Articulus 87
ELUCIDATIO CAPITULI TRICESIMI OCTAVI : EODEM TEMPORE DESCENDENS JUDAS A FRATRIBUS SUIS.
IN isto capitulo describitur generatio Judæ, quia ex ejus propagine Christus fuerat nasciturus. Eodem tempore descendens Judas a fratribus suis, divertit ad virum Odollamitem, id est de civitate nomine Odolla natum, vel civem ibidem, nomine Hiram. Refert Lyra : Dicunt Hebræi, quod filii Jacob videntes patrem suum inconsolabiliter lamentari, quia credebat mortuum Joseph, cœperunt esse molesti Judæ, eo quod dederit consilium venditionis Joseph, idcirco recessit ab eis. Istud reor incertum aut fabulosum. Potuisset enim se Judas excusare, dicendo : Idcirco consului ut venderetur, quia vos voluistis eum occidere, ideo magis rei estis quam ego. Viditque ibi filiam hominis Chanaæi, vocabulo Sue. Circa hoc scribit Lyra : Sue non est nomen uxoris Judæ, sed patris uxoris illius. Huic autem dicto contrariatur quod infra in isto capitulo scriptum est : Evolutis multis diebus, mortua est Sue uxor Judæ. Et accepta uxore, ingressus est ad eam. Quæ concepit et peperit, etc., successive tres filios, ut patet in litera quæ plana est. Quo, scilicet tertio filio, nato, parere ultra cessavit.
Dedit autem Judas primogenito suo uxorem nomine Thamar. Fuitque Her, primogenitus Judæ, nequam in conspectu Domini, id est, abutens vasculo suæ uxoris, et extra illud semen fundens. Quidam vero assignat causam hujus nequitiæ seu abusus, quæ causa videtur apparentiam non habere : quod propter fœditatem materiæ probare omitto. Et ideo ab eo occisus est, id est, Deus repente occidit hunc nequam pro tanta sua nequitia : et fecit Deus hanc ultionem per angelum vel bonum aut malum ; atque (ut in Scholastica historia legitur) inventus est mortuus in lecto juxta uxorem. Quo exemplo terreri debent immundi et molles. Enormitas quoque hujus criminis indicibilis patet, quod etsi exsecrabiliter fiat cum meretrice, exsecrabilius tamen fit cum uxore ; gravius quoque est quam naturalis cum propria matre concubitus, ut asserit Augustinus. Dixit ergo Judas ad Onan filium suum : Ingredere ad uxorem fratris tui, et sociare illi. Ordo verborum præposterus est : primo enim præcepit filio suo Onan, ut illam acciperet conjugem ; quo facto, cognosceret ipsam. Ut suscites semen fratri tuo, id est filium gignas ex Thamar, qui fratri tuo mortuo adscribatur, et ejus filius sit legalis. Ex hoc elicitur, esse aliqua observata ab Hebræis ante Moysis tempora, quæ ipse deinceps scripsit in lege. Et quæri posset, a quo istud præceptum accedendi uxorem fratris defuncti, primo datum sit et inceperit. De hoc forsitan post dicetur. Ille, scilicet Onan, sciens non sibi nasci filios, id est, quod primus filius quem ex Thamar procrearet, non sibi, sed defuncto fratri suo adscriberetur, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat in terram, id est, inutiliter et innaturaliter uxorem cognovit, sicut de fratre ejus prædictum est. Idcirco percussit eum Dominus, etc., id est occidit, quemadmodum fratrem suum.
