Skip to the text

Articulus 101

PROSECUTIO EXPOSITIONIS HUJUS CAPITULI QUADRAGESIMI NONI, AB EO LOCO QUO HABETUR : FILIUS ACCRESCENS.

SEQUUNTUR benedictiones filiorum Rachelis. Filius accrescens Joseph, filius accrescens. Joseph interpretatur incrementum, seu accrescens, sive augmentum, quemadmodum Judas, confessio seu laus. Sicut ergo Jacob incepit benedictionem Judæ dicendo, Juda, te laudabunt fratres tui; alludens interpretationi nominis ejus, et quasi dicens, Rite vocatus es Judas : sic quoque benedictionem Joseph inchoat sanctus Jacob, alludendo interpretationi nominis sui, dicens Filius, accrescens Joseph; tanquam dicat, Vere et merito vocatus est Joseph, quia copiose accrescens est. In quibus verbis ipsa repetitio, est veritatis confirmatio, atque intentæ advertentiæ excitatio : ideoque bis ait, accrescens, quoniam tempore Joseph in propria persona valde crevit in spiritualibus ac temporalibus bonis. Crevit etiam potestate ac dignitate, fama et gloria, honore, prole ac magnificentia; de quo Ecclesiasticus :1 Joseph natus est homo princeps fratrum, fir-mamentum gentis, rector fratrum, stabilimentum populi. Et decorus adspectu : erat enim ornatus pulchritudine corporali, venustate morali, spirituali decore, imo et supernaturali mentis speciositate. Filiæ discurrerunt super murum. Hoc fuit im-pletum, quando Joseph pergebat seu curru vehebatur per terram Ægypti. Tunc enim (ut ait B. Hieronymus) tota turba puellarum ac dominarum seu matronarum Ægypti, adventum ejus percipiens, prospexit de muris, turribus ac fenestris, ut pul-chritudinem ac venustatem ipsius conspiceret. Circa quod ait Glossa : Hinc conjicitur quanta fuerit pulchritudo ejus, quum et feminæ, quarum est proprie pulchritudo, eum sic admiratæ sint atque intuitæ. Unde alia littera habet : Filius auctus Joseph, filius auctus ; super fontem filiæ gradu composito incedentes super murum.

Sed exasperaverunt eum, et jurgati sunt: hoc est, quamvis tam gratiosus, spe-ciosus, atque amabilis erat Joseph, tamen fratres ejus animam ejus naturaliter tranquillam et piam, ad amaritudinem perduxerunt, et verba rixosa ad eum locuti sunt : quia (ut patuit) non potuerunt ei quidquam pacifice loqui, et dixerunt ad eum :2 Numquid rex noster eris ? Invide-runtque illi, eo quod a patre maxime amabatur, et propter somnia sua quæ retulit eis, ut dictum est plenius ; habentes jacula : quia sagittis invidiæ suæ vulneraverunt in primis spiritualiter semetipsos, et ipsum Joseph interficere optaverunt, verbaque detractoria, pungitiva, mordacia protulerunt adversus eum, dicentes :3 Ecce somniator venit ; venite, occidamus eum.

Quidam vero exponunt ista de quibusdam viris Ægyptiis, quos dicunt ad tempus invidisse ipsi Joseph, præsertim in suæ promotionis improvisæ et inopinatæ exordio, specialiter fautores dominæ, quæ ipsum Joseph mendaciter accusavit et incarcerari obtinuit. Sedit in forti arcus ejus : id est, Joseph armaturam et protectionis suæ fiduciam fixit in Omnipotente, sperans in omni adversitate liberari ab eo, qui ipsum in cunctis direxit; et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob : hoc est, ipse Deus altissimus, qui est potens conservator ac roborator ipsius Jacob, sua virtute divina liberavit ipsum Joseph a vinculis, quibus erat ad tempus vinctus in carcere. Nam descendit cum eo in foveam, et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret ei sceptrum regni, ut in expositione capitulorum tricesimi noni et quadragesimi dictum est plenius.4 Possuntque per vincula brachiorum ac manuum ejus intelligi coarctatio et angustia ejus, quas habuit, quando a fratribus suis fuit projectus in veterem cisternam.5 Porro secundum Lyram, Hebræi sic legunt, Deaurata sunt brachia manuum ejus: quod exponunt, dicentes brachia ejus fuisse ornata armillis, et digitos ejus annulis aureis, quando præpositus est Ægypto.

Inde pastor egressus est, lapis Israel. Hoc aliqui sic exponunt: Inde, videlicet ex tribu et semine Joseph natus est Jeroboam, qui fuit primus rex Israel, id est decem tribuum, utpote prout regnum Israel dividitur contra regnum Juda:6 qui Jeroboam dicitur pastor, quia rex et judex populi Israel fuit, et lapis ejusdem, id est robur plebis illius, quæ ei ut fundamento innitebatur, et adjuvabatur in eo quasi in capite et lapide angulari. Sed ista expositio videtur inepta, quia Jeroboam, quamvis ad modicum tempus in principio regni sui fuerit bonus, statim tamen ad idololatriam lapsus est, et pene totum populum suum retraxit a cultu Dei, ac idololatriæ mancipavit;7 cujus impietatem omnes reges Israel sunt secuti, nisi quod ultimus regum illorum Osee, inde aliqualiter declinavit.8 Ideo non apparet, quod Jacob patriarcha computavit hoc inter dona ad benedictionem Joseph spectantia, quod Jeroboam natus ex ipso, ad regnum promotus est; nec tantum transgressorem appellavit pastorem ac lapidem Israel, ut videtur. Dicitur autem in Scholastica historia, quod Jeroboam fortiter rexit decem tribus: quod non videtur posse salvari, quoniam pessime rexit eas.

