Skip to the text

Articulus 93

EXPLANATIO CAPITULI QUADRAGESIMI SECUNDI : AUDIENS AUTEM JACOB QUOD ALIMENTA VENDERENTUR.

QUALITER sint impletæ visiones somniales ipsius Joseph, quibus se vidit adorari a sole et luna ac undecim stellis, incipitur nunc describi. Audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in Ægypto, dixit filiis suis: Quare negligitis? etc. Quasi dicat: Cur non festinatis ire in Ægyptum ad emendum necessaria nobis? Descendentes igitur fratres Joseph decem, etc., Benjamin domi retento a Jacob, qui dixerat fratribus ejus, id est fratribus Benjamin, Ne forte, etc. Quasi dixisset: Non permitto eum ire vobiscum, ne aliquid adversi contingat sibi in via, quemadmodum contigit fratri ejus uterino; quia (ut infra habetur) Jacob valde specialiter ipsum Benjamin diligebat. Quumque adorassent eum fratres sui adoratione duliæ, cum profunda inclinatione, aut prostratione, aut genuflexione, et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, non tamen ex corde duro, neque ex ira, sed ex magna prudentia et pia simulatione, imo et ex zelo justitiæ, quia volebat eos pro suis excessibus caute affligere; interrogans eos: Unde venistis? etc. Forte nescivit quod adhuc habitarent in terra Chanaan, quoniam pater eorum frequenter mutavit locum habitationis. Et tamen fratres ipse cognoscens, non est cognitus ab eis. Ipse enim interim fuit valde mutatus in facie, quia sedecim annorum exsistens recessit ab ipsis, qui tunc erant in ætate virili, nec interim multum in apparatu mutati. Eratque Joseph in tanto constitutus honore, ac pretioso et quasi regali vestitu, quod fratres nequaquam poterant ex se ipsum cognoscere. Recordatusque somniorum quæ aliquando viderat, quæ capitulo tricesimo septimo scripta sunt, ait ad eos:1 Exploratores estis: ut videatis infirmiora terræ venistis, id est loca Ægypti minus munita, per quæ regnum Ægypti possit facilius incursari.

Circa hoc duo quæruntur: Primum, quare Joseph recordatus somniorum suorum, protinus protulit verba ista. Secundo, an mentitus sit ista dicendo. Respondetur ad primum, quod ex quo fratres sui injuste contempserunt somnia sua, voluit eos inducere ad verificationem somniorum illorum, ut scilicet in tribulatione et angustia positi, eum attentius exorarent ac adorarent. Ad aliud quidam respondent, excusando Joseph a mendacio in his ac ceteris verbis ejus sequentibus, asserentes quod fratres ejus fuerunt aliquo modo exploratores, quia exploraverunt veniendo meliora itinera, et qualiter se haberent accedendo dominum terræ, qui vendidit blada. Hanc vero excusationem reprobat quidam, scribens hoc loco et alibi sæpe, non oportere Sanctos veteris Testamenti a venialibus excusari, a quibus nec Christi Apostoli fuerunt immunes. Ad quod dicendum, quod Sancti utriusque Testamenti sunt a peccatis excusandi, quantum vere ac rationabiliter fieri potest, et quod licet interdum uti subtili æquivocatione, et industriosa veritatis celatione per verba obscura: nec hoc est alium per mendacia fallere, sed potius ei sapienter prodesse. Mihi quoque apparet, quod præter modum prætactum excusari valeant verba Joseph ab omni mendacio, ut dicamus eum protulisse hæc verba ironice, non ex animo; itemque, exercitando et probando fratres suos, non affirmando, sicut frequenter sancti Patres imposuerunt sibi invicem aliquas culpas intentione exercitandi.