Evolutis autem multis diebus, mortua est Sue uxor Judæ. Secundum Lyram, in Hebræo habetur, Mortua est filia Sue : ex quo infert, quod Sue fuit nomen patris uxoris Judæ. Ego autem credo Hieronymo sæpe dicenti, nihil se mutasse de Hebraica veritate. Hebræi vero perfidi, qui post
Christi fuerunt adventum, veritatem litteræ in locis aliquibus corruperunt. Potuit quoque accidere, quod uxor Judæ habuerit nomen multum simile nomini patris sui, ita ut pater vocatus sit Sua, et ipsa filia Sue, quemadmodum in Latino aliquis pater vocatur Joannes aut Jacobus, et filia ejus Joanna aut Jacoba. Unde et Rabbi Paulus insinuat, quod pater uxoris Judæ dictus est Sua. Ita, si Hebraica veritas habet, Mortua est filia Suæ, potest ita intelligi, Mortua est Sue, quæ fuit filia viri nomine Sua. Qui, scilicet Judas, post luctum quo uxorem suam defleverat, consolatione accepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse et Hiras opilio, id est pastor gregis, qui forte venit pro Juda, ut ovium suarum interesset tonsioni, ac more tunc solito faceret suis grande convivium, prout in libris Regum narratur de Nabal et Absalone; Odollamites, id est de urbe Odolla, de qua in primo Regum libro habetur, Ascendit David ad speluncam Odollam;12 et Michæas ait, Usque ad Odollam veniet gloria Israel;34 in Thamnas, id est ad locum circa oppidum sic vocatum, de quo illud Judicum quidam exponunt, Descendit Samson in Thamnatha.5
Nuntiatumque est ipsi Thamar, quod socer illius, videlicet Judas, cujus filios habuit maritos, ascenderet in Thamnas ad tondendas oves, per manus servorum suorum. Quæ, depositis viduitatis vestibus. Ex quo verbo perpenditur, quod illis temporibus viduæ portabant specialia vestimenta, utpote humilitatem simplicitatemque prætendentia. Hinc quoque fertur de Judith, quod exuit se vestimentis viduitatis.6 Multum ergo corripiendæ sunt viduæ christianæ, quæ curiose aut pompatice vestiuntur. Assumpsit theristrum, id est album velamen, seu æstivalem ac lineam vestem, et mutato habitu, utpote meretriculari veste assumpta, sedit in bivio itineris quod ducit Thamnam, id est in compito seu capite duarum viarum, ubi viator diligentius debet considerare quo pergat; eo quod crevisset Sela, videlicet tertius filius Judæ residuus, et cum non accepisset maritum, etc. Hoc est, idcirco ita ornavit se, et tanquam meretrix se exposuit Judæ, non ex libidine, sed desiderio prolis habendæ, quam putabat se non adepturam ex filio Judæ, quia Judas non dedit ei filium illum maritum: ideo ex Juda imprægnari optavit; atque (ut aliqui opinantur) idcirco potius concupivit fecundari ex Juda, quia cognovit Christum ex ejus semine nasciturum: sicque aliqualiter excusatur hæc Thamar de incestu, sicut de filiabus7
B Lot dictum. Ingrediensque ad eam Judas, ait: Dimitte me ut cocam tecum, etc. Et illa dicente: Patiar quod vis, si dederis mihi arrhabonem, id est pignus pretii quod pro concubitu promisisti. Arrha quippe vocatur pars pretii: inde dicitur arrhabo, quasi arrha bona, et est id quod datur post taxationem pretii loco dandi; sicque Judas dedit ei pro pignore annulum et armillam, scilicet aurium ornamentum, et baculum suum. Ad unum igitur coitum concepit mulier geminos, etc. Misit autem Judas ei hœdum, sicut promisit, per pastorem suum, etc. Qui quum non invenisset eam, etc., reversus est ad Judam, etc. Ait Judas: Habeat sibi, id est, pignus illud teneat sibi pro hædo; certe mendacii arguere nos non poterit, etc. Ex hoc verbo Thomas concludit, quod homines interdum faciunt sibi conscientiam majorem de culpa minori, quam graviori: quemadmodum Judas de mendacio, quod non est semper mortale, quam de fornicatione quæ semper mortale peccatum est, loquendo de ea formaliter.8 Porro, ut recitat Lyra, in Hebræo habetur, Habeat sibi, ut non simus despectui: quod sic exponunt Hebræi, Sit suum quod habet de meo, nec amplius illam quæras, ne hoc factum meum divulgetur ad meam confusionem.
Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Judæ, dicentes: Fornicata est Thamar, etc. Dixitque Judas: Producite eam ut comburatur. Evidentia etenim facti, probationem majorem non exigit. Sed quæri potest, unde Judæ ista auctoritas, ut eo jubente ducta sit ad comburendum;91011121314 et eo jubente, dimissa sit. Rursus, videtur Judas injuste jussisse ut combureretur, quia adulterium non commisit. Non enim pro tunc habebat maritum: et dato quod adulterium perpetrasset, non tamen ob hoc comburi, sed leviori morte puniri promeruit. Ad istud (ut Rabbi Paulus enarrat) quidam Hebræi satis rationabiliter dicunt, quod Judas fuit illo in loco quasi princeps et judex, et quod ex ore ejus fiebant judicia, atque in isto negotio judicavit non secundum leges jam datas, sed juxta suum proprium arbitrium. Posset quoque dici, quod Judas dicitur id fecisse, quod a judice loci illius fieri procuravit; Scriptura vero cursorie refert istam historiam. At vero Lyra refert, quod Hebræi dicunt hanc Thamar fuisse filiam Melchisedech regis ac sacerdotis, quoniam filia sacerdotis fornicans sive adulterans, erat comburenda: quod dictum reprobat Lyra, eo quod Judas dixit ad Thamar, Esto vidua in domo patris tui; Melchisedech autem mortuus fuit tempore illo. Sed quidquid sit de veritate dicti illius, reprobatio ista infirma est. Nam dicitur aliquis esse et habitare in domo patris sui, patre defuncto. Dicit quoque Lyra, quod Thamar commisit adulterium cum Juda: quod non videtur, quoniam nondum erat matrimonialiter juncta Selæ filio Judæ, quamvis debebat eum accipere, et forte sponsalia erant inter Selam et Thamar contracta. Hinc alii dicunt, quod Judas peccavit adjudicando hanc Thamar morti, quia non meruit hoc.
Quæ quum duceretur ad pœnam, misit ad socerum suum, dicens: De viro cujus hæc sunt, concepi, etc. Qui agnitis muneribus ait: Justior me est, quia non tradidi eam Selæ filio meo, etc. Ex hoc probatur, quod nondum fuit sociata conjugio Selæ. Denique, quamvis Judas locutus sit, Justior me est, ambo tamen peccaverunt mortaliter in hoc facto. Quod si quæratur quis eorum magis peccarit, respondet Hieronymus: Comparatione Judæ, Thamar minus male fecit, quia non vaga turpitudine, sed filios requirendo peccavit. Aliis tamen apparet, quod absolute loquendo Thamar magis peccavit, quoniam scienter commisit incestum, et si Judas scivisset quod nurus sua exsisteret, non accessisset eamdem, unde nec postea eam cognovit, sed nec David uxores suas ab Absalon cognitas.15
Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero ejus, id est, duo fetus inventi sunt in utero Thamar; atque in ipsa effusione, id est egressione, infantium, unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum, id est rubeum filum, ut per hoc discerneretur, quis inter duos gemellos valde consimiles, primogenitus esset, dicens: Iste egredietur prior, hoc est, obstetrix æstimavit quod sic fieri solet. Illo vero retrahente manum simul cum coccino, egressus est alter, manum suam protendens, aliumque nascendo præcedens. Dicitque mulier, id est mater infantulorum, admirans de hac quasi contentione infantum, ut in Glossa exponitur: Quare divisa est propter te maceria? id est, ob quam causam frater tuus qui primo extenderat manum, rupit membranulam sive pelliculam, qua infans in matrice involvitur, quasi patefaciens tibi viam, ut tu primus exires ac nascereris? Alter quippe manum suam extendendo, rupit pelliculam illam, quæ in partu dividitur, soletque infantem sequi; imo si post egressum pueri maneat in utero matris, mater ipsa non diu vivit infante egresso. Et ob hanc causam vocavit ipsa Thamar eum, videlicet puerum primo natum, Phares, quod interpretatur divisio, ob hoc quod propter eum divisa fuit pellicula illa a fratre suo. Postea egressus est frater ejus, in cujus manu erat coccinum, qui exivit cum filo illo, quem appellavit Zaram, quod interpretatur oriens, et ita vocatus est, quia primus cœperat apparere, manum extendendo; vel quodam futurorum præsagio, quoniam multi præclari et justi ex eo sunt nati, prout primo libro Paralipomenon scribitur.16 Quidam dicit, quod Zara interpretatur refulgentia, et quod dictus sit Zara, propter refulgentiam coccini in ejus manu ligati;1718 sed prior interpretatio et ratio nominis hujus est aptior, quam et sanctus assignat Hieronymus.
