Articulus 90
EXPOSITIO CAPITULI QUADRAGESIMI: HIS ITAQUE GESTIS, ACCIDIT UT PECCARENT DUO EUNUCHI.
RECITATUR in isto capitulo, qualiter et ex qua causa cœpit sapientia hujus præinclyti Joseph manifestari regi Ægypti. His, quæ in præcedenti capitulo sunt narrata, itaque gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi, videlicet pincerna regis Ægypti, et pistor, domino suo, videlicet Pharaoni. Tamen quid mali egerint contra regem, aut quid omiserint de agendis, Scriptura non exprimit, nec certum est: quanquam Judæi juxta consuetudinem suarum fabularum, affirmant peccatum pincernæ fuisse, quod in potu regis inventa est musca; pistoris vero, quia in pane regis parvus lapis inventus est. Cur autem isti ministri vocentur eunuchi, dictum est in expositione capituli tricesimi septimi. Iratusque contra eos Pharao: nam alter pincernis præerat, alter pistoribus regis, quæ fuerunt duo magna officia: sicque Pharao tanto acrius fuit contra eos irascens, quanto eos ad officia promovit majora, aut in eisdem servavit; misit eos in carcerem principis militum, in quo erat vinctus et Joseph. Itaque carcer ille fuit sub ditione principis militiæ, qui in eumdem carcerem fecerat Joseph retrudi. Sed quæri potest, qualiter Joseph dicatur ibi nunc vinctus, quum ex præcedenti capitulo sit probatum, quod compedes erant depositi. Respondetur, quod vinctus nunc fertur, vel quia jam antea erat ligatus compedibus, vel quia ibidem clausus, vel quia adhuc habebat aliquam ligaturam in crure, cum qua tamen poterat ambulare in carcere.1 At custos carceris tradidit eos Joseph, etc., ut eis serviret. Videruntque ambo somnium nocte una, id est visionem nocturnam imaginariam, quæ tamen non fuit casualis, aut pure naturalis, sed angelico ministerio in interioribus sensibus eorum exhibita ac formata; nec propter eorum merita fiebat illis repræsentatio talis in somno, sed ut per occasionem expositionis somniorum illorum, manifestaretur suo tempore Pharaoni sapientia Joseph propter commune hominum bonum. Viderunt itaque somnium, juxta interpretationem congruam sibi, hoc est significativum eorum quæ evenerunt eis ambobus. Ad quos quum in- troisset, etc., sciscitatus est eos, dicens: Cur tristior est hodie solito facies vestra? hoc est, Cur nunc majoris tristitiæ ac timoris signa in vultibus vestris apparent? Interior enim dispositio, clarius celeriusque solet in facie apparere. Qui responderunt: Somnium vidimus, hoc est, unusquisque nostrum interiori intuitu aliquid vidit in somno. Erant autem gentiles idololatræ multum intenti somniis suis, visionibus atque oraculis, in quibus a dæmonibus variis modis illudebantur, et quasi semper putabant sibi per talia aliqua designari. Et non est qui interpretetur nobis, hoc est, nullus hic est qui nobis ea exponat. Habebant autem Ægyptii quosdam augures et maleficos ac divinos, a quibus talium expositiones quærebant, qui tunc non fuerunt præsto incarceratis. Dixitque ad eos Joseph: Numquid non Dei est interpretatio? quasi dicat, Utique a vero Deo, non ab idolis, est somniorum interpretatio requirenda, et a servis ac vatibus Dei, non ab auguribus atque ariolis: quoniam est donum Dei, vere et certitudinaliter exponere somnia ac secreta; præsertim quoque futurorum pure contingentium veritas per somnium præsignata, non potest certitudinaliter, nisi ex divina revelatione, prænosci. Referte mihi quid videritis.
Narravit prior præpositus pincernarum somnium suum: Videbam coram me vitem, in qua erant tres propagines, id est frondes seu palmites, crescere paulatim in gemmas, hoc est botros, et post flores vidi uvas maturescere; calicemque Pharaonis, id est scyphum ex quo bibere solet, in manu mea. Tuli ergo, hoc est, de vite deposui, uvas, et expressi, id est, humorem earum premendo effluere feci, in calicem quem tenebam, et tradidi poculum Pharaoni. Non res istas, sed earum similitudines vidit ille in somno, et videbatur ei in somno quod videret, et faceret ea quæ dicta sunt, quia in somno clausa est ratio, et anima similitudines rerum accipit, non ut similitudines, sed pro rebus ipsis, et in hoc ipso decipitur; qui autem in somno habent propheticas visiones, supernaturaliter illuminantur, ad intelligendum earum significationes, nec decipiuntur, neque utuntur formis pro rebus per eas significatis, sed accipiunt eas ut similitudines rerum. Respondit Joseph: Hæc est interpretatio somnii: Tres propagines, tres adhuc dies sunt, hoc est, tres rami illi præsignant tres dies, post quos recordabitur Pharao ministerii tui, id est, in sua refectione memor erit, quam decenter consueveras ei porrigere potum; et restituet te in gradum pristinum, etc., quoniam inquisitione de te facta, inveniet, vel jam invenit, te mortem non meruisse. Tantum memento mei, quum bene tibi fuerit, etc. Littera plana est.
