tuum videatur evidenter prætendere: idcirco omnino phantasticum est, aut superbe conflictum a te. Hæc ergo causa somniorum atque sermonum, id est introductio somnii jam narrati ac enarrandi, et eorumdem relatio, vel causa hæc somnialis et sermo præfatus, invidiæ, quæ est tristitia de prosperitate et gratia seu virtute alterius, et odii, etc., quod directe opponitur caritati : estque malitiosa volitio, qua aliquis vult alteri malum, directe odiendo personam ejus secundum se : quod secundum unam considerationem est peccatum gravissimum, quia directe contrariatur summæ virtuti, quæ caritas appellatur; et sicut odium Dei est absolute gravissimum vitium, sic odium proximi gravissimum perhibetur inter vitia quæ contra proximum sunt.
Aliud quoque vidit, visione imaginaria, non intellectuali, somnium, quod narrans fratribus, ait : Vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me. Hoc somnium idem significat, quod primum, et quodam modo aliquid plus; fuitque confirmatio somnii præcedentis. Verumtamen ipsemet Joseph non intellexit pro certo significationem somniorum et visionum istarum : ideirco non fuit adhuc propheta, sicut postea quando exposuit somnia Pharaonis, quoniam intelligentia est opus in visione : attamen conjiciebat ipse sapiens puer, quid hæc somnia prætendebant;2 sed certus non fuit, an essent ex causa pure naturali, aut fortuita et illusiva, an ex operatione superna et administratione angelica. Quod quum patri suo et fratribus retulisset. Jam dictum est, quod somnium istud retulit fratribus suis; et nunc denuo fertur cum additione, quod retulit illud patri suo ac fratribus. Aut ergo primo retulit illud fratribus tantum, et postea simul tam patri quam ipsis; aut jam suppletur quod ante omissum fuit, videlicet quod a principio retulit illud omnibus eis simul. Potius tamen puto, quod postquam retulerat somnia sua fratribus, ipsi indignantes recitaverunt ea patri, ut provocarent eum contra Joseph, quasi contra phantasticum et superbum : ideoque pater interrogavit eum de somniis suis, et tunc coram eo et fratribus repetiit ea, vel saltem ultimum istud; nec tamen ex levitate aut vanitate recitavit ea fratribus suis, sed ex inspiratione divina, quatenus suo tempore ad memoriam revocarentur, et sciretur quod ex divina providentia evenerunt ea, quæ contigerunt Joseph et fratribus suis. Increpavit eum pater, et dixit : Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? id est, quid designat? quasi dicat : Frivolum esse videtur. Ideo subdit : Num ego et mater tua et fratres tui adorabimus te super terram? quasi dicat : Somnium tuum videtur insinuare, quod ego pater tuus designer per solem, et mater tua per lunam, fratresque tui per stellas, et quod adoratione duliæ simus te adoraturi in vita præsenti, quod apparentia caret.
Invidebant ergo ei fratres sui. Pater vero rem tacitus considerabat, id est, secrete diligenter pensavit, quid somnia ista significarent. Quamvis enim sic loquebatur, quasi Joseph ea præsumptuose narraret, et quasi inania essent, ad placandum filios suos contra Joseph accensos : quia interdum licet, ex rationabili causa, uti tali industria, et veritatem celare, et per modum increpantis ad inculpabilem se habere; nihilo minus intra se cogitavit, somnia illa aliquid secretum prætendere, præsertim quia jam miram probitatem et supernaturalem directionem vidit in Joseph; imo secundum Josephum, Jacob exposuit ipsi Joseph hoc somnium, et Joseph proposuit illud patri, ut exponeretur ei ab ipso. Præterea intuendum, quod hæc somnia causabantur in eo ex operatione angeli sancti, qui similitudines illas in interiori sensu Joseph formavit; nec tamen adhuc revelavit eidem significationem visionum illarum, quanquam etiam possent alicui naturaliter talia somnia apparere.