Qui dixerunt: Non est ita, domine, etc., id est, non sumus exploratores malitiosi. Omnes filii unius viri sumus, etc. Refert B Rabbi Paulus, quod quidam expositores Hebræi dicunt, fratres Joseph ivisse dispersos per civitatem, ad quærendum undique fratrem suum Joseph, ut emptum redimerent, ac patri suo reducerent, et postea convenisse in domo Joseph ad emendum: idecirco imposuit eis, quod ex diversis regionibus essent missi ad explorandum: ideo ad excusandum se inde, dixerunt se esse filios unius viri. Quibus ille respondit: Aliter est. Immunita terræ hujus considerare venistis, juxta sensum prætactum. At illi: Duodecim, inquiunt, servi tui, fratres sumus, etc. Quomodo dixerunt hoc, quum putarent ipsum Joseph jam mortuum esse, sicut subjungitur, Minimus frater noster cum patre nostro est, alius non est super, id est, non vivit, ut credimus, quia infra tot annos nihil de eo percepimus? Dicendum, quod dixerunt se duodecim fratres esse, id est fuisse, vel per synecdochen dictum est hoc. Hoc est, ait Joseph, quod locutus sum, Exploratores estis: quasi dicat, Ex quo estis tot germani, estis magis audaces et præsumptuosi, in mutuo confidentes subsidio. Jam nunc experimentum vestri capiam, id est, per effectum investigabo an sitis in verbis veraces; per salutem Pharaonis non egrediemini hinc, id est, vos decem non exibitis simul Ægyptum, donec veniat frater vester minimus. Mittite ex vobis unum qui adducat eum. Ex hoc videtur, quod Joseph quando hæc dixit, intendebat novem fratres suos secum tenere, quousque Benjamin adduceretur ad se; vos autem eri- tis in vinculis, donec probentur quæ dixistis, utrum vera an falsa sint, hoc est, an habeatis adhuc unum fratrem vobis juniorem. Circa quod Augustinus, et alii dicunt, quod Joseph videns decem fratres suos adesse, et fratrem suum uterinum deesse, timuit ne forte fratres sui aliquid malitiæ exercuissent in illum sicut in se: ideo voluit certificari de hoc per præsentialem et personalem adductionem fratris sui ad se. Alioqui per salutem Pharaonis, exploratores estis, hoc est, nisi potueritis verificare verba vestra prolata de minimo fratre vestro, habendi estis pro exploratoribus, et digni puniri ut illi.

Circa hoc quæritur, an licuit ipsi Joseph jurare per salutem Pharaonis, quum non liceat per creaturas jurare. Et per Moysen dictum est, Per nomen Domini Dei tui jurabis.2 Ad hoc Thomas in secunda secundæ, quæstione 89, respondet: Duplex est juramentum: Unum quod fit simpliciter contestando, et hoc divinæ veritati innititur, sicut et fides. Unde quemadmodum fides principaliter est de Deo, secundario autem de creaturis, in quantum veritas divina in eis resplendet: sic juramentum principaliter ad Deum refertur, cujus veritati innititur; secundario autem assumuntur creaturæ aliquæ ad jurandum, non secundum se, sed in quantum divina in eis veritas manifestatur: sicque juratur per Evangelium, id est per Deum cujus veritas in Evangelio continetur, et per Sanctos qui veritatem hanc crediderunt. Aliud est juramentum quod fit exsecrando, atque in tali juramento inducitur creatura tanquam id in quo exerceatur divinum judicium, si perjuretur: ut quum homo jurat per caput suum, aut filium, aut per aliam rem quam amat; sicque juravit Apostolus: Ego, inquiens, testem Deum invoco in animam meam.3 Et utroque modo intelligi potest, quod Joseph per salutem Pharaonis juravit, hoc est: per modum exsecrationis, sic quod salutem Pharaonis obligaverit Deo, nisi verum esset quod dixit; et item per modum simplicis contestationis, contestando videlicet veritatem divinæ justitiæ, ad cujus exsecutionem principes terræ constituuntur.

Tradidit ergo illos custodiæ, id est incarcerationi, tribus diebus: quia per odium cordis, per verba conspirationis, et per realem venditionem, peccaverunt in eum; et etiam ut ipse interim melius deliberaret, quid faceret circa eos. Die autem tertio eductis de carcere, ait. Quo patet, quod non fuerunt in carcere per tres integros dies, imo non nisi per unum integrum diem, et per aliorum duorum dierum partes: eodem namque die quo verba præhabita loquebatur cum eis, misit eos in carcere. Facite quæ dixi, adducendo fratrem vestrum, quamvis non eo modo quo tetigi, sed ut tangam, et vivetis, id est, non occidam vos tanquam exploratores. Deum enim timeo: quasi dicat, Dei cultor sum, non idololatra. Si pacifici estis, frater vester unus ligetur in carcere, id est, ligatus ponatur in carcere; vos autem abite, et ferte frumenta quæ emistis, in domos vestras, etc. Quamvis enim habitaverunt cum patre suo Jacob, nihilo minus unusquisque eorum habuit habitaculum speciale pro se ac sua uxore, ac sobole atque familia. Fecerunt ut dixerat, id est, acquieverunt verbis Joseph, et sic facere decreverunt. Veruntamen alia multa verba habuerunt Joseph et fratres ejus ad invicem, ut in sequentibus patet capitulis, ubi habetur: Interrogavit nos homo, scilicet Joseph, per ordinem nostram progeniem, si pater viveret, si haberemus fratrem. Quumque Joseph dixisset eis ut fratrem illum adducerent, dixerunt: Non potest puer relinquere patrem suum; si enim illum dimiserit, morietur, etc. Tuncque Joseph dixit eis cum juramento, quod non viderent faciem suam, nisi fratrem illum afferrent.