Circa hæc quæritur, quare et qualiter contigit, quod ille qui manum primo exposuit, eam retraxit et ultimo natus est. Ad quod arbitror respondendum, quod Deo sic moderante ac imperante id accidit, ad præfigurandum quod de Phares Christus fuerat nasciturus. Itemque ad designandum, quod in Christo primi sunt facti novissimi, et novissimi primi: quia Judæi qui erant primi, facti sunt excæcati, et gentiles sunt in Christo illuminati.
Postremo, circa capitulum istud movet beatus Augustinus quæstionem non parvam, qualiter scilicet in tempore illo brevi, videlicet viginti duobus annis, aut circiter, quibus Jacob mansit in terra Chanaan post Joseph venditionem, potuerunt omnia hæc narrata impleri, utpote quod Judas accepit uxorem, genuitque ex ea tres filios, quorum seniori conjugem dedit, illoque mortuo eidem conjugi alium suum filium dedit maritum; quo item defuncto, commisit nurui suæ ut in domo patris sui vidua permaneret, quousque cresceret junior filius suus, qui et interim crevit in tantum, quod ad conjugii contractionem fuit idoneus. De hoc Augustinus sic loquitur: Quæritur quando ista fieri potuerunt. Si enim post ingressum Joseph in Ægyptum, quomodo infra viginti duos annos fieri potuerunt, ut et filii Judæ fierent tantæ ætatis, quod omnes possent ducere conjuges? nisi forte dicatur, quod Scriptura velit per recapitulationem intelligi hæc fieri incepisse per aliquos annos ante Joseph venditionem. Nihilo minus merito quæritur, quot annorum potuit esse Judas quartus filius Jacob, si Joseph sedecim annorum est venditus, quum et ipse Ruben primogenitus Jacob vix sex annis præcedere potuit fratrem suum Joseph ætate. Difficile ergo est videre, qualiter inter annos illos fieri potuerunt omnia, quæ narrantur hic de Juda et filiis ejus ac nuru, nisi forte credamus Judam incidisse in amorem ejus, quam duxit uxorem, statim quum adolescere cœpit, nondum vendito Joseph. Hæc Augustinus. Similiter quoque dicendum de primis duobus filiis Judæ, quod statim in adolescentia sua sint uxorati.
Postremo, pensemus in præinductis occulta judicia Dei, et filiorum Judæ vitetur nequitia, nec aliquis conformetur malitiæ Onan, qui maluit fundere semen in terram, ductus invidia, indignationeque pessima, quam suscitare semen fratri suo defuncto: per quem Onan designantur qui aliis prodesse non volunt, etiam quando absque proprio detrimento hoc possunt.
Footnotes
-
11 Reg. xii, 27. ↩
-
1 Reg. xxv, 36. ↩
-
Mich. 1, 15. ↩
-
1 Reg. xxu, 1. ↩
-
Judic. xw, 1. ↩
-
Judith x, 2. ↩
-
Gen. xix, 31 et se 1. ↩
-
Thom. super IV Sentent., dist. 33, q. 1, art. 3. ↩
-
Gen. xix, 31 et seq. ↩
-
Judic. xiv, 1. ↩
-
Mich. i, 15. ↩
-
I Reg. xxii, 1. ↩
-
II Reg. xiii, 27. ↩
-
I Reg. xxv, 36. ↩
-
11 Reg. xvi, 22; xx, 3. ↩
-
1 Par. u, 6. ↩
-
I Par. ii, 6. ↩
-
II Reg. xvi, 22; xx, 3. ↩
Chapter 88 of 104