Hieronymus vero cautius istud exponit, per pastorem et lapidem Israel intelligens tribum Ephraim, quæ fortis fuit ac dura ut lapis, et aliis tribubus imperavit: non quod tota tribus Ephraim, sed quidam ex ea, decem tribubus imperarunt. Quidam autem per pastorem et lapidem Israel, intelligunt ipsum Joseph. Nam immediate præmissum est, Per manus potentis Jacob, ut sit sensus: Inde, id est ex ipso Jacob, egressus est pastor, lapis Israel, scilicet Joseph, qui pastor et lapis fuit totius sobolis Israeliticæ in Ægypto. Præterea reor istud convenientius posse exponi de Josue Ephratæo, qui post Moysen præfuit toti Israelitico populo, eratque pastor justissimus et lapis immobilis æquitatis, non recedens ab omnibus quæ per Moysen Deus præcepit. At vero Rabbi Paulus hic satis catholice loquitur, dicens quod Jacob prævidit in spiritu, qualiter filii Joseph ex Ephraim erant gravissime per idololatriam ruituri, nec unquam Deo reconciliandi nisi per Christum: idcirco post præhabita prophetavit de Christo, dicens: Inde, scilicet ex Jacob seu ex potente ipsius Jacob, utpote ex Patre omnipotente, egressus est pastor, lapis Israel, id est Christus, qui ait: Ego sum pastor bonus. Et rursus: Exivi a Patre, et veni in mundum. De quo Pater ait in Ezechiele:9 Salvabo gregem meum, et suscitabo super eum pastorem unum qui pascat eum, David servum meum, id est Messiam, ut omnes exponunt.10 Et Zacharias: Framea suscitare super pastorem. Et post pauca: Percute pastorem, et dispergentur oves gregis.11 Qui pastor est lapis angularis, in quo Judæi ac gentiles electi, sunt per fidem collecti. De quo per Isaiam Deus Pater testatur: Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem angularem, probatum, pretiosum.12 Et in Psalmo: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli.13 Dicitque Rabbi Paulus, quod etiam Rabbi Moyses Gerundensis affirmat, per lapidem Israel, de quo Jacob hic loquitur, intelligendum esse lapidem illum, de quo in Psalmo cantatur: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes.

Deinde Jacob dirigit sermonem ad filium suum Joseph: Deus patris tui, videlicet Deus meus, erit adjutor tuus, sicut fuit hucusque, adjuvabitque te contra aciem invisibilium hostium, ne a malitia vincaris, sed in bonis finaliter perseveres, efficaciterque proficias; et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, hoc est, dando tibi spiritualia ac temporalia bona: spiritualia, quæ a Rege cælorum præstantur, et per cives cœlestes, videlicet angelos sanctos, adipiscuntur; temporalia quoque, quæ ex influentia cœlestium corporum producuntur; benedictionibus abyssi jacentis deorsum, id est donis congruæ irrigationis, fecundationisque terræ ex aquis et nubibus quæ ex mari frequentius generantur per elationem vaporum; benedictionibus uberum et vulvæ, id est generatione ac educatione sobolis copiosæ, quæ ex tuo semine orietur, et pecorum quibus tui posteri abundabunt. Benedictio etenim vulvæ, est fecundatio ac prolificatio in conjugatis; benedictio autem uberrum, est affluentia lactis ad nutriendum prolem jam natam. Unde de quorumdam maledictione ait Osee propheta: Da eis, Domine. Quid dabis eis? Vulvam sine liberis, et ubera arentia.14

Benedictiones patris tui, confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus. Quidam magnam faciunt difficultatem circa verbi istius expositionem, quod tamen non videtur necesse. Potest enim hoc verbum plane exponi hoc modo: Benedictiones patris tui, hoc est, benedictiones quas ego pater tuus, o Joseph, contuli seu imprecatus sum tibi ac fratribus tuis, confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, id est, auctoritatem et efficaciam quamdam sortiuntur ac habent ex benedictionibus Abrahæ et Isaac, id est ex benedictione quam ego accepi ab Isaac patre meo, atque ex benedictione quam Isaac ab Abraham sumpsit: quia (ut ait Scriptura) benedictiones patrum radicantur in filiis, ideo ego in quem transfusæ sunt benedictiones Abrahæ et Isaac, idoneus sum benedicere filiis meis. Donec veniret desiderium collium æternorum, id est, quousque impleretur desiderium filiorum meorum Patriarcharum, a me desiderantium benedici. Quasi dicat: Usque in hanc horam qua vobis benedixi, fui ad hoc efficax et condignus. Denique in Scripturis ad litteram, per montes frequenter intelliguntur sancti ac prælati, seu fideles majores; per colles vero, minores, sicut quum loquitur Isaias: In novissimis diebus erit præparatus mons Domini in vertice montium, et elevabitur super colles.15 Itaque Jacob patriarcha, sciens filios suos duodecim Patriarchas, nondum venisse ad altitudinem perfectionis Patriarcharum majorum, Abrahæ et Isaac ac sui ipsius, rite nominat eos colles, qui et æterni vocantur, quantum ad animam immortalem, et quia ad immortalem vitam corpora suscitabuntur. Unde et communis modus loquendi est, Ille adjuvit seu liberavit multos æternos homines. Paulus quoque scribens Philemoni: Ideo, inquit, forsitan ad horam recessit a te, ut æternum illum reciperes. Nec mirum, quod Patriarchæ isti nunc designentur per colles, qui ante in visione significati erant per stellas, præsertim quum Jacob in isto capitulo toto multum metaphorice sit locutus.16