Et locuti sunt ad invicem: Merito hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, etc. En sanguis ejus exquiritur, id est, justo judicio Dei ista sustinemus, in ultionem mortis fratris nostri. Putabant enim quod mortuus esset: et quamvis non interfecerant eum, tamen conjiciebant, quod ex sua venditione incidisset tot adversitates atque tristitias, quod diu inde obisset. Interfecerunt quoque eumdem morte civili, vendendo eum in servum: servitus autem est mors civilis. Nesciebant autem quod intelligeret Joseph verba eorum Hebraica, putantes eum Ægyptium natione, et nesciebant hoc, imo omnino æstimabant quod non intelligeret eos; eo quod per interpretem loqueretur ad eos. Loquebatur enim Joseph lingua Ægyptiaca, et interpres narravit sensum verborum Joseph fratribus ejus in lingua Hebræa: et hoc fecit Joseph, ne fratres eum ex sua loquela cognoscerent, ex qua multi faciliter cognoscuntur. Denique, ut refert Lyra, Hebræi referunt interpretem istum fuisse Manassen filium Joseph, quem ipse Joseph docuit idioma Hebræum. Sed hoc ad Judaicas arbitror fabulas pertinere, quum et Manasses tunc fuerit octo annorum aut circiter; nec consuetudinis sit principibus, ad quos diversarum provinciarum atque linguarum homines assidue veniunt, tales pueros habere interpretes, quos oportet esse valde prudentes et eloquentes: quod adhuc longe erat a puero octo annorum. Verumtamen ille interpres aliique domestici Joseph, imo Ægyptii communiter, sciebant Joseph esse natione Hebræum, et Hebræorum cognoscere ac eloqui posse linguam: ideo bene consideraverunt quod Joseph ex speciali causa loqueretur viris illis mediante interprete, non tamen sciebant causam in speciali.

Præterea quæri potest, cur interpres non interpretabatur verba illa fratrum Joseph de peccato eorum. Respondetur, quod interpres non curavit ea interpretari, quæ fratres inter se loquebantur, et non ad Joseph. Sed tunc rursus est quæstio, qualiter audebant tam capitale crimen suum in aliena terra coram interprete recitare. Dici potest, quod interpres forsan non audivit hæc verba circa alia occupatus, aut parum divertens; et taliter ea protulerunt, quod putabant ea ab alio nullo intelligi, quamvis Joseph ex singulari ad eos respectu audierit ea.

Avertitque se parumper, quasi acturus aliquid aliud, et flevit, ex consideratione providentiæ Dei, et admiratione ipsius; ex devotione quoque ad Deum, considerando beneficia ejus in se, cum emollitione liquefactioneque cordis; et item ex compassione, qua fratribus suis pie condoluit, quos vidit in magna desolatione atque angustia constitutos, quibus vexatio contulit intellectum, ita quod peccatum illud in Joseph commissum, sic ad memoriam reduxerunt. Tollensque Simeon et ligans, id est ligari seu compediri faciens eum, illis præsentibus: ut sic magis festinarent implere præceptum de adductione Benjamin; tamen (ut creditur) post fratrum recessum fecit Simeonem dissolvi, et pie tractari in ipsa custodia. Quod si quæratur, cur potius Simeonem ligavit ac tenuit: respondetur, quod magis peccavit in Joseph sua crudelitate, et alios incitavit contra eumdem. Jussit ministris suis ut implerent eorum saccos tritico, imo et aliis bladis, ut patebit, et reponerent pecunias singulorum in saccis suis: et in hoc fecit gratiam eis, vel ideo forsan fecit hoc, ut ipsi paulo post inventa pecunia, rursus affligerentur timore, formidantes in reditu suo accusari de furto: voluit enim eos pro suis excessibus pie ac diu affligere, propter eorum salutem ex caritate et æquitate; voluit quoque patri suo pecuniam suam remittere; datis supra cibariis in viam, id est quibus vescerentur in reditu.

At illi portantes frumenta, non triticum tantum, in asinis suis, id est supra asinos, ita quod ipsi fratres portabant, hoc est portari fecerunt frumenta, profecti sunt. Apertoque unus sacco, ut daret jumento pabulum, cui non dedit triticum pro pabulo, in diversorio, etc., id est stabulo, vel ut quidam exponunt, in hospitio ad quod diverterunt in via; dixit fratribus suis: Reddita est mihi pecunia quam pro bladis exposui. En habetur in sacco. Et obstupefacti turbatique mutuo dixerunt: Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus effective vel permissive? Siquidem sicut omnia in divina providentia comprehenduntur, sic omne esse et omnis actio est a Deo, quantum ad id entitatis quod consistit in eis. Sed cur ex facto isto quod Deo adscripserunt, turbati sunt? Cur etiam pluraliter sunt locuti, Quod fecit nobis Deus, quum unus eorum solum invenisset suam pecuniam? Dicendum ad primum, quod ideo, quia in reditu timuerunt suspecti haberi de furto, quamvis essent innoxii; et quia jam semel gravem tribulationem multum improvise sustinuerunt, faciliter metuebant rursus similia pati, ut moris est infortunatis. Ad secundum dicendum cum Andrea, quod auditis verbis præfatis unius de inventione suæ pecuniæ, alii omnes aperuerunt suos saccos, ut viderent quid factum esset cum eis. Quumque unusquisque eorum invenisset suam pecuniam forte ligatam in bursa aut peplo parvo, exterriti sunt, et locuti verba inducta. Unde sequenti capitulo dicunt: Quum venissemus ad diversorium, aperuimus saccos nostros, et invenimus pecuniam in ore saccorum.

Veneruntque ad Jacob patrem suum, et narraverunt ei omnia quæ sibi accidissent, etc. His dictis, quum frumenta effunderent, singuli repererunt in ore saccorum ligatas pecunias. Ex hoc videtur, quod non invenerunt pecunias suas jam ante in via ac diversorio. Ad hoc quidam respondent, quod istud hic dicitur per recapitulationem, quia jam ante invenerunt pecunias. Sed si ordo verborum pensetur, non videtur solutio ista animum quietare, quia aperte hic dicitur, His dictis, quæ scilicet retulerunt patri suo, Quum frumenta effunderentur, repererunt. Ideo arbitror respondendum, quod quamvis invenerunt pecunias suas in diversorio, tamen ex prudenti cautela dimiserunt eas in saccis suis, ut si quis eos quasi fures insequeretur, possent se excusare veraciter, per hoc quod pecuniæ non essent apud corpus nec in bursis eorum, nec eam interim attigissent. Nam et istud partim postea pro sua tetigerunt excusatione. Denique dicitur hic quod dum frumenta effunderent, singuli repererunt pecunias in ore saccorum, ergo et unus ille qui in diversorio eam invenit: idem est sentiendum de aliis quod de uno; nec obstat quod subditur, Exterritisque simul omnibus, quia hoc accipi potest ita, quod tunc timor pristinus fuit renovatus in eis, vel quod Jacob et alii ibi præsentes, ex hoc facto fuerunt exterriti, ex eadem causa qua fratres. Dixit pater Jacob: Absque liberis me esse fecistis, id est, aliquos filiorum meorum mihi abstulistis, aut mox auferetis, ut timeo. Vel loquitur Jacob per modum eorum qui intense diligunt suas res, utpote sobolem sive pecuniam, quarum quum partem amiserint, ita conqueruntur ac dolent, quasi totum perdiderint. Et est hyperbolica locutio quæ ex vehementia affectionis solet procedere. Cui respondit Ruben: Duos filios meos interfice, si non reduxero illum, videlicet Benjamin, tibi. Istud non fuit prudenter dictum, quia nequaquam decuit avum innocentes nepotes occidere. At ille: Non descendet, inquit, filius meus Benjamin vobiscum adhuc, vel tam cito ut vultis, etc., ad terram, ad quam pergitis, id est perrecturi estis; tamen Jacob ante jam dixit, Benjamin auferetis, quia timuit finaliter sic futurum.

Footnotes

  1. Gen. xxxvii, 7 et seq. ↩

  2. Deut. vi, 13. ↩

  3. II Cor. i, 23. ↩

Chapter 94 of 104