Articulus 86
DE EJUSDEM CAPITULI TRICESIMI SEPTIMI MYSTICO SENSU.
DE allegoria et tropologia præsentis capituli, a catholicis viris scripta sunt multa. Est enim specialis virtus in verbis hujus materiæ, beatissimum Joseph patriarcham concernentis; et quotiescumque legatur, quantumcumque quoque sciatur, semper tamen cum speciali aviditate auditur, et legentium ac audientium movet et accendit affectum. Est equidem ista materia valde mysterialis et spiritualibus plena sententiis, quæ nunc succinctim dumtaxat, breviterque tangenda sunt, ut vitetur prolixitas, et quæ alibi plenius directa sunt, non repetantur superflue. Itaque Joseph pene in omnibus figura est Christi. Joseph quum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis. Sic et Christus Filius Dei, in juventute sua prædicando, miracula faciendo, sanctissime conversando, pascebat populum Synagogæ, non solum cum suis Apostolis, quos per diversa Judææ loca ad prædicandum direxit, sed item cum sacerdotibus, Scribis ac Pharisæis, ex semine Patriarcharum, sicut et Christus, natis. Denique, sicut Joseph ex pietate et humilitate fuit cum filiis Balæ ac Zelphæ: sic Christus Sadducæos, publicanos, ac peccatores admisit piissime; imo incomprehensibili humilitate cum illis conversari ac vesci dignatus est, ut eos sic traheret ad salutem.
Joseph accusavit fratres suos crimine pessimo apud Jacob: sic et Christus coram Patre æterno accusavit induratos Judæos de infidelitate, quæ pessimum crimen est, dicens: Si non venissem, et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent;1 nunc autem excusationem non habent de peccato suo. Multipliciter quoque et acriter reprehendit Judæos, potissimum sacerdotes, Scribas et Pharisæos, de pessimo hypocrisis vitio, de ambitione, cupiditate ac consimilibus. Jacob diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute sua genuisset eum. Sic et Deus Pater Jesum Christum præ omnibus participibus ejus incomparabiliter diligit, quia in sua æternitate genuit eum, in quantum est Deus, juxta illud, Ex utero ante luciferum genui te;23 atque in ultima mundi ætate, procreavit eum secundum assumptam humanitatem ex Virgine gloriosa. Unde in baptismo et transfiguratione Christi locutus est ei: Tu es Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Jacob fecit filio suo Joseph tunicam polymitam ac talarem:4 et Deus Pater ornavit Christi humanitatem amictu splendidissimo universarum virtutum, omnique ornatu ac varietate donorum et fructuum Spiritus Sancti, a summa vi animæ ejus usque ad infimam, prout capere poterat. Potest quoque per tunicam istam universitas electorum signari, qua Christus tanquam salvator ac caput eorum venustissime decoratur, juxta illud in Isaia, His omnibus quasi vestimento ornaberis.5
Insuper, sicut fratres Joseph inviderunt eidem, eo quod a patre plus omnibus amaretur, et quia sic accusavit eos; sic impiissimi sacerdotes, Scribæ ac Pharisæi, videntes quod Jesus eos in omni sapientia, eloquentia, vita, fama, miraculisque excederet, tanquam carissimus Deo, implacabilem contra ipsum conceperunt invidiam, ita quod gravis eis exstitit ad videndum.67 Nec poterant ei quidquam pacifice loqui, nisi forsan ex simulatione, ut eum caperent in sermone.8 Rursus, sicut Joseph vidit somnia præsaga futurorum, quibus suam super fratres suos præsidentiam præsignavit, eisque retulit; sic Christus omnium excellentissimus Prophetarum, præcognovit in Spiritu qualiter præferendus esset universæ Ecclesiæ, atque a cunctis Judæis electis colendus ac adorandus, quod et eisdem sæpe prænuntiavit, Prædicabitur, inquiens, hoc Evangelium in universo mundo.9 Et, Quum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum.10 Et, Nemo venit ad Patrem nisi per me.11
