Articulus 88
EXPOSITIO CAPITULI TRICESIMI NONI: IGITUR JOSEPH DUCTUS EST IN ÆGYPTUM.
HOC capitulo describuntur virtutes Joseph patriarchæ, et quanta pro justitia toleravit, quam gratiose quoque ac dulciter fuit Deus cum eo in adversis. Rediens itaque Moyses ad inchoatam de Joseph historiam, ait: Igitur Joseph ductus est in Ægyptum, etc. Fuitque Dominus cum eo, per providentiam specialem et directionem piissimam; et erat vir in cunctis prospere agens, etc. Quomodo verum est hoc, quum fuerit adolescens sedecim aut decem et septem annorum, et tanta adversa incurrerit? Et respondendum, quod paulatim crevit in virum sapientiæ ac virtutum: imo et in adolescentia sua vir fuit, non corpore et ætate, sed probitate morum, constantia mentis, atque prudentia. Porro adversa quæ incurrit, non ex imprudentia ac defectuositate propria incidit, sed et ipsa cooperata sunt ei in bonum, atque in maximam prosperitatem. Fuit quoque in cunctis prospere agens, quantum ad animæ suæ salutem, quæ summa prosperitas est; et quantum ad temporalium rerum domini sui gubernationem, in omnibus prospere egit.1 Qui, dominus suus, optime noverat Dominum esse cum Joseph : hoc enim consideravit ex actibus virtuosis et prudentissimis verbis ac prosperis ipsius Joseph operibus, atque ut tactum est ex verbis Hieronymi, quia Ægyptius ille consideravit se subito infrigidatum a Deo, eo quod decrevit abuti Joseph ; et omnia quæ gereret ipse Joseph, ab eo dirigi in manu illius, etc., id est virtute et operatione Dei ad prosperum finem tendere ac moveri. A quo, domino suo Ægyptio, ipse Joseph præpositus omnibus, ceteris qui de familia Ægyptii erant, et temporalibus rebus ejusdem, gubernabat creditam sibi domum, id est domesticos et ea quæ erant in domo, et universa quæ ei tradita fuerant ad custodiendum, dispensandum, seu erogandum. Benedixitque Dominus domui Ægyptii propter Joseph, id est ipsi Ægyptio, pertinentibusque ad domum ipsius, in temporalibus, dando, conservando, et multiplicando ea Ægyptio propter Joseph, sicut benedixit domui Laban propter Jacob, ut scilicet ille Ægyptius esset magis gratiosus et favorabilis ipsi Joseph.
Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus adspectu. In quibus verbis tangitur duplex pulchritudo Joseph : una corporalis, quæ præcipue attenditur et apparet in facie ; alia moralis, quæ in compositione apparatus et facetia morum actuumque consistit. Post multos itaque dies injecit domina sua oculos in Joseph, id est, curiose et libidinose eum adspexit, quando jam fuit virilis ætatis, hoc est viginti annorum aut amplius ; et ait : Dormi mecum. Probabile est, quod primo per verba et signa habuit se blande procaciterque ad Joseph. Quumque videret se per talia non sortiri intentum, tandem concupiscentiis victa, dixit aperte, Dormi mecum. Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam : Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua, id est, non scit omnia illa distincte, nec curat, nec advertit hujusmodi, sed commisit omnia mihi. Unde ante hæc verba ait Scriptura, Nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur, id est proprium cibum ac potum, quia insinuavit dispensatori suo, videlicet Joseph, quid vellet manducare ac bibere. Verumtamen istæ sunt hyperbolicæ locutiones, in quibus aliquid dicitur sine mendacio per excessum, ut magnitudo rei clarius exprimatur. Nec quidquam est in domo ejus, quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi ad gubernandum, non ad possidendum : ex quo videtur, quod Ægyptius ille etiam gubernationem sobolis suæ commiserit Joseph ; præter te quæ uxor ejus es. Quomodo ergo possum hoc malum, videlicet adulterium, facere, et peccare in Deum, vel ut alii legunt, In dominum meum? id est, tam verum Deum dominum universorum, quam virum tuum qui est dominus meus temporalis, offendere. Quamvis autem adulterium sit directe peccatum in proximum, cui infert læsionem seu nocumentum, est tamen etiam peccatum in Deum, in quantum est contra præceptum illius. Hujuscemodi verbis per singulos dies loquebatur, et mulier molesta erat adolescenti, quia mulier nitebatur Joseph ad libidinem provocare, et ipse econtrario hortabatur illam ad pudicitiam, fidemque conjugalem ; et ille recusabat stuprum, hoc est adulterium.
