Articulus 94
DECLARATIO CAPITULI QUADRAGESIMI TERTII: INTERIM FAMES OMNEM TERRAM VEHEMENTER PREMEBAT.
SECUNDA filiorum Jacob profectio in Ægyptum, in isto recitatur capitulo, in quo quanto historia pulchrior, tanto littera planior est. Interim quod dissensio ista inter Jacob ac filios ejus duravit de hoc, an Benjamin iret cum eis, fames omnem terram, id est habitatores totius terræ, præsertim Ægypti et Chanaan, vehementer premebat, etc. Dixit Jacob ad filios suos: Revertimini in Ægyptum, et emite nobis pauxillum escarum, id est aliquantulam quantitatem tritici ac bladorum. Quare non dixit, Emite nobis multum escarum? Dicendum, quod tanta fuit inopia victualium in domo Jacob, ut modicum reputaret quidquid secum portare poterant ex Ægypto. Vel ideo dixit, Pauxillum, etc., quia speravit quod Deus cito imponeret finem illi caristiæ. Respondit Judas: Denuntiavit nobis vir ille cum attestatione jurisjurandi, id est cum juramento assertorio, dicens: Non videbitis faciem meam, hoc est, non habebitis me vobis gratiosum ac favorabilem, nec permittam vos coram me prospere comparere, nisi fratrem vestrum minimum, id est ultimo natum, adduxeritis vobiscum, etc. Quemadmodum enim primogenitus dicebatur major, sic ultimo natus minor vocabatur aut minimus, quando multi filii erant. Interrogavit nos homo, scilicet ipse Joseph, pietate rationeque plenus, nostram progeniem, si pater viveret, si haberemus fratrem alium præter eos quos inter nos vidit. Non dicitur hic quod interrogavit, an mater nostra aut fratris illius viveret: ex quo elicitur, matrem ejus obiisse ante suam venditionem. Sciebat autem ante suam venditionem habere se fratrem uterinum; sed quid interim accidisset de illo, nescivit.
Judas quoque dixit patri suo: Mitte puerum, scilicet Benjamin, mecum, etc., ut sit specialiter in mea custodia. Ego suscipio puerum, id est, obligo me ad custodiendum ac reducendum cum sollicite atque fideliter. Nisi reduxero et tradidero, id est assignavero, eum tibi, ero peccati reus in te omni tempore. Ista fuerunt verba prudentiæ, quoniam filius post Dei offensam, nihil plus evitare, aut enormius reputare debet, quam esse reum peccati in suos parentes, quos post Deum tam specialiter diligere et honorare tenetur. Hinc ait Glossa: Ruben dixit, Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi, non tamen obtinuit. At Judas dicens, Ero reus peccati in patrem omni tempore, impetravit, quia ei commissus est Benjamin. Plus ergo est esse reum peccati, quam corporaliter occidi. Si non intercessisset dilatio, hoc est, nisi mora ista ex occasione Benjamin intervenisset, jam altera vice venissemus, id est, secundo reversi essemus ex Ægypto. Si autem prædictis objiciatur, quod obligatio Judæ præfata videtur fuisse valde incauta et periculosa, eo quod Benjamin potuisset in via mori aut capi, seu aliis irremediabilibus modis a reditu impediri: dicendum, quod pactio Judæ fuit rationabilis, considerata angustia famis, et magnitudine periculi ex caristia imminentis. Eratque intelligenda, nisi inevitabile occurreret impedimentum.
Igitur Israel pater eorum, id est Jacob, dixit ad eos: Si sic necesse est, facite quod vultis, eundo illuc cum Benjamin. Sumite de optimis terræ hujus fructibus in vasis repositoriis vestris, et deferte viro munera, ut sic obtineatis ejus gratiam ac favorem. Modicum resinæ. Secundum Scholasticam historiam, resina dicitur quodlibet genus gummi liquidum vel aridum seu siccatum, a pēetiv Græce, quod est emanare. Porro, secundum Isidorum ac Papiam, resina generaliter dicitur gutta seu humor fluens de arboribus aromaticis, quæ indurata, ad unguenta valet ac medicinas. Et mellis, quod abundavit in terra promissionis, et storacis et stactes et terebinthi. Ista tria sunt nomina arborum aromaticarum; nunc tamen sumuntur pro guttis seu lacrimis ac fructibus profluentibus ex illis arboribus. Duæ quoque ponuntur species storacis. Nam una cadit in terram, et nullius pretii reputatur; alia adhæret cortici, et pretiosa censetur: atque (ut ait Glossa) storax species est resinæ. Duplex etiam ponitur gutta terebinthi, una est masculina, et parum valet; alia feminina, quæ pretiosa exsistit. Per stacten vero quidam intelligunt myrrham. Et amygdalarum, quæ notæ sunt, ex quibus fit delicatum pulmentum, et refectio infirmorum. Abundat autem una regio in aliquibus, in quibus deficit alia. Ideo Jacob misit hæc munera, ut tanto acceptiora essent ei cui mittebantur, quanto rariora et cariora sunt in Ægypto. Pecuniam quoque duplicem ferte vobiscum, id est duplo majorem quam primo portastis vobiscum: quod ideo dixit Jacob, quatenus plura quam antea, emerent; vel quia suspicabatur blada paulatim carius vendi, durante diu caristia; vel ad satisfaciendum viro, si forte imponeret furti calumniam filiis suis; aut si alia quævis adversitas improvisa eis accideret, habererent opem pecuniæ; et illam quam invenistis in sacculis, reportate, ne forte errore factum sit, etc., id est ex inadvertentia, aut alio modo erroneo, quatenus reddatis eam, si quis eam exegerit. Deus autem meus omnipotens, quem ego tam singulariter colo, qui solus immutare potest omnem mentem creatam ad libitum suum, faciat eum vobis placabilem, etc., id est, cor viri illius inclinet ad pietatem circa vos. Ego autem quasi orbatus absque liberis ero, etc., id est, interim et usque ad reditum vestrum ero similis homini non habenti filiorum solatium.
