Articulus 98
ELUCIDATIO CAPITULI QUADRAGESIMI SEPTIMI : INGRESSUS ERGO JOSEPH, NUNTIAVIT PHARAONI.
RECITATUR nunc consequenter, qualiter Jacob patriarcha et filii ejus in Ægypto habitare cœperunt, et quomodo interim caristia undique crevit. Ingressus ergo Joseph palatium regis, nuntiavit Pharaoni, dicens : Pater meus et fratres, etc., venerunt, etc., consistunt in terra Gessen. Hoc quod ait, Consistunt in terra Gessen, referendum est non ad ipsum Jacob, ejusque filios, sed ad uxores fratrum, et ad possessiones eorum ac patris, quasi Joseph implicite dicat : Terram in qua sunt, cupiunt sibi ad habitandum donari. Porro patrem suum ac fratres secum adduxit Joseph. Nam subditur : Extremos quoque fratrum suorum quinque viros statuit coram rege. Extremum, uno modo sumitur pro supremo seu maximo : sicque horum sensus verborum est, quod Joseph adduxit ac posuit quinque ex fratribus suis magis idoneos, prudentiores ac fortiores, in præsentia regis, tanquam digniores ad apparendum coram illo, et ut ex illorum adspectu Pharao ac ejus ministri præsidentiam ipsius Joseph haberent amplius gratam, quippe qui tot fratres haberet tam aptos. Secundo extremum vocatur, quod ultimum exstat ac infimum : et ita sensus esset, quod Joseph præsentavit regi fratres suos quinque juniores et debiliores, ne si vidisset robustiores, teneret eos in sua familia, et bellicis rebus involveret : sicque ut fertur, exponunt Hebræi. Prima tamen expositio verior reputatur.
Quos ille interrogavit : Quid habetis operis ? Ex hoc probatur, regibus non placere ut inferiores sint otiosi aut inutiliter occupati, sed aliquid faciant, quod ad bonum commune sit aliquo modo referibile. Responderunt : Pastores ovium sumus, etc., non tamen ovium tantum, sed et alia diversarum specierum pecora nutriebant, videlicet boves, vaccas, capras, camelos, etc., ut patuit sæpe. Ad peregrinandum in terram tuam venimus, id est, ad hoc ut habitemus tempore aliquanto in regno tuo tanquam in terra nobis aliena. Vel, Ad peregrinandum, hoc est, ad vivendum conversatione tendente ad aliam vitam futuram ac meliorem in patria Beatorum, ad quam vita præsens est via ac peregrinatio quædam. Quoniam non est herba gregibus servorum tuorum, id est, quoniam pecora nostra non inveniunt in terra Chanaan pascua. Illa exstitit una causa. Alia, quia nec ipsi habuerunt ibi necessaria vitæ. Tertia, quoniam Jacob voluit, cunctis postpositis, ad filium suum carissimum Joseph venire.
Circa quod quæritur, qualiter erant pascua in Ægypto tempore tantæ sterilitatis potius quam in Chanaan. Ad quod quidam respondent : Dicunt aliqui, quod tempore siccitatis ex qua causabatur ista sterilitas, sunt bona pascua in Ægypto : quia inundatio Nili ex aqua super terram manente, plus impedit generationem herbarum quam siccitas. Sed istud apparentiam nullam sortitur, quod scilicet tempore siccitatis præcipue sint pascua bona, ita quod siccitas conferat ad productionem herbarum seu graminum. Verius ergo censetur, quod in Scholastica fertur historia, quia Ægyptus contra naturam aliarum regionum, quum abundat frugibus, sterilis est in pascuis, et econtra. Diuturnior enim mora fluminis super terram, tempora colendi impedit, vel sata exstinguit, pascua vero nutrit. His consonat quod loquitur Augustinus : Sicut perhibetur ex his qui loca sciunt, in multis Ægypti paludibus poterant pascua non deesse, etiam quum defectus esset frumentorum, quæ solent Nili inundatione oriri. Dicuntur enim istæ paludes copiosius pascua germinare, quando aqua Nili nimis excrescit.