Accidit autem quadam die, ut intraret Joseph domum, et operis quidpiam absque arbitris faceret, id est solus nullo præsente, seu absque testibus qui indicare possent et protestari quid accidisset : ex quo conjicitur, quod Joseph sciens improbam consuetudinem dominæ suæ, assumpsit assidue aliquos secum intrando et exeundo ac operando, ne illa auderet sibi inhonesta proponere; et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, id est ora seu fimbria, vel (ut ait Andreas expositor) cornibus pallii seu mantelli, diceret: Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio, fugit, et egressus est foras. Refert Josephus, die illo fuisse præcipuam solennitatem Ægyptiis, in qua omnes ad templa convenerant idolorum, ad quæ etiam feminæ tunc venerunt; sed femina ista persuasit viro suo se esse infirmam, quatenus solitudinem, opportunitatemque captaret alliciendi Joseph ad suum consensum. Quumque sola esset cum eo, cœpit blandiri ac deprecari ejus concubitum, adjiciens minas, videlicet quod eum accusaret apud maritum, si sibi non consentiret. Quumque castissimus Joseph non flecteretur, illa apprehendit eum cum pallio, ut vel sic traheret eum ad stuprum; ipse vero iratus excussit se. Quumque vidisset mulier in manibus suis vestem, scilicet pallium, et se esse contemptam zelo justissimo, quia ut talis, erat prorsus contemptibilis, vocavit ad se homines domus suæ: forte enim aliqui de familia erant in domo, et alii cito redierunt de fano; et ait ad eos: En introduxit virum Hebræum ut illuderet nobis, etc., id est, maritus meus adduxit istum Joseph, qui conatus est dominum suum maxime inhonorare, violando et opprimendo me conjugem ejus, per hoc quod non solum mihi, sed et viro meo ac soboli nostræ ac cunctis ad nos pertinentibus fecisset illusionem atque opprobrium. In argumentum ergo fidei, et in signum et in probationem suæ accusationis, quod vera esset et fide digna: argumentum quippe est ratio rei dubiæ faciens fidem; retentum pallium ostendit marito revertenti domum, et ait: Ingressus est ad me servus Hebræus quem adduxisti, ut illuderet mihi: quasi dicat, Ingratus est tibi et præsumptuosissime egit. Et recte, illicitus adulterinusque coitus, seu concupiscentia prædominans, vocatur illusio, quia per eum ratio penitus superatur, et homo bestialiter agit, ac confusive et derisive.
His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde. Quæri potest, an Joseph se excusavit, et putant quidam quod non, ne dominam suam dehonestare, diffamareque turpiter videretur. Verumtamen, quia in textu habetur, quod vir fuit nimium credulus verbis suæ uxoris, videtur quod Joseph modeste ac decenter se excusavit saltem seorsum apud dominum suum, aut etiam coram præsentibus ad tollendum scandalum ex parte sui jam instans. Josephus tamen tangit, quod causam suam Deo commisit, neque ad satisfactionem, neque ad integram factorum manifestationem conversus est, sed necessitatem et vincula tacitus ac mansuetus sustinuit. Tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, hoc est qui peccaverunt in regem, ut rei læsæ majestatis: qui carcer erat (ut fertur) intolerabilior carceribus ceteris; et erat ibi clausus.
Fuit autem Dominus cum Joseph. Dominus enim consolatur eos qui propter justitiam affliguntur, nec permittit hominem ultra vires tentari, sed facit cum tentatione proventum, et sperantes in se refocillat:2 et quoniam sanctus Joseph castitatis amore ac Dei intuitu carnales contempsit delicias, quas tam abundanter poterat habere ad libitum, meruit consolationum affluentiam divinarum. Et misertus illius in tantis adversitatibus, diffamiis, irrisionibus, dejectionibus, catenationibus, seu compeditionibus, quas innocentissime tener et virgineus juvenis toleravit, dedit ei gratiam in conspectu principis carceris. Fecit enim ipsum Joseph sua probitate, verecundia, morigeratione, acceptum principi carceris, mentemque principis illius inclinavit ad compatiendum ac diligendum Joseph, ita quod credidit eum (ut æstimo) innocentem: et forsan jam ante noverat eum, quia famosus erat et omnibus ante carus; fueruntque ejus prudentia et bonitas divulgatæ, quia tam diu rexit domum principis militum Pharaonis. Atque (ut asserit Josephus) subtraxit vincula a Joseph custos carceris, jubens eum meliori vesci cibo, quam vinctis competebat. Qui, princeps carceris, tradidit in manu, id est in dispositione et ministratione illius Joseph, universos vinctos in carcere illo; et quidquid fiebat in carcere, sub ipso erat. Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis, id est, princeps carceris non inquisivit nec scivit quid ageretur in carcere circa vinctos, quoniam omnia illa commiserat ipsi Joseph plenissime, certus de fidelitate ipsius; sicque Joseph vinctis illis diligenter et pie servivit, eundo de uno ad alium, et necessaria apportando; sicque videtur quod princeps carceris amovit a pedibus Joseph ferramenta, quibus antea erat ligatus: de quibus cantamus in Psalmo, Humiliaverunt in compedibus pedes ejus; ut expedite transiret de uno ad alium.3
Præterea, si quæratur, cur piissimus Deus permisit innocentem Joseph tot et tanta sustinere adversa: respondendum, quod ideo, quia volebat eum tempore præordinato sublimare ad maxima: idcirco primo exercitavit eum adversis, ut in illis et per illa acquireret gratiam ac virtutes, per quas mereretur conservari a Deo in altis ac prosperis, ne caderet et periret in illis: et simili modo eademque ratione exercitavit sanctum David per Saul, antequam promovit eum ad regnum. Non enim est finis sapientiæ Dei, et providentia ejus universa complectitur, atque infinitæ perfectionis consistit.
Footnotes
Chapter 89 of 104