Descenderuntque in Ægyptum, etc., quæ bassior est terra Chanaan. Quos quum ille Joseph vidisset, et Benjamin simul, præcepit dispensatori domus suæ, dicens: Introduc viros domum, id est in domum meam, et occide victimas, id est animalia comestibilia quæ offeruntur pro victimis, et instrue, id est præpara convivium, etc. Ibique exterriti, etc. Quia contra seu præter consuetudinem aliorum qui ad emendum venerunt, ducebantur in domum, valde extimuerunt quod arguerentur de furto, et inter cetera dispensatori dixerunt: Non est in conscientia nostra, id est, conscii nobis non sumus nec scimus, quis eam posuerit in marsupiis nostris, id est, quis pecuniam illam in sacculis nostris reposuit. At ille respondit: Pax vobiscum, nolite timere. Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros, id est pecunias, in saccis vestris: quasi dicat, Ex providentia et beneficentia Dei vestri id accidit. Nam pecuniam quam dedistis mihi pro bladis in prima emptione, probatam ego habeo, etc., id est, fateor mihi satisfactum de ea, nec inde culpam vobis impono. Et attulit aquam, et laverunt pedes suos, etc. Hanc pietatem docuit sanctus Joseph suos domesticos, quoniam scivit quod Abraham, Isaac et Jacob, ceterique boni Hebræi (ut Lot) circa opera pietatis, lotionemque pedum advenarum ac hospitum fuerunt intenti.1
Igitur ingressus est Joseph domum suam hora prandii, obtuleruntque ei munera, etc., quæ secum tulerunt, et adoraverunt eum proni, id est prostrati, in terram, etc., vel cum inclinatione profunda, ut quidam exponunt: et puto quod utroque modo humiliaverunt se ei, reverentiam duliæ exhibendo eidem. Est autem dulia virtus, per quam personis sublimibus debitus honor impenditur, unde paulo post subditur: Et incurvati, adoraverunt eum. — Attollens autem Joseph oculos, vidit Benjamin fratrem suum uterinum, id est ex eodem utero materno (ex quo et ipse) natum, et fratrem suum ex parte patris et matris, et ait: Iste est frater vester parvulus, id est junior ceteris, etc.? Festinavitque, id est, celeriter se avertit ab adspectu fratris sui, quia commota sunt viscera ejus super fratre suo: quod de visceribus spiritualibus et corporalibus accipi potest. Spiritualia etenim viscera, sunt amor et pietas. Joseph autem ex fratris sui uterini adspectu, fuit circa eumdem intensissime motus seu inflammatus naturali, imo et spirituali amore, et omni pietate interna; atque ex redundantia naturali affectionum animæ tam fortium, fuit interior corporalis natura ac dispositio alterata in ipso prævalide. Et erumpebant lacrimæ, etc. Plus enim afficiebatur ad Benjamin, quia frater suus exstitit uterinus, nec venditioni suæ interfuit, neque peccavit in se, et quoniam pater suus tam specialiter illum dilexit.
