Skip to the text

Articulus 95

EXPLANATIO CAPITULI QUADRAGESIMI QUARTI: PRÆCEPIT AUTEM JOSEPH DISPENSATORI DOMUS.

PROSECUTIO tribulationis, qua prudentissimus Joseph fratres suos industriose, pie, acriterque afflixit, describitur in isto capitulo. Præcepit autem Joseph dispensatori domus suæ, dicens: Imple saccos eorum frumento, etc. Itaque Joseph tria præcepit dispensatori: Primum, ut saccos eorum bladis impleret. Secundo, ut singulorum pecuniam poneret in summitate seu ore sacci uniuscujusque eorum, ob causas in præcedentis capituli expositione inductas. Tertio, ut ultra hoc poneret scyphum suum argenteum in ore sacci junioris, ut ex ejus deprehensione fratres alii magis affligerentur, quia sciebat quam invite sine eo redirent; vel ut experiretur, an caritatem et fidelitatem ostenderent circa fratrem suum juniorem, an potius ex invidia eum solum in tribulatione relinquerent, invidendo eidem propter honorem ei præ ipsis impensum in mensa, sicut inviderant sibi eo quod a patre plusquam ipsi diligebatur. Jamque urbem exierant, etc. Surge, inquit, et persequere viros, et apprehensis dicito: Quare reddidistis malum pro bono? hoc est, nocumentum, fraudem, ingratitudinem, pro caritate, pietate et beneficiis quæ vobis impendimus. Scyphus quem furati estis, ipse est in quo dominus meus, scilicet Joseph, augurari solet: pessimam rem fecistis, tot vitia committendo in uno facto. Fecit ille, videlicet dispensator, ut jusserat Joseph, et tamen dispensator scivit eos ab hoc facto innoxios. Conjiciebat tamen, quod dominus suus ex aliqua speciali occulta ac rationabili causa, tam insolite et secundum apparentiam injuste, se habuit circa hos viros, quia de bonitate et prudentia domini sui non dubitavit.

Sed quæritur, cur Joseph qui in Glossa vocatur sanctissimus, et quem Deus in cunctis direxit, per se et per suum dispensatorem locutus est verba hæc quæ videntur mendosa, imo mendacia perniciosa, ut est injusta imputatio furti; et præsertim cur fratrem suum præ ceteris innocentem, et qui nunquam peccavit in se, ita voluit tribulare. Aliqui dicunt, quod non oportet eum de mendacio excusare, et quod mendacium istud proprie non fuit perniciosum, quia non intendebat finaliter diffamare aut lædere eos. Sed juxta præhabita arbitror verius respondendum, quod prædicta verba protulit, proferrique fecit Joseph non affirmando, sed exercitando, probando, explorando, qualiter fratres circa Benjamin se haberent, et item juste eos pro suis excessibus expurgando, propter quod ait Glossa: Toties objecta fratribus accusatio, expiatio est venditionis fraternæ; sicque in verbis his non fuit palliata aut artificialis mentitio, quia non intendebat fratres fallere aut nocere. Porro, quod innocentem Benjamin afflixit cum aliis, non egit injuste, sed ut paulo post eumdem copiosius exhilararet, ditaret ac honoraret: et in hoc habuit typum Dei, qui in sæculo isto electos suos interdum affligit non pro eorum demeritis, sed ut gloriosius coronentur, majorique gratia nunc ditentur.

Qui responderunt: Quare sic loquitur dominus noster dispensator, ut servi tui tantum flagitii commiserint? Quare Simeon et Levi, qui tam animose et acriter sævierunt et ulti sunt stuprum sororis in Sichimitas, tam molliter et formidolose locuti sunt, quum de furto turpissimo tam evidenter, atque ut ipsi senserunt, tam mendaciter arguerentur?1 Idem de Ruben primogenito et Juda viro audace, potest inquiri. Et cur undecim fratres dispensatori non restiterunt in campo? Respondetur, quod Joseph sciens fratrum suorum audaciam atque ferociam, misit cum dispensatore comitivam robustam, imo ut aliqui putant, multitudinem armatorum, secundum Josephum autem, multos equestres: ideo fratres non audebant resistere nec loqui superbe. Deinde immunitatem suam a furto, probant per locum a majori, videlicet quia pecuniam quam absque proprio scitu reportaverant ad patrem suum, jam sponte reportaverunt ad ipsum dispensatorem. Et quomodo consequens est: quasi dicant, Nullatenus sequitur, nec apparentiam aliquam habet; ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum, id est scyphum argenteum? Apud quemcumque servorum tuorum fuerit inventum quod quæris, moriatur, id est mox occidatur, et nos erimus servi domini nostri, id est, etiam illi ex nobis apud quos non fuerit scyphus inventus, redigentur in servitutem omnimodam ejus, cujus tu dispensator exsistis. Sicque fratres isti, de conscientiæ suæ sinceritate quantum ad furtum eis objectum securi, ad graviorem obligabant se talionem quam furtum simplex in terra illa exegit, ut verba pandunt sequentia.

Qui dispensator dixit eis: Fiat juxta vestram sententiam, hoc est, non secundum totum judicii vestri rigorem, sed juxta aliquam ejus continentiam, per modum qui subditur: Apud quemcumque fuerit inventum quod quæro, ipse sit servus meus, non solum spontanea, sed necessaria subjectione pro sua culpa; vos autem apud quos scyphus non invenietur, eritis innoxii, id est, innocentes ab hoc furto apparebitis, ac libere recedetis. Itaque festinato, id est celeriter, quasi nihil timentes de sua deprehensione in furto, deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli saccos suos; quos scrutatus, incipiens a majore, scilicet primogenito, quasi nihil sciret de exsistentia scyphi in sacco junioris, et ne videretur id scire, si a juniore incepisset scrutari: atque, ut Josephus recitat, fratres increpabant servum Joseph, quod eos a processu sic impediret; invenit scyphum in sacco Benjamin. At illi scissis vestibus, etc., quod consuetudinis fuit antiquis, in tribulationibus adversitatibusque præcipuis; reversi sunt in oppidum cum vehementi confusione, quasi publice deprehensi in furto, qui jam cum grandi exierunt lætitia, quia hucusque eis prospere successit in isto itinere, et quia cum Simeone revertebantur: et quoniam ipsi fratrem suum Joseph pro tam vili pretio vendiderunt, merito confusionem hanc toleraverunt. Josephus refert, quod equites sumpserunt Benjamin secum, quem fratres sequebantur.

Primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph: quia excusatio Benjamin, seu etiam pœna ipsi Benjamin infligenda, magis pertinebat ad Judam, quoniam obligavit se, et fidejussit pro eo; fuit quoque inter fratres suos prudentior, fortior atque facundior. Necdum enim de loco abierat, id est, Joseph nondum recesserat de loco, in quo fratres suos licentiavit, et a quo dispensatorem suum misit post eos. Sciebat quippe protinus eos cum grandi nimis mœrore, ruboreque redituros. Omnesque, scilicet undecim fratres, ante eum in terram pariter corruerunt, ut flecterent eum ad compassionem et gratiam. Quibus ille ait: Cur sic agere voluistis? quasi dicat: Graviter prorsus peccastis, quia scienter et ex proposito hoc fecistis, quum ego tam benevolus fuerim vobis. An ignoratis, quod non sit similis mei in augurandi scientia? tanquam dicat: Etsi non ex timore Dei et honestatis amore, tamen ex consideratione excellentiæ meæ in arte auguriæ, per quam possum occulta cognoscere, debuistis retrahi ab hoc furto.

Circa hæc quæritur primo: Cur pius et mitis Joseph fratres suos tribulavit tam diu ac acriter, quum perfectionis videatur esse majoris, pœnam et culpam simul dimittere. Secundo, an veraciter dixit, non esse similem sibi in augurandi scientia. Tertio, quid sit scientia augurandi.

Respondendum ad primum, quod in singulari et privata persona commendabilius est, ut injuriatoribus ignoscat propter Deum pœnam et culpam, quam culpam dumtaxat, dummodo ex hoc non oriatur nocumentum rei publicæ, nec jactura seu conculcatio justitiæ, nec injuriatores fiant ad injuriandum procliviores. Alioqui laudabilius est quærere ultionem ex caritatis affectu et zelo justitiæ. Fratres autem Joseph, peccatum suum in ipsum Joseph commissum, non satis recognoverunt, nec digne pœnituerunt: ideo melius fuit quod eos sic expurgavit. Denique Joseph fuit judex et princeps fratrum suorum ex ordinatione divina, quod scivit ex visionibus sibi a Deo ostensis: idcirco non debuit impunitum relinquere ipsorum excessum, in quantum graviter offenderant Deum; neque injuriam sibi illatam, in quantum per illam fuerunt causa tam diuturnæ ac molestissimæ contristationis patris eorum. Hinc Thomas in secunda secundæ, quæstione 67: Circa judicem, inquit, duo pensanda sunt: Primum, quod inter accusatorem et reum mediare et discernere habet; secundum est, quod non propria, sed publica auctoritate hoc facit. Et ex horum utroque potest impediri a pœnæ relaxatione: primo ex parte accusatoris, ad cujus jus aliquando pertinet ut reus puniatur, videlicet propter injuriam accusatori illatam, cujus relaxatio non stat in arbitrio judicis, qui tenetur unicuique jus suum conservare et exhibere; secundo ex parte publicæ auctoritatis, cujus fungitur vice, ad cujus bonum spectat ut malefici puniantur: sed hoc in supremo judice ac principe terræ locum non habet, cui commissa est plenaria rei publicæ potestas. Nam judex inferior non potest reum absolvere contra legem sibi a suo superiore præfixam, sed princeps potest absolvere reum, si placet injuriato, dummodo ipse princeps viderit hoc rei publicæ non esse nocivum. Hæc Thomas.

Insuper Joseph ex aliis rationabilibus causis sic fratres suos afflixit, quas tangit Augustinus dicendo: Movet quid sibi velit, quod Joseph fratres suos toties ludificavit, antequam eis aperiret quis esset, et tanta eos exspectatione suspendit: quod quamvis tanto suavius sit dum legitur, quanto inopinatius factum est illud cum quibus agitur, tamen gravitatem sapientiæ illius non decuisset, nisi in eo quod quasi ludo egit, magnum aliquid significaretur. Puto ergo non negligenter considerandam tantam miseriam in perturbatione fratrum suorum, qualiter Joseph tenuit eos quamdiu volebat, et quanta voluit mora protraxit, faciens eos tanto plus calamitosos, quanto plus futuram mox eorum lætitiam attendebat. Quodque agebat ut eorum gaudium differretur, ad hoc agebat, ut dilatione cumularetur, tanquam non essent condignæ passiones tantilli temporis ad futuram exsultationem eorum, cognito fratre quem a se perditum æstimabant.

Rom. vii, 18.

Ad secundum Augustinus respondet, quod Joseph dixit jocose, non seriose, non esse similem sui in scientia augurandi. Verumtamen potuit esse quod fuerit valde peritus in ista scientia, ita quod scivit qualiter exerceretur, quod sine peccato potuit sciri, non tamen exercuit eam: quemadmodum de Moyse ait Scriptura, quod eruditus est omni scientia Ægyptiorum;2 sic tale quid potest de Joseph sentiri, qui ab anno suæ vitæ septimodecimo adhuc perdocilis puer inter Ægyptios mansit. Sed quod dispensator dicebat, quod in scypho illo dominus suus augurari soleret, aut non vere, aut jocose prolatum est, nisi forte quandoque simulatorie egerit hoc. Tamen secundum Rabbi Paulum, in Hebræo habetur: An ignoratis quod homo similis mei possit per augures talia scire?

Ad tertium Thomas respondet in secundæ, quæstione 95, quod scientia augurandi est ars præcognoscendi futura sive secreta per motus, garritusque avium. Motus autem et garritus ac similes avium dispositiones, manifestum est non esse causas futurorum eventuum: ideo si ex eis futura aliqua præcognoscantur, hoc est secundum quod sunt effectus quarumdam causarum, quæ causant aut prænoscunt futuros effectus. Causa autem operationum brutorum, est quidam instinctus quo moventur per modum naturæ, quia non habent actus sui dominium. Talis autem eorum instinctus est duplex: unus, qui procedit ex causa corporali, scilicet corpore cœlesti aut aere continente, quorum influentiis bruta subduntur, quia non habent nisi sensitivam animam et vires organicas. Sicque actus brutorum possunt esse signa aliquorum effectuum futurorum, in quantum dispositioni corporis cœlestis ac aeris conformantur. Hæc autem consideratio extendi non debet ad actus intellectus ac voluntatis, sed solum ad ea quæ ad hujusmodi bruta aliquo pertinent modo. Consequuntur enim bruta ex corporibus cœlestibus dispositioneque aeris naturalem cognitionem et instinctum ad ea, quæ eorum naturæ necessaria sunt, ut sunt immutationes per ventos ac pluvias. Propter quod scriptum est in Jeremia: Milvus in cœlo cognovit tempus suum.3 Sicque licitum est considerare avium garritus ac motus ad talia præscienda, ut si quis dicat, pluviam cito futuram, quia audivit corniculam sæpius crocitantem. Alio modo instinctus brutorum est a causa spirituali, puta a Deo, ut patet de columba quæ super Christum baptizatum descendit, et de corvo qui pavit Eliam;4 vel a dæmonibus qui Deo juste permittente utuntur brutis ad homines decipiendos.56 Itaque hujusmodi divinatione seu augurio uti, ultra quam se extendit secundum cursum naturæ aut ordinem divinæ providentiæ, superstitiosum est. Hæc Thomas. Aliqui tamen dicunt, quod augurium sumitur hic extense, prout se extendit ad divinationem quæ fit in ense et speculis, in quibus diabolus imprimit et apparere facit imagines rerum, quas monstrat superstitiosis.

Cui Judas: Quid respondebimus, inquit, domino meo, id est tibi nos impetenti? vel quid loquemur, aut juste poterimus obtendere, id est tuæ accusationi opponere? quasi dicat: Quamvis in veritate simus ab hac culpa innoxii, ita tamen res se habet, et sic undique sumus conclusi, quod non habemus excusationem coram hominibus apparentem. Ideo subditur: Deus invenit iniquitatem servorum suorum, hoc est, justo Dei judicio contingit nobis vexatio ista propter aliqua peccata nostra occulta, quorum punitionem Deus distulit usque nunc. En omnes servi sumus domini mei, et nos et ille apud quem inventus est scyphus, id est, tam ille, quam nos qui fuimus in ejus societate, videmur subjiciendi servituti tuæ perpetuæ, propter hoc factum. Hæc est enim consuetudo et lex, quod socii furis simul puniuntur cum eo, præsertim si de furto ejus sint conscii. Respondit Joseph: Absit a me ut sic agam, id est tam rigorose; qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus. Vos autem abite, etc. Ex his apparet, quod furtum simplex non puniebatur in Ægypto tunc corporali morte, sed servitute, quæ est mors civilis. Hæc quoque dixit Joseph, ut experiretur caritatem et fidelitatem fratrum ad Benjamin, an scilicet dimitterent eum solum in captivitate.

Accedens autem propius Judas, confidenter ait. Confidentiam illam peperit puritas conscientiæ de immunitate objecti facinoris. Nempe ut in libro Sapientiæ legitur, Quum sit timida nequitia, dat testimonium condemnationis:7 semper enim præsumit sæva, perturbata conscientia. Et alibi scriptum est: Justus quasi leo confidens. Oro, domine, audi me, ut loquatur servus tuus, etc.8 Tu es enim post Pharaonem dominus meus. Pharao non erat rex aut dominus terræ Chanaan, nec habitatorum ipsius, et per consequens, nec fratrum Joseph ordinaria jurisdictione, sed potius quadam spontanea aut etiam necessaria illorum subjectione, præsertim quamdiu erant in terra dominationis ipsius. Interrogasti prius servos tuos: Habetis patrem aut fratrem? et nos respondimus tibi domino meo. Loquitur Judas multum humiliter ac reverenter, ad captandum benevolentiam domini sui, quem aliquando ita contempsit, quod non poterat ei quidquam pacifice loqui. Est nobis pater senex, et puer parvulus, etc., id est juvenis frater, puer patris nostri, qui comparatione fratrum, dicitur parvulus seu minimus, quia ultimo natus, cujus uterinus frater est mortuus, secundum quod æstimamus; et ipsum solum habet mater sua, etc. Quomodo verum est hoc, quum Rachel mater Benjamin fuerit mortua quando hæc dicebantur? Respondetur, quod iste est sensus: Ipsum solum habet mater sua, id est, iste Benjamin est solus ex matre sua superstes ac vivus. Potest etiam dici, quod sicut parentes non penitus amittunt filios bonos ante se morientes, quia de Job ait Scriptura, quod Dominus addidit ei omnia duplicia, et tamen post suam sanationem non habuit, nisi septem filios sicut et ante;9 sic parentes boni qui ante suam sobolem moriuntur, non perdunt, sed adhuc habent eamdem, quum immortalis sit anima, et electi tandem sint feliciter congregandi in unum.

Porro, in hac recitatione et excusatione Judæ, multa leguntur verba esse præhabita inter Joseph et fratres ejus in primo eorum ad eum ingressu, quæ non sunt ante descripta, sed gratia brevitatis omissa, hicque suppleta. Nec enim Judas audebat scienter coram Joseph loqui mendacium, quod Joseph potuit scire esse mendacium. Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer, scilicet Benjamin, defuerit, quum anima illius ex anima hujus pendeat, etc., id est, corporalis animalisque vita patris nostri dependeat ex vita sui carissimi Benjamin, ita quod ex eo in adversitate relicto aut mortuo, pater noster vivere diu non posset. Ista ratio Judæ sumpta fuit ex dispositione sui patris, quatenus Joseph tanta caritate patris ad filium considerata, attenta quoque magnitudine periculi, quod patri tam amoroso imminebat ex derelictione filii sui, acquiesceret suæ petitioni qua petivit pro Benjamin in servitute teneri. Deinde Judas ad idem inducit duo motiva ex parte sui: primum est, quia fidejussit pro Benjamin, quod eum reduceret, vel saltem reduci procuraret, quantum sibi possibile esset. Secundum, quia malebat in captivitate teneri, quam præsens ac testis adsistere calamitati quæ erat suum patrem oppressura, si Benjamin non rediret. Itaque ait: Ego proprie, id est solus præ aliis, servus tuus sim, qui in meam hunc recepi fidem, etc. Non enim possum licite ac honeste redire ad patrem, absente puero, etc. Littera plana est.

Sed circa hæc duo dubia oriuntur. Primum est, cur fratres videntes ipsum Benjamin tam singulariter amari a patre, non oderant eum, sicut oderant Joseph. Respondendum, quod solus amor præcipuus patris sui ad Joseph, non fuit totalis causa odii eorum in Joseph, sed et aliæ plures causæ in expositione capituli tricesimi septimi introductæ, quæ causæ non habuerunt locum in Benjamin.10 Insuper, viderunt patrem suum tam miserabiliter inconsolabiliterque afflictum ex amissione Joseph, quod tandem doluerunt se eum ex odio vendidisse, imo et odisse. Secundum dubium est, cur Judas vir industriosus, non dixit pro sui fratris excusatione, quod aliquis ex familia Joseph posuisset forsitan scyphum in sacculo fratris sui. Dicendum, quod quamvis probabile sit eum hoc bene cogitasse, non tamen audebat hoc dicere, quia timebat per hoc causam suam plus pejorare, et dispensatorem contra se provocare, ipsumque patremfamilias de sua familia diffamare.

Postremo, quamvis totum hoc factum Joseph, prudenter ac pie ex divina inspiratione sit factum, possumus tamen considerare ex isto, quam multa mala fiant in mundo per circumventores, simulatores et callidos, contra simplices atque innoxios; ita quod innocentes, quamvis de suæ conscientiæ sinceritate sint tuti, nullam tamen evadendi inveniant viam.

Footnotes

  1. Gen. XXXIV, 25. ↩

  2. Act. vii, 22. ↩

  3. Jer. vii, 7. ↩

  4. III Reg. xvii, 6. ↩

  5. Jer. viii, 7. ↩

  6. Rom. viii, 18. ↩

  7. Sap. xvii, 10. ↩

  8. Prov. xxviii, 1. ↩

  9. Job xlii, 10, 13. ↩

  10. Gen. xxxvii, 2, 11. ↩

Chapter 96 of 104