Skip to the text

Articulus 91

EXPOSITIO CAPITULI QUADRAGESIMI PRIMI : POST DUOS ANNOS VIDIT PHARAO SOMNIUM.

QUALITER Joseph post tribulationem longam et suam extremam dejectionem, sit sublimatus divitiis, deliciis, atque honoribus, præsens refert capitulum. Post duos annos a die quo Joseph exposuit somnium principis pincernarum, seu librationis illius de carcere, vidit Pharao somnium, id est visionem in somno, videlicet imaginariam apparitionem, sibi per angelum bonum exhibitam tanquam principi communitatis, et propter commune bonum, non propter regis idololatræ meritum.

Deus namque frequenter ostendit specialiter providentiam suam circa publicas personas, et aliqua bona eis largitur, ac futura præmonstrat, propter commodum politiæ et utilitatem regni totius, cujus prosperitas magna ex parte dependet a principe. Putabat se stare super fluvium, id est, in somno sibi apparuit quod staret super Nilum, videlicet in terra seu ripa juxta Nilum, de quo ascendebant septem boves, secundum apparentiam somnialem, pulchræ et crassæ nimis : sicque boves accipiuntur hic in feminino genere, hoc est pro vaccis, sicut in libro Job, Bos eorum concepit:1 unde ut Lyra ait, in Hebræo habetur, Septem vaccæ; et pascebantur in locis palustribus, hoc est in paludibus juxta Nilum. Aliæ quoque septem boves emergebant de flumine Nilo post boves crassas, fædæ confectæque macie, hoc est turpes et macilentæ, et pascebantur in ipsa amnis, id est fluvii, ripa in locis virentibus; devoraveruntque eas, quarum mira species et habitudo corporum erat, hoc est boves priores, valde speciosas ac magnas. Expergefactus Pharao, rursum dormivit : cogitando quippe de somnio suo, denuo obdormivit; et vidit alterum somnium : quatenus geminatio somnii, esset confirmatio et certitudo veritatis præsagii. Septem spicæ pullulabant in culmo uno plena granis, atque formosæ; aliæ quoque totidem spicæ tenues, et percussæ uredine, hoc est vacuæ et vento urente læsæ, ita quod grana eorum pauca videbantur corrupta seu elapsa, devorantes omnem priorum spicarum pulchritudinem, id est fructum ac eminentiam.

Evigilans Pharao post quietem, et facto mane, pavore perterritus, quia timebat quod somnia illa significarent terribilia et adversa sibi imminentia, nec consuetus erat somnia habere hujusmodi, misit ad conjectores Ægypti, id est ariolos et divinos ac magos, qui intromiserunt se de talibus exponendis, et interdum vere exposuerunt hominum somnia magica arte et ope diaboli, præsertim quando a dæmonibus somnia erant immissa, cunctosque sapientes sapientia Ægyptiorum, quæ potius fuit stultitia, quia superstitionibus plena :2 potuerunt tamen philosophicam sapientiam quamdam habere. Et accersitis, id est eis ad se adductis, narravit somnium, id est ambo somnia sua, vel forte primum dumtaxat, ita quod videns illos non posse exponere somnium primum, tacuit de secundo; nec erat qui interpretaretur, id est, nullus Ægyptiorum potuit ea expone-re. Dicunt tamen Hebræi, ut fertur, quod dabant regi quasdam expositiones, videlicet quod in brevi septem de filiabus suis essent morituræ ac sepeliendæ, et aliæ septem ab eo gignendæ; sed rex non contentabatur de tali expositione, quæ aut parvam aut nullam apparentiam habuit. Tunc demum reminiscens eorum quæ sibi acciderant, pincernarum magister, ait :

Confiteor peccatum meum, id est ingratitudinem, qua hucusque fui ingratus interpreti meo, vel culpam quam commisi in regem. Iratus rex servis suis, etc., id est, tu Pharao dudum irascens mihi principique pistorum, fecisti nos incarcerari, ubi una nocte uterque vidimus somnium præsagum futurorum. Erat ibi puer Hebræus, etc.

Protinus ad regis imperium eductum de carcere Joseph totonderunt : in carcere namque pili et barba ei in longum creverunt ; ac veste mutata, obtulerunt ei, id est præsentaverunt regi : quia cum veste vili ac sordida aut pene attrita, non licuit eum coram rege adduci, ne rex horrore affligeretur, aut quasi inhonorari videretur. Cui ille rex ait : Vidi somnia, nec est qui edisserat : quæ audivi te sapientissime conjicere, id est interpretari : et hoc relativum, Quæ, non refertur hic determinate ad somnia quæ Pharao se dixit vidisse, sed ad somnia in communi. Nam pincerna dixerat regi, ipsum Joseph esse prudentissimum somniorum interpretem. Respondit Joseph : Absque me respondebit Deus prospera Pharaoni. Quasi dicat : Etiamsi ego non adessem, seu absque meis meritis et sine meo subsidio, Deus ex sua bonitate per modum sibi placentem manifestaret tibi, et nunc manifestabit expositionem somniorum tuorum, quæ erit pro tua prosperitate, non ad tuum gravamen, ut formidasti. Ex hoc apparet, quod jam ante hæc verba Deus manifestavit ipsi Joseph saltem in generali sensum somniorum regis : alioqui Joseph incaute protulisset hæc verba, vel verba ista erant verba bonæ spei, et consolatoria regis perterriti, quia consuetum est regibus dici quæ libenter audiunt. In Scholastica quoque historia fertur, quod rex apprehensa manu Joseph, dixit ad eum : Vidi somnium, nec timeas edisserere quidquid sit : tuncque Joseph respondit verba præfacta. Narravit ergo Pharao quod viderat, etc., sicut jam recitatum est. De bobus pulchris nunc dicitur, quod erant obesis carnibus, id est carnosæ seu carnibus plenæ, quasi delicate nutritæ ob esum, id est ad hoc ut ederentur ; et vireta carpebant, id est, virides herbas ac gramina abradendo edebant.

Respondit Joseph : Somnium regis unum est, hoc est, duplex somnium seu duo somnia, quantum ad imaginariam apparitionem distincta, unum est, id est idem significat. Deinde in textu expositio somniorum exprimitur. Septem boves pulchræ, et septem spicæ pulchræ, et plenæ, septem ubertatis anni sunt, etc., id est, significant septem annos fertilissimos, nunc instantes : et convenienter hi fertiles anni, per boves pingues et spicas plenas signantur ; quoniam panis, qui fit ex granis spicarum, et carnes bovinæ spectant præcipue ad refectionem humanam, et item quoniam terra per boves aratur ac colitur. Per hoc quoque quod juxta Nilum visæ sunt boves, ostensum est, quod fertilitas et etiam sterilitas terræ, ex diversa dispositione Nili maxime nasciturae fuerunt. Nilus quippe totam Ægypti irrigat terram, ex cujus convenienti irrigatione procedit fertilitas, sicut alibi ex apto pluviarum descensu. Ex irrigationis vero inconvenientia seu defectu, oritur in Ægypto sterilitas terræ, quemadmodum alibi ex pluviarum importuna abundantia, seu vehementi carentia. Sequentur septem anni alii tantæ sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia : hoc est, omnis victualium copia quæ præcessit in annis fertilitatis, dicitur oblivioni tradita, quia sic periit quasi nunquam fuisset, vel quia homines sic erant circa acquirenda necessaria occupati, quod non cogitabant de aliis rebus. Consumptura est enim fames omnem terram, id est habitatores Ægypti, et aliarum multarum habitatores terrarum, in quibus fames consumpsit pinguedinem, quam præcedens induxit ubertas. Itaque fames eos consumpsit, hoc est maceravit, afflixit, et forte multos occidit.

Consequenter subjungitur consilium Joseph. Nunc ergo provideat rex, id est prudenter consideret, et eligat sibi virum sapientem in divinis, et industrium, id est prudentem in rebus humanis, in quibus dirigatur a Deo; et præficiat eum terræ Ægypti, qui constituat præpositos per cunctas regiones : erant enim in universo regno Ægypti quædam particulares provinciæ, ad ipsum regnum totale spectantes, in quibus ordinati fuerunt præpositi ad emendum quintam fructuum partem, ut subditur : et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis, qui jam nunc futuri sunt, congreget per illos præpositos aliosque ministros in horrea per singulas urbes et alia loca; et omne frumentum sic collectum, imo et juste emptum, quantum ad blada ab aliis sumpta, sub Pharaonis potestate condatur, etc.; et non consumetur terra inopia, id est, habitatores terræ ex victualium penuria non peribunt, si ita fuerit actum. Placuit Pharaoni consilium Joseph, et cunctis ministris ejus.

Circa hoc quæritur, cur non potius Joseph consuluit reservari mediam, quam quintam fructuum partem. Et videtur quod male. Si enim reliquæ quatuor partes fructuum necessariæ erant in annis fertilitatis, videtur quod quinta pars nequaquam suffecerit pro annis sterilitatis. Respondetur, quod in aliquibus annis sterilitatis fuit aliqualis fructificatio terræ, ut infra patebit. In annis quoque fecunditatis, necessaria fuit magna pars fructuum pro copiosa terræ seminatione, usuque jumentorum; nec æstimandum quod quatuor partes fructuum necessariæ erant in annis fertilibus. Forsitan etiam dici potest, quod non bene poterat plus servari tamdiu, quam quinta pars fructuum, propter corruptionem quæ solet frumento accidere, si in magnis cumulis diu servetur.

Insuper, circa præhabita scribit quidam: Pharao non fuit oblitus somnium quemadmodum Nabuchodonosor; quoniam visio Nabuchodonosor fuit respectu futurorum de longe, quæ post ejus mortem impleta sunt: idcirco quia non vidit hujusmodi impletionem, non fuit motus ad honorandum Danielem, nisi Daniel retulisset ei somnium suum oblitum. Visio autem Pharaonis fuit de futuris in proximo: ideo pro ipsius Joseph exaltatione suffecit, quod exposuit somnium. Istud inconsiderate dictum probatur. Primo, quoniam visio Nabuchodonosor, de qua loquitur ille, non solum fuit de futuris in longinquum, sed etiam de futuris in proximo, imo potius de rebus tunc præsentibus. Etenim visio illa fuit de statua grandi, terribili, cujus caput videbatur esse ex optimo auro, ut habetur in Daniele. Et sicut ibidem habetur in textu, expositoresque addunt, per caput aureum intelligitur ipse rex Nabuchodonosor, regnumque ejus, qui tunc tenuit monarchiam, propter quod a Daniele dicebatur rex regum. Secundo, quoniam in Daniele scribitur alia visio Nabuchodonosor, quæ fuit de futuris in brevi, quam rex ille non fuit oblitus, sed eam Danieli narravit:34 quam quum Daniel regi exposuisset, mox rex Danielem honoravit, antequam impletionem expositionis illius vidit.5 Similiter quum Daniel exposuisset Balthasar regi visionem ipsius, mox honoravit eum Balthasar valde, et exaltavit antequam expositionis vidit effectum, ut in Daniele habetur. Postremo alia fuit ratio, cur Nabuchodonosor oblitus fuit primum somnium suum magis quam Pharao, prout super Danielem exposui, et nunc breviter tangam. Visio etenim illa, erat Nabuchodonosor terribilior valde quam somnia Pharaonis. Nabuchodonosor equidem vidit statuam altam, terribilem, cujus caput erat ex auro, brachia de argento, venter et femora ex ære, tibiæ ferreæ, pedum vero quædam pars ex ære, et quædam fusilis erat: sicque ex tam monstruosæ statuæ apparitione fuit rex ille perterritus ac turbatus magis quam Pharao ex somniis suis, quæ erant de rebus notis. Vehemens autem formido causat magnam motionem humorum, ex qua turbantur phantasmata, et causatur oblivio. Insuper advertendum, quod multipliciter atque difformiter Spiritus Sanctus tangat animas Prophetarum. Nam ut in Daniele inducitur, quum rex Babylonis exposuisset Danieli somnium suum de arbore visa in spiritu, Daniel cœpit quasi una hora intra se tacitus cogitare de somnio regis, et infra horam illam accepit a Deo illuminationem ad interpretandum somnium illud;678 primum vero somnium regis illius exposuit sine mora, imo et ante, Deo revelante, somnium ejusque significationem cognovit. Joseph vero statim exposuit regi et ejus eunuchis somnia quæ viderunt.