Dixit itaque rex ad Joseph, etc. Terra Ægypti in conspectu tuo est, id est in tua potestate seu dispositione, ita ut tu ipse possis patrem et fratres tuos locare ubi tibi placuerit. In optimo loco fac eos habitare, et, pro id est, trade eis terram Gessen ad habitandum. Verumtamen Josephus dicit: Concessit eis Pharao, ut in Heliopoli conversarentur. Illic enim pastores ejus habuerant pascua: et forte hoc ideo factum est, quoniam uxor ipsius Joseph fuit filia sacerdotis Heliopoleos, vel terra Gessen forsan ad Heliopolis territorium pertinebat. Quod si nosti in eis esse viros industrios in agricultura et pecorum pastu atque custodia, constitue illos magistros pecorum meorum: ut scilicet præsint custedibus gregum meorum, quod est in familiis regum magnum officium. Ex quibus verbis perpenditur, quod Pharao in tantum confidebat de fidelitate Joseph, quod credidit eum plus quærere commodum suum quam fratrum suorum.
Post hæc introduxit Joseph patrem suum ad regem, etc. Qui, scilicet pater, benedicens illi, utpote regi, imprecando ei prospera, et salutando eumdem, et interrogatus ab illo, puta a rege, Quot sunt dies annorum vitæ tuæ? hoc est, Quot annos vixisti? Non autem volebat rex quærere numerum certum dierum quos vixit, quos numerare fuisset difficile. Respondit: Dies peregrinationis vitæ meæ super terram, id est, dies conversationis meæ in sæculo isto, in quo tanquam peregrinus et advena vixi, suspirans ac tendens ad patriam electorum, ita quod conversatio mea fuit peregrinatio seu tendentia ad vitam beatam, centum triginta annorum sunt, parvi et mali: parvi, respectu futuræ durationis in vita beata, quæ finem non habet; parvi quoque, quia pauciores diebus, quibus prædecessores mei vixerunt; et mali, quia malis pœnalibus, scilicet tribulationibus, laboribus, doloribus, tristitiis, adversitatibusque similibus pleni fuerunt. Talia enim passus fuit Jacob, a facie Esau fugiendo ac metuendo, in Mesopotamia laborando, et ex Joseph amissione, aliisque diversis eventibus. Sed et mala culparum venialium diebus ejus fuerunt admixta. Et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum, quibus peregrinati sunt super terram. Isaac namque vixit annis centum octoginta, Abraham centum septuaginta quinque; et qui ante eos fuerunt, vixerunt multo diutius. Itaque Sancti in lege naturali et scripta, reputabant se peregrinos et advenas in hoc mundo; specialiter quoque Abraham, Isaac et Jacob, qui frequenter loca habitationum suarum mutabant, habitando in casulis: de quibus ad Hebræos ait Apostolus: Defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed de longe eas adspicientes, et confitentes quia hospites et peregrini sunt super terram. Hinc Psalmista loquitur Deo: Ne sileas, quoniam advena sum apud te et peregrinus, sicut omnes patres mei. Et benedicto rege, egressus est foras, id est, postquam benedixisset Pharaoni, exivit palatium: quia non erat res sua, diu manere in regis palatio, quemadmodum et Berzellai dixit ad David, qui voluit eum ducere secum: Numquid vigent sensus mei ad discernendum, etc.?
Hebr. xi, 13.
Ps. xxxviii, 13.
II Reg. xix, 35.
Ex verbis inductis apparet, quod Jacob benedixit bis Pharaoni: primo, mox quando intravit ad eum, antequam fuit interrogatus ab eo quamdiu vixisset. Secundo, post illius quæstionis solutionem. Rex enim videns atque considerans tam venerandi senis simplicitatem, sapientiam ac virtutes, delectatus fuit in eo; et iterato (ut arbitror) petiit benedici ab eo. Sed cur Joseph non introduxit patrem suum ad regem ante filios ejus, vel saltem cum eis? Dici potest, quod Joseph forte volebat primo experiri, qualiter Pharao se haberet ad fratres suos, ne forsitan aliqua mœroris occasio accideret seni patri. Quumque fuisset expertus benevolentiam regis ad fratres, secure introduxit patrem.