Rursumque, etc., ait: Ponite panes, id est cibaria super mensam. Quibus appositis, seorsum Joseph, et seorsum fratribus, Ægyptiis quoque, qui simul vescebantur, seorsum. Itaque erant ibi tres mensæ, una pro Joseph, alia pro fratribus ejus, tertia pro Ægyptiis: ponebaturque mensa specialis pro Joseph, tanquam pro advena; et specialis pro fratribus ejus, tanquam pro extraneis; specialis quoque mensa pro Ægyptiis, tanquam pro indigenis. Hinc Glossa: Seorsum appositi sunt cibi Joseph quasi advenæ, et seorsum fratribus quasi exteris natione, seorsum quoque Ægyptiis quasi indigenis. Causa vero hujus diversitatis subjungitur: illicitum enim est Ægyptiis comedere cum Hebræis, et profanum, id est irreligiosum sive sacrilegum, putant hujusmodi convivium: et hoc forsan propter disparem cultum, vel (ut dicunt Hebræi) quoniam ipsi Hebræi mactant et comedunt animalia quædam, videlicet oves et boves, quæ colunt Ægyptii. Unde in Exodo Moyses ait ad Pharaonem: Abominationes Ægyptiorum immolabimus Domino Deo nostro. Quod si viderint nos Ægyptii ea mactare quæ ipsi colunt, lapidibus nos obruent. Ponebatur etiam specialis mensa pro Joseph, tanquam pro patrefamilias et principe. Et mirum si Ægyptii etiam ipsius Joseph vitabant communicationem in mensa, quum ipse sic ipsis præesset. Sederunt coram eo, primogenitus juxta primogenita sua, id est unusquisque secundum ordinem suæ ætatis, ita quod primogenitus sedit superius, deinde juxta eum, qui fuit natus secundo, et minimus juxta ætatem suam, id est ultimo natus in infimo loco. Fecit namque eos sedere, sicut in domo patris sui sedere consueverunt. Et mirabantur nimis quod Joseph quem putabant eis extraneum, disposuit eos sedere, sicut solebant sedere in domo paterna; sumptis partibus quas ab eo acceperant, id est portionibus ciborum quas eis fecit apponi; majorque pars ciborum venit Benjamin, hoc est, ei apponebatur, ita ut quinque partibus excederet, id est, quinquies plus haberet, quam aliquis unus ceterorum fratrum in sua mensa vescentium. Voluit enim Joseph ipsum Benjamin præ ceteris honorare in appositione escarum: quod et ideo fecit, ut consideraret an fratres inviderent in hoc ipsi Benjamin, sicut inviderunt sibi, quod a patre suo præ eis honorabatur in vestitu, ac amabatur. Hinc Glossa: Affectus animi boni semper proclivus est ad pietatem. Unde et in Joseph possumus virtutum copiam considerare: castus erat, quum sprevit impudicitiam dominæ suæ; sapiens, dum diligenti investigatione explorabat animos fratrum, qualiter sentirent de fratre suo uterino; justus, in abdicatione delinquentibus; pius, in conversione pœnitentibus. Hæc Glossa.
Sed indecens videtur fuisse, quod soli Benjamin fecit quinquies plus apponi quam ceteris. Dicendum, quod secundum Josephum, Joseph honoravit Benjamin duplicibus partibus. Circa quod aliqui dicunt, quod alii fratres comederunt bini simul, et Benjamin solus, et tantum ei soli proponebatur, quantum aliis duobus: ita quum quinque fuerint fercula, quinque partibus excessit pars Benjamin partes aliorum. Ideirco Scholastica historia: Utrumque, inquit, simul stare potest, si quinque fuerunt ciborum appositiones, et de qualibet duplum datum est Benjamin. Circa quæ iterum quæritur, quia videtur quod Joseph dedit fratribus suis magnam occasionem cognoscendi ipsum, præsertim quod ita disposuit eos ad sedendum. Ad hoc dicunt Judæi, quod simulavit se scire ordinem genituræ eorum per divinatoriam artem, ita quod coram eis percussit scyphum suum argenteum, atque post primam percussionem dixit: Ille talis quia primogenitus est, sedeat primus, sicque deinceps. Potest etiam dici, quod simpliciter eis præcepit, ut ponerent se ad sedendum juxta suæ ordinem nativitatis, et in hoc obtemperaverunt.
Biberuntque et inebriati sunt, id est, potu competenter refecti, non gulose, vel forte ex prosperitate sua hucusque habita in hoc tam felici itinere, et ex gaudio de præsentia Simeonis, biberunt abunde. Verumtamen proprietas est idiomatis Hebræorum, ebrietatem pro satietate accipere, juxta illud in Psalmo, Visitasti terram, et inebriasti eam;2 atque in Canticis, Inebriamini, carissimi.3 Hinc loquitur Augustinus: Solent ebriosi in suum patrocinium sibi hoc testimonium adhibere propter Joseph, qui valde sapiens commendatur, coram quo fratres inebriati leguntur; sed inebriatio pro saturitate in Scripturis accipitur.
Præterea juxta mysticam significationem, per Joseph intelligitur Christus;4 per fratres ejus, prælati ac præsidentes. Quemadmodum ergo Joseph locutus est fratribus suis, Nisi adduxeritis fratrem vestrum minimum, non videbitis faciem meam; sic Christus suis protestatur vicariis et prælatis, quod nisi quemcumque etiam infimum, eis commissum, ei reducant, seu ad ipsum convertant, quantum in ipsis est, Salvatoris faciem per beatificam fruitionem videre nequibunt, sed pereuntium sanguis imputabitur eis. Rursus, sicut Joseph vendidit, imo et gratis dedit fratribus suis necessaria vitæ, et suo patri copiam misit; sic Christus suis vicariis dona gratiarum infundit, per quæ et ipsi spiritualiter reficiuntur, ac suos reficiunt subditos. Omneque bonum Christus, ut homo, ad Patris æterni refert honorem. Porro, per Benjamin intelligitur Paulus, ex illius semine natus, quem Christus tam intense familiariterque dilexit, quemadmodum Jacob patriarcha Benjamin filium suum; ipsique Paulo Christus tam specialiter condoluit adhuc erranti, quod vas electionis fabricavit ex eo.5
Footnotes
Chapter 95 of 104