Skip to the text

Articulus 97

ELUCIDATIO CAPITULI QUADRAGESIMI SEXTI : PROFECTUSQUE ISRAEL CUM OMNIBUS QUÆ HABEBAT.

DESCENSUS Jacob patriarchæ ac suorum in Ægyptum, in capitulo isto describitur. Profectusque Israel, scilicet Jacob, cum omnibus quæ habebat, scilicet domesticis, qui in isto numerantur capitulo, et possessionibus suis, venit ad puteum Juramenti: de quo puteo dictum est in expositione capituli vicesimi primi. Ibi namque Abraham atque Abimelech inierunt fœdus pacis et amicitiæ cum juramento, et est juxta Bersabee, fuitque via Jacob recta per locum illum.1 Voluit quoque illuc divertere ac dormire, ut offerret ibi hostias Deo, et orationi insisteret, quoniam Abraham diu habitavit ibidem, et invocavit ibi nomen Dei æterni, sicut præallegato narratur capitulo;2 quemadmodum etiam dum ivit ad Mesopotamiam, divertit ad montem Moria, in quo Abraham filium suum Isaac immolavit, ut illic orationi ac devotioni vacaret. Et mactatis ibi victimis

C Deo patris sui Isaac, id est, postquam in loco illo ante noctem occidisset et obtulisset Deo animalia quædam munda ac immolatitia, sicut in lege naturæ fieri consuevit, et Abel, Noe, et Abraham cum aliis, fecisse leguntur, audivit eum per visionem nocte vocantem se. Istud videtur de interiori auditu intelligendum: qui auditus versatur circa internam allocutionem, cujus intellectio est interior visio. Sic ergo audivit auditu mentali Deum, vocantem se vocatione interiori per visionem seu apparitionem internam, qua ei apparuit per angelum sanctum, per cujus ministerium omnia ista in persona Dei fiebant: sicque revelatio ista facta est in somno per visionem imaginariam aut intellectualem. Si autem facta est in vigilia, exponi hæc possent de exteriori auditu atque sensibili allocutione facta per visionem seu apparitionem angelicam, intus aut etiam foris exhibitam. Et ut fertur in Glossa: Merito Deus ostendit se et allocutus est Jacob, in hoc loco pacis ac amicitiæ initæ. Et dicentem sibi: Jacob, Jacob. Repetitio nominis, est signum dilectionis, et excitatio attentionis. Cui respondit: Ecce adsum, quasi loquens cum Samuele:3 Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Et cum Psalmista:4 Audiam quid loquatur in me Dominus Deus.

Ait illi Deus per angelum: Ego sum fortissimus, quia omnipotens, Deus patris tui, cujus respectu infirma ac imbecillis est omnis creatura. Noli timere, descendere in Ægyptum. Dicunt aliqui, quod Jacob timuit illuc descendere, quoniam senex erat ac debilis, et ne contingeret eum sepeliri in Ægypto, quum cuperet in spelunca duplici cum suis patribus sepeliri. Ego autem potius credo, quod cum omni aviditate et jucunditate illuc descendit, quasi carissimum filium ibi visurus in gloria, et sufficientiam habiturus ibidem cum omni sobole sua; nec propter debilitatem aut senium formidavit iter illud peragere, quia in curru convenienti ac molli sedebat. Scivit quoque se posse disponere de reductione corporis sui, et sepelitione ejus in spelunca præfata. Sed forsitan ideo magis timebat, quia sciebat qualiter Deus diu ante prædixerat Abrahæ, qualiter posteri essent affligendi in terra Ægypti: ideo Dominus consequenter promittit ei reductionem suæ posteritatis ad terram promissionis. Quia in gentem magnam faciam te ibi, id est, sobolem tuam multiplicabo in Ægypto copiosissime. Ego descendam tecum illuc, id est, per totum iter istud gratiose adero tibi, teque custodiam, et ego inde adducam te revertentem, id est, posteros tuos inde reducam ad terram quam promisi tibi eis daturum. Joseph quoque ponet manus suas super oculos tuos, id est, superstitem eum relinques, quoniam claudet oculos tuos quum obieris.

Surrexit autem Jacob a puteo Juramenti, etc., juxta quem immolavit, dormivit, visionemque habuit; venitque in

Ægyptum cum omni semine suo, non simpliciter cum omni semine suo, quoniam Joseph et filii ejus jam ante in Ægypto fuerunt, sed cum omni semine suo, quod secum in terra Chanaan usque tunc habitavit; filii ejus et nepotes, videlicet filii filiorum suorum; filiæ: Jacob non habuit nisi unicam filiam a se immediate natam, scilicet Dinam: quæ cum neptibus patris sui, Filiæ ejus dicuntur; et, pro id est, cuncta simul progenies.