Joseph vero, etc., alebat eos, omnemque domum patris sui, præbens cibaria singulis, scilicet certis temporibus misit eis tantum de tritico ac necessariis, quod sufficiebat universis ac singulis suis cognatis. In toto enim orbe panis deerat, etc. Hoc per hyperbolen et synecdochen dicitur, quia in Ægypto et regnis circumjacentibus fuit caristia, non absolute in toto mundo. E quibus, scilicet venientibus ad se ex Ægypto et Chanaan ac aliis regnis, congregavit Joseph omnem pecuniam, quam ab eis juste accepit pro venditione frumenti, hoc est pro frumento quod vendidit eis, et intulit eam in ærarium regis, id est in repositorium thesaurorum ipsius. Circa hoc scribit Lyra: Tantum valet res, quantum vendi potest: idcirco quod Joseph emerat pro pretio parvo, tempore fertilitatis ab Ægyptiis, potuit eis revendere, et multo plus aliis pro pretio majori, maxime quia nullum compulerat ad vendendum sibi bladum nomine regis. Sed contra hoc scribit Rabbi Paulus, quia in emptione et venditione æqualitas justitiæ est servanda: ideo non videtur dicendum, quod res tantum valet quantum possit vendi.
Circa ista dicendum, quod juxta scripta Thomæ in secunda secundæ, quæstione 77: Carius vendere, similiter vilius emere, quam res valet, est secundum se illicitum atque injustum: idcirco contractus instituendus est secundum æqualitatem, quæ mensuratur secundum pretium datum aut dandum. Itaque de venditione et emptione possumus loqui dupliciter: Uno modo secundum se, in quantum videlicet pro communi utilitate inductæ sunt, prout emens indiget re vendentis, et converso. Quod autem pro communi utilitate est institutum, non debet in gravamen unius potius quam alterius vergere: propterea æqualitas justitiæ est servanda in emendo et vendendo, ita quod si pretium excedat rei valorem, sive econtra, tollitur æqualitas justitiæ. Secundo de venditione et emptione possumus loqui, prout per accidens cedunt in utilitatem aut detrimentum unius vel alterius: ut dum quis multum indiget re aliqua, et alius damnificatur si careat ea. In hoc itaque casu pretium pensandum est tam ex parte rei, quam ex parte damni ejus qui vendit: sicque aliquid potest vendi plus, quam valet secundum se, non tamen plus quam valet habenti. Si vero quis multum juvetur ex re alterius, et ille non damnificatur ea carendo, non potest licite supervendere eam, quia venderet quod non est suum; nihilo minus potest res interdum vendi pluris quam empta est, ut si quis eam melioravit, vel pretium ejus mutatum est secundum diversitatem loci ac temporis, aut propter periculum cui se exponit, transferendo rem de loco ad locum, vel propter laborem quem habuit, ita quod plus recipiendo quam exposuit, præmium accipit sui laboris.
Quumque defecisset emptoribus pretium pecuniale, venit cuncta Ægyptus, id est maxima multitudo omnium urbium atque villarum Ægypti, ad Joseph, dicens: Da nobis panes, id est necessaria vitæ pro commutatione quacumque tibi placente. Quare morimur coram te, id est, te sciente seu inspiciente, deficimus fame quotidie, et ad mortem disponimur, deficiente pecunia, hoc est, ex eo quod non habemus pecuniam ad emendum? Non est verisimile, quod universis Ægyptiis simul defecit pecunia, quia non erant æque pecuniosi ac divites; imo quidam eorum per aliquot annos sterilitatis habuerunt sufficientem ad emendum pecuniam. Quibus ille respondit: Adducite pecora vestra, et dabo vobis pro eis cibos, etc., videlicet blada. Venerunt quoque anno secundo, et dixerunt ei: Non celamus dominum nostrum, quod deficiente pecunia, pecora simul defecerunt; nec clam te est, id est, ignotum tibi non est, quod absque corporibus et terra nihil habeamus, etc., id est, præter agros et propria corpora, non habemus aliquid quod vendere valeamus seu pro victualibus dare; et nos, et terra nostra, tui erimus, id est, parati sumus nos ipsos seu corpora nostra et possessiones seu agros nostros subjicere Pharaoni in primis, deinde et tibi tanquam summo officianti regis, cui rex subdidit universum populum suum. Eme nos in servitutem regiam, id est, ad hoc ut simus servi emptitii regis nostri, et præbe semina, id est, blada da nobis, non solum ad manducandum, sed etiam ad seminandum, ne pereunte cultore, redigatur terra in solitudinem, hoc est, ne nobis fame morientibus, seu ex defectu seminum terram serere ac colere nequientibus, agri in solitudinem convertantur ac silvas.
Circa hoc quæritur, de quo anno intelligendum sit quod hic nunc dictum est, Venerunt quoque anno secundo. Certum est enim, quod hoc non possit intelligi de anno secundo septennii sterilitatis, hoc est de anno qui in ordine illorum septem annorum fuit immediate post primum annum, quia in illo anno secundo nondum vendiderunt Ægyptii pecora sua pro bladis : imo si de isto secundo anno istud intelligeretur, dicere oporteret, quod primo anno sterilitatis dedissent pecora pro frumento, sicque defecisset Ægyptiis pecunia ad emendum ante primum annum sterilitatis, quando adhuc fuit abundantia fructuum : idcirco Judæi, intelligentes istud de anno post primum annum proximo, apertissime errant. Capitur ergo hic annus secundus, pro anno altero seu anno sequente annum, in quo Ægyptii sua pecora dederunt pro bladis ; nec certum est, quotus fuit iste annus in ordine illorum septem annorum sterilium.
Emit igitur Joseph omnem terram Ægypti, etc. ; subjecitque eam Pharaoni, et cunctos populos ejus, etc., ita quod terra et habitatores ejus, erant immediate ipsius regis, præter terram sacerdotum, quæ a rege tradita fuerat eis, tanquam cultui deorum suorum deputatis ; quibus et statuta cibaria, id est frumenta, ex horreis publicis, quæ pertinebant ad Pharaonem, præbebantur, etc., ut diis suis vacarent liberius, et pro rege ac populo ejus, orationibus sacrificiisque insisterent. Circa quod ait Glossa: Hic habemus exemplum, quod possessiones Ecclesiæ distrahi non debent. Denique, si gentiles reges ac principes sic deferebant ac providebant sacerdotibus suis, quanto magis christiani principes hoc facere atque ecclesiasticam libertatem defendere debent.
Dixit ergo Joseph ad populos Ægypti : En ut cernitis, id est agnoscitis, et partim ad oculum videre potestis, et vos tanquam servos emptitios, et terram vestram tanquam propriam hereditatem, Pharao possidet jure ac titulo justæ emptionis ; accipite semina, et serite agros, ut fruges habere possitis. Superius Joseph prædixit, Biennium est quod cœpit esse fames in terra, adhuc quinque restant anni quibus nec arari poterit, nec meti : quomodo ergo nunc ait, Accipite semina, etc.?1 Sed sicut ibidem est dictum, verba illa intelligenda sunt sic, quod infra quinquennium istud terra non posset multum, sed parum valde fructificare. Quintam partem fructuum terræ regi dabitis, quatuor reliquas permitto vobis, etc. Istud fuit gratiosum, quum in aliquibus locis coloni vix habeant quintam partem, et in locis non multum fertilibus, mediam. Terra autem Ægypti est plurimum fructuosa, et potest parvo labore coli, quamvis tunc ad aliquantulum residui temporis sterilis, erat parum fructifera. Qui responderunt : Salus nostra in manu tua est, id est, conservatio vitæ nostræ in tua est potestate, quia nisi nobis provideres de victualibus, protinus moreremur. Respiciat nos tantum dominus noster, id est, tu ipse qui post Pharaonem es princeps noster, pie nos respice, nostris inopiis succurrendo, et læti serviemus regi, videlicet Pharaoni, gratias ei agentes, quod ita per te subvenit nobis. Ex eo tempore, etc., quinta pars terræ nascentium solvitur, id est, a populo debite datur regibus Ægypti. Et factum est ibi quasi in legem, id est, consuetudo ista obtinuit ibi vim legis, quæ et justa fuisse videtur, tanquam instituta a Joseph justo ac sapiente : sicque quod ait, Quasi, dicit hic veritatem, non similitudinem tantum, quemadmodum et Joannes: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre;2 absque terra sacerdotali, etc.
Habitavit ergo Israel, id est Jacob, in Ægypto, id est in terra Gessen, et possedit eam ipse cum sua progenie, tanquam datam sibi ac suis a rege per modum hereditarii boni, quamdiu manerent ibidem. Apparet quoque, quod Joseph non emit terram illam regi ut ceteras terras Ægypti, nec habitatores ejus filii Israel vendiderunt se regi, nec Joseph vivente dederunt quintam partem fructuum terræ eis concessæ, Pharaoni: ideirco quod dictum est de tota terra Ægypti, est accipiendum de tota terra in qua morabantur Ægyptii. Auctusque est et multiplicatus in ea nimis, etc. In propria persona quippe auctus est et multiplicatus, quia in omni virtute accepit ibi copiosum profectum, et in multiplici gratia, sapientia ac spiritu prophetiæ profecit. In posteris quoque auctus et multiplicatus est vehementer, quoniam posteri ejus per generationes assiduas creverunt in gentem magnam. Verumtamen, quantum ex Scriptura canonica elici potest, nullus ex duodecim filiis Jacob generavit post ingressum ipsius Jacob in Ægyptum. Nam et in libro Numerorum, ubi filii Israel numerantur secundo, non exprimuntur nisi qui nati sunt ex filiis duodecim Patriarcharum, quos genuerunt ante introitum Jacob in Ægyptum, quum tamen duodecim viri illi essent tunc adhuc juvenes satis.3 Joseph enim tunc erat circiter quadraginta annorum. Erat namque triginta annorum quando præpositus est Ægypto, et statim venerunt septem anni fertilitatis, deinde mox anni sterilitatis, et circa principium tertii anni sterilitatis, ingressus est Jacob in Ægyptum. Primogenitus autem inter filios Jacob, videlicet Ruben, non erat septem annis senior Joseph, ut patet ex dictis.
Quumque Jacob appropinquare cerneret diem mortis suæ: quod quidam exponunt, quod per spiritum prophetiæ noverat diem obitus sui, vel se moriturum in brevi, quemadmodum beatissimus princeps Apostolorum de se in sua testatur Canonica: Scio quod velox est depositio tabernaculi mei, secundum quod Dominus per revelationem significavit mihi.4 Quod quamvis sic esse potuerit in tanto Patriarcha, tamen ex littera hac istud non sequitur. Quum enim esset senex cæcutiens et debilis corpore, poterat absque spiritu prophetiæ considerare diem mortis suæ sibi appropinquare.
Vocavit filium suum Joseph, et dixit ad eum: Si inveni gratiam in conspectu tuo, pone manum tuam sub femore meo, quatenus manum tuam ibi tenendo, promittas et jures mihi, implere quod te rogabo. Cur autem Jacob voluit filium suum sibi promittere ac jurare, quod postulavit ab eo cum positione manus sub femore suo, patet in expositione capituli vicesimi quarti, ubi legitur Abraham procuratori suo dixisse: Pone manum tuam subter femur meum ut adjurem te, etc.5 Et facies mihi misericordiam, ut scilicet corpus meum juxta petitionem meam sepelias: nam sepelitio mortuorum, est unum de operibus misericordiæ; et veritatem, id est justitiam: nam filii tenentur suis patribus acquiescere in rebus tam piis; vel, veritatem, implendo quæ mihi addixeris; ut non sepelias me in Ægypto; sed dormiam, id est, quantum ad corpus quiescam, cum patribus meis Isaac et Abraham; et auferas, etc., in sepulcro majorum meorum, hoc est in spelunca duplici sita in agro Hebron, in quo majores, videlicet Adam, Abraham, Isaac, cum suis uxoribus tunc erant sepulti.