Amplius, sicut fratres dixerunt ad Joseph, Numquid rex noster eris? sic perversi Judæi dixerunt de Christo, Nolumus hunc regnare super nos.12 Et, Non habemus regem nisi Cæsarem.13 Quumque Salvator dixisset se esse Christum Dei electum; et, Videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, ac venientem in nubibus cœli;14 pontifex insania agitatus, scidit vestimenta sua, et ait ad suos:15 Quid vobis videtur? Responderuntque omnes, Reus est mortis. Sed Christo a mortuis suscitato, adoravit eum sol, hoc est universalis Ecclesia, et luna, id est quæcumque Ecclesia particularis, congregatioque devota, et stellæ, utpote ecclesiasticæ personæ. Jacob misit Joseph ad fratres suos pecora custodientes, ad videndum quid agerent: et Pater misit Christum ad Synagogam, ad instruendum, considerandum, spiritualiterque alendum tam ipsos Judæorum pastores et superiores, quam eorum subjectos. Rursus, sicut fratres viso a longe Joseph ad eos veniente, locuti sunt, Ecce somniator venit; venite, occidamus eum: sic indurati Judæorum superiores de Christo dixerunt, Insanit, dæmonium habet, seducit turbam;16 et cogitaverunt interficere eum. Quemadmodum autem Ruben nitebatur eripere Joseph; sic Nicodemus et aliqui boni Judæi nitebantur Christum de manibus eruere Judæorum.
Interim, sicut Joseph a fratribus venditus est Ismaelitis; sic Christus a discipulo Judæis sævissimis, pro triginta argenteis:17 quemadmodum etiam Joseph venditus, ductus est in Ægyptum; ita Judæi Christum emptum mox tradiderunt gentilibus ad interficiendum: et sicut fratres tinxerunt tunicam Joseph in sanguine hædi, et ab ejus venditione voluerunt immunes videri;18 sic condemnati Judæi, procuraverunt corpus Christi proprio cruore perfundi, et ab ejus interfectione voluerunt reputari immunes, dicentes sanctis Apostolis: Vultis super nos inducere sanguinem hominis hujus. Hinc Christum sciscitati sunt in ascensione sua gloriosi angeli: Quare rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari? Præterea, sicut Joseph bis venditus est;19 ita et Christus: semel a proditore, deinde post resurrectionem suam a principibus sacerdotum et senioribus, qui pecuniam copiosam dederunt militibus Christum resurrexisse narrantibus, ut dicerent corpus ejus a discipulis suis furto sublatum, quatenus per hoc auferrent Christum de cordibus hominum, atque perpetuæ traderent eum oblivioni.2021 Postremo, sicut Jacob inconsolabiliter flevit filium suum; sic Patri æterno quasi implacabiliter displicuit interfectio Unigeniti sui ex parte odii, crudelitatis, et malitiositatis occidentium eum. Unde pervenit super Judæos ira Dei usque in finem, et finis eorum vastitas, et usque in finem eorum desolatio perseverat.222324252627
Footnotes
-
Joann. xv, 22. ↩
-
Ps. CIX, 3. ↩
-
Hebr. I, 9. ↩
-
Luc. III, 22, et Matth. XVII, 5. ↩
-
Is. XLIX, 18. ↩
-
Sap. II, 15. ↩
-
Joann. xi, 47 et seq. ↩
-
Matth. XXII, 15. ↩
-
Matth. xiv, 14. ↩
-
Joann. vii, 28. ↩
-
Ibid. xiv, 6. ↩
-
Luc. xix, 14. ↩
-
Joann. xix, 15. ↩
-
Matth. xxvi, 64. ↩
-
Ibid. 65, 66. ↩
-
Joann. x, 20; vii, 12, et xi, 53. ↩
-
Matth. xxvi, 14, 15. ↩
-
Joann. vii, 33. ↩
-
Act. v, 28. ↩
-
Matth. xxviii, 12, 13. ↩
-
Is. i, 2. ↩
-
Is. lxiii, 2. ↩
-
Joann. xviii, 33. ↩
-
Joann. viii, 28. ↩
-
Matth. xxiv, 14. ↩
-
Dan. ix, 26, 27. ↩
-
1 Thess. ii, 16. ↩
Chapter 87 of 104