Circa hæc quæritur, qualiter verificatum fuerit ultimum somnium Joseph. Aut enim habuit illud ante mortem matris suæ, aut postea : Si ante, ergo Benjamin nondum exstitit natus, ergo non debuit loqui de undecim stellis, sed de decem dumtaxat. Si postea, ergo non debuit loqui de luna, per quam sua mater exprimitur, quia jam mortua fuit, nec eum unquam adoravit. Rursus, et si adhuc vixit, nunquam tamen legitur eum adorasse, nec intravit Ægyptum, sed ante ingressum Jacob in Ægyptum, fuit defuncta. Nec Jacob unquam legitur suum filium adorasse, imo nec humilis Joseph hoc permisisset.
Circa hoc quæritur, an mater Joseph fuit ante hanc ejus visionem ac venditionem defuncta. Videtur quod sic, ex ordine recitationis historicæ, quoniam ante hæc describitur mors ipsius, et si ipsa adhuc vixisset, ipse retulisset et ei fortassis somnia sua. Infra quoque in isto habetur capitulo, quod Joseph missus fuit a patre suo de valle Hebron ad fratres suos: ergo Jacob habitavit tunc in Hebron, aut circa, post reditum suum a Mesopotamia: et hoc fuit postquam visitavit Isaac patrem suum, quæ visitatio facta est Rachele defuncta, ut ex præhabitis elucescit.
Oppositum tamen hujus videtur, quia in textu ex verbis Jacob habetur: Numquid ego et mater tua, etc.? Item quoniam Joseph vidit solem et lunam ac undecim stellas, atque per lunam ejus mater designabatur: ergo vixit adhuc. Insuper, secundum expositores concorditer, Joseph venditus fuit duodecim vel (ut alii dicunt) tredecim annis ante mortem Isaac avi sui; imo, secundum Augustinum, et habetur in Glossa, vivente Isaac, Joseph cœpit esse decem et septem annorum: hoc tamen loquitur Augustinus secundum translationem Septuaginta, cui in hac parte nec nostra translatio, nec Hebraica veritas consonat. Rachel autem non videtur tot annis ante Isaac mortua. Postremo, quando Joseph dominabatur in Ægypto, suisque fratribus loquebatur, videtur primo ignorasse se fratrem uterinum habere, ut infra patebit: ergo ante obitum suæ matris venditus fuit.
Rursus in contrarium est, quia quando Jacob cum suis intravit Ægyptum, intraverunt cum eo novem filii Benjamin, ut infra continetur, vel potius filii decem.3 Si autem Benjamin natus fuisset post Joseph venditionem, non potuisset habere novem filios quando Jacob intravit Ægyptum, præsertim quia non habuit nisi conjugem unam, et inter venditionem Joseph descensumque patris sui in Ægyptum, non fluxerunt nisi viginti duo anni: et ita si Benjamin, qui matre sua moriente natus est, post Joseph venditionem natus dicatur, non erat adhuc plene viginti duorum annorum, quando pater suus intravit Ægyptum, nec in ea ætate potuit ex una uxore filios novem habere, præsertim quia tunc homines non contrahebant tam mane.
Ad istud dicendum, quod Josephus scribit Joseph venditum esse Rachele matre sua vivente, propter motiva præhabita: et istud auctor Scholasticæ historiæ videtur amplius approbare. Alii vero propter rationes prætactas dicunt oppositum. Itaque in Scholastica historia legitur Joseph duodecim annis venditus ante obitum Isaac, quoniam Isaac sexagenarius erat quando natus est Jacob, ut patuit capitulo vicesimo quinto.4 Isaac autem vixit in toto centum octoginta annis, ut dictum est capitulo tricesimo quinto:5 ergo in morte Isaac Jacob fuit centum viginti annorum. In venditione autem filii sui Joseph, fuit centum et octo annorum. Quum enim venit ad Joseph in Ægyptum, fuit centum triginta annorum; sed inter descensum ejus in Ægyptum et venditionem Joseph, fluxerunt viginti duo anni. Joseph enim decem et septem annorum erat, quando venditus est; et triginta novem, quando pater ejus venit ad eum in Ægyptum. Dum ergo rediret Jacob de Mesopotamia, et nondum venisset ad Isaac patrem suum, adhuc vivente Rachel, secundum Josephum, venditus est Joseph, et congrue Jacob dicere potuit: Numquid ego et mater tua adorabimus te? quia mater ejus adhuc vivebat. Tamen nec mater ejus adoravit eum, quia non descendit in Ægyptum; nec pater eum legitur adorasse, quia nec Joseph sustinuisset; sed fratres adoraverunt et parentes in filiis. Hæc ibi.