Cui respondit Joseph: Ego faciam quod jussisti. Jacob videbatur magis deprecatorie, quam præceptorie loqui; sed pius et optimus filius ejus, accepit patris petitionem quasi jussionem; eratque jussio, nomen illud extense sumendo: per quod patet promptitudo Joseph, ad obediendum venerabili patri suo. Et ille: Jura ergo, inquit, mihi. Quo jurante, id est, statim postquam Joseph juravit per Deum cœli, qui erat ex semine femoris Jacob incarnandus ac nasciturus, adoravit Israel Deum, gratias agens ei, et deprecans eum, ut juramentum filii sui impleretur; conversus ad lectuli caput, quod erat situm versus orientem, ut in Scholastica historia dicitur. Vel, ut aliqui dicunt, versus terram promissionis: quod forsan redit in idem. Et versus illam partem adoravit Deum immensum ubique præsentem, qui terram illam semini suo promisit, atque elegit ad exsequenda humanæ redemptionis mysteria in ea, quod Jacob patriarcham et prophetam non latuit: ideo vultu illuc directo, adoravit.
Sed cur Jacob exegit juramentum a filio tam fideli, quasi non crederet verbis ejus simplicibus? An forsitan timuit, quod filius suus negotiis regni plurimum occupatus, negligeret aut diu differret verba sua implere? Denique Augustinus circa hæc scribit: Quid sibi vult tam sollicita corporis commendatio, ut non in Ægypto, sed cum patribus sepeliatur? Quod constat non convenisse tam excellenti Prophetæ, si ex hominum consuetudine accipiatur; si autem sacramenta, id est spiritualem significationem, quæramus, majoris admirationis gaudium invenimus. Peccata enim significantur per cadavera mortuorum, quum Dominus jussit post eorum contactum homines emundari. Unde et scriptum est: Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit illum, quid prodest lavatio ejus? Sepultura ergo mortuorum, remissionem peccatorum significat. Ubi ergo sepelienda erant corpora Patriarcharum, nisi in terra in qua crucifixus est ille, cujus sanguine facta est remissio peccatorum? A loco autem Calvariæ, in quo crucifixus est Christus, distare dicitur fere per triginta millia passuum sepulcrum præfatum Patriarcharum, quod Abrahamium appellatur, ut in ipso numero significetur Jesus Christus, qui in baptismo fuit fere triginta annorum. Hæc Augustinus: cujus ratio nunc inducta, spiritualis est, non litteralis.6 Litterales vero rationes, in expositione capituli vicesimi tertii continentur, quo inter cetera dictum est, quod sancti Patriarchæ voluerunt sepeliri in terra sancta, duplicique spelunca, ut cum Christo resurgerent. Pro distantia autem triginta millium passuum, tacta jam in verbis Augustini, ponitur in Scholastica historia distantia triginta milliarium.
Postremo, juxta mysticos intellectus, per Joseph qui suam cognationem tempore famis pavit, atque in optimo loco constituit, ac regi Ægypti subjecit plenarie omnem terram ac populum ejus, intelligitur Christus, qui suos electos ex Judaismo tempore indurationis ceterorum Judæorum spiritualiter aluit, et in summo Ecclesiæ loco constituit eos tanquam principes et magistros conversorum ex gentibus, universumque mundum per suos discipulos ad obediendum Deo Patri convertit. Quemadmodum etiam Joseph pavit Ægyptios uno anno pro eorum pecoribus: sic Christus spiritualiter pascit nos, quando propter eum exteriora nostra suis membris, pauperibus scilicet communicamus; deinde nos pascit pro nostris corporibus, dum ea Deo exhibemus hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, et carnem spiritui subjugamus; pascit nos item pro terra nostra, dum decimas, primitias, et oblationes devote offerimus, fideliterque persolvimus. Ipse etiam donat nobis semina verbi cœlestis, ne deficiente cultore, id est bono prælato seu prædicatore, terra in solitudinem redigatur, hoc est, ne Ecclesia militans in terra conversans, fiat prorsus inculta, et spinis ac tribulis passionum vitiorumque impleatur. Quintam quoque partem damus regi, quando non solum pro propria laboramus salute, sed sacrificia orationum ac opera bona pro aliis etiam Omnipotenti offerimus. Exemplo demum beatissimi Joseph patriarchæ, discamus patribus ac superioribus nostris libentissime obedire.78910
Footnotes
Chapter 99 of 104