Skip to the text

Articulus 99

EXPLANATIO CAPITULI QUADRAGESIMI OCTAVI : HIS ITAQUE TRANSACTIS.

BENEDICTIO qua Jacob benedixit filiis Joseph, hoc loco describitur. Quod si quæratur, cur potius benedixit filiis Joseph, quam aliorum filiorum suorum : responderi potest, quod Joseph patriarcha sua ad patrem præcipua dilectione, pietate ac veneratione hoc meruit. Denique decuit, ut Joseph qui patrem suum ac fratres in corporalibus pavit, protexit ac honoravit, specialem in spiritualibus a suo patre recompensationem in se ipso ac filiis suis reciperet. His itaque transactis, nuntiatum est Joseph quod ægrotaret pater suus: hoc enim pater insinuavit filio suo per nuntium, quia omnino voluit ut ipse Joseph suo interesset obitui; vel Joseph jam ante disposuit, ut sibi tempestive denuntiaretur, quando pater suus videretur graviter infirmari; imo de se invicem perceperunt frequenter. Qui assumptis, etc., id est, secum accipiens duos filios suos, videlicet Manassen et Ephraim, ire perrexit, id est, iter assumpsit. Dictumque est seni : Ecce filius tuus Joseph, qui est filius tuus præ ceteris carior, honorabilior, sapientior, prudentior, fidelior, sanctior, venit ad te. Qui confortatus, id est gaudio recreatus, et melioris animi factus, ex apparentia et approximatione talis tantique filii, sedit in lectulo, in quo ante ex infirmitate jacebat.

Et ingresso ad se Joseph, ait : Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, etc., id est prope civitatem sic dictam, quæ alio nomine vocatur Bethel atque Jerusalem. Ista apparitio fuit in monte Moria, quando Jacob perrexit ad Mesopotamiam, viditque scalam in somno.1 Et ait : Ego te augebo et multiplicabo, et faciam te in turbas populorum. Qualiter facta sit apparitio et promissio ista, supra capitulo vicesimo octavo descriptum est, et ibi expositum. Daboque tibi terram hanc, et, pro id est, semini tuo post te in possessionem sempiternam, id est per sæcula diuturnam : et hoc, nisi posteri tui suis excessibus meruerint ea privari, exhibendo se indignos hujus promissionis effectu per sua demerita. Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Ægypti antequam huc venirem ad te, mei erunt, hoc est, erunt filii mei adoptivi, valdeque cari; Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi, id est, mihi adscribentur, ita quod filii mei adoptivi, imo et filii, id est nepotes mei naturales appellabuntur, et facient duas tribus : sicque unusquisque eorum erit patriarcha et caput unius specialis tribus in Israel, quæ ab ipso nomen accipiet; et tribus duæ ab istis duobus nascituræ, habebunt sortes seu portiones suas in terra promissionis, quemadmodum tribus reliquæ ab aliis immediatis filiis meis gignendæ. Quemadmodum Ruben et Simeon dicuntur filii mei, duasque tribus gignent, quæ duos funiculos in terra Chanaan possidebunt; sicque Ephraim et Manasses coæquabuntur Ruben primogenito meo, et Simeoni natu secundo. Reliquos autem quos genueris post eos. Paulo ante scripsi, quod nullus duodecim Patriarcharum videtur aliquem puerum genuisse post ingressum Jacob in Ægyptum : idcirco quod nunc ait, Reliquos autem quos genueris, in Scholastica historia ita exponitur, Si quos genueris. Denique ex hoc loco probatur, quod usque ad obitum Jacob, Joseph non genuit nisi hos duos, quos etiam genuit per aliquot annos ante adventum Jacob in Ægyptum. Jacob autem in Ægypto moratus est decem et septem annis : si ergo per tot annos Joseph non genuit, probabile est quod nec postea. Itaque reliqui illi, tui erunt, id est, tibi, non alteri, adscribentur, et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis, hoc est, non facient tribus speciales, nec speciales sortientur funiculos, sed pertinebunt ad tribus Ephraim ac Manassæ, quasi appendices ac illis permixti.

Consequenter excusat se sanctus Jacob de hoc, quod non sepelivit matrem Joseph Rachelem in sepulcro majorum, in quo ipsemet petiit sepeliri. Mihi enim, quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel, etc.2 ; et sepelivi eam juxta viam Ephratæ, etc. Hoc totum scriptum est plenius capitulo tricesimo quinto. Quasi dicat Jacob, Sepelivi eam ibi solenniter, superponens titulum ejus sepulcro in perpetuam rei memoriam, nec mihi vacabat tunc corpusculum ejus in spelunca duplici sepelire, quia cum gregibus et parvulis veniebam a loco remoto ; eratque tempus veris, in quo pecora propter imprægnationem velociter ire non valent, ne moriantur. Vel Jacob introducit hæc verba, ad insinuandum quod ex Dei præordinatione ac voluntate sepelivit Rachelem ibi : alioqui potuisset eam satis faciliter recondere in spelunca, quæ (ut dicitur) vix distat per sex milliaria ab Ephrata. Nam et greges ac parvulos potuisset sub aliorum custodia per tantillum tempus relinquere.

Videns autem Jacob filios ejus, scilicet Joseph, quos vidit confuse, nec recognovit, dixit ad eum : Qui sunt isti? Respondit : Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco, etc., utpote in Ægypto, non in terra Gessen. Deus autem pueros illos dedit, qui eorum animas condidit, et qui eorum parentibus generativam vim contulit. Nam et opus naturæ, est opus increatæ artis divinæ. Applicitosque ad se filios Joseph, deosculatus et circumplexus eos, dixit ad filium suum Joseph : Non sum fraudatus adspectu tuo, id est, corporali tua inspectione atque præsentia non sum privatus. Insuper ostendit mihi Deus semen tuum, scilicet hos duos filios tuos : quos tamen (ut puto) Jacob aliquando vidit ante hanc horam, sicut et filium suum; sed nunc morte sua instante, voluit super hoc Deo specialiter regratiari. Ideo quoque voluit pueros illos deosculari et amplexari antequam benediceret eis, quia hoc moris tunc erat, et pater suus Isaac sic fecerat sibi, et item quatenus ex osculo et amplexu adolescentum, caritate eorum accensus, cum ampliori affectu ac magis devote benediceret eis. Quumque tulisset eos Joseph de gremio patris : quum enim Jacob cessavit a puerorum illorum osculo et amplexu, et protulit verba prætacta, ipse Joseph retraxit filios suos ad se ; adoravit pronus in terram. Quod exponi potest, tam de Joseph quam de Jacob, ita quod Joseph adoravit Deum prostratus, vel inclinatus solo tenus quasi disponens se ad benedictionis paternæ susceptionem pro se et in filiis suis. Vel quod Jacob Deum cum inclinatione capitis adoravit, disponens se ad benedicendum cum prævia oratione.

Et posuit ipse Joseph Ephraim filium suum ad dexteram suam, id est ad sinistram Israel, utpote ipsius Jacob patris sui, quia Ephraim fuit posterior natu ; Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris : quia Manasses primogenitus fuit, ideo voluit Joseph ut staret ad dexteram Jacob ; applicuitque ambos ad eum : ita quod poterant tangi manibus sancti Jacob, cujus dexteram voluit Joseph superponi capiti primogeniti sui. Qui, scilicet Jacob, extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim junioris fratris; sinistram autem super caput Manassæ qui major natu erat, commutans manus, id est manus suas cancellans, illam superponens juniori ex causa speciali, quæ superponenda fuisset seniori ex lege communi. Benedixitque Jacob Joseph filio suo, non in propria ejus persona hac vice, sed in filiis ejus, benedicendo eis propter Joseph, et ait : Deus in cujus conspectu ambulaverunt, hoc est, in cujus præsentia timorate et juste vixerunt, patres mei Abra- ham et Isaac, Deus qui pascis me ab adolescentia mea usque in præsentem diem: hoc est, toto tempore vitæ meæ, mihi assidue affuisti, corporaliter ac spiritualiter me alendo; angelus, qui eruit me de cunctis malis, hoc est tribulationibus quas sustinui, patientiam dando seu procurando in eis, meque consolando, atque a diversis vitiis præservando, benedicat pueris istis, dona gratiæ eis infundendo, augendo seu conservando, temporalia quoque et magnam posteritatem tribuendo eisdem.

Circa quod quæritur, cur Jacob pueris benedicendo per invocationem nominis Dei, fecit mentionem de angelo; et quis sit angelus iste tantæ efficaciæ, quod eruit ipsum Jacob ab omnibus malis, et filiis Joseph benedicere potuit. Ad quod si respondeatur, quod per angelum intelligat Verbum æternum, Unigenitum Dei, qui est Angelus magni consilii, cujus incarnationem prævidit Jacob in spiritu, ambæ quæstiones solutæ sunt; si vero per angelum intelligatur angelus, qui erat proprius custos ipsius Jacob et ei familiaris fuit, dicendum, quod ipse Jacob aliter imprecatur benedictionem a Deo, aliterque ab angelo. Nempe a Deo, quasi a principali causa, petiit eam; ab angelo autem, tanquam a causa secundaria, cooperatoria, instrumentali, intermedia, et oratore.

Et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac: hoc est, oretur pro pueris istis, ut Deus faciat eis sicut fecit mihi et patri meo ac avo; vel sensus est, ut Deus rogetur pro eis oratione, in qua nomen meum et nomina Isaac et Abrahæ contineantur, dicendo: Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, benedicat Ephraim ac Manassæ. Sic enim soliti sunt posteri Deum orare, appellando eum Deum horum trium Patriarcharum, in designationem mysterii beatissimæ Trinitatis in simplici deitate. Potest quoque et ita exponi, ut ipse Jacob, Isaac et Abraham invocarentur a fidelibus, tanquam tres sancti viri ad orandum pro Ephraim et Manasse, juxta illud in Job:3 Ad aliquem Sanctorum convertere. Et crescant in multitudinem super terram, id est, magnæ tribus nascantur ex eis. Ipsi quoque in spirituali opulentia crescant.

Deinde in textu describitur, qualiter Joseph graviter, id est cum dolore, accepit quod pater suus modo præfato manus suas cancellavit, quia nescivit quare pater suus Jacob id fecit. Qui renuens, ait: Scio, fili mi, scio, quid et quare sic facio, et quod Manasses sit primogenitus; et iste quidem erit in populos, et multiplicabitur, hoc est, magna plebs nascetur ex Manasse;4 sed frater ejus junior, scilicet Ephraim, major erit illo, scilicet plures ac digniores generabuntur ex Ephraim; et semen illius crescet in gentes, hoc est, magnæ nationes orientur successive ex Ephraim, et quidam ex posteris ejus ceteris tribubus Israel præsidebunt: quod primo impletum est in Josue, qui post Moysen fuit dux totius Israeliticæ plebis; deinde in Jeroboam Ephratæo, qui fuit primus rex decem tribuum, post quem multi ex Ephraim reges5

C Israel exstiterunt. Benedixitque eis, etc., scilicet duobus filiis Joseph, dicens: In te benedicetur Israel. Cui de duobus ait, In te? Itaque numerus singularis ponitur pro plurali; vel verbum istud specialiter direxit ad Ephraim; vel sensus est, In te, id est in exemplo cujuslibet vestrum, benedicetur Israel, id est Israeliticus populus, seu quicumque de genere Israelis; atque dicetur: Faciat tibi Deus sicut fecit ipsi Ephraim et sicut fratri ejus Manassæ: hoc est, tanta erit horum benedictio seu speritas puerorum, quod dum aliquis voluerit bona alteri imprecari, sumet formam benedicendi ex filiis istis, dicendo: Faciat tibi Deus sicut Ephraim et Manassæ, ita quod forma hujus benedictionis, quasi in proverbium convertetur.

D Jam ante hanc formam benedictionis, quæ non est expressa per modum orationis seu imprecationis, sed magis per modum propheticæ prænuntiationis, scriptum est, quemadmodum Jacob benedixit pueris istis per modum orationis, dicendo: Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei, etc. Deinde benedictione ista finita, adjunctum est: Videns autem Joseph, quod posuisset pater suus manum dexteram super caput Ephraim, graviter accepit, etc. Moxque subjuncta sunt verba Jacob ad Joseph, post quæ additum est, Benedixitque eis, sicut nunc habitum est. Si ergo res gesta est eo ordine quo narratur, invenitur Jacob bis benedixisse pueris istis: et quod Joseph graviter tulit positionem dexteræ patris sui super caput Ephraim post primæ benedictionis prolationem, fuisset quasi nimis tarde. Itaque, puto quod in descriptione horum non servetur ordo historiæ, sed quod Joseph nitebatur manum dexteram patris sui transferre de capite Ephraim super caput Manassæ, antequam pater suus benedictionem incepit; et quod Jacob tunc exposuit filio suo Joseph, cur manus suas sic cancellasset: quo facto, totam benedictionem, hic divisim recitatam, simul expressit.

Constituitque Ephraim ante Manassen: ita quod primogenituram quasi dedit Ephraim juniori, et posteros ejus prædixit majores ac plures futuros posteris Manassæ. Sicque Jacob fecit cum Ephraim et Manasse, quemadmodum pater suus Isaac fecerat secum et cum Esau fratre suo primogenito. Denique, sicut Jacob ex divina revelatione præcognovit tot ac tanta futura, sic ex divina auctoritate et inspiratione fecit hanc commutationem seu præpositionem. Fuit quoque tribus Ephraim honorata præ tribu Manassæ in oblationibus principum, quando dedicatum est tabernaculum, et in portatione ac situatione ejusdem.

Et ait ad Joseph filium suum: En ego morior, et erit Deus vobiscum per gratiam, reducetque vos, hoc est posteros vestros, scilicet duodecim tribus Israel, ad terram patrum vestrorum, hoc est ad terram Chanaan, in qua Abraham et Isaac habitaverunt, quam et Deus eis promisit pro posteris eorumdem. Do tibi partem unam extra fratres tuos, id est, specialem hereditatem confero tibi pro posteris tuis, seu pro sepelitione corporis tui. Quasi dicat: Propter virtutes tuas præcipuas, et pro beneficiis quæ mihi et meis impendisti tempore famis, et quia promisisti me sepelire in spelunca duplici, ut rogavi, do tibi præ fratribus tuis munere speciali hereditatem quamdam ad me pertinentem in Chanaan, etsi non propter magnum ejus valorem, tamen in signum præcipui amoris mei ad te. Quam partem tuli de manu Amorrhæi, hoc est de potestate et dominio Hemor regis Sichimorum, nati ex stirpe Amorrhæorum, in gladio et arcu meo, id est virtute gladii et pharetræ meæ, seu jure belli. Sed difficile est videre, qualiter illud impletum est.

Porro, supra legitur: Habitavit Jacob juxta oppidum, scilicet Sichem, emitque partem agri, in qua fixerat tabernaculum, a filiis Hemor patris Sichem centum agnis.6 Itaque de hac terra empta a Jacob, quidam exponunt hunc passum. Unde in Scholastica historia dicitur: Sane Jacob emerat eam centum agnis a rege Hemor, sed quum pro occisione Sichimorum debuisset auferri sibi, tamen potestative semper eam obtinuit, seu servavit: et ideo dicit, Quam tuli de manu Amorrhæi, etc. Sed huic expositioni obviare videtur, quod pars illa fuit res parva. In translatione quoque Septuaginta, quam hoc loco Hieronymus et Augustinus exponunt, habetur: Et dedi tibi Sichimam præcipuam supra fratres tuos. Itaque S. Hieronymus, per arcum et gladium Jacob, intelligit ejus justitiam, per quam meruit de periculo liberari, quando habitatores urbium prope urbem Sichem sitarum, voluerunt in Jacob familiamque ipsius insurgere, eo quod filii ejus occiderunt ipsum Hemor, et filium ejus, urbemque everterunt: et ita extunc videtur locus ille pertinuisse ad Jacob, tanquam datus sibi a Deo, cujus virtute adversarii exterriti sunt, nec audebant persequi ipsum Jacob ac suos. Tangit quoque Hieronymus aliam expositionem, quæ nunc ex Scholastica historia tacta est, dicens:

Dabo tibi Sichimam, quam emi in fortitudine mea, id est cum pecunia seu aliquo æquivalente, quam multo labore acquisivi, super fratres tuos, hoc est, absque sorte do eam tribui Joseph. Ibi namque sepultus est Joseph, et mausoleum seu sepulcrum ejus usque hodie cernitur.

Amplius, B. Augustinus circa hæc scribit: Quæritur, quomodo ad litteram stare possit, quod Jacob dicit se dare filio suo Joseph Sichimam præcipuam, et quod possederat eam in arcu et gladio. Emit enim possessionem illam centum agnis, non cepit jure belli. An quia filii ejus urbem Sichimorum expugnaverunt, potuit ejus fieri jure belli, ut justum bellum gestum videatur cum eis, qui primo intulerunt injuriam, violando filiam Jacob? Cur ergo non dedit eam majoribus filiis suis qui hoc fecerunt? Deinde, si de victoria glorians, dedit eam Joseph, cur ei displicuerunt filii, qui hoc fecerunt? Cur benedicturus eis, exprobrat factum illud? Latet ergo hic propheticum sacramentum, quoniam Joseph quadam præcipua significatione Christum significat: et ipsi Joseph datur terra illa, in qua Jacob deos obruit seu defodit alienos, ut Christus designetur ac intelligatur possessurus gentes, diis patrum suorum renuntiantes, et in ipsum credentes. Hæc Augustinus. Itaque, secundum Augustinum, istud intelligitur de terra quam emit Jacob, quam (ob causam prætactam, seu juxta expositionem inductam) dicitur Jacob accepisse in arcu suo et gladio.

Postremo, ut refert Lyra, Hebræi exponunt istud de terra urbis Sichem, dicentes quod Jacob eam obtinuit jure belli: quia dum Amorrhæi voluerunt contra eum insurgere, propter eversionem urbis illius, Jacob armavit se ac suos domesticos ad resistendum illis, confidens in Dei auxilio. Unde et timor Dei tunc invasit Amorrhæos, ita quod redierunt: ideo juste terram illam obtinuit. Sed istis objicitur, quia victoriam seu possessionem illam non obtinuit Jacob arcu et gladio suo, sed Dei auxilio. Ista quoque narratio Hebræorum, de armatione Jacob et domesticorum suorum, videtur conficta, nec textui consona; quoniam supra habetur, quod urbe Sichimorum eversa, Jacob dixit filiis suis: Turbastis me, et odiosum fecistis Chananæis; illi congregati percutient me, et delebor ego et domus mea. Et subditur ibi in principio capituli tricesimi quinti, Præterea locutus est Deus ad Jacob:7 Surge et ascende Bethel. Quumque profecti essent Jacob et sui, timor Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes.8 Ex quibus probatur, quod ipso Jacob metuente, Deus commisit ei, non ut se et suos armaret, sed ut cum eis a loco illo recederet. Nec timor Dei invasit Chananæos, quum Jacob armasset se et suos contra illos; sed quum profectus esset, seu recessisset ab ipsis. Hinc præinducta expositio duplex Hieronymi, rationabilior esse censetur.

B

C Juxta spiritualem demum intelligentiam, per Manassen Synagoga, per Ephraim Ecclesia, quæ est Synagogæ præposita, designatur.9 Et quamvis Deus benedixit aliquando Synagogæ, multo tamen præclarius benedixit Ecclesiæ; et ipsa Ecclesia numerositate, dignitate ac meritis Synagogam excessit. Christus vero videbatur ad tempus pro Synagoga zelare, et gentiles postponere:10 Non sum, inquiens, missus nisi ad oves perditas domus Israel. Attamen Deus Pater præelegit Ecclesiam, cui per fidem et meritum crucis Christi subvenit, quod per cruciformem cancellationem manuum Jacob figurabatur, quæ cancellatio fuit ipsi Ephraim gloriosa, et ipsi Manassæ quodammodo opprobriosa: per quod designatum est, quod verbum crucis Judæis est scandalum, electis vero gentilibus virtus Dei, honor, et gloria.11

Footnotes

  1. Gen. xxviii, 12. ↩

  2. Gen. xxxv, 19, 20. ↩

  3. Job v, 1. ↩

  4. Deut, xxxiii, 17. ↩

  5. III Reg. xii, 20. ↩

  6. Gen. xxxiii, 18, 19. ↩

  7. Gen. xxxiv, 30. ↩

  8. Ibid. xxxv, 1. ↩

  9. Sensus spiritualis. ↩

  10. Matth. xv, 24. ↩

  11. 1 Cor. 1, 23. ↩

Chapter 100 of 104