Verumtamen non obstantibus his, magis apparet quod Rachel defuncta sit ante Joseph venditionem, præsertim propter ultimam rationem ad hoc inductam de Benjamin: cui adjici potest, quod Joseph qui tam diligenter interrogavit a fratribus suis in Ægypto, an viveret pater eorum, nihil interrogavit de vita aut morte uxorum ipsius, quasi certus de obitu propriæ matris. Porro ad objecta respondetur, quod ideo Joseph vidit solem et lunam, quia parentes ejus adoraverunt eum non in propriis personis, sed in filiis suis, ut Rachel per Benjamin. Apostolus tamen testatur, quod Jacob adoravit fastigium virgæ ejus, videlicet Joseph.6 Nec absurdum videtur, si dicatur Jacob interdum aliquam duliæ adorationem exhibuisse suo filio in Ægypto, tanquam supremo illius principi terræ post Pharaonem, nec ad hujusmodi adorationem requiritur in terram prostratio aut genuflexio. Porro quod Jacob dixit, Numquid ego et mater tua adorabimus te? non dixit ad innuendum quod hoc fieri posset, aut mater adhuc viveret, sed ad insinuandum quod hoc fieri non valeret, quasi per hoc insinuans, visionem Joseph reputandam non esse, ad placandum filios suos per modum prætactum. Ad aliud quoque dicendum, quod Joseph in Ægypto fratribus suis primo loquens, scivit se fratrem uterinum ante suam venditionem habuisse; sed an adhuc viveret, ignorabat, præsertim quia non vidit eum cum suis fratribus advenisse: idcirco quæsivit an adhuc alium fratrem haberent.
Quumque fratres illius in pascendis gregibus patris sui Jacob morarentur in Sichem, id est in loco sic dicto prope urbem sic appellatam: et forte interdum erant in urbe illa, interdum in campo et pascuis; dixit ad eum Israel, etc., id est Jacob pater suus, qui alio nomine Israel nuncupatur. Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, etc. Missus de valle Hebron, etc., in qua Jacob tunc habitavit, sicut et
Isaac ante eum: ex quo videtur, stare non posse quod Josephus scribit, Joseph venditum esse, antequam pater ejus venisset ad Isaac qui habitavit in Hebron. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain, puta in loco et planitie seu pascuis terræ sic dictæ. Iverunt enim fratres ejus de loco ad locum, secundum quod congruebat eis, ad inveniendum terras aptiores pro suorum pecorum pastu, quæ plurima erant valde, atque unius agri gramina cito carpebant.
Qui quum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere, ex vehementi invidia, et ad ostendendum vanitatem et falsitatem somniorum ipsius, et ne unquam aliqua occasione eis præficeretur. Verumtamen non omnes, sed major aut magna eorum pars illud concepit et implere proposuit. Et mutuo loquebantur: Ecce somniator venit. Venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem, etc., id est, cadaver ejus exstinctum projiciamus in hunc lacum seu puteum exsiccatum, ne unquam inveniatur ab aliquo. Audiens autem hoc Ruben, etc., dicebat: Non interficiamus animam ejus, etc., id est ipsum, partem pro toto accipiendo, ut moris est Scripturarum, vel animam, id est animalem et sensitivam vitam ipsius.7 Unde ex hoc loco probari non potest, animam hominis esse mortalem, ut Sadducæi dixerunt: imo in Prophetis interdum invenitur hic modus loquendi, juxta illud in Jeremia, Ne veniat Ismael et interficiat animam tuam;8 quum tamen certissimum sit, Prophetas sanctos posuisse quod immortalis sit anima rationalis. Ideo Sadducæi mendaciter imposuerunt Moysi sancto, quod docuerit animam hominis esse mortalem. Sed projicite eum in cisternam veterem, etc. Ruben voluit ut projiceretur vivus in eam, quatenus paulo post fratribus absentibus eum extraheret; idcirco subjungitur: Hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo: imo magis optabat eum eripere absque projectione in cisternam; sed quum non posset hoc, consuluit ut in cisternam projiceretur. Commemoravit quoque Ruben fratribus suis, quam grave facinus esset interficere proprium fratrem, et quantum pater eorum affligeretur de morte Joseph.