Videns pistorum magister, quod prudenter somnium dissolvisset, id est, quod Joseph sapienter exposuisset somnialem apparitionem pincernæ, auferendo ab eo vinculum et velamen suæ difficultatis, quod clausum fuerat et obscurum, ait: Et ego vidi somnium, quod tria canistra farinæ haberem super caput meum; et in canistro quod erat excelsius aliis duobus, tanquam superpositum eis, portare me putabam omnes cibos qui fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo. Somnia horum duorum ministrata sunt eis per similitudines materiarum, eorum officiis satis congruentes. Secundum Glossam in Hebræo habetur, Tres cophinos farinæ. Josephus autem ait: Duo canistra plena panibus, tertium vero plenum obsonio, hoc est cibo delicato, sicut est regius cibus. Unde in Græco habetur, tria canistra χονδριτῶν, id est panum secundorum, puta grossorum; sicque datur intelligi, quod in tertio apparuit esca regalis. Verum de diversitate parva aut nulla est vis, quoniam significatio una est quæ subjungitur. Respondit Joseph: Hæc est interpretatio somnii: Tria canistra, tres adhuc dies sunt; post quos auferet Pharao caput tuum, hoc est, decollari te faciet. Porro audito somnio hujus pistoris, Joseph, antequam illud interpretaretur, locutus est, Mallem esse interpres bonorum, ut Josephus dicit.
Exinde dies tertius natalicius Pharaonis erat, id est dies anniversaria nativitatis regis illius. Eratque Pharao nomen commune regum Ægypti, non proprium; sicut Delphinus commune est nomen regum Franciæ. Secundum Hieronymum, nullum invenimus celebrasse diem suæ nativitatis, nisi Pharaonem et Herodem, ut quorum par fuit impietas, una esset solennitas. Verumtamen, quamvis hoc non legatur in Scripturis sanctis de aliis regibus, aliqui tamen dicunt plurium gentilium regum consuetudinem hanc fuisse.2 Atque ut tangit Glossa, Pharao et Herodes diem nativitatis suæ celebraverunt, quia ex hora nativitatis, id est ex fato seu influentia horæ illius, se reges factos putabant; vel ad demonstrandum beatitudinem excellentiæ suæ, quasi præclarum bonum acciderit eis ac mundo in hora qua nati sunt. Qui faciens grande convivium pueris suis, id est servis et etiam filiis et cognatis, domesticis, aliisque nobilibus quos vocavit, sicut Herodes primis Galilææ, recordatus est inter epulas magistri pincernarum, etc.; fecitque eis sicut Joseph prædixit. Forsan invenit unum illorum præ alio excusabilem; vel ad demonstrandum suæ majestatis ac libertatis potentiam, fecit tale judicium, ostendens se posse exaltare et humiliare, ut amplius timeretur.3 Ut conjectoris veritas probaretur, id est, ut Joseph ostenderetur verus somniorum interpres, et quod evenit, veraciter prædixisse. Verumtamen quod ait, Ut conjectoris, etc., intelligendum est consecutive seu concomitanter, non directe causaliter. Non enim Pharao fecit illa, ut veritas interpretationis Joseph ostenderetur; sed ad factum Pharaonis, consecuta est illa ostensio præter Pharaonis intentionem, sed non sine præordinatione divina. Denique Joseph vocatur conjector, non quod quasi dubie aut fortuitu verum prædixerit, aut absque certitudine visiones illorum exposuerit; sed nomen conjectoris sumitur hic extense; vel ideo sic vocatur, quia Ægyptii illi putabant eum instar conjicientium esse locutum.
Circa hæc quæritur, quando revelavit Deus ipsi Joseph intelligentiam somniorum illorum. Respondendum, quod secundum doctores, gratia prophetiæ est donum actuale magis quam habituale, quia non inest Prophetis fixe ad eorum complacitum, sed prout actualiter tanguntur et illustrantur a Spiritu Sancto: ideo fieri potuit ut Joseph, audiendo recitationem somniorum illorum, acceperit desuper actualem illuminationem, qua sensum somniorum illorum clarissime intellexit; vel forte Deus jam ante revelavit sibi tam somnia illa, quam interpretationem eorum; vel ex inspiratione divina cognovit sibi revelandam somniorum illorum intelligentiam, quum ea audiret aut paulo post.
Et tamen succedentibus prosperis, præpositus pincernarum oblitus est interpretis sui. Sic multi tempore prosperitatis obliviscuntur pristinæ adversitatis seu paupertatis, imo et beneficiorum quæ eis in adversis exhibita sunt, ac benefactorum suorum. Quocontra in Ecclesiastico scriptum est: In die bonorum ne immemor sis malorum, et gratiam fidejussoris tui ne obliviscaris.45 Denique sicut vexatio dat intellectum, sic prosperatio, inflatio ac voluptas mentem obscurant. Dicunt autem Hebræi id accidisse, quoniam Joseph nimis confidit humano auxilio: quod etiam asseruit Augustinus in homilia de Joseph. Sed potius reor, sine ipsius culpa hoc evenisse ex dispositione divina, quatenus ipse Joseph diutius carcerem sustinendo, gratiam mereretur majorem; ejusque patienttia omnibus nobis in exemplum proponeretur, et tempore opportuno desuper præstituto, multo salubrius ab ergastulo eriperetur. Ex præordinatione namque divina non solum contingit tribulatio electorum, sed etiam duratio seu diuturnitas ejus.6
Footnotes
Chapter 91 of 104