Skip to the text

Articulus 100

ELUCIDATIO CAPITULI QUADRAGESIMI NONI : VOCAVIT AUTEM JACOB FILIOS SUOS, ET AIT EIS.

NUNC in isto capitulo sententioso atque N difficili exaratur, qualiter beatissimus patriarcha Jacob, prophetali spiritu plenus, benedixit universis ac singulis filiis suis, et multa eis prædixit: quorum quædam concernebant duodecim tribus, quantum ad tempus quo in terra promissionis sunt constituti, et terram illam per congruas divisiones sortiti. Aliqua vero, quæ et principalia sunt, Christum respiciunt, de cujus primo ultimoque adventu clarissime vaticinatur Jacob in isto capitulo.

Vocavit autem Jacob filios suos, duodecim scilicet Patriarchas, qui utique omnes studuerunt adesse, quando viderunt patrem suum se ad mortem disponere; et ait eis: Congregamini, corporaliter circa lectum meum, spiritualiter quoque, mentes vestras recolligendo ad verborum meorum advertentiam diligentem; ut annuntiem quæ ventura sint vobis diebus novissimis. Per hoc quod ait, Diebus novissimis: insinuat se locuturum de mysteriis Christi, et de rebus in adventu ejus implendis: cujus tempore non fuerunt in carne viventes filii Jacob, quibus ipse ista annuntiavit, sed posteri eorumdem, qui nomine patrum suorum significantur. Itaque per novissimos dies intelligitur ultima mundi ætas, seu tempus regis Messiæ, quod est tempus evangelicæ legis, cui alia lex divinitus non succedet. Propter quod loquitur Paulus :

Nos sumus in quos fines sæculorum devenerunt. Joannes quoque apostolus in prima sua Canonica: Filioli, inquit, novissima hora est. Hinc de tempore Christi loquitur Isaias: Erit in novissimis diebus præparatus mons domus Domini in vertice montium. Atque ut Rabbi Paulus allegat, Rabbi Moyses Gerundensis ait in Glossa sua: No-

1 Cor. x, 11.

1 Joann. n, 18.

Is. n, 2. vissimi dies sunt dies Messiæ, quos Jacob significavit quum dixit: Non auferetur sceptrum, etc. Et addit: Secundum omnium enim opinionem, dies novissimi sunt dies Messiæ, hoc est tempus primi adventus Christi, in cujus temporis fine erit adventus ejus secundus.

Congregamini et audite, filii Jacob, audite Israel patrem vestrum: me scilicet, qui alio nomine dictus sum Israel. Per hæc verba tam diligenter et affectuose repetita, reddit filios suos ad audiendum attentos, et magna se annuntiaturum designat. Deinde a primogenito inchoat: Ruben primogenitus meus. Tu fortitudo mea. Hoc est: O Ruben qui primogenitus meus es, tu es effectus seu proles, in quo robur meæ virilitatis primo apparuit. Unumquodque enim (ut ait Philosophus) in specie sua perfectum est, dum potest sibi simile generare: sicque fortitudo potentiæ generativæ, et efficacia virilitatis ipsius Jacob, primo in Ruben apparuit, tanquam in suo effectu, et velut in speculo. Unde de viro qui multos genuit, communiter dicitur, fortis. Dicitur quoque primogenitus fortitudo patris, quoniam per primogenitum suum pater primo confidit suo tempore constipari, ac multiplicari. In Scholastica historia ita exponitur verbum hoc: Tu fortitudo mea, id est, tu es quem genui in ætate robusta.

Et principium doloris mei. Hoc quidam exponunt sic: Tu es præcipua causa meæ afflictionis, per hoc quod cum uxore mea enormem commisisti incestum, de quo quasi incomparabiliter dolui. Verumtamen si loquamur de dolore sensibili, videtur Jacob intensius diutiusque doluisse de amissione Joseph, quam de aliqua alia adver-

Benedictio Ruben.

Gen. xxxv, 22. sitate. Quidam vero ita exponunt : Tu es principium doloris mei, id est sollicitudinis meæ circa filios, quæ sollicitudo in se pœnalis est, et habet laborem annexum. Unde de conjugatis ait Apostolus :1 Tribulationem carnis habebunt hujusmodi. Itaque per dolorem rite accipitur totum onus status matrimonialis. Denique, quum Jacob genuisset Ruben ex Lia, cœpit Rachel invidere sorori, quod illa magis quam ipsa fructum protulisset conjugii, de qua invidia doluit Jacob : sicque Ruben fuit ei doloris illius occasio. Porro, secundum Hieronymum, in Hebræo habetur : Tu capitulum liberis meis, id est, filiis meis quoddam exordium es, quoniam ordo seu series generationis eorum cœpit a te, qui es velut capitulum, id est parvum caput eorum. Hinc Septuaginta transtulerunt : Tu principium filiorum meorum. Rursus, quia capitulum accipi solet pro loco disciplinæ et correctionis, potest ita intelligi : Tu capitulum liberis meis, id est, quum sis primogenitus, debuisti fratribus tuis exemplum virtutum præbere, et delinquentes corripere, omnesque dirigere, quum tamen per incestum tuum feceris omnino contrarium. Iterum potest istud exponi in laudem ipsius Ruben, in quantum fratres suos de venditione Joseph, seriose ac vestibus scissis corripuit.

Primus in donis, hoc est, ratione primogenituræ competeret tibi duplex portio hereditatis seu facultatum tui parentis, quia (ut dictum est sæpe) in lege naturæ primogenito debebatur portio duplex omnium paternorum bonorum. Dicitur quoque Ruben primus in donis, quoniam dona gratiæ suo patri concessa, decuit primo ad ipsum derivari, ac relucere in ipso. Parentes quoque communiter plus diligunt primogenitum : idcirco sunt proniores aliquid primogenito dare. Et ita fuisset fratribus suis major in donis, nisi peccando meruisset jure primogenituræ privari. Loco hujus verbi, Primus in donis, Septuaginta transtulerunt, Durus ad ferendum : quod trahi posset ad sensum eumdem, quoniam tanta privilegia primogenitorum fuerunt aliis filiis frequenter molesta. Ruben quoque per suum incestum fecit se gravem ad ferendum tam proprio patri, quam fratribus suis, præsertim filiis Balæ quam cognovit. In idem redit littera Origenis, qua dicitur, Durus in conversatione. Porro in Hebræo habetur, Major ad portandum, hoc est dignior ad obtinendum ac possidendum ea, quæ ad primogenituræ privilegia pertinebant : quod redit in idem cum nostra translatione.

Et major in imperio, id est, dignitas primatus ac sacerdotii pertineret ad te jure primogenituræ. Promiserat quippe Deus patriarchæ Jacob, quod reges nascituri essent ex eo. Sicque regia dignitas etiam pertinuisset ad posteros Ruben, nisi peccando tam graviter obicem posuisset. Hinc ait Hieronymus : Debebas juxta ordinem nativitatis tuæ, hereditatem, quæ primogenitis debetur, regnum sacerdotiumque, accipere. Itaque triplex bonum pertinuisset ad Ruben ex sua primogenitura, quo propter suum incestum privatus est : Primum fuit duplex portio hereditatis, et hoc ad filios Joseph translatum est. Nam Joseph duplicem accepit funiculum in filiis suis Ephraim et Manasse, a quibus derivatæ sunt duæ tribus, ut præcedenti articulo patuit :2 et quantum ad hoc, verificatur quod primo Paralipomenon libro habetur, Primogenita reputata sunt Joseph.3 Secundum fuit sacerdotium, quod translatum est ad tribum Levi. Tertium, regia dignitas, quæ ad tribum Judæ translata est.

Hinc subditur : Effusus es sicut aqua, id est, præfatis bonis ac privilegiis prorsus privatus es, et effusa sunt a te, sicut effunditur aqua. Vel sic et melius : Effusus es sicut aqua, id est, instar liquidi elementi effudisti concupiscentiam tuam impetu passionis, nec humorem tuæ libidinis refrenasti freno virtutis seu retinaculo castitatis, quemadmodum aqua ab effusione compescitur vasculo. Non crescas, id est, ad primatum et eminentiam non assurgas, nec super fratres tuos te efferas tanquam primogenitus; imo propter excessum tuum humilies te, sufficiatque tibi esse ut unum ex eis. Hinc Septuaginta transtulerunt: Sic ut aqua non ebullias. Aqua namque ebuliens jactat se, et crescit in altum, quod Jacob prohibuit ipsi Ruben. Vel, Non crescas in hominum reputatione, quia tui incestus demerito eris contemptus, seu reputationis minoris. Porro, secundum Hieronymum, in Hebræo habetur, Ne adjicias, id est, non præsumas amplius tale quid agere. Potest quoque sic accipi, Non crescas, id est, tribus tua non tantum multiplicetur, ut aliæ quædam tribus in Israel: quod certum est esse impletum; sicque per quod peccavit, per hoc fuit punitus. Quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus cognoscendo ipsius uxorem nomine Balam, ut patuit capitulo tricesimo quinto.4

Circa hæc quæritur, cur Jacob post tantos annos, tam acriter commemoravit ac ultus est facinus filii sui, etiam in posteris ejus. Respondetur, quod zelo justitiæ et ex divina inspiratione hoc fecit, et forsan Ruben ille nondum digne inde pœnituit; nec tamen posteris ejus in hac vindicta fiebat injuria, quoniam ex eorum meritis eis non debebantur præfata bona, quibus propter patris sui incestum privati sunt. Denique etiam secundum leges humanas, pro crimine læsæ majestatis filii privantur hereditate ac patria et honore, propter patris sui excessum.

Deinde de Simeone ac Levi subjungitur, quorum crimina memorat, sicut et crimen Ruben: et quantum ad hoc, non solum annuntiavit futura diebus novissimis, sed et retulit præterita multis annis. Attamen principale intentum ipsius Jacob, fuit futura prædicere: propter quæ et præterita quædam retexuit, ne pœnam infligendam sine culpa depromeret. Quomodo autem ea quæ Jacob dicit ad Ruben, ad Simeonem quoque et Levi, sint benedictiones, quum potius videantur exprobrationes ac maledictiones, infra dicetur.5 Simeon et Levi fratres, vasa iniquitatis bellantia, id est, hi duo fratres carnales ex patre et matre, fratres quoque conformitate malitiæ, sunt vasa plena iniquitate, injuste pugnantia. Est autem Hebraæ loquelæ proprietas, ut omne alicujus rei contentivum, vas appelletur illius: sicque Simeon et Levi vocantur vasa iniquitatis bellantia, quia fuerunt subjecti vitiis iræ, impatientiæ, simulationis, rancoris, crudelitatis, ex quibus fuerunt moti ad bellum iniquum contra Sichem filium Hemor regis Sichimorum, et contra habitatores urbis illius. In consilium ipsorum non veniat anima mea, id est, absit ut mihi complaceat eorum consilium, quod contra Sichimitas conceperunt;6 et in cætu eorum non sit gloria mea, hoc est, gloriatio mea non conformetur impiæ gloriationi cætus ipsorum. Quasi dicat: Detestor ipsorum consilium et conventum, in quantum talia tractaverunt, nec mihi unquam placuit quod fecerunt; quia in furore suo occiderunt virum, videlicet Sichem filium Hemor, imo et ipsum Hemor ac Sichimitas, etiam post confœderationem et initam pacem; et in voluntate sua suffoderunt murum, id est, muros oppidi Sichem everterunt pro posse.7 Unde Hieronymus ait: Significat Jacob non fuisse sui consilii, quod Hemor et Sichem viros sibi fœderatos interfecerunt, et contra jus pacis amicitiarum sanguinem effuderunt innocentem, et crudelitate quasi furore rapti, muros hospitæ urbis everterunt.

Maledictus, id est despectus et abominabilis Deo, furor eorum contra Sichimitas conceptus, quia pertinax: nam quamvis Sichem ac pater ejus Hemor, multum amicabiliter tractassent cum filiis Jacob de pace et confœderatione, de satisfactione et nuptiis Dinæ, obtulissentque munera copiosa, et circumcidissent se ipsos, civesque suos induxissent ad idem, nihilo minus Simeon et Levi in suo permanserunt furore; et indignatio eorum maledicta est, qua Sichimitis indignabantur propter raptum et violationem suæ sororis, etiam post prædicta, quia dura fuit et ferox, imo et obstinati fuerunt in ea, qui post tanta benevolentiæ signa ac opera emolliri non poterant. Dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israel: hoc est, ego Jacob prædico tribum Levi, tribumque Simeonis, hinc inde in terra promissionis esse dividendas ac dispergendas. Levitæ etenim non acceperunt et non habuerunt hereditariam portionem, sicut ceteræ tribus; sed urbes ad habitandum, non simul in una plaga terræ, sed per loca a se invicem valde remota, partim trans Jordanem, partim infra, prout in libro Josue scriptum est.8 Erant quoque Levitæ divisi in tres turmas, scilicet Caathitas, Meraritas, et Gersonitas, quæ turmæ a se invicem habitaverunt divisæ. Similiter tribus Simeon exstitit parva, et inter filios Judæ quasdam urbes sortita est, atque ut refert Lyra, Hebræi de dispersione Simeon adjecerunt: Non est pauper scriptor nec pædagogus, nisi de Simeon, hoc est, filii Simeonis discurrerunt per ceteras tribus Israel ad scribendum pro pretio, et ad instruendum pueros aliorum pro victu necessario obtinendo, sicut nunc faciunt apud Christianos clerici pauperes.

Insuper quidam Hebræi, ut recitat Lyra, exponunt hunc passum de iniquitate Simeonis et Levi in Joseph commissa. Nam dicunt quod hi duo præ ceteris adversati sunt Joseph, et voluerunt eum occidere: idcirco dicuntur vasa iniquitatis bellantia, et eorum consilium pater ipsorum abhorruit. Hæc autem expositio videtur valde impropria. Primo, quia nec occiderunt Joseph, nec voluerunt eum bellando, sed opprimendo occidere, nec ei adversando suffoderunt murum. Verum est tamen, quod pro eo quod nos habemus, In voluntate sua suffoderunt murum, Septuaginta transtulerunt, In desiderio suo subnervaverunt taurum: et isti per taurum intelligunt Joseph, de quo in Deuteronomio Moyses loquitur: Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus.9 Sed constat, quod non subnervaverunt Joseph. Præterea, Septuaginta sic transtulerunt: Simeon et Levi fratres consummaverunt iniquitatem adinventionis suæ. Quum ergo non occiderint nec subnervaverint ipsum Joseph, certum est, quod non consummaverunt iniquitatem adinventionis suæ in eum: ideo ista non exponuntur recte hoc modo. Asserit tamen Lyra, quod Hebraica veritas habet, In voluntate sua subnervaverunt taurum. Sanctus vero Hieronymus asserit in Hebræo haberi, In libidine sua suffoderunt murum. Hæc autem diversitas translationum et opinionum contingit præcipue ex frequenti et magna æquivocatione dictionum Hebraicarum, in quibus (ut dictum est) æquivocatio habet præcipue locum.

Si ergo juxta Septuaginta interpretes dicatur, Subnervaverunt taurum, potest per taurum intelligi ipse Sichem, propter libidinis et incontinentiæ suæ excessum quo Dinam oppressit. Quidam vero per taurum intelligunt tauros ac cetera pecora Sichimorum, quos Simeon et Levi cum suis adjutoribus subnervaverunt. Nonnulli exponunt ista de sacerdotibus, Scribis, ac Pharisæis, ex Levi et Simeone natis, qui præ ceteris Judæis contra Christum pugnaverunt, et multa contra eum habuerunt consilia, eumque tandem interfecerunt. Et murum, hoc est, corpus ipsius, seu ipsum Christum, qui fuit fortissimum Israelis propugnaculum, vulneribus suffoderunt, sicut fatetur:10 Foderunt manus meas et pedes meos. Per taurum quoque intelligunt Christum, propter fecunditatem ac fortitudinem suam, quem subnervaverunt iniqui, corpus ipsius totaliter violentissime extrahendo. Propter quod protestatur:11 Dinumeraverunt omnia ossa mea. Denique tam pertinacissimus fuit sacerdotum, Scribarum, et Pharisæorum furor in Christum, quod quanto plura atque majora fecit miracula, tanto plus insaniebant in eum, cogitantes qualiter eum occiderent.12 Ceteris expositio ista apparet magis allegorica esse quam litteralis.

Circa prædicta scribit Hieronymus: Levi hereditatem propriam non accepit, sed in omnibus sceptris, id est sortibus seu tribibus, paucas ad habitandum habuit urbes.

Similiter Simeon de tribu Juda modicum quid accepit. Itaque sicut Simeon et Levi peccaverunt enormiter, interficiendo innoxios ac urbem demoliendo, sic et ipsi puniti sunt per urbium subtractionem, et suorum posterorum dispersionem. Nihilo minus erat alia ratio specialis, cur tribus Levitica non habuit hereditaria bona.

Sequitur benedictio Judæ præ ceteris pulchra, quia de eo Christus fuerat nasciturus. Juda, te laudabunt fratres tui. Judas interpretatur, laus sive confessio. Itaque Jacob benedicturus filio suo Judæ, sic rite incepit : Te laudabunt. Quasi dicat : Merito appellatus es Judas, quia laudabunt te fratres tui :13 quod et in illo Juda patriarcha aliqualiter est impletum. Erat enim post Joseph inter fratres suos notabilior, fortior, atque prudentior. Magis autem impletum est in posteris ejus. Nam tribus Juda, a principio fuit numero major, viribus fortior, ad ardua aggredienda audacior : idcirco a ceteris tribubus laudabatur, et specialiter quando (ut legitur) primo secuta est Moysen per viam maris Rubri divisi, ceteris tribubus non audentibus statim Moysen sequi. Præterea, Josue mortuo, consulentibus filiis Israel Dominum : Quis ascendet contra Chananæum, et erit dux belli ? Dominus dixit : Judas ascendet. Quumque Jacob publice prophetasset, reges, et regem regum Messiam, nascituros esse de Juda, fuit tam ipse Judas, quam tribus ipsius, honorabilis reliquis filiis Jacob. Manus tuæ in cervicibus inimicorum tuorum, id est, hostes tuos potenter prosternes. Hoc in David præcipue constat impletum, quem Dominus in omni bello salvavit ac vincere fecit. Et adorabunt te filii patris tui : quod in Christo ex Judæ semine incarnato impletum est, quem multi ex duodecim tribubus Israel conversi, adoraverunt post ascensionem ipsius in cœlum, sicut in Actibus Apostolorum edocetur. Adoratione autem duliæ multi adoraverunt David regem, tanquam sublimem personam, etiam Nathan propheta et Bethsabee, ut patet libro tertio Regum.

Catulus leonis Juda. Hoc de David exponitur, qui in adolescentia sua instar leunculi fortiter et audacter prostravit superbissimum gigantem Goliath : Non concidat, inquiens, cor cujusquam in semetipso. Ego ibo et pugnabo contra incircumcisum istum. Et quum esset minimus ac junior inter omnes fratres suos, in regem unctus est, et leonem ac ursum occidit in campo.14 Verius tamen exponitur istud de Christo, qui tanquam fortissimus leonis catulus, mox ut ex Virgine natus est, ad invisibilium hostium debellationem processit, fortissimumque tenebrarum principem conculcavit.15 Hinc in translatione Septuaginta, his verbis subjungitur, Ex germine, fili mi, ascendisti :16 in quibus verbis Jacob dirigit sermonem suum ad filium suum Judam, quum tamen istud non intelligatur de ejus persona, sed de nato ex ipso. Christus quippe ascendit ex supernaturali germinatione, natus de Spiritu Sancto ex virginea Matre. Ascendit quoque ex germine, quia quum esset secundum carnem natus ex germine Judæorum, ascendit dignitate et gloria super omne genus humanum et super cœlos cœlorum. Nostra vero translatione continet, Ad prædam, fili mi, ascendisti : quod quidam exponunt de David, qui victis hostibus exspoliavit eosdem. Aptius autem de Christo accipitur, qui juxta Psalmistam, Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem. Mox namque ut in cruce tradidit spiritum, descendit in limbum patrum, atque in puncto suæ resurrectionis spoliavit infernum, ac Sanctos inde educens, ascendit quadragesimo die ad prædam illam electam, ut perduceret eam secum in cœlum. Hinc secundum Hieronymum, in Hebræo habetur : De captivitate, fili mi, ascendisti.17 Et secundum eumdem Hieronymum, per captivitatem intelligitur comprehensio et passio Christi, per ascensum resurrectio ejus. Ascendit quoque Christus ad prædam, quia per se ipsum, deinde per suos Apostolos processit ad convertendum homines, vinculis vitiorum et jugo diaboli compeditos, quos fortis armatus (puta diabolus) sibi habuit obligatos.18 Christus etenim fortem illum devicit, et vasa ejus diripuit. Unde de Christo per Isaiam locutus est Deus Pater: Ideo dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia, pro eo quod in mortem tradidit animam suam.

Requiescens accubuisti ut leo. Requievit Christus triduo in sepulcro, accumbens seu dormiens ibi instar catuli leonis, qui natus, tribus diebus dormit, antequam ad vitales evigilet actus. Unde translatio Septuaginta habet: Accubuisti ut leo, et ut catulus leonis. Porro in nostra translatione subjungitur: et quasi leæna. Itaque Christus requievit ut leo, qui est fortissimus bestiarum, quem aliæ bestiæ metuunt, nec invadere audent:19 sic Christus omnium potentissimus regum, securissime requievit atque regnavit devicto mortis aculeo, nec quisquam potuit ei nocere.20 Requievit etiam ut leæna, quæ est valde crudelis. Nam moriendo mortem devicit, atque potestates conculcavit aereas, et quod per Osee prædixerat, protinus adimplevit: Ero, inquiens, mors tua, o mors! morsus tuus ero, inferne! Idcirco de ipso in Apocalypsi

asseritur: Vicit leo de tribu Juda. Quis suscitabit eum?21 id est: Quis audebit Christum post resurrectionem suam impassibilem factum, impugnare?22 aut quis poterit ei regnum auferre, de quo Angelus ac Isaias et Evangelista prædixerunt, Dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in æternum, et regni ejus non erit finis?232425 Nempe ut Daniel prophetavit, Potestas ejus potestas æterna, quæ non auferetur, et regnum ejus, quod non corrumpetur.26 Quod si objiciatur, quod multi tyranni ac perfidi ab exordio primitivæ Ecclesiæ Christum impugnaverunt: dicendum, quod impugnaverunt eum in mysticis suis membris, sed ut Isaias prædixit, Ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei.27 Vel, Quis suscitabit eum? supple, a mortuis, nisi ipsemet secundum quod Deus.

Circa hæc scribit Hieronymus: Christus in somno mortis requievit ut leo, quia non necessitate, sed potestate quievit in morte, sicut prædixit: Potestatem habeo ponendi animam meam.28 Et, Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam. Quod vero addidit, Et ut catulus leonis: ideo dictum est, quia inde mortuus, unde natus. Utrumque siquidem ex humanitate assumpta competit ei. Aiunt physici, quod catulus leonis quum fuerit natus, tribus diebus et tribus noctibus dormit; deinde locus cubilis tremefactus rugitu leonis, excitat ejus catulum dormientem: sic Christus in cubili sepulcri tribus diebus ac noctibus jacens, somnum mortis implevit. Bene ergo Christus ut leo requievit, qui non solum acerbitatem, sed et imperium mortis vicit, et ut catulus leonis die tertio resurrexit.29 Unde additur, Quis suscitabit eum? Nullus, subaudi, nisi ipse qui ait: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Verumtamen quidam exponunt ista de David. Et aliquo modo in ipso impleta sunt tanquam in evidenti figura Christi.30 David quippe frequenter ascendit ad prædam, et grandem prædam ab Amalecitis reduxit, quando milites ejus dixerunt, Hæc est præda David, ut primo Regum habetur. Requievit quoque in regno ut leo, quia hostibus suis potenter prævaluit;31 et tanquam leæna, quia nonnullos terribiliter laceravit, ducens super eos ferrata secantia, juxta illud secundi Regum libri: Populum ejus, scilicet filios Ammon, adducens, serravit et circumegit super eos ferrata carpenta, divisitque cultris, et transduxit in typo laterum; sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon. Hinc tandem nullus audebat eum suscitare ad præliandum adversus eum. Tamen quod dictum est, Quis suscitabit eum? potest ita exponi de David, quod solus Deus suscitavit eum ad prophetandum, vel ad procreandum regni successorem, videlicet Salomonem.

Non auferetur sceptrum de Juda, id est, regia dignitas non tolletur in toto de tribu Judæ patriarchæ, et dux de femore ejus, id est, princeps Israeliticæ plebis non deficiet de posteritate ac semine Judæ præfati.323334 Quasi dicat: Etsi rex deficiat de Juda, non tamen princeps in toto nec diu, quamvis ad tempus durante captivitate in Babylone. Donec veniat qui mittendus est, id est, quousque Christus Dei Filius per incarnationem descendat ad homines, qui unice, id est singularissime, admirabilissime, ac saluberrime, fuit a Deo Patre mittendus in mundum: de cujus adventu ac missione omnes prædixerunt Prophetæ, et copiosius Isaias, Emitte, inquiens, Agnum, Domine, dominatorem terræ.3536 Itemque, Mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos. Et ipse erit exspectatio gentium, id est salus exspectata, seu salvator a gentibus exspectatus: de quo et gentilium vates, præsertim decem Sibyllæ, plurima prædixerunt; de quo et Aggæus: Ecce veniet Desideratus cunctis gentibus. Et rursus in Isaia: Legem ejus insulæ exspectabunt, et in ipso gentes sperabunt.37 Denique ex hac beatissimi Jacob prophetia probamus venisse Messiam, quia a tempore David usque ad Herodem regem alienigenam, natione Idumæum, sub cujus dominio natus est Jesus Nazarenus, quem credimus esse Christum, habuerunt Judæi regem aut principem de tribu Juda, quamvis in ipsa Babylonica captivitate fuerit hoc interruptum ad tempus, quia Judæi tunc erant ad alienam terram abducti.38 Nam reges habuerunt usque ad ipsam captivitatem, quorum ultimus exstitit Sedecias. In reditu autem habuerunt ducem ac principem ipsum Zorobabel ex regibus natum, deinde sacerdotes seu pontifices præfuerunt usque ad Joannem Hircanum, qui sibi imposuit diadema.39 Pontifices vero illi posuerunt ex una parte de tribu Juda, quæ a tempore Moysis et Aaron fuit conjugio sociata tribui Levi sacerdotali. Josaba quoque uxor Joiadæ sacerdotis, fuit filia Joram regis Juda, ut patet quarto Regum. Horum autem veritatem et omnia probat frater Raimundus in Pugione.4041

Sed contra hæc tanto importunius instant Judæi, quanto ex eis apertius probamus Christum venisse. Dicunt ergo, in Hebræo non haberi, Donec veniat qui mittendus est; sed, Donec veniat Silo. Silo autem fuit nomen civitatis, in qua tempore Heli sacerdotis, fuit arca Dei, et tabernaculum Domini, ac oleum unctionis qua reges inungebantur.42 Asserunt igitur prophetiam hanc esse impletam, quando Saul de tribu Benjamin factus et unctus est rex in Silo. Sed istud est fatue dictum. Non enim ante Saul fuerunt reges de tribu Juda, ut Saul uncto, dicatur sceptrum ablatum a Juda: imo Saul statim post suam promotionem est reprobatus a Deo, et paulo post David ex stirpe Judæ unctus est rex a Samuele, ac deinceps mansit sceptrum in tribu Juda secundum modum præhabitum.4344 Alii ex Judæis dicunt hanc prophetiam impletam, quando Jeroboam Ephratæus factus est rex, quia tunc decem tribus recesserunt a regno Juda. Sed istud est falsum, quia Jeroboam factus est rex non in Silo, sed in Sichem, ut legitur tertio libro Regum. Rursus post illam divisionem fuerunt reges in tribu Juda multo solenniores, fideliores, sanctiores et potentiores, quam reges decem tribuum, ut patet de Asa, Josaphat, Osia, Joathan, Ezechia, Josia:4546 imo, regno decem tribuum per reges Assyriorum prorsus destructo, mansit sceptrum et principatus in Juda usque ad Herodem, qui fuit primus rex Judæorum ex gentibus natus. Hinc quidam Judæi dixerunt vaticinium istud impletum tempore Nabuchodonosor, qui regnum Juda destruxit. Quod iterum improbatur, quia post mortem Nabuchodonosor et Babylonis destructionem, redierunt Judæi in sua, habueruntque duces, principes et quosdam reges de semine Judæ, ut dictum est, usque ad Herodem. Joannes enim Hircanus, rex fuit, et filius ejus Aristobulus. Postremo, falsitas objectionum istarum probatur ex translatione Chaldaica, quæ est apud Judæos multum authentica, in tantum quod nullus ipsorum ei contradicere audet: quæ continet, Non auferetur sceptrum de Juda, etc., donec veniat Messias. Dicendum ergo, quod nomen hoc Silo, quandoque in Hebræo est nomen proprium loci, quandoque nomen commune, et tunc significat missionem: sicque accepit ipsum Hieronymus, et bene, ut patet jam ex Chaldaica translatione. Hæc autem frater Raimundus, Nicolaus de Lyra, et alii christiani doctores, qui in Hebræa lingua diligenter eruditi fuerunt, plenius conscripserunt.

Deinde de Christo subjungitur: Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam. Hoc Septuaginta sic transtulerunt: Alligans viti pullum suum, et funiculo pullum asinæ. In Hebræo autem, secundum Hieronymum, sic habetur, Alligans ad vitem pullum suum, et in Sorec, fili mi, asinam suam. Quod S. Hieronymus sic exponit: Pullum suum, id est gentilem populum, copulavit vineæ Apostolorum, qui ex Judæis fuerunt; et ad Sorec, id est ad electam vitem, alligavit asinam, hoc est Ecclesiam ex gentibus congregatam. Sic quoque Origenes exposuit. Porro Glossa clarius sic exponit: Ligans ipse Christus vinculo caritatis et disciplinæ, ad vineam, id est congregationem Apostolorum seu primitivam Ecclesiam ex Judæis collectam, in qua principales fuerunt Apostoli; unde loquitur

Isaias: Vinea Domini Sabaoth, domus Israel est;47 et vir Juda, germen ejus delectabile; pullum suum, id est gentilem populum ante indomitum, et instar pulli a legis onere alienum. Christus enim per Apostolorum prædicationem convertendo gentiles, per fidem univit, atque per caritatem incorporavit eos congregationi Apostolorum, ac primitivæ Ecclesiæ ex

Judaismo conversæ: sicque ligavit Christus asinam suam, id est Synagogam legis oneri assuetam, tardigradam, et importabilium observantiarum pondere pressam, ad vitem, hoc est ad se ipsum, qui ait:48 Ego sum vitis vera. Vel, ad vineam jam præfatam, quia post Christi resurrectionem et Spiritus Sancti missionem, multa millia Judæorum per Apostolos sunt conversa, et eis per fidem unita, ac Christo per caritatem incorporata. Sicque in Christo vite, sicut in lapide angulari, associati sunt Judæi et gentiles electi.49 Ipse etenim fecit utraque unum.

Sed hæc expositio videtur Nicolao de Lyra, magis mystica seu spiritualis, quam litteralis: idcirco per verba hæc, Ligans ad vineam pullum suum, etc., dicit insinuari fertilitatem terræ promissionis in vino et lacte; ut sit sensus, quod in uno stipite vitis, possit onerari una asina, ejusque pullus. Et idem dicit significari per verba sequentia: Lavabit in vino stolam suam, id est, tanta erit ibi abundantia vini, ut possint panni in eo lavari. Sed his contradicit Rabbi Paulus, affirmans expositionem Catholicorum præinductam, esse litteralem, non mysticam. Jacob enim loquitur metaphorice in capitulo isto quasi per totum, per similitudines scilicet corporalium rerum. In tali autem locutione sensus litteralis non est qui immediate significatur per nomina, sed qui significatur per ipsas res, propter earum proprietates et similitudines ad id quod principaliter designatur. Ideo sicut jam ante per leonem catulumque leonis, significata est certa persona, scilicet David vel potius Christus, ita et nunc per pullum et asinam præfati populi designantur, quos et Christus significavit in se uniendos, equitando in die Palmarum super pullum et asinam.50

In Scripturis quoque per vineam designatur ad litteram Synagoga seu Christus atque Ecclesia, ut constat in auctoritatibus introductis; et in Osee, Vitis frondosa Israel.51

Itemque in Psalmo: Vineam de Ægypto transtulisti.52 Denique, postquam de Christo locutus est Jacob, Ipse erit exspectatio gentium, convenienter subjunxit, qualiter gentes essent congregandæ in ipso, et uniendæ eidem, dicens: Ligans ad vineam pullum suum, etc., et qualiter Christus fieret redemptor earum, per suam videlicet dignissimam passionem, de qua subditur: Lavabit in vino stolam suam.

In his autem Rabbi Paulus vere atque catholice dicit; imo expositio illa prætaeta videtur omnino inepta et rudis in se, aliena quoque a textu. Nempe quum Jacob patriarcha dixisset, Et ipse erit exspectatio gentium, quod omnes de Christo exponunt, immediate sub eodem contextu subjunxit, Ligans ad vineam pullum suum, etc., ita quod participium istud, ligans, cum suo adjuncto, est determinatio ejus quod præmisit, Et ipse erit, etc. : idcirco necesse est, utrumque de eodem, utpote Christo, exponi. Similiter illud quod subditur, Lavabit in vino stolam suam. Certum est autem, quod Christus non ligavit pullum et asinam ad eumdem vitis stipitem ad onerandum uvis eosdem. Qui vero vellet quasi litteraliter ac superficialiter loqui, rationabilius dicere posset, quod in die Palmarum quum Christus sedisset super pullum, ut Joannes, Lucas et Marcus testantur, et super asinam, ut refert Matthæus, quorum utrumque a Zacharia prædictum est, ipse Salvator fecerit pullum suum et asinam, quibus scilicet usus erat, ligari ad stipitem vineæ aut prope vitem. Erant enim animalia ista simul ligata, atque ut Marcus fatetur, pullus fuit ligatus foris seu extra et prope Jerusalem in bivio, hoc est, in duarum viarum principio. Et quia Jerusalem terraque sancta, erat tam fertilis vini et vineis consita, probabile est quod juxta bivium illud vinea fuit. Sicque per verba hæc insinuantur Christi humilitas ac paupertas, sicut in Zacharia legitur : Ecce Rex tuus venit tibi justus et salvator, ipse pauper et ascendens super asinam et pullum asinæ. immortalitatem, ac corporis sui glorificationem perfectam. Quod autem per vinum passio seu sanguis designetur ad litteram, constat ex eo quod in Psalmo cantamus : Quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto. Et Christus passione instante oravit : Pater, si fieri potest, transfer calicem istum a me. Unde de hujusmodi calice vini, et epotatione ejus usque ad fæces, in Jeremia et Ezechiele multa leguntur. Et in sanguine uvæ, hoc est cruore carnis suæ, quæ instar uvæ compressa est in passione, quæ in Scripturis torcular vocatur, lavabit pallium suum, id est mysticum corpus suum, quod est Ecclesia, quæ est decor et vestimentum quoddam sui Salvatoris, juxta illud in Isaia : His omnibus quasi indumento ornaberis. Hanc Christus lavit ab omni peccato, proprii sanguinis effusione, sicut in Apocalypsi asseritur : Dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Huic expositioni consonat quod in Isaia de Christo habetur : Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra ? A quo paulo post quæritur : Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari? Ad quod ipse respondet : Torcular calcavi solus. Unde et Jeremias in Threnis : Torcular, inquiens, calcavit Dominus virgini filiæ Juda. Itaque sicut Passio per torcular, sic sanguis nomine vini signatur, de quo vino loquitur Zacharias : Quod bonum Domini, et quod pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines ?

Itaque de Christi passione subjungitur : Lavabit in vino stolam suam. Per stolam intelligitur mundissima Christi caro, quæ fuit quasi vestis animæ suæ, et quoddam suæ deitatis tegumentum : quoniam teste Apostolo, Habitu inventus est ut homo. Hanc stolam Christus lavit vino, id est, proprio sanguine eam perfudit et cruentavit. Lavit quoque eam non ab aliqua sorde peccati, sed a similitudine carnis peccati, hoc est a mortalitate, quia per suam passionem meruit etiam sibi ipsi carnis suæ

P. LXXXIV, 9. Matth. XXVI, 39. Jer. XLIX, 15. Ezech. XXIII, 31-34. Is. XLIX, 18. Apoc. I, 5. Is. LXIII, 1-3. Thren. I, 15. Zach. IX, 17.

Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores. Potest hoc ad litteram accipi de corporalibus oculis ac dentibus Christi, ut per verba hæc insinuetur optima atque tenerrima complexio Salvatoris, cujus corpus formatum est virtute Spiritus Sancti, ex purissimis sanguinibus supermundissimæ Virginis. Convenientius tamen per oculos Christi, intelliguntur sancti Apostoli et Evangelistæ, qui in mystico corpore ejus quod est Ecclesia, tanquam splendidissimi oculi sunt : quo-

Joann. XII, 14.

Matth. XXI, 5, 7.

Marc. XI, 2, 4.

Zach. IX, 9.

Philipp. II, 7. niam totam Ecclesiam dirigunt et illustrant, et in se ipsis majore claritate sapientiæ atque scientiæ splenduerunt, et in luce contemplationis præ cunctis fuerunt altissimi. Pulchriores ergo sunt vino, quo nunc legis severitas seu notitia potest intelligi. Nam legem spiritualiter exposuerunt, et ejus mitigaverunt rigorem. Porro dentes Christi sunt prædicatores, qui convertendo et instruendo fideles, trajiciunt eos in mysticum Domini sui corpus, et verbum Dei quod est cibus animæ, masticant, et aliis præbent paratum. Hi candidiores sunt lacte per spiritualia charismata Spiritus Sancti; lacte quoque, id est imperfectorum cognitione et refectione, sunt clariores: perfectorum enim est solidus cibus; qui autem lactis est particeps, expers est sermonis justitiæ. Quidam dicit in Hebræo haberi, Rubicundiores sunt oculi ejus vino: quod exponit de tribu Juda pro tanto, quia ex vini copiosa potatione oculi rubent;53 per dentium vero candorem, intelligit abundantiam lactis in terra promissionis, quia ex lactis comestione dentes candidi parent.54 Sed istud est judaizatio grossa. Nam ut in Scholastica habetur historia, Judæi hæc ita exponunt, et quantum ad hoc, magis apparenter quam ille: quia quod dictum est, Ipse erit exspectatio gentium, non de Christo, sed de Juda seu ejus tribu exponunt: idcirco non mirum quod et verba sequentia sub eodem contextu. Si vero illud exponatur ad litteram de Christo, sicut secundum veritatem oportet verba hucusque sequentia, nequaquam tam grosse et superficialiter sunt exponenda.

Sequitur benedictio Zabulon.55 Zabulon, id est tribus nascitura ex eo, in littore maris habitabit, et in statione navium, pertingens usque ad Sidonem. Hæc enim tribus, in divisione terræ Chanaan facta filiis Israel, possedit maritima loca circa littus Mediterranei maris, ubi erant aliqui portus, in quibus fuit statio navium temporibus opportunis, et pertingebat sors ejus usque Sidonem urbem. Sicque Jacob prævidit in spiritu, quod sub Josue factum est actu.56

Deinde subjungitur benedictio Issachar, qui tamen natus est ante Zabulon, ut supra patuit.57 Issachar asinus fortis, accubans inter terminos: hoc est, tribus ipsius Issachar instar fortis asini fuit robusta, ad agriculturam et onera mercium deferenda; et habitavit inter terminos, quia secundum Hieronymum, possedit pulcherrimam in Galilæa provinciam, inter mare Mediterraneum et Jordanem, et inter montes atque maritima juxta possessionem Nephthali. Vidit requiem quod esset bona, hoc est, habitationem suam consideravit esse quietam ac bonam, et terram quod optima, id est, terram sortis suæ vidit esse valde fecundam, et mediocri labore fecundabilem; et supposuit humerum suum ad portandum, hoc est, patientem et agilem se exhibuit ad sustinendum agriculturæ laborem, vel ad deferendum onera mercium, quæ in suis finibus abundabant, quas portavit ad mare; factusque est tributis serviens, id est, tributa regibus comportavit, vel servivit navibus tributa ferentibus, seu his qui terræ nascentia quærebant ad solvendum tributa. Sed et tribus illa regibus Israelitici populi tributa solvebat, et de fructibus terræ suæ solvebat censum regibus debitum ac annuas sacerdotibus decimas. Verumtamen, sicut refert Hieronymus, Hebræi dicunt per hæc verba metaphorice designari, quod viri de tribu Issachar, meditationibus Scripturarum die ac nocte vacabant, et in earum studio laborabant: propter quod ceteræ tribus eis deserviebant, apportantes eis dona quasi tributa tanquam magistris, faciendo eis provisionem et recompensationem in temporalibus, ut studio legis inhærerent liberius; et ita hæc tribus servivit illis tributis, id est dantibus talia dona eis, viditque quietem contemplationis, quod esset bona, atque ad portandum studii hujus pondus, supposuit suos humeros.

C D Sed contra hæc arguit quidam, quia ob has causas non diceretur hæc tribus, asinus fortis, quod est stolidum animal; et quia non invenitur in Scripturis, quod de tribu Issachar fuerint viri excellentis scientiæ; et quia expositio ista non bene continuat litteram istam. Verum objectiones istæ sunt leves, quia nec dictum est quod propter vacationem studii hujus et meditationem Scripturarum asinus appelletur; sed quoniam multi de tribu hac agriculturæ et mercibus deferendis fortiter insistebant. Nihilo minus dici posset, quod propter laborem studii dictus sit asinus fortis, sicut de viro multum studioso communiter dicitur, quod laborat in libris ut asinus; fitque ibi comparatio ad conatum, non ad capacitatem. Porro quod ait, in Scripturis non inveniri de tribu Issachar fuisse viros super alios in scientia excellentes, inconsiderate prolatum est, quum primo Paralipomenon scriptum sit: De filiis quoque Issachar viri eruditi, qui noverant singula tempora ad præcipiendum quid facere deberent in Israel.58 Super quod ait Glossa: Doctores legis in tribu Issachar fuisse traduntur. Quod autem addit, expositionem istam non bene continuare litteram, non probat, et est contra Hieronymum, ideirco contemnitur.

Hucusque positæ sunt benedictiones sex filiorum Liæ. Sequitur benedictio Dan filii Balæ, ancillæ Rachelis.59 Dan judicabit populum suum, sicut et alia tribus in Israel. Hoc impletum est non in persona ipsius Dan, sed in Samsone nato ex tribu Dan, qui judicavit populum Israel annis viginti, sicut de aliis tribubus judices quidam in Israel exstiterunt.60 Circa quod Historia scholastica ait: Quasi dicat, Licet tribus Dan sit minima, tamen de ea surget judex in Israel. Quod non est intelligendum quasi tribus Dan fuerit minima in quantitate seu numero personarum; imo tam in prima quam secunda numeratione filiorum Israel fuit maxima numero post tribum Juda, sicut in libro Numerorum ostenditur:61 sed minima fuit dignitate, quia vilis reputabatur tanquam nata ex ancilla, sicut et tribus Nephthali et aliæ duæ tribus, et ante ceteras tribus ad idololatriam declinavit, ut in fine libri Judicum edocetur. Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro.62 Hoc quoque de Samsone exponitur, qui propter similitudinem actus dicitur coluber, qui est venenosus ac callidus serpens;63 itemque cerastes, id est serpens cornutus. Quemadmodum enim coluber insidatur in via, ac percutit clam euntem; sic Samson in viis Israel observavit Philistæos, interficiens quos invenit, et cornu suæ judiciariæ auctoritatis miræque fortitudinis illos juste prostravit: imo sicut cerastes mordendo ungulas equi, facit equitem cadere; sic Samson concutiendo et frangendo columnas domus, in qua tria millia Philistæorum fuerant congregata, omnes illos oppressit et interfecit. Sed quia Samson quum talis ac tantus esset, nazaræusque Dei ex utero matris, non tamen exstitit Christus, sed evidens figura ipsius: ideo sanctus Jacob quum verba hæc protulisset, protinus ad verum Salvatorem mentem sermonemque dirigens, dixit: Salutare tuum exspectabo, Domine: hoc est, regem Messiam, per quem Deus Pater salvabit mundum, præstolabor in limbo patrum quousque per eum educar. Cui Salvatori loquitur Zacharias: Tu quoque in sanguine testamenti tui, emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua.64 De hoc salutari frequenter loquitur Isaias:65 Exspectabo, inquiens, Deum salvatorem meum. Et, Viderunt omnes termini terræ salutare Dei nostri. Sed et Simeon justus in cantico suo: Viderunt oculi mei salutare tuum.66

Denique, sicut in Glossa et in Scholastica historia habetur, quidam exponunt istud de colubro et ceraste, de Antichristo, quem dicunt de tribu Dan nasciturum, qui contra fideles armabitur instar serpentium morsu pestiferæ prædicationis, et cornibus violentissimæ potestatis, multosque qui ad culmen virtutum ascendent, dejiciet. Semita autem angustior est quam via. Erit ergo Antichristus coluber in via: quoniam eos quibus blandiendo parcet, incitabit ut eant per viam latam perditionis; sed in via mordebit, quoniam tales occidet veneno sui erroris. Fiet quoque cerastes in semita: nam quos fideles invenerit, et per arctam viam salutis incedentes conspexerit, non solum invadet persuasione versuta, sed etiam premet potestate iniqua, et post beneficia fictæ dulcedinis, exseret cornua potestatis. Et quia post Antichristum statim veniet Christus ad finale judicium, recte subjunxit Jacob: Salutare tuum exspectabo, Domine. Nam et Sancti in cœlo præstolantur secundum Christi adventum, ut glorificentur in corpore. Quidam vero exponunt ista de Juda proditore, quem dicunt de tribu Dan natum, qui equum, id est Christi carnem, et equitem, hoc est animam ejus, morsu proditionis adduxit in supplicia passionis et mortis. Verumtamen proditor ille magis putatur fuisse de Issachar stirpe. Nam et de vico nomine Carioth dicitur oriundus, qui vicus in tribu Issachar legitur exstitisse.

Sequitur benedictio Gad filii Zelphæ, quæ fuit ancilla Liæ. Gad, accinctus præliabitur ante eum, et ipse accingetur retrorsum.67 Hoc Hieronymus et alii sequentes eum, dicunt impletum, quando tribus Gad una cum tribu Ruben ac media tribu Manassæ, processit manu armata ante ceterum populum Israel ultra Jordanem, donec obtinuerunt novem tribus terram sibi promissam:68 quo facto, accincta est tribus Gad retrorsum, quia extunc disposuit se ad redeundum ad sortem sibi jam ante datam trans Jordanem; invenitque ibi prælium gentium vicinarum, quæ impugnare cœperunt eos, quos tribus Gad ibi de suis reliquerat; sed tribus Gad gentes illas prostravit.

Sequitur benedictio Aser, qui et ipse natus est ex eadem matre qua Gad. Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus:69 hoc est, terra sortis tribus ex Aser nascituræ, fertilis erit valde, tamque delicata et pretiosa alimenta nascentur in ea, ut regibus possint præbere delicias.

Subditur benedictio Nephthali, qui fuit frater ipsius Dan uterinus.70 Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis. Per Nephthali intelligitur tribus nata ex eo, quæ comparatur cervo emisso, qui est animal velox valde, quoniam terra ejus velocissima erat in fecunditate, atque præ aliis præcoces seu præmaturos protulit fructus. Porro in Hebræo secundum unam interpretationem habetur, Nephthali ager irriguus: quia videlicet terra tribus Nephthali super lacum Genesareth sita, fuit Jordane irrigua; et dedit hæc tribus eloquia pulchritudinis: quia in ea fuit mons Thabor, in quo ubertim morabantur Prophetæ, qui eloquia deprompserunt pulcherrima; et quia de primis fructibus terræ Nephthali fiebant tempestivæ oblationes in domo Dei, propter quod sacerdotes ac Levitæ verba laudis divinæ concinebant devote. Potest quoque exponi de populo Nephthali, qui prompte atque velociter ivit cum Barac ad pugnam contra Sisaram tanquam cervus celerrimus, et obtento triumpho, Barac et Debbora canticum Domino cecinerunt, ut legitur in libro Judicum.7172 Melius tamen referuntur ista ad Christi doctrinam et fructificationem, qui in terra Zabulon ac Nephthali prædicare exorsus est, ut habetur in Matthæo, et in sequenti dicetur articulo.73 Sequitur benedictio sancti Joseph filii primi Rachelis, post benedictionem Judæ pulcherrima.74

Footnotes

  1. 1 Cor. vii, 28. ↩

  2. Gen. XLVIII, 22. ↩

  3. 1 Par. v, 2. ↩

  4. Gen. xxxv, 22. ↩

  5. Levi et Simeonis benedictio. ↩

  6. Gen. xxxiv. 25, 26. ↩

  7. Ibidem. ↩

  8. Josue xxi, 3 et seq. ↩

  9. Deut. xxxiii, 17. ↩

  10. Ps. xxi, 17. ↩

  11. Ibid. 18. ↩

  12. Joann. xi, 47, 53. ↩

  13. Judæ benedictio. ↩

  14. Judic. 1, 1, 2. ↩

  15. 1 Reg. xvi, 32. ↩

  16. Ps. LXVII, 19, et Ephes. IV, 8. ↩

  17. II Reg. xiv, 4, 22, 33. ↩

  18. III Reg. 1, 16, 23. ↩

  19. Luc. xI, 21, 22. ↩

  20. Prov. xxx, 30. ↩

  21. Osee xII, 14. ↩

  22. Apoc. v, 5. ↩

  23. Luc. I, 32, 33. ↩

  24. Is. IX, 7. ↩

  25. Is. lII, 12. ↩

  26. Dan. vII, 14. ↩

  27. Is. xLI, 11. ↩

  28. Joann. x 18. ↩

  29. Ibid. u, 19. ↩

  30. I Reg. xxx 20. ↩

  31. II Reg. xii 31. ↩

  32. Ibid. ii, 19. ↩

  33. Osee xiii, 14. ↩

  34. Is. liii, 12. ↩

  35. Ibid. XIX, 20. ↩

  36. Is. XVI, 1. ↩

  37. Is. XLII, 4. ↩

  38. Matth. II, 1. ↩

  39. IV Reg. XXV, 6. ↩

  40. II Par. XXII, 11. ↩

  41. Ibid. XI, 2. ↩

  42. I Reg. II, 14. ↩

  43. Ibid. XVI, 13. ↩

  44. Ibid. XIII, 14. ↩

  45. III Reg. XII. ↩

  46. Agg. II, 8. ↩

  47. Is. v, 7. ↩

  48. Joann.xv, 1. ↩

  49. Ephes. n, 20 et 14. ↩

  50. Matth.xxi, 7. ↩

  51. Osee x, 1. ↩

  52. Ps. lxxix, 9. ↩

  53. Thren. IV, 7. ↩

  54. Hebr. v, 13. ↩

  55. Zabulon benedictio. ↩

  56. Josue xix 10-16. ↩

  57. Issachar benedictio Gen. xxi 17-20. ↩

  58. 1 Par. xii, 32. ↩

  59. Dan benedictio. ↩

  60. Judic. xvi, 31. ↩

  61. Num. i, 38, 39; xxvi, 42, 43. ↩

  62. Judic. xviii. ↩

  63. Ibid. xv et xvi. ↩

  64. Zach. ix, 11. ↩

  65. Is. xxv, 9; lii, 10. ↩

  66. Luc. ii, 30. ↩

  67. Gad benedictio, ↩

  68. Josue 1, 12-16. ↩

  69. Aser benedictio. ↩

  70. Nephthali benedictio. ↩

  71. Ibid. v, 1 et seq. ↩

  72. Judic. iv, 10. ↩

  73. Matth. iv, 13. ↩

  74. Josue i, 12-16. ↩

Chapter 101 of 104