Confestim ergo ut pervenit ad fratres, nudaverunt eum tunica talari et polymita, etc., de qua dictum est. Circa quod dicit Lyra: In Hebræo habetur, Exspoliaverunt eum tunica sua et tunica serica: ex quo videtur, quod Joseph indutus fuit tunica duplici, una simplici et alia serica. His contradicit Rabbi Paulus: In Hebræo, inquiens, habetur, Spoliaverunt eum tunica sua tunica serica; ac si dicat, Tunica sua quæ serica fuit: unde ex hoc non habetur, quod habuit duplicem tunicam. Et sedentes, etc., viderunt Ismaelitas viatores venire de Galaad, id est de terra sic appellata, et camelos eorum portantes aromata et resinam, quæ est species odoriferi gummi, et stacten, id est myrrham, in Ægyptum, ad vendendum ibidem. Dixit ergo Judas fratribus suis: Quid proderit nobis si occiderimus fratrem nostrum, etc.? quasi dicat, Enorme crimen esset. Melius, id est minus malum, est ut venundetur Ismaelitis, etc. Acquieverunt fratres sermonibus illius: qui aliquid rationabilitatis continebant in se, idcirco dicuntur sermones; imo comparative loquendo, multo sapientius loquebatur, quam illi qui voluerunt Joseph occidere. Fuit autem Judas inter fratres suos fortior corpore atque prudentior verbis, dempto quod Joseph eo sapientior fuit. Verum ut Salomon loquitur: Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum, qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat.910 Judas quippe et fratres ejus vendiderunt Joseph, ut duceretur in Ægyptum, quatenus elongatus ab eis, nequaquam posset eis præferri; sed quod putaverunt esse obstaculum præsidentiæ ipsius Joseph super eos, factum est occasio et adminiculum præsidentiæ hujus.
Et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus, vendiderunt eum Ismaelitis viginti argenteis. Aliqui libri habent, Triginta argenteis, et verba beati Hieronymi in Glossa sic continent, si tamen correcta est Glossa. Ismaelitæ autem et Madianitæ hic pro eisdem accipiuntur. Vel quia Ismaelitæ in terra Madian habitaverunt, vel quia per conjugium aut alio modo facti sunt populus unus, aut quia Agar de qua natus est Ismael et Cetura, de qua Madian genitus est, fuit eadem Abrahæ uxor, ut tactum est supra. Hinc Augustinus: Cur scriptura hæc Ismaelitas vocat Madianitas, quum Ismael sit filius Abrahæ ex Agar, Madian vero ex Cetura? An quoniam teste Scriptura, Abraham dedit filiis Agar et Ceturæ munera, divisitque eos ab Isaac, ideo una gens facti sunt? An vera est Hebræorum opinio, quod Agar et Cetura una fuerunt? Hinc quoque errant Judæi, qui dicunt quod Joseph ter venditus sit, primo Ismaelitis a fratribus suis, secundo Madianitis ab Ismaelitis, tertio magistro militiæ Pharaonis a Madianitis, præsertim quum infra tricesimo nono capitulo scriptum sit, quod Ægyptius ille emit Joseph ab Ismaelitis. Qui duxerunt eum in Ægyptum. Infra habetur, quod Ruben in Ægypto locutus est fratribus suis:11 Merito hæc patimur quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animæ ejus dum deprecaretur nos.12 Ex quibus verbis aliqualiter elici valet, quanta angustia, formido, desolatio, mœror, penetravit animam pii, innocentis, adolescentisque Joseph, quando a fratribus suis sic nudabatur, et in foveam mittebatur, seque ab eis mox occidendum putavit, et quando deinde illis duris atque ignotis vendebatur hominibus, et in terram ducebatur remotam, separatus a suo carissimo patre, quem putavit se amplius non visurum. O quam lacrimose et affectuosissime fratres suos rogabat, ut sui misererentur! Vere multæ tribulationes electorum Altissimi.13
Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum. Ait Josephus, quod in nocte ivit ad lacum. Quumque ei clamanti Joseph non responderet, quem intendebat occulte extrahere ac reddere patri, de mane venit ad fratres. Et scissis vestibus, juxta consuetudinem Hebræorum, qui in præcipuis adversitatibus suas consueverunt scindere vestes, in signum interni et excessivi doloris, pergens ad fratres suos, ait: Puer non comparet, et ego quo ibo? quasi dicat : Non invenio Joseph, ideo nescio quo præ dolore transibo. Putabat namque Joseph a fratribus esse occisum; sed cognito quod adhuc viveret, aliqualiter requievit. Unde constat, quod Ruben venditioni Joseph præsens non fuit. Ivit enim, ut dicit Scholastica historia, ad quærendum pascua meliora, atque (ut alii dicunt) ideo revertebatur, ut fratres suos induceret ad accedendum pascua jam inventa, quatenus eis absentibus extraheret ipsum Joseph, ac redderet eum patri. Tulerunt autem tunicam ejus, et laceraverunt, secundum Josephum, ut putaretur dilaniata a bestia, et in sanguine hædi quem occiderant, tinxerunt, etc. Quam quum cognovisset pater, ait: Tunica filii mei est. Fera pessima comedit eum, etc. Hoc putavit, nec formaliter mentiebatur. Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore. Sed cur auxit sibi afflictionem induendo cilicium? An ut filio carissimo ostenderet se nimium condolere? vel pro relevamine animæ ejus, aut ut impetraret misericordiam Dei, si forte aliqua spes esset superstes de recuperatione filii prædilecti? Congregatis autem cunctis liberis ejus, etc., noluit consolationem accipere : quum tamen de irremediabilibus malis non sit ita tristandum, sed contra ea valeat oblivio; sed ait : Descendam ad filium meum lugens in infernum, id est ad sinum ac limbum patrum, qui fuit in superiori parte inferni. Ac si dicat : Filium meum usque ad mortem deflebo, flendoque moriar, ut sic filio meo in tali loco inferni secundum animam jungar. Tamen (secundum Augustinum) verba hæc Jacob forsan fuerunt verba perturbati dolentisque animi, et proprias culpas exaggerantis.
Et illo perseverante in fletu. In Hebræo (ut refert Lyra) habetur sic, Et flevit eum pater suus, quod Hebræi exponunt de Isaac, tunc adhuc vivente, quem dicunt simul cum Jacob ipsum Joseph flevisse. Madianitæ, id est Ismaelitæ, vendiderunt Joseph in Ægypto Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militum; sed pro quanto pretio, Scriptura non exprimit. Secundum Hieronymum, quidam dixerunt, Archimagiro, id est principi coquorum. Nam apud nonnullos, dapifer regis honorabilior est minister, princepsque militum. Unde et Josephus ait hic, Principi coquorum. Circa hæc quærit Hieronymus, quomodo Putiphar iste vocetur eunuchus regis, quum infra legatur habere uxorem. Ad quod respondet : Tradunt Hebræi, quod Putiphar emit ipsum Joseph, ob pulchritudinem ejus, in turpe obsequium, hoc est, ut misceretur ei contra naturam : propter quod Deus custodiens Joseph, infrigidavit Ægyptium. Ideo ἱεροφάνται, id est sacerdotes idolorum, elegerunt eum ad pontificatum Heliopoleos, hoc est civitatis solis, ut infra habebitur; fuitque tunc honorabilior auctoritate, quam ante in principatu. Itaque vocatur eunuchus, non sicut qui parvuli castrabantur, sed quoniam instar illorum impotens fuit : vel ut alii dicunt, eunuchi regum ac principum sæpe vocantur, servi eorum honesti et casti; quia et infra princeps pincernarum et princeps pistorum Pharaonis, appellantur ejus eunuchi.
Footnotes
Chapter 86 of 104