Deinde exprimuntur in littera duodecim filii Jacob cum filiis suis, et plana est littera, demptis aliquibus verbis. Nominatis quippe sex filiis Liæ, et filiis filiorum illorum, subjungitur hic: Hi filii Liæ, quos genuit in Mesopotamia cum Dina filia sua. Quod quidam exponunt non solum de immediatis filiis Liæ, sed etiam de filiis filiorum qui nominantur in textu, qui tamen filii filiorum non sunt in Mesopotamia, sed in Chanaan nati: quod solvunt, dicentes quod ideo filii filiorum dicuntur in Mesopotamia nati, quia patres eorum sunt geniti ibi. Quod videtur improprie dictum: sic etenim dici posset, quod etiam filii Joseph essent in Mesopotamia generati, quia pater eorum generatus est ibi. Idcirco quod dictum est, Hi filii Liæ, aptius referendum videtur ad sex filios ejus præfatos. — Insuper in verbis textus frequenter ponitur pars pro toto, videlicet anima pro homo. Dicunturque egressæ animæ de femore Jacob, quia homines ex ipso Jacob per generationem egressi sunt, quantum ad carnem; nec anima rationalis ex traduce est, nec de potentia materiæ educta, sed a Deo per creationem infunditur. Filii Benjamin, etc. Quocirca notandum, quod decem fuerunt filii Benjamin, quamvis in textu videantur tantummodo novem poni. In summa enim concluditur: Hi filii Rachel, quos genuit Jacob: omnes animæ quatuordecim, in qua summa includuntur Joseph et Benjamin. Quum ergo Joseph non habuerit nisi duos filios, oportet quod ibi fuerint decem filii Benjamin: aliter summa non excresceret usque ad quatuordecim. Porro, quod in textu non videntur nisi novem filii Benjamin nominari, contingit ex hoc, quod duo nomina Hebraica scribuntur ibi ut unum nomen, videlicet Ophim. Sunt quoque hic nomina quædam, quæ primo Paralipomenon libro aliter exprimuntur, vel quia personæ erant binomiæ, aut eadem nomina diversimode terminantur seu inchoantur.5 Rursus in littera dicitur: Filii Dan, Husim; ubi plurale ponitur pro singulari, quoniam Dan non nisi unum habuit filium, a quo tamen in Ægypto propagata est magna tribus.

Cunctæ animæ quæ ingressæ sunt Ægyptum cum Jacob, et egressæ de femore ejus, sumendo partem pro toto, ut tactum est; absque uxoribus filiorum: quæ uxores non fuerunt natæ ex semine Jacob, ideoque exceptio ista non est propria, vel refertur ad id dumtaxat quod dictum est, Cunctæ animæ quæ ingressæ sunt cum Jacob in Ægyptum; fuerunt sexaginta sex. Istud, videlicet quod Jacob ingressus est Ægyptum cum sexaginta sex personis ex suo semine natis, in se ipso facile est, faciliterque probatur. Jam enim in textu præhabitum est, quod filii Liæ fuerunt triginta tres, nomine filiorum intelligendo etiam nepotes; et simili modo filii Zelphæ fuerunt sedecim, filii Rachel quatuordecim, filii Balæ septem, qui simul sunt septuaginta, qui ex Jacob sunt geniti; sed isti omnes non intraverunt cum eo Ægyptum, quoniam duo filii Judæ, videlicet Her et Onan, jam ante in terra Chanaan obierunt; Joseph quoque et duo filii ejus fuerunt ante Jacob in Ægypto: sicque de numero illo septuagenario remanent sexaginta quinque, qui cum Jacob Ægyptum ingressi sunt, de femore ejus: quibus si Dina filia ejus addatur, sunt sexaginta sex.

Verumtamen circa hæc oritur quæstio, ut videtur, difficilis. Dicitur enim in textu, Omnes animæ filiorum ejus, videlicet Liæ, et filiarum triginta tres: et tamen soli filii Liæ, sunt triginta tres, ut computantibus patet. Ruben namque habuit filios quatuor, Simeon sex, Levi tres, Judas quinque, Phares filius Judæ duos, Issachar quatuor, Zabulon tres: ergo in littera superflue additur, et filiarum; vel summa est diminuta, quia cum filiabus, id est cum Dina filia Liæ, accipiendo plurale pro singulari, fuerunt animæ seu personæ illæ triginta quatuor. Ad hoc dicendum videtur, quod numerus major non excludit, sed ponit minorem; nec tamen summa in littera expressa, est diminuta, quia principales personas (id est mares) expressit. Et si dicatur: Ergo superflue addebatur, Et filiarum, quum soli filii essent triginta tres: respondetur, quod hoc non est superflue additum, sed ex rationabili causa, ne scilicet persona filiæ videretur omnino omissa in summa.