Rursus hic oritur quæstio, cur et qualiter Joseph laudetur de somniorum interpretatione, quum Moyses alibi dicat: Non observabitis somnia; in Ecclesiastico quoque dicatur: Quasi qui apprehendit umbram, et persequitur ventum, secundum hoc visio somniorum. De hac autem materia in diversis locis alibi dictum est, et nunc breviter tangi potest, quod auctoritates illæ loquuntur de somniis quæ generantur ex superflua ventris repletione, aut nimia ejus inanitate, aut dæmonum illusione, aut præviis actibus, aut curis, aut cogitationibus importunis. Quæ autem a Deo vel angelis imprimuntur, sunt attendenda. Similiter ex somniis, quæ ex dispositione corporis ejus qui somniat, vel ex inflictione corporis cœlestis nascuntur, potest quidquid secretum aut futurum prænosci. De his, suis in locis plenius, Deo præstante, tractabitur.

Adhuc quoque pensandum, quod somnium et visio atque oraculum inter se distinguuntur, proprie inde loquendo, quamvis extense unum interdum sumatur pro alio. Somnium enim dicitur, revelatio vel apparitio facta in somno per imaginarias formas obscure; et interdum ei cui fit somnium, desuper revelatur significatio seu intelligentia somnii: tuncque talis vocatur Propheta, præsertim quando de futuris est somnium. Interdum vero non ei, sed alteri significatio revelatur, ut patet de Joseph et Daniele: ideo tales sunt Prophetæ, non illi quibus fit solum imaginaria apparitio, ut Nabuchodonosor et eunuchi ac Pharao. Porro visio appellatur revelatio occultorum, sive ostensio futurorum magis clara et intellectualis, tam in vigilia, quam in raptu et ecstasi facta.91011 Hinc Rabbi Moyses ait, quod somnium est casus a prophetia, quoniam prophetia est visio in lumine intelligentiæ; somnium autem est manifestatio futurorum in imagine, ubi cadit lumen intelligentiæ et occumbit. Oraculum vero, secundum Albertum super Danielem, est expressa prænuntiatio seu præcognitio rerum in somno percepta: et ita se habet medio modo inter visionem et somnium, participans cum utraque: puta cum visione, in quantum est manifesta cognitio; et cum somnio, in quantum in somno percipitur.

Locutusque est Pharao, qui valde mirabatur utrumque, hoc est, tam expeditam et claram somniorum suorum expositionem, atque tam providum ipsius Joseph consilium: Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei, hoc est illuminatione et gratia Dei, qui spiritus est, plenus sit? Vel, spiritu Dei, id est voluntate seu divinæ voluntatis cognitione de agendis. Potest tamen per spiritum Dei, Spiritus Sanctus intelligi, quanquam Pharao per hæc verba non intellexerit eum. Dixit ergo ad Joseph: Quia ostendit tibi Deus omnia quæ locutus es interpretando somnia mea, et consulendo quid mihi agendum sit, numquid sapientiorem, et consimilem tui invenire potero? id est, nec majorem te in sapientia, imo nec parem tibi in ea valeo reperire. Tu eris super domum meam, id est, palatio meo et ejus domesticis præeris, et ad tui oris imperium cunctus populus obediet in his quæ jurisdictionem tuam concernunt; uno tantum regni solio te præcedam, id est, secundus eris in regno meo, et primus post me, ita quod sola regia dignitate major te ero.

Dixitque rursus Pharao ad Joseph: Ecce constitui te super universam terram Ægypti, hoc est, plenum et generalem vicarium potestatis meæ te facio, præferendo omni te populo meo. Tulitque annulum de manu sua, et dedit eum in ma- nu ejus. Annulo enim regum sigillabantur litteræ eorumdem: ideo Pharao cepit annulum de propria manu, et dedit in manu Joseph; ad innuendum, quod quidquid Joseph faceret aut signaret, ratum esset et efficax. Sic et Assuerus rex dederat annulum suum primo Aman, deinde Mardochæo.12 Vestivitque eum stola byssina, etc., id est candidissima linea veste, quæ subtilissima est in Ægypto. Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, id est super pretiosiorem regis currum, uno curru excepto, in quo solus rex sedit; vel ut quidam exponunt, Super currum suum secundum, id est super primum ac regium currum, ita quod Joseph sedebat in illo curru, tanquam secundus a rege, qui interdum permisit ex speciali favore illum qui fuit secundus a se, ascendere currum suum; clamante præcone ante currum Joseph, qui per regiam urbem, et per diversas Ægypti urbes sic vehebatur, ut omnes coram eo genu flecterent, etc., sicut et Assuerus præcepit, ut omnes servi sui coram Aman flecterent genu.13 Verumtamen secundum Hieronymum et alios, in Hebræo non habetur, Ut flecterent coram eo genu; sed dictio ista, Abrech, sicut et Symmachus transtulit; quod tantum valet sicut, Pater tenerrimus: quasi dicatur, Quamvis Joseph ætate sit tenerrimus, tamen sapientia et virtute meretur pater omnium appellari. Itaque præco hoc nomen clamando, insinuavit ut genua flecterent ipsi Joseph tanquam patri ac principi terræ. Hinc Aquila transtulit, Clamavit in conspectu ejus ad geniculationem.

Dixit quoque rex ad Joseph: Ego sum Pharao. Quod fuit juramentum regis: quasi dicat, Quam verum est, esse me Pharaonem, qui possum tibi tantam tradere potestatem, tam verum erit quod dicam, videlicet: Absque tuo imperio non movebit quisquam præter me qui major te sum, manum aut pedem in omni terra Ægypti. Hyperbolica locutio est: tanquam dicat, Magna valde erit auctoritas tua, nec aliquis in Ægypto audebit tibi contradicere sive resistere, nec quidquam notabile contra tuam ordinationem peragere. Porro in Scholastica historia exponitur sic: Neque egredietur hinc sine tuo nutu, nec sine eo publicis fungetur officiis. Vertitque nomen ejus, id est mutando seu aliquid imponendo, et vocavit eum lingua Ægyptiaca, Salvatorem mundi: quia per suam interpretationem atque consilium, liberavit jam quasi mundum a futuro famis periculo. Nomen autem Ægyptium erat; hoc est, Zaphanath, quod (secundum Hieronymum) Hebraice sonat, absconditorum inventor; et tamen quoniam ab Ægyptio impositum est, debet habere rationem linguæ illius. Interpretatur enim Zaphanath Pahaneach, salvator mundi, ut testatur Hieronymus. Deditque illi uxorem nomine Aseneth, filiam Putipharis sacerdotis Heliopoleos. Augustinus quærit, an iste sit Putiphar, de quo dictum est capitulo tricesimo nono, qui fuit emptor ac dominus Joseph. Hieronymus vero absolute respondet quod imo, et idem dicunt Hebræi. Cur autem vocatus sit eunuchus, et cur factus sit sacerdos, id est summus antistes, Heliopoleos, id est civitatis solis, de qua fertur in Isaia, Civitas solis † vocabatur una: dictum est in expositione capituli tricesimi septimi.14 Nullus quippe nisi castratus, aut infrigidatus ac impotens, poterat esse archiflaminus fani illius, forte ob hoc, ut sacris idolorum illius liberius atque integrius esset intentus.

Egressus est itaque Joseph ad terram Ægypti. Non quod jam extra terram Ægypti exstiterat, sed sedens in curru, processit de una parte terræ illius ad aliam. Triginta autem erat annorum quando stetit in conspectu Pharaonis taliter sublimatus: et ita fuit circiter tredecim annis in servitute et carcere; et quia nescitur quamdiu in carcere fuit, ignoratur quamdiu ante servierat. Venditus est autem et cœpit servire, quando erat circiter decem et septem annorum. Et circuivit omnes regiones Ægypti, id est particulares provincias quæ ad dominium Pharaonis spectabant, ad videndum urbes et loca et populum, quibus erat prælatus, et ut agnosceretur ac honoraretur ab omnibus; non tamen significavit alicui causam, cur ita colligeret segetes, ut Josephus ait. Ex quibus omnibus constat, quanta gratia indiguit Joseph, ne in tam repentina et maxima atque multiplici sua exaltatione et honorificentia, inani falleretur lætitia, aut aliqua vanitate. Venitque successive fertilitas septem annorum, et in manipulos redactæ segetes, congregatæ sunt in horrea Ægypti, etc., per ministros a Joseph ad hoc deputatos; et intelligendum est istud de quinta parte fructuum, quæ per septennium servabatur.

Nati sunt autem Joseph duo filii antequam veniret fames, etc. Hoc (ut quidam scribit) adjicitur, quia Hebræi tempore communis tribulationis, ut est fames illa, ab uxoribus abstinebant; sed non est probable, quod per septem annos famis ita continuerunt. Vocavitque nomen primogeniti Manasses, quod interpretatur oblivio, ideo ratio appellationis subjungitur : dicens, Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei, hoc est, tantam donavit mihi prosperitatem, quod laborum et adversitatum quos pertuli, ac parentelæ meæ recordatio, non ingerit mihi tristitiam, ita quod per modum obliviscentis seu obliti me habeo. Verumtamen constitutis in prosperitate solet esse augmentum solatii, quod multa sustinuerunt adversa, juxta quod scriptum est : Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti, annis quibus vidimus mala.15 Nomen quoque secundi appellavit Ephraim, quod interpretatur fructificatio seu crementum, ideo subditur ratio nominis : dicens, Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meæ, id est in terra Ægypti, in qua in principio venditionis meæ in ea, et tempore incarcerationis pauper fui; in qua nunc crevi in spiritualibus et corporalibus bonis, in prole atque familia, in honore, potestate et gloria.

Igitur transactis septem ubertatis annis, etc., cæperunt venire septem anni inopiæ, quos prædixerat Joseph; et in universo orbe fames prævaluit. Hoc per hyperbolen aut synecdochen dictum videtur. Non enim absolute in tota terra habitabili fuit caristia, sed ut infra habetur, præsertim in Ægypto terraque Chanaan, in regionibus quoque vicinis, quamvis non tam vehementer. Imo interdum in Scripturis una urbs mundus vocatur, ut quum Dominus ait in Isaia : Visitabo super orbis mala; ubi secundum Hieronymum, aliosque expositores communiter, per orbem ipsa Babylon ad litteram designatur, propter magnitudinem suam.16 De populo quoque qui venit cum Christo in die Palmarum, dixerunt Scribæ et Pharisæi : Ecce totus mundus abiit post eum. In cuncta autem terra Ægypti fames erat, etc., id est in aliquibus, imo et in multis habitatoribus singularum civitatum Ægypti.17 Aliqui nihilo minus divites erant ibidem, qui in primis annis septem competentiam habuerunt ex propriis, quæ sibi reservarunt de fructibus annorum fertilium; hi præsertim, qui cognoverunt ea quæ Joseph de sterilitate terræ prædixit. Omnesque provinciæ, id est habitatores provinciarum illius climatis, veniebant in Ægyptum, ut emerent escas, etc., id est frumentum et blada ex quibus fit panis.18

Footnotes

  1. Job xxi,10. ↩

  2. * oriebantur ↩

  3. Ibid. v. 1. ↩

  4. Dan. n. 37. ↩

  5. Ibid. v. 29. ↩

  6. Ibid. iv, 16. ↩

  7. Dan. ii, 37. ↩

  8. Ibid. v. 46. ↩

  9. Dan. II, 19; IV, 15. ↩

  10. Eccli. xxxiv, 2, 3. ↩

  11. Levit. xix, 26. ↩

  12. Esth. m, 10; vm, 8. ↩

  13. Ibid. m, 2. ↩

  14. Is. xix, 18. ↩

  15. Ps. LXXXIX, 15. ↩

  16. Is. xii, 11. ↩

  17. Joann. xii, 19. ↩

  18. Is. xiii, 11. ↩

Chapter 92 of 104