Skip to the text

Articulus 92

DE MYSTICO HUJUS CAPITULI QUADRAGESIMI PRIMI INTELLECTU.

UNA causa, propter quam sancta Ecclesia tam diligenter atque solenniter legit Scripturas veteris Testamenti, est, ut innotescat quod Deus omnipotens semper habuit providentiam actuum humanorum: quod etiam ex hujus capituli historia clarissime comprobatur. Itaque per Pharaonem, qui vidit in somno futura in mundo, intelligitur quicumque princeps terrenus gentilis, qui in exordio fuit primitivæ Ecclesiæ, et tamen prædestinatus fuit a Domino: cui desuper monstrabatur mira et inaudita mundi mutatio: cui Christus per Apostolorum prædicationem exposuit, qualiter tunc instaret jamque inceptum esset tempus gratiæ, in quo toti humano generi exhibenda esset incomparabilis opulentia septem donorum Spiritus Sancti, et supernorum charismatum eis jugiter annexorum, quæ per septem boves pingues, spicasque plenas signantur; deinde tempore procedente, et caritate refrigescente, ventura esset in mundo spiritualis sterilitas, hoc est defectus virtutum, abundantia vitiorum, quæ frequenter ac diu fuit in Christi Ecclesia, atque per boves macras, et spicas exustas exprimitur.

Porro, sicut Joseph consuluit quintam fructuum partem annorum fertilium colligi ac reponi in horrea ad succurrendum tempore famis; sic Christus durante Ecclesiæ primitivæ fervore, fecit per quosdam viros fideles describi virtutes, sapientiam, miracula, martyria, ac diversa charismata, quæ fuerunt in primitiva Ecclesia, quæ tot tantaque fuere, quod vix quinta pars quibat describi. Descripta vero, in horreis, hoc est in librariis, est condita, in quibus sunt libri cibaria spiritualia continentes, ex quibus subvenitur fidelibus tempore spiritualis inopiæ, qui tunc ex recitatione seu lectione virtutum atque charismatum, ineffabilisque fervoris primorum fidelium ac præcedentium patrum, ædificantur in fide, accenduntur in caritate, roborantur ad bene agendum, sicque salubriter reficiuntur, ne pereant prorsus inopia.

Amplius, ipsius Joseph incarceratio et longa afflictio, figura fuit Domini Jesu Christi passionis: et sicut Joseph post maximam tribulationem subito vehementer est elevatus, Ægypto prælatus, et mundi Salvator vocatus; sic Christus post suam acerbissimam et ignominiosissimam passionem ac sepulturam statim est suscitatus a mortuis, cœlo ac terræ præpositus, atque ubique terrarum vocatus mundi Salvator. Constituitque Deus Pater Christum super domum suam, videlicet universalem Ecclesiam, cujus caput est Christus, et sub eo Romanus Antistes, Domnus apostolicus, generalis, plenus, ac summus Christi in terra Vicarius, in quo est potestatis ecclesiasticæ vertex ac plenitudo.

Insuper, annulum fidei dedit Pater in manu Christi, ita ut Christus omnes vocaret ad fidem, animasque fideles sibi per fidem sponsaret. Vestivitque eum stola byssina, id est carnis immortalitate, claritate, impassibilitate, ac subtilitate in sua resurrectione. Auream quoque torquem circumposuit collo ejus, hoc est, ardentissimam caritatem, et splendidissimam sapientiam radicavit in mente ipsius. Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, id est supra corda fidelium, potissime Apostolorum et aliorum prædicatorum sanctorum atque pastorum, qui Deum in se portant, circumferunt, retinent, et eum ad aliorum animas vehunt, ac sibi subje-

Ps. 11, 6 et seq.

Act. x, 42.

Coloss. 1, 18. ctos sustentant, qui sunt currus Dei, sicut rum, sed incomparabiliter plura millia paganorum. ad Eliam dixerat Eliseus, et rex Israel Eliseo:1 Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga ejus!2 Multi sunt tales currus Altissimi. Etenim currus Dei decem millibus multiplex. Quemadmodum etiam ante Joseph currebat præco clamans, ut omnes ei flecterent genu, et dominum eum recognoscerent Ægyptiorum; sic Christum præcessit gloriosissimus sanctissimusque Joannes Baptista, qui prædicavit se esse indignum solvere corrigiam calceamentorum Christi Filii Dei, eumque esse ab omnibus adorandum, dicendo:3 Qui de cœlo venit, super omnes est.

Præterea, sicut Joseph exaltatus duxit uxorem gentilem, genuitque ex ea filios duos; sic Christus post suam resurrectionem et ascensionem, Synagoga relicta, gentilem plebem convertit, et ex ea sibi collegit Ecclesiam quam duxit in sponsam, ex qua genuit quasi duos filios, hoc est religiosos ac sæculares, seu contemplativos et activos. Ex primitiva quoque Ecclesia, hoc est per sanctorum Apostolorum prædicationem, genuit filios duos, convertendo per eos multa millia Judæo-

Adhuc autem sicut Joseph fuit triginta annorum quando circuivit Ægyptum; sic Christus eadem in ætate exorsus est circuire Judæam ad prædicandum in ea, qui pertransivit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo:4 et sicut Joseph tempore sterilitatis aperuit horrea, vendiditque frumenta; sic Christus tempore deformationis et conculcationis Ecclesiæ misericorditer auxiliatur, nec unquam in toto relinquet Ecclesiam, sed indesinenter statuit et conservat in ea quosdam electos ac virtuosos, qui mala mundi ac ruinam deplorant Ecclesiæ, clamantes ad Christum pro spirituali refectione ac reformatione populi christiani; quibus pius succurrit Salvator, et spiritualia tribuit alimenta, quæ oratione et subjectione quasi emuntur. Horrea vero sunt libri Scripturæ, sacramenta Ecclesiæ, corda ferventia, imo et ipsa caritas, pietas, omnipotentia, opulentia, liberalitas Dei, in quibus omnia bona supercopiosissime continentur; et tunc quasi aperiuntur, dum nobis ex eis dona gratiæ derivantur.

Footnotes

  1. IV Reg. u, 12; xiii, 14. ↩

  2. Ps. lxvii, 18. ↩

  3. Joann. i, 27; iii, 31. ↩

  4. Act. x, 37, 38. ↩

Chapter 93 of 104