Præterea, computationis difficultatem auget, quod in textu subjungitur: Omnes animæ domus Jacob, quæ ingressæ sunt in Ægyptum, fuerunt septuaginta. Jam enim dictum est, quod cunctæ animæ quæ cum Jacob in Ægyptum ingressæ sunt, egressæ de femore ejus, fuerunt sexaginta sex: quomodo ergo nunc dicitur, quod omnes animæ domus Jacob, quæ ingressæ sunt in Ægyptum, fuerunt septuaginta? Ad hoc aliqui dicunt, hoc ultimo loco non dici, Omnes animæ domus Jacob quæ egressæ sunt de femore ejus; neque hic dicitur, Quæ cum eo intraverunt Ægyptum, sed simpliciter, Omnes animæ domus Jacob quæ ingressæ sunt Ægyptum, fuerunt septuaginta: idcirco sub numero isto includunt et ipsum Jacob, qui fuit paterfamilias, pars et caput suæ domus, hoc est eorum qui habitaverunt secum, sive in domo sua, quorum ipse exstitit unus, et etiam filium ejus Joseph, qui intravit Ægyptum, quamvis ante patrem suum, duosque filios Joseph, qui quamvis in Ægypto sint nati, tamen nascendo ibidem, ipsam Ægyptum ingressi sunt. Aliqui vero pro duobus filiis Joseph numerant Zelpham et Balam uxores Jacob, de quibus tamen incertum est, an tunc adhuc vixerunt. Liam vero et Rachelem constat mortuas tunc fuisse. bantur ac edebantur. Circa hæc dicit Historia scholastica : Pro Terra Gessen, alii habent, Ad urbem Heroum in terra Ramesse, quæ tunc Gessen, postea Thebais dicta est, a qua fuerunt Thebæi, quorum legioni præfuit S. Mauricius. In finibus autem terræ illius postea ædificaverunt Hebræi, cogentibus Ægyptiis, urbem Tabernaculorum, quæ dicta est Ramesse.

Postremo, circa hæc scribit Augustinus : Commendatur in Patriarchis, quod pecorum nutritores fuerunt a pueritia sua, et a parentibus suis : quia hæc est justa servitus, justaque dominatio, quum pecora serviunt homini, et homo pecoribus dominatur, quoniam ratio dominari debet irrationabili vitæ. Servum autem hominem homini, fecit iniquitas vel adversitas. Iniquitas, juxta illud, Maledictus Chanaan, servus erit fratribus suis.6 Adversitas, sicut Joseph venditus a fratribus suis, factus est servus Ægyptii. Primo ergo bella fecerunt servos, quibus Latina lingua dedit hoc nomen. Qui enim superatus jure belli posset occidi, appellatus est servus, quia ad vitam servatus. Inde dicuntur mancipia, quia sunt mancipata. Est etiam ordo naturalis in hominibus, ut serviant feminæ viris, filiique parentibus : quia et illic ista justitia est, ut infirmior ratione, serviat fortiori. Hæc ergo in servitutibus et dominationibus clarior exstat justitia, ut qui eminent ratione, excellant dominatione. Quod dum in hoc sæculo per iniquitatem hominum perturbatur, per variam carnalium diversitatem sustinent justi temporalem adversitatem, habituri in fine sempiternam ac ordinatissimam felicitatem.

At vero juxta mysticum sensum, per Jacob descendentem in Ægyptum cum quadam formidine, designatur vir virtuosus, religiosus et contemplativus, qui interdum ad sæculares et exteriora negotia ab altitudine spiritualium exercitiorum suorum descendit, pro bono communi et aliorum conversione ;7 tamen cum proprii detrimenti timore, ne forte caritatis fervor in se frigescat, aut cum impiis pervertatur : quem Dominus misericorditer consolatur, suam ei promittens gratiosam præsentiam, atque quod Joseph ponet manum suam super oculos ejus, hoc est, quod Christus sua virtute ac sapientia illuminabit ac confortabit interiores oculos ejus : quod dum vir virtuosus fuerit inter sæculares et exteriora expertus, magnifice gloriatur, præsertim dum Christum relinquit superstitem in cordibus conversorum, quando ipse ab illis discedit. Præterea, per hoc quod Ægyptii detestabantur pastores ovium, designatur, quod mundani et ambitiosi atque versuti despiciunt justos ac simplices, imo et justos prælatos, quemadmodum Salomon ait : Abominatio est iniquo vir justus. Per hoc quoque, quod filii Israel pastores, elegerunt habitare seorsum in terra Gessen, datur intelligi, quod contemplativi ac boni prælati, omnesque justi, eligunt, quantum valent, Deo in solitudine seu loco quieto vacare, et in spirituali opulentia demorari, sicque pravorum declinare consortia, quatenus in abscondito vultus Dei gustent magnitudinem, multitudinemque dulcedinis Domini, qui solus essentialiter et incircumscriptibiliter dulcis est.8