Præterea Lyra ponit hic duas alias horum expositiones verborum, præmittens in primis, quod secundum Hebræos modernos, ista est littera: Benedictiones patris tui, confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, usque ad terminum collium sæculi. Deinde præmittit, quod Deus apparens ipsi Jacob in monte Moria, inter cetera promisit ei totius mundi possessionem sive dominium, dicens: Dilataberis ad orientem et occidentem et septentrionem et aquilonem. Hanc autem promissionem non fecit Deus Abrahæ nec Isaac, sed solum promisit terram Chanaan eis. His præmissis, inducit expositionem Hebræorum hujusmodi: Benedictiones patris tui, scilicet mei, confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, id est, meliores sunt, et ad plus se extendunt, quam benedictiones patrum suorum Abrahæ et Isaac; et subditur causa, Usque ad terminum collium sæculi: quasi dicat, Quia extendunt se usque ad fines terræ habitabilis.17 Consequenter inducit expositionem secundam, præmittens quod sicut natura procedit de imperfectiori ad perfectius; ita revelationes factæ patribus veteris Testamenti de Christi mysteriis et felicitate futura, clarius factæ sunt patribus posterioribus, quam prioribus: unde David testatur, Super senes intellexi.18 Ideo Jacob, qui fuit posterior Abraham et Isaac, clariorem notitiam habuit de prædictis quam ipsi: quoniam sibi revelatum est mysterium Christi futurum, quantum ad ejus generationem et passionem, per quam janua cœlestis aperta est. Et secundum hoc exponitur littera sic: Benedictiones patris tui, puta ipsius Jacob, confortatæ sunt super benedictiones patrum suorum, et clariores revelationes factæ sunt ei de mysterio Christi et felicitate futura; donec veniret desiderium collium æternorum: quasi dicat, Ad hoc devenit revelatio mihi facta, quod declaravit mihi apertionem januæ cœlestis fiendam per Christum, ad quod omne desiderium tendere debet.

Sed contra hæc scribit Rabbi Paulus, dicens ambas has expositiones insufficientes, quoniam falsum seu inconveniens præsupponunt. Prima namque expositio præsupponit, quod Deus promisit ipsi Jacob terminos latiores seu terram majorem, quam Abrahæ aut Isaac, scilicet totius mundi dominium: quod Rabbi Paulus asserit esse falsum. Ideo auctoritatem præallegatam exponit non de totius terræ habitabilis, sed de terræ promissionis oriente, occidente, aquilone atque meridie. Secunda demum expositio, secundum Paulum istum, præsupponit hoc falsum, quod scilicet Jacob habuit clariorem notitiam de mysteriis Christi et futura beatitudine quam Abraham: quod est inconveniens valde, tum quia Abraham dicitur Pater fidei, in cujus sinum justi portabuntur ab angelis;19 tum quia Dominus dixit supra, Num celare potero Abraham quæ gesturus sum?20 Eadem ac fortiori ratione inconveniens videtur, quod Deus celaret Abraham ea quæ pertinent ad salutem, quæ fuerat revelaturus ipsi Jacob. Deinceps Rabbi Paulus exponit hunc passum, præmittens quod dum Jacob benedicebatur a patre suo, dictum est ei: Det tibi Deus de rore cœli, etc., per quod fuit benedictus de bona influentia cœlesti, atque de bona dispositione terrestri, ex quibus terræ nascentia multiplicantur. Non tamen legitur, quod Jacob fuit benedictus expresse a patre suo de multiplicatione propagationis hominum. Jacob ergo in hoc loco magis benedixit filium suum Joseph, quam ipse Jacob fuit benedictus ab Isaac patre suo, quantum ad prædicta: et hoc est quod dicit, Benedictiones patris tui, quibus scilicet te benedico, confortatæ sunt benedictionibus patrum meorum, quibus me benedixerunt. Sequitur in littera secundum Hebraicam veritatem, Usque ad desiderium collium æternorum seu collium sæculi: in quo desiderio intelligitur Christus, a cunctis gentibus desideratus. Et est sensus, quod benedictiones temporales quibus Jacob ipsum Joseph benedixit, fortiores seu ampliores sunt, quam benedictiones patrum ipsius Jacob, videlicet Abrahæ et Isaac. Hæc Rabbi Paulus.21

Præterea quamvis prolixum ac laboriosum consistat, inter opiniones et expositiones istas discernere, atque quid veri, quid item falsi in eis contineatur, monstrare; tamen quia materia pulchra est, theologica atque fecunda, intendo aliquid breviter tangere: et quantum capere queo, amborum dicta in quibusdam a veritate recedunt. Itaque quod prima opinio dicit, Deum promisisse ipsi Jacob totius terræ habitabilis possessionem atque dominium, stare potest; imo et verum est, juxta sensum quem in expositione capituli vicesimi octavi introduxi:22 non quod ipse Jacob in sua persona promissionis illius sit consecutus effectum, quippe qui nec terram Chanaan in propria persona unquam possedit; sed quia Apostoli ex ejus semine nati, totum orbem terræ subjecerunt legi ac fidei Christi, et spirituali semine seu populis a se conversis mundum impleverunt, juxta il-

