Articulus 96
EXPOSITIO CAPITULI QUADRAGESIMI QUINTI : NON SE POTERAT ULTRA COHIBERE JOSEPH.
MODO describitur, qualiter præelectus hic Joseph notificavit se fratribus suis. Non se poterat ultra cohibere Joseph ab ostensione et signis affectionum suarum, neque a declaratione suæ notitiæ. Jam enim satis diu ac vehementer, imo et prudentissime afflixerat fratres suos : viditque eos in extremis angustiis positos, et de suis præteritis injuriis, fratri suo, videlicet sibi, illatis, valde dolentes. Expertus demum fuit jam copiose fidelitatem et caritatem eorum ad Benjamin atque ad patrem eorum, quem etiam novit in maximis curis ac doloribus constitutum. Hinc valde condoluit eis, potissimum patri suo ac Benjamin. Verba quoque Judæ fuerunt tam amorosa et rationabilia, quod omnes qui aderant, poterant considerare eos non esse furti reos, nec quemquam eorum. Multis coram adstantibus, puta Ægyptiis, præsertim domesticis Joseph, qui adstiterunt spectaculo illi. Eratque lamentabile satis et miserabile, videre undecim fratres carnales, fortes ac juvenes viros, in tantis angustiis constitutos, quorum unus pro alio rogabat puniri in terra aliena, in qua et patris sui afflictiones magis quam proprias calamitates ac diffortunia doluerunt. Unde præcepit ut cuncti egrederentur foras, scilicet extra domum seu atrium in quo ista fiebant; et per Cunctos istos, intelliguntur Ægyptii. Forte enim permisit filios suos aut conjugem remanere in domo, aut etiam esse præsentes. Nam subditur, et nullus interesset alienus agnitioni mutuæ. Nam et ipse Joseph (ut moris est magnatum) erubuit coram extraneis vehementer plorare, nec prima facie voluit sua secreta pandere eis, præsertim qualiter venditus fuerat a fratribus, ne et fratres sui ex hoc coram Ægyptiis confunderentur, despicerentur, aut vexationem incurrerent.
Elevavitque vocem suam cum fletu alte et lacrimose loquendo, quum tamen (ut reor) proposuerit. basse loqui; sed repentina ac intensissima inflammatio, alteratio, liquefactio sui cordis, et pietatis caritatisque motus, improvise vicit ac impulit eum ad loquendum tam lugubriter et sonore: quam vocem audierunt Ægyptii, qui quamvis essent expulsi, tamen ex curiositate manserunt prope januam sive parietem, ita quod verba Joseph potuerunt audire; omnisque domus Pharaonis, id est cuncti domestici regis: non quod statim et immediate audierunt vocem hanc Joseph, sed perceperunt ab eis, qui personaliter audierunt, et forte quidam de domo regis erant ibidem præsentes; et dixit fratribus suis: Ego sum Joseph. Adhuc pater meus vivit? Quum dixisset, Ego sum Joseph, statim convertit se ad memoriam patris sui, quatenus vehementiam inflammationis ac alterationis sui cordis temperaret loquendo de patre, de cujus vita gaudebat. Nempe quod ait, Adhuc pater meus vivit? dixit, non quasi ex dubitatione quærendo, sed potius vitæ patris et futuræ consolationi ipsius congratulando. O quantus stupor et pavor, quanta admiratio et alteratio impleverunt corda Patriarcharum ex inopinatissimo verbo fratris, quem vel mortuum, vel in servitute vili ac gravi viventem putabant, dicentis: Ego sum Joseph! Ego, inquam, quem in tanto honore et gloria cernitis, cui vos toties prostravistis, inclinastis, humiliastis, in cujus potestate nunc positi estis, sum Joseph quem ita tractastis.
Non poterant respondere ad id quod interrogavit seu rememoravit, dicendo, Adhuc pater meus vivit, fratres nimio timore perterriti. Magna namque et rara ac penitus insperata, dum subito sentiuntur, timorem incutiunt. Nam et turbæ, visis Christi miraculis, timuerunt. Discipuli quoque, eo post resurrectionem ipsis apparente, conturbabantur ac terrebantur: quanto magis fratres Joseph, qui tantam fecerant injuriam fratri, quem in tanta potestate et eminentia viderunt ad oculum?
Ad quos ille, volens perterritos consolari, clementer: Accedite, inquit, ad me. Voluit autem eis aliqua dicere, quæ non volebat audiri ab aliis, imo nec ab uxore ac filiis. Et quum accessissent prope: Ego sum, ait, Joseph frater vester, quem vendidistis in Ægyptum. Non ait, In Ægypto, sed, In Ægyptum, id est ad hoc ut longe a terra Chanaan ducerer in Ægyptum. Nolite pavere quod injuriam mihi a vobis illatam magis ulciscar; nec vobis durum, id est enorme et afflictivum, esse videatur, quod vendidistis me in his regionibus, id est ad hoc quod detinerer in Ægypto, in qua sunt aliquæ regiones particulares contentæ ac ei subjectæ; vel, In his regionibus, id est in una harum regionum pertinentium ad posteros Cham, scilicet in terra Chanaan, quæ sicut et Ægyptus, ad
Matth. IX, 8.
Luc. XXIV, 37. posteros Cham pertinebat. Unde et de Ægypto fertur in Psalmo, Et intravit Israel in Ægyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham. Denique venditio Joseph fuit enorme peccatum et gravis afflictio:1 ideo Joseph non admonuit fratres parvipendere suum peccatum, sed ne venditionem illam considerarent solum ut rem vitiosam ac duram in se, sed ut occasionem magni boni ex ea secuti, ne putarent quod ipse Joseph dure et ægre eam acciperet: ideo subditur, Pro salute enim vestra, id est pro conservatione vestra in tempore hujus caristiæ, misit me Deus ante vos in Ægyptum, id est, a vobis me vendi, et ante vos in Ægyptum duci permisit, imo et fecit. Nam actio illa venditionis et perductionis, quantum ad suam entitatem, fuit effective a Deo, a quo est omne esse, omne posse, et agere universum; obliquitas vero et perversitas actionum illarum, fuit a voluntate humana inordinata. Deus autem causavit actus illos recta intentione ac fine salubri, ut scilicet Joseph in Ægypto exaltaretur, et per eum aliis subveniretur: nec Deus permisisset actus illos fieri, in quantum fuerant mali, nisi voluisset ac potuisset ex eis elicere bona, quemadmodum in Enchiridion loquitur Augustinus: Tam bonus est Deus, quod non sineret fieri mala, nisi vellet ex eis elicere bona. Biennium est enim quod cœpit fames esse in terra, hoc est caristia, quæ causa est famis in pauperibus, seu non habentibus competentiam; et adhuc quinque anni restant, in quibus nec arari poterit, nec meti, etc. Verumtamen infra habetur, quod intra quinquennium istud Ægyptii araverunt, seminaverunt, et messuerunt proprias terras: ideo verba ista sunt intelligenda, quod intra quinquennium restans non poterat terra illa convenienter ac solito modo coli, imo post magnum agriculturæ laborem protulit fructum parvum. Quod autem permodicum est, pro nihilo reputatur.
Non vestro consilio, supple, tantum aut principaliter, sed Dei voluntate huc missus sum. Deus enim fuit causa effectiva illius perductionis, quantum ad suum esse; et causa permissiva ejusdem, quantum ad suam deformitatem: imo ex valde speciali atque multiplici causa Deus sic ordinavit, juxta illud in Psalmo, Misit ante eos virum, in servum venundatus est Joseph. Qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum domus ejus, ac principem in omni terra Ægypti:2 hoc est, Deus per gratiam prophetiæ mihi infusam, et per sapientiam atque prudentiam mihi desuper datas, ita fecit me reputari ac sublimari a Pharaone, quod habet ac veneratur me quasi proprium patrem, et acquiescit omni consilio meo, ac suis domesticis prætulit me; imo toti regno suo me ita præposuit tanquam principem vicarialem, quod uno tantum solio regni me præcedit. De hoc sublimius aliquid canit Psalmista, loquens de Pharaone et Joseph: Constituit eum dominum domus suæ, et principem omnis possessionis suæ, ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret.3 Unde de exaltatione ipsius Joseph per sapientiam, in libro Sapientiæ legitur: Hæc (scilicet sapientia) venditum justum non dereliquit, descenditque cum illo in foveam, donec afferret illi sceptrum regni.4
Præterea quidam dicunt, superfluam Nili inundationem fuisse tantæ sterilitatis causam in Ægypto. Contra quod objiciunt alii, quod etiam in terra Chanaan aliisque provinciis fuit sterilitas: ideo dicunt, quod nimia siccitas fuit causa tantæ sterilitatis, tam in Ægypto quam alibi. Sed qui vult primam opinionem defendere, dicere potest quod sicut in Ægypto inundatio nimia Nili, sic alibi inundatio vehemens pluviarum sterilitatem induxit.
Festinate, et ascendite ad patrem meum, quia terra Chanaan situ altior est Ægypto, et dicetis ei: Hæc mandat filius tuus Joseph: Deus fecit me dominum universæ terræ Ægypti, dominum non principalem, id est, per Pharaonem me fecit præfici toti Ægypto, juxta sensum præhabitum. Descende ad me, ne moreris, et habitabis in terra Gessen : illa enim terra fuit pars A Ægypti multum fertilis, et pro gregibus apta pascendis, ut infra habetur. Nuntiate patri meo universam gloriam meam, etc., id est famam, excellentiam atque lætitiam. Non ex vanitate, aut jactantia dixit hoc sanctus Joseph, sed quasi gratus Deo, pro patris sui consolatione, ut quo major patris sui fuit mœror ex Joseph amissione, eo major esset ejus consolatio ex ipsius recuperatione.
Auditumque est, et celebri sermone vulgatum in aula regis, id est, quidam notabiles solenniter nuntiaverunt regi et ejus domesticis : Venerunt fratres Joseph. Et gavisus est Pharao, atque omnis familia ejus. Rex enim et omnes principes ac subditi ejus, diligebant ipsum Joseph, tum propter amabilitatem, pietatem, sapientiam, ceterasque virtutes ipsius, tum quia per eum tanta bona evenerunt ipsis ex providentia Dei : idcirco gavisi sunt, quod habuit undecim fratres, viros bene dispositos, robustos ac pecuniosos. Hoc enim pertinebat ad honorem Joseph, et valde honorificum fuit ei, quod fuit a fratribus suis in tanta gloria et potestate inventus. Circa hoc scribit quidam : Licet Pharao et omnis familia ejus diligeret Joseph propter bona quæ fecit eis, tamen erat eis turpe, quod ipse servus emptitius et eductus de carcere, habuit tam magnum in regno dominium. Istud non videtur idonee dictum : primo, quia jam perceperunt, quod Joseph erat injuste incarceratus. Secundo, quia noverunt eum in pueritia venditum non pro culpa, nec ex parentum suorum inopia. Tertio, quia sciverunt eum plenum spiritu Dei, et per dona divina digne ac juste promotum ad principatum : ideo fuit toti regno honor præcipuus, quod post regem habuit principem in omni sapientia ac virtute tam eminentem ; et apud antiquos talia plus reputabantur ac honorabantur in præsidentibus, quam nobilitas carnis. Filia quoque principis militum, et pro tunc summi antistitis Ægyptiorum, fuit ipsius Joseph uxor.
Deinde in littera recitatur, qualiter Pharao commisit Joseph, ut patrem suum cum omnibus suis faceret in Ægyptum descendere. Dixitque ad Joseph Pharao, ut imperaret, etc. Ego dabo vobis omnia bona Ægypti, id est sufficientiam, imo et abundantiam omnium divitiarum Ægyptiarum, seu quædam de omnibus, ut comedatis medullam terræ, etc., id est delicatiores et optimos fructus ac cibos Ægypti. Singulis quoque fratribus proferri, id est ex bonis suis dari, jussit binas stolas; Benjamin vero fratri suo uterino ac prædilecto, dedit trecentos argenteos nummos, quorum valor nobis ignotus est, cum quinque stolis optimis : tantumdem pecuniæ et vestium mittens patri, etc., si forsitan indigeret, quia pro bladis jam multa exposuit; magis tamen in signum amoris et opulentiæ suæ creditur hoc fecisse. Stola (ut in Scholastica habetur historia) dicitur ἀπὸ τοῦ τηλοῦ, quod est longum, quasi vestis talaris. Dimisit ergo fratres suos, id est abire fecit, et proficiscentibus ait : Ne irascamini in via. Hoc dixit, ne inter se contenderent de venditione Joseph, in qua unus habuit majorem culpam quam alius, vel de hoc quod quidam eorum volebant eum occidere, sicque se invicem accusando et excusando in talibus, litigarent.
Qui, etc., venerunt, etc., ad patrem suum, etc., dicentes : Joseph filius tuus vivit adhuc in carne, qui multo salubrius per gratiam et virtutes vixit in mente ; et ipse dominatur in omni terra Ægypti : dominatione administrationis et ordinatæ prælationis, quæ ordinatur ad bonum commune inferiorum, non dominatione fastus atque tyrannidis, quæ ad propria commoda retorquetur. Quo audito Jacob, quasi de gravi somno evigilans, hoc est, de profundo inveterati mœroris parumper respirans, tamen non credebat eis prima assertione. Nempe quæ multum læta ac prospera sunt, si ante fuerunt insperata, aut parum sperata, non aut vix creduntur quando denuntiantur. Primo, quoniam menti inoritur subito subitanea quædam formido, ne forte sit aliter, sicque facilem credulitatem sequatur recens ac major afflictio. Secundo, quoniam insperata non creduntur faciliter, nisi per effectum aut evidentiam facti. Mens quoque humana non mutatur faciliter de extremo in extremum, nisi per medium. Illi econtra referebant omnem ordinem rei: hoc est, qualiter Joseph in Ægyptum per venditionem devenit, et qualiter ibi exstitit sublimatus, et cetera quæ viderunt ac passi fuerunt; atque in argumentum veritatis ostenderunt dona eis data, et reliqua sibi a Joseph missa. Quumque Jacob vidisset plaustra, etc., revixit spiritus ejus, id est, de vehementi tristitia ac desolatione, quæ mortis imagines sunt, ad vivacitatem et jucunditatem reversus est, et ait: Sufficit mihi, pro consolatione longi mœroris mei, et quoad id quod in hac vita de exterioribus rebus potissimum opto, si adhuc Joseph filius meus vivit, etc., hoc est, vita ipsius bona et prospera, ad hæc mihi sufficiens est. Quasi dicat: Injuriam sibi factam, et eminentiam ejus tam magnam pertranseo.
Præterea, juxta spiritualitatem, per pietatem, caritatem et beneficia Joseph in fratres suos, etiam transgressores: significatur pietas, dilectio et beneficentia Christi in Christianos, quamvis ingratos, dummodo vere pœniteant; imo et impœnitentes frequenter per adversa ad suorum recognitionem excessuum industriosissime trahit.
Footnotes
Chapter 97 of 104