Sed adhuc difficultatem hujus computationis auget potissime, quod Septuaginta transtulerunt interpretes, Omnes animæ domus, etc., fuerunt septuaginta quinque; nec possumus dicere translationem illam hoc loco esse corruptam sive erroneam, quoniam Lucas in Actorum libro ita allegat: Mittens autem Joseph, accersivit patrem suum in animabus septuaginta quinque. Ad quod respondet beatus Hieronymus, per πρόληψιν seu præoccupationem vel anticipationem hoc ab illis interpretibus esse prolatum, ita quod numerant etiam quinque filios filiorum Joseph tunc nondum natos:9 quoniam duo filii Joseph, erant duas tribus facturi, et propter ipsius Joseph honorem, Septuaginta interpretes transtulerunt septuaginta quinque animas domus Jacob introiisse Ægyptum. Lucas autem secutus est translationem Septuaginta interpretum. Scripsit enim conversis ex gentilitate, ad quos translatio ista fuit famosa.

Misit autem Jacob Judam ante se ad Joseph. Fuit equidem (ut tactum est sæpe) Judas multis donis ornatus præ fratribus suis post Joseph. Erat enim robustior, prudentior et eloquentior illis. Ut nuntiaret ei, scilicet Joseph filio suo suum adventum, et ille, videlicet Joseph, occurreret ei in Gessen, id est in illa parte regni Ægyptii. Nam Joseph per fratres suos insinuavit jam ante patri suo, ut primo veniret ad terram Gessen, et ibi præstolaretur suum adventum. Et dicit quidam, quod ideo Joseph hoc fecit, ut ibi instrueret patrem suum ac fratres, qualiter loquerentur ad regem: quæ causa videtur inepta, quia de hoc poterat patrem ac fratres in propria domo sua faciliter informare. Potius ergo reor, quod ideo Joseph sic ordinavit, quia intendebat patrem suum ac fratres constituere ad habitandum in Gessen: ideo voluit ut terræ illius aptitudinem primo viderent, et item ut exinde patrem suum cum honore ad propriam domum deduceret. Quo quum pervenisset, id est, quum Jacob venisset in Gessen, juncto

Joseph curru suo, cum aliis multis quos secum perduxit, ascendit obviam patri ad eumdem locum; vidensque eum, irruit super collum ejus, et inter amplexus flevit. Quum enim appropinquarent, descenderunt ambo de curru; et Joseph qui junior et velocior erat, urgente amoris ardore, cucurrit ad patrem suum, qui et ipse festinavit ad filium; moxque Joseph stringere cœpit ac osculari collum carissimi patris ac vultum: qui se invicem amplectendo ac osculando, fleverunt præ gaudio, gratias Deo devotissime referentes, qui tam pie ordinavit cum ipsis, ac taliter ipsos conjunxit. Et ut Josephus refert, Jacob ex inopinata et magna lætitia pene ad defectum mentis pervenit; sed recreavit eum Joseph, quamvis nec ipse se continuerit, ut non præ nimia lætitia quasi tale quid sustinuerit. Dixitque pater ad Joseph: Jam lætus moriar, id est, usque ad mortem jucunde vivam, et in ipsa morte consolationem habebo, quia vidi faciem tuam, et superstitem te relinquo, id est, post mortem meam superstes manebis, pro consolatione et profectu filiorum tuorum ac fratrum atque totius tuæ prosapiæ in terra hac aliena. Jam enim in isto capitulo dictum est, quod Deus revelavit ipsi Jacob, ipsum Joseph esse victurum post patrem suum. Multa quoque alia verba habuerunt ad invicem tunc Jacob et Joseph, quæ non sunt descripta.

At ille locutus, etc. Quumque vocaverit vos Pharao, et dixerit, Quod est opus vestrum, id est exercitium principale sive officium? respondebitis: Viri pastores sumus servi tui, id est esse cœpimus, ab infantia, hoc est a pueritia nostra, etc. Hæc autem dicetis, ut habitare possitis in terra Gessen, quæ, sicut præhabitum est, pascualis est et fecunda; quia detestantur Ægyptii omnes pastores ovium: ideo expedit vobis habitare seorsum ab illis. Cur autem Ægyptii detestentur ovium pastores, si quæratur: dicendum, quia Ægyptii coluerunt taurum et ovem, qui a pastoribus sæpe percutiuntur, et ab Hebræis macta-

Footnotes

  1. Gen. xxi, 25 et seq. ↩

  2. Ibid. 33. ↩

  3. 1 Reg. 1, 9. ↩

  4. Ps. LXXXIV, 9. ↩

  5. 1 Par. v, 6 et vii, 1. ↩

  6. Gen. 1x, 25. ↩

  7. Sensus mysticus. ↩

  8. Prov. xxix, 27. ↩

  9. Act. vii, 14. ↩

Chapter 98 of 104