Is, xxvii, 6. Iud Isaiæ: Florebit et germinabit Israel, et implebunt faciem orbis semine. Ipsi quoque Apostoli constituti sunt principes omnium populorum, juxta quod Psalmista prædixit: Constitues eos principes super omnem terram. Et maxime istud impletum videmus in ipso Domino salvatore ex Jacob nato, qui dudum totius mundi obtinuit monarchiam, cui omnes populi, tribus et linguæ deservierunt. Et si Rabbi Paulus contradicere voluit verbis istis, erravit. Quod autem alia opinio dicit, promissionem istam non factam Abrahæ patriarchæ, erroneum est: quemadmodum enim capitulo vicesimo octavo desuper promissum est ipsi Jacob, Dilataberis ad orientem et occidentem et septentrionem et meridiem; ita Dominus ait ad Abraham, Leva oculos tuos in directum, et vide a loco in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem; omnem terram quam conspicis, tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum. Quod juxta præhabitum intellectum, non minus verificatur de Abraham, quam de Jacob; imo quum Abraham sit pater mediatus seu avus ipsius Jacob, tota posteritas Jacob etiam ex Abraham prodiit; imo semen Abrahæ multo longius, latiusque dilatatum est super terram, quam semen Jacob: quia ex Abraham nati sunt Ismaelitæ, Madianitæ, Amalecitæ, et aliæ variæ gentes, ut patuit supra.

Insuper, quod Lyra expositioni suæ præmisit, quod revelationes factæ patribus veteris Testamenti de mysteriis Christi et futura beatitudine, clarius factæ sunt posterioribus patribus quam prioribus, stare non potest, si hoc absolute de omnibus illis intelligatur. Non enim credendum est, quod Sophonias, Aggæus, Habacuc, et contemporanei eis, fuerunt magis illuminati de mysteriis Christi et felicitate futura, quam Moyses, David, Isaias, Elias et Eliseus; imo secundum Augustinum et Thomam, Moyses in hac vita vidit Deum per speciem, sicut et Paulus in raptu. Sic quoque non est putandum, quod Isaac fuit magis illuminatus, aut clariores revelationes sortitus sit de Christo et beatitudine electorum quam Abraham: imo secundum illud dictum sequeretur, quod Joseph et fratres ejus fuissent de talibus clarius illustrati, quam Jacob pater eorum.

Sed his objici potest, quod ait S. Gregorius: Secundum incrementa temporum, crevit scientia Patrum sanctorum. Dominus quoque dixit ad Moysen: Nomen meum Exod. vi, 3. Adonai non indicavi eis, scilicet prioribus Sanctis. Præterea Thomas ait in secunda secundæ, quæstione 1: Fides secundum successionem temporis crevit, non quantum ad suam substantiam, sed quantum ad suam explicationem. Nam quo patres veteris Testamenti fuerunt adventui Christi propinquiores, eo magis explicite agnoverunt articulos fidei.

Ad ista dicendum, quod loquendo in generali, naturale est homini secundum ordinem causæ materialis ab imperfectione ad perfectiora ascendere. Sed quia operatio gratiæ non coarctatur legibus limitibusque naturæ, Deus ex beneplacito suo, secundum ordinem sapientiæ suæ, frequenter revelavit prioribus Sanctis plura et altiora de Christo et salute per eum præstanda, etiam clariori sublimiorique modo, quam posterioribus, et præsertim illis quos voluit aliorum esse doctores, videlicet Moysi, David, Isaiæ, etc. Nam et ipsi David revelavit multa secreta de Christo et felicitate æterna per anagogicas visiones, quæ aliis revelavit per visiones imaginarias. Nihilo minus quibusdam posterioribus Patribus ac Prophetis dedit revelationes plures ac clariores de Christo et ejus mysteriis ac vera salute, quam quibusdam prioribus Prophetis ac Patribus. In tali enim præcognitione videntur Jeremias, Daniel atque Ezechiel præfulsisse quibusdam duodecim Prophetarum, qui tempore Isaiæ aut circiter, vel etiam ante fuerunt. Hoc tamen generaliter verum est, quod juxta temporum incrementa, crevit sanctorum Patrum scientia, quantum ad hoc, quod posterioribus Prophetis communiter revelata sunt aliqua, quæ prioribus revelata non erant, saltem tam determinate. Ex hoc tamen non sequitur, quod absolute loquendo major fuit illuminatio talium quam priorum. Ideo quod Lyra ex præinducto suo verbo communi concludit, Ideo Jacob qui fuit posterior ipso Abraham et Isaac, clariorem notitiam habuit de Christi mysteriis et felicitate futura, quam ipsi, non sequitur, nec est certum: quia simili ratione sequeretur, quod Isaac habuisset clariorem inde cognitionem, quam Abraham; imo quum Abraham fuerit quasi primus pater et doctor populi fidelis, videtur valde præcipuam habuisse revelationem de præinductis. Nihilo minus certum est, quod multa revelata sunt ipsi Jacob, quæ non erant tam explicite et distincte sancto Abrahæ revelata. Quamvis enim fuerat Abrahæ revelatum, quod Dei Filius ex suo semine nasceretur, non tamen quod ex tribu Judæ hoc fieret.

Deinde quod Lyra ait, ideo ipsum Jacob habuisse clariorem de Christi mysteriis et felicitate notitiam, quam Abraham et Isaac; quoniam ipsi Jacob revelatum est futurum Christi mysterium, quantum ad ejus generationem et passionem, per quam aperta est janua regni cœlestis, quasi ista non fuerint etiam Abrahæ revelata: non videtur idonee sapienterque dictum. Nam incarnatio Filii Dei ex suo semine, fuit Abrahæ primo et evidenter revelata, secundum omnes doctores catholicos. In incarnatione autem Filii Dei, intelligitur generatio ejus humana. Similiter revelata fuit Abrahæ causa incarnationis Filii Dei, scilicet redemptio generis humani per Christum, quum dictum est ei a Domino:23 Benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ. Revelatum quoque fuit Abrahæ, quod redemptio ista compleretur per Christi passionem et immolationem: quod S. Thomas in secunda secundæ, quæstione 2, bene declarat, determinando, qualiter fides mysterii Christi fuit semper necessaria ad salutem, inter cetera dicens: Post peccatum, scilicet originale, fuit mysterium Christi explicite creditum, non solum quoad incarnationem, sed etiam quantum ad passionem et resurrectionem, per quas a morte redimimur. Aliter Patres non præfigurassent Christi passionem tam ante legem, quam sub lege per sacrificia quædam: quorum sacrificiorum rationem et significationem majores cognoverunt explicite, minores implicite. Hæc Thomas. Quum ergo Abraham fuerit unus illorum majorum, cognovit explicite futuram Christi passionem et resurrectionem, cœlestisque regni apertionem per Christi mortem. Nec ignoravit quæ esset, et in quo consisteret vera beatitudo, quando Dominus dixit ad eum: Ego protector tuus, et merces tua magna nimis. Alioqui non recte cantaret Ecclesia in officio Missæ pro defunctis:24 Michael archangelus repræsentet eas (scilicet animas fidelium defunctorum) in lucem sanctam, quam olim Abrahæ promisisti et semini ejus.

Nunc verba Rabbi Pauli sunt breviter discutienda. Itaque quod ait, Non legitur, quod Jacob fuit expresse benedictus a patre suo de multiplicatione propagationis hominum et animalium, non est efficaciter dictum: quia supra legitur, Vocavit Isaac Jacob, et benedixit.25 Deinde post pauca, forma benedictionis ibi subjungitur: Deus omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat atque multiplicet, ut sis in turbas populorum. Dicendo autem, Benedicat tibi, imprecabatur ei abundantiam spiritualium temporaliumque bonorum. Unde et ibi adjicitur, Ut possideas terram peregrinationis tuæ: in cujus terræ possessione includitur evidenter possessio frugum ac pecorum. Insuper, quando Isaac ante hæc benedixit ipsum Jacob benedictione primogenituræ, inter cetera ait: Serviant tibi populi, et adorent te tribus.26 Esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuæ. Certumque est, quod ista non intelliguntur dicta de persona ipsius Jacob, nec in eo completa sunt, sed de posteris ejus prænuntiabantur, et regia dignitas posterorum ipsius per ea significabatur, imo et excellentia Christi, ut ibi expositum est:2728 sicque Jacob per verba illa fuit expresse benedictus a patre suo de multiplicatione suæ posteritatis et opum ejusdem. Hinc quoque stare non potest, quod Rabbi Paulus ex præhabitis suis verbis conclusit, dicendo quod Jacob magis benedixit filium suum Joseph, quam ipsemet Jacob fuit benedictus ab Isaac patre suo, præsertim quoniam Isaac benedicendo suo filio Jacob, prædixit Christum ex ejus semine nasciturum. Et rursus dixit ad eum: Det tibi Deus benedictiones Abraham.29 Per quæ omnia imprecabatur ei bona majora, quam ipse Jacob imprecatus est Joseph filio suo.

Postremo circa illud quod dictum est, Donec veniret desiderium collium æternorum, in Scholastica historia scribitur: Forte hoc potest ita intelligi. Legitur in libro Numerorum, Inclinati sunt vel gestierunt scopuli Arnon;30 et in Psalmo, Montes exsultastis sicut arietes, et colles sicut agni ovium;31 hic vero dicitur, Desiderium collium æternorum. Et hæc tria ad idem spectant. Dicimus ergo juxta Arnon fuisse colles saxeos atque asperrimos, qui ideo dicti sunt æterni, et habebant quatuor cerata, id est cornua, unde tetragoni dicti sunt, id est quatuor angulorum: quorum aliqua pars inclinata est coram populo Israel, ut pertransiret facilius, sicque applausit adventui Israelis; et forte dimidia tribus Manassæ circa montes illos habuit sortem. Est itaque sensus: Sic benedicetur Joseph, donec per colles exsultantes intret terram promissionis, et ultra: quia Donec, est dictio inclusiva. Vel forte prophetavit de monte Ephraim et monte Samariæ, in quibus regnavit Israel, vel de montibus Persarum ac Medorum, inter quos exsulant adhuc tribus Ephraim et Manassæ, et lætata est terra de exsilio hostium: et tunc Donec, exclusivum est. Tunc enim terminata est gloria Israel. Ex Hebræo autem habetur hic sensus, Donec jungantur colles æterni cœlo: hoc est, benedictus sit Joseph ubique, eo more loquendi, quo dici solet, Stet hoc donec cœlum et terra invicem copulentur. Hæc ibi.

Sequitur: Fiant in capite Joseph, id est, præfatæ benedictiones, quibus imprecatus sum bona ipsi Joseph, impleantur in ipso ac posteris ejus, et in cervice Nazarii, inter fratres suos, hoc est, benedictiones istæ descendant in Joseph, ut portet hæc bona in se, sicut portatur res super cervicem: qui Joseph est nazaræus, id est sanctus, inter fratres suos, et sanctior illis. Sicque Jacob, Deo revelante, scivit ipsum Joseph esse in caritate et magna perfectione, et quod Deus in omnibus eum dirigeret.

Sequitur benedictio Benjamin, secundi et ultimi filii Rachelis. Benjamin lupus rapax, mane comedet prædam, et vespere dividet spolia. Secundum beatissimos doctores Hieronymum et Augustinum, istud est apertissima prophetia de Paulo apostolo, qui ex semine Benjamin natus est, fuitque lupus rapax persequendo crudeliter Christianos, sicut in Actibus Apostolorum habetur, et ipse ad Timotheum fatetur:32 qui mane comedit prædam, hoc est, in adolescentia sua vastando Ecclesiam, bona Christianorum diripuit;3334 et vespere divisit spolia, id est, post suam conversionem injuste sublata pro posse restituit, et tanquam dispensator fidelis, dona gratiæ sibi collata aliis communicavit, gradus quoque Ecclesiæ distincte divisit, atque eloquia Dei prædicans erogavit. Quæ omnia erant spiritualia fidelium alimenta. Unde Septuaginta translatio est hæc: Benjamin lupus rapax, mane comedet adhuc, et vespere dividet escam. Paulus autem mane, hoc est in adolescentia sua, adhuc comedit, hoc est littera legis refecit se, et in studio legis occupabatur assidue. Sed escam illam spiritualiter intellectam, aliis post suam conversionem ordinate distribuit, omnibus omnia factus, et unumquemque juxta suam capacitatem informans, utpote sapientiam loquens inter perfectos, parvulis autem lac potum tribuens, non solidum cibum.3536

Porro (ut refert Hieronymus) Hebræi exponunt hæc sic: Templum et altare, in quo immolabantur hostiæ, et sanguis effunde-

D batur, fuit in Benjamin tribu. In ea enim fuit Jerusalem, ut scribitur in Josue libro. Per hæc ergo verba significatur, quod sacerdotes mane hostias immolabant, et eas sibi invicem diviserunt de vespere:37 sicque Benjamin lupus vorax vocatur, propter hoc quod in altari fuit ignis hostias devorans, seu holocausta consumens. Verumtamen expositio ista videtur satis extranea: quia quod dicitur, lupus rapax, Scriptura non nisi in malo accipere solet; quod autem ignis altaris holocausta voravit, fuit institutum ad Dei honorem: et quantum ad hoc, potuisset dicere sanctus Jacob, Benjamin ignis vorans; non autem proprie, lupus rapax. Quidam vero, ut refert Isidorus, et Scholastica tangit historia, exponunt ista de Jerusalem, quæ fuit in progenie Benjamin: quæ Jerusalem lupus rapax vocatur, quia in ea habitaverunt principes Judæorum crudelissimi ac rapaces, qui in medio ejus innocentem sanguinem effuderunt, prout in quarto libro Regum, et in Ezechiele ac Jeremia describitur; qui et tandem Christum Dominum occiderunt, et ejus peremerunt discipulos. Unde et Christus: Non capit, inquit, Prophetam perire extra Jerusalem. Hæc plebs mane comedit prædam, quando in primitiva Ecclesia diripuit bona fidelium; sed vespere dividet spolia, quando in fine sæculi convertetur, et litteram occidentem a vivificante spiritu sequestrabit;38 et quidquid injuste obtinuit, justis ac indigentibus communicabit.

Postremo, si istæ expositiones videntur alicui spirituales, poterit passum istum exponere de tribu Benjamin, quæ post mortem Josue fuit adeo bellicosa, quod contra totum ceterum Israeliticum populum ter processit ad pugnam, atque in prima pugna interfecit de Israel viginti duo millia, et in pugna secunda decem et octo millia virorum:39 quorum omnium mane seu cito prædam diripuit ac voravit, et vespere spolia divisit residua.

Omnes hi in tribubus Israel duodecim, id est, omnes præfati filii Jacob, continentur in duodecim tribubus Israel, tanquam earum patres et capita, ita quod in singulis quisque eorum est pater et caput in tribu ex se nata. Hæc, quæ scripta sunt in isto capitulo, locutus est eis pater suus Jacob, benedixitque singulis, benedictionibus propriis, hoc est unicuique filiorum suorum distincta ac propria benedictione. Circa hoc oriuntur dubia duo: Primum est, qualiter verum sit quod unicuique filiorum suorum benedixit, quum videatur filium suum Ruben, deinde Simeonem ac Levi reprehendisse, et quodammodo maledixisse magis, quam benedixisse; deinde Simeonem et Levi affatus est, et benedixit seu maledixit aut reprehendit eos conjunctim, non separatim aut sigillatim. Secundo quæritur an præter præscriptas benedictiones, vaticinationes seu increpationes, benedixerit singulis filiis suis etiam aliis benedictionibus non descriptis.

Ad hæc respondendo, dicendum est primo ad secundum. Itaque aliqui dicunt, quod præter præhabita benedixit singulis illis benedictionibus propriis, quæ non sunt descriptæ, imprecando illis bona spiritualia ac æterna: quia (ut dicunt) non est probabile, quod non fuerit eis imprecatus bona talia in extremis, et etiam quia (ut tactum est) quædam prædictorum sunt maledictiones magis quam benedictiones, nec in eis benedixit Simeoni ac Levi seorsum, sed pariter. Itaque qui vellet hanc sequi opinionem, responderet ad primam quæstionem, concedendo quod quædam prædictorum non sunt benedictiones, videlicet verba directa ad Ruben, et ad Simeonem ac Levi; sed quod post præscripta ac introducta, benedixit universis et singulis filiis suis propria benedictione. Istud autem inconveniens reor. Si enim post præintroducta ipse Jacob per alia verba benedixisset filiis suis cunctis ac singulis, imprecando eis expresse bona spiritualia et æterna, non est verisimile, quod sanctus Moyses benedictiones tam spirituales atque notabiles non descripsisset; sicut descripsit capitulo præcedenti benedictiones, quibus benedixit filiis Joseph; quemadmodum etiam supra descriptæ sunt benedictiones, quibus Isaac benedixit Jacob et Esau. Denique omnia verba Jacob ad filios suos directa, sunt benedictiones apertæ ac formales, vel benedictionis alicujus contentiva, præter ea quæ dixit ad Ruben, Simeonem et Levi. Nunc ergo instantiæ sunt solvendæ et quæstiones determinandæ.40

Itaque ad primam respondendum est quæstionem, quod Jacob dicitur singulis suis filiis benedixisse, non quod singulis dixerit bona, sed quia bene et prophetice dixit de eis, vel quia ex maxima parte benedixit eis. Hæc responsio in Scholastica datur historia. Unde constat, quod secundum illius auctorem Historiæ, Jacob non benedixit filiis suis aliis benedictionibus a prædictis. Potest et aliter responderi, quod scilicet reprehensiones, quibus Jacob reprehendit tres filios suos seniores, non fuerunt proprie loquendo maledictiones, sed paternæ, justæ, ac medicinales correptiones, ad filiorum suorum salutem finaliter ordinatæ, ut per eas purgati, expeditius salvarentur, sicque virtualiter benedictiones fuerunt; nec filiis, sed eorum vitiis maledixit, et pœnas quas prædixit, imprecatus est eis potius tanquam remedia, quam velut supplicia. Porro ad id quod objicitur de Simeone ac Levi, quod non sigillatim, sed simul benedixerit eis: dicendum, quod ambos nominatim exprimendo, dicitur benedixisse distincte ambobus. Vel ipsi ambo computantur pro uno, quia communicaverunt in vitio, pro quo simul eamdem sustinuerunt correptionem. Ad secundum quæsitum jam patet responsio. Quod vero objicitur non esse verisimile, quod non fuerit singulis imprecatus bona spiritualia ac æterna: sic solvitur, quod bona illa intelliguntur implicite comprehensa sub temporalibus bonis, de quibus fit mentio. In lege autem naturali et scripta, non consuevit de spiritualibus et æternis bonis fieri mentio expressa atque formalis.

Et præcepit eis, dicens: Ego congregor ad populum meum, hoc est, per mortem hanc temporalem transibo ad patres detentos in limbo. Sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici. Istud præcepit filiis suis, quia jam ante ipse Joseph promisit et juravit ei, quod sepeliret eum in illa spelunca: ideo præcepit ceteris filiis suis, ut in hoc adsisterent ipsi Joseph. Cur autem ibi sepeliri voluerit, dictum est sæpe. Quæ est in agro Ephron Hethæi, contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulcri. Totum istud scriptum est supra, et ibi expositum. Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus. Quod ait, Ibi sepelierunt, non est ad eosdem per omnia referendum.41 Non enim omnes qui sepelierunt Saram, sepelierunt et Abraham, quum et ipse Abraham sepelierit Saram, ut in præallegato patet capitulo. Isaac autem et Ismael leguntur ipsum Abraham sepelisse; sed non videtur quod Ismael interfuerit sepulturæ Saræ. Ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua. Jacob quippe et Esau sepelierunt Isaac patrem suum; quod autem Rebecca sit ibi sepulta, supra non legitur, sed hic tantum. Ibi et Lia condita jacet, quod etiam non nisi hic legitur: ex quo constat, quod Lia defuncta fuit antequam Jacob intravit in Ægyptum. Porro quando obierint, aut ubi sepultæ sint aliæ duæ uxores Jacob, videlicet Bala et Zelpha, Scriptura non exprimit; nec certum est, an cum Jacob introierint Ægyptum, an antea fuerint mortuæ: et si ante erant defunctæ, non tamen sunt in spelunca illa sepultæ, quia non fuerunt principales ipsius Jacob uxores, sed principalium suarum uxorum ancillæ.

Finitisque mandatis quibus filios instruebat: quæ mandata non sunt hic in speciali descripta. Credendum est tamen, quod erant mandata de modo colendi Deum verum, conversandique juste, atque ut suo tempore redirent ad terram sibi promissam, ne idololatriam ac viam sequerentur Ægyptiorum. Collegit pedes suos super lectulum, et obiit. Ex quibus verbis docetur, quam devotissime sit defunctus, et quod levem habuit mortem. Nempe verbis ad filios terminatis, recollegit cor suum in Deo, et pedes suos composuit, sicque salubriter obdormivit in Domino. Appositusque est ad populum suum: quia ab angelis anima ejus portata est ad limbum patrum, et in sinum Abrahæ collocata. Nam creditur nihil secum purgandum tulisse, utpote tam eximius Patriarcha ac Propheta, qui in tanta plenitudine divinæ illuminationis, atque in tanto lumine prophetici spiritus decubuit in extremis. Electi autem qui aliquid purgabile secum de sæculo hoc tulerunt, post suam in purgatorio purgationem ducebantur ad limbum patrum, usque ad Christi resurrectionem.

Circa hæc in Scholastica historia dicitur: Appositus est ad populum suum, id est ad angelos certa spe, et tandem in re. Notum quidem est, quod appositus est ad Abraham et Isaac; sed tam pauci, populus dici non possunt. Hæc ibi. Sed contra hoc arguit quidam: Hoc, inquiens, non videtur bene dictum, quoniam sancti angeli sunt in beatitudine, ideo nullus potest dici ad eos appositus, nisi quando transfertur ad gloriam. Deinde subdit, quod motivum auctoris præfatæ Historiæ, non sit valens: quia in limbo ante mortem Jacob non solum fuerunt Abraham et Isaac, sed omnes justi qui mortui fuerunt ab Adam usque ad Jacob, qui populus poterant dici, quum secundum leges, decem homines faciant populum.

Circa hæc advertendum, quod iste male et truncate recitat verba præallegatæ Historiæ. Non enim dicitur in ea absolute, quod Jacob appositus est ad angelos, sed additur, Certa spe, et tandem in re: quod negari non potest. Quod vero ille affirmat, motivum auctoris Scholasticæ historiæ non valere: dicendum, quod aliquis dicitur pertinere ad populum Jacob dupliciter: Primo, quia de numero est prædestinatorum; sicque multi de populo Jacob fuerunt ante eum in limbo: et ita verba ista exponi possunt de populo seu animabus electorum illorum, sicut et modo exposui ea. Secundo, quis dicitur de populo Jacob, quia est de numero veteris fidelisque populi, qui cœpit ab Abraham; vel ut tangit Augustinus, quia est de numero populi Israel, qui cœpit a Jacob, et ita videtur Scholastica historia loqui. Nec solum in ea hæc continentur, quia et Strabus ait, et habetur in Glossa: Quærendum de quo populo istud dicatur. Notum est autem, quod ad Abraham et Isaac appositus sit Jacob; sed populus multitudo est, illi autem tam pauci non poterant populus dici. Intelligendum est ergo istud dici de angelis. Denique super illud, Congregatus est Abraham ad populum suum, dicit Glossa interlinearis, id est ad angelos, quorum concivis erat. Similiter super illud, Appositus est Isaac populo suo, habetur in Glossa, id est cœtui angelorum vel animarum sanctarum, quibus appositus est, nulla remanente sollicitudine tentationum, vel periculo peccatorum.

Gen. xxv, 8.

Ibid. xxxv, 29.

Amplius, omnia ista sumpta videntur ex verbis beati Augustini dicentis: Videndum est qualiter assidue dicant Scripturæ, Appositus est ad populum suum. Ecce enim de Jacob dicitur, jam quidem mortuo, sed nondum sepulto, Congregatus est ad populum suum; sed ad quem populum, non in promptu habetur. Ex illo enim prior populus natus est, qui populus Israel appellatur; qui vero eum præcesserunt, tam pauci justi nominantur, ut eos populum vocare cunctemur. Nempe si dictum esset, Appositus est ad patres suos, nulla quæstio fieret. An forte populus est, non solum hominum sanctorum, sed etiam angelorum, populus civitatis illius, de qua legitur ad Hebræos, Accessistis ad montem Sion, et ad civitatem Dei Jerusalem, et ad millia angelorum exsultantium? Huic populo apponuntur, qui post hanc vitam placentes Deo fuerunt. Tunc enim dicuntur eis apponi, quando jam non remanet sollicitudo tentationum sive periculum vitiorum. Quod Scriptura intuens, ait: Ante mortem ne laudes hominem quemquam. Ex his Augustini verbis jam lucet, verum non42

Hebr. xu, 22.

Eccli. xi, 30. esse quod ille reprehensor dicti istius affirmat, Nullus dici potest appositus ad angelos, nisi quando transfertur ad gloriam: quia secundum Augustinum, hi qui post vitam hanc fuerunt Deo placentes, angelis dicuntur appositi, in quantum in eis cessavit tentationum sollicitudo et peccandi periculum, utpote quia impeccabiles erant.

Dicit quoque circa hæc Rabbi Paulus: De nullo Sancto qui ante Abraham decessit, legitur, quod fuit appositus ad populum suum. Cujus ratio potest esse, quia licet illi decesserunt in gratia, habebant tamen forte venialia aliqua, pro quibus oportebat eos ad tempus in purgatorio esse: sicque propter tales non diceretur Jacob appositus ad populum suum, quum non essent adhuc in limbo. Sed hæc Rabbi Pauli verba in duobus deficiunt: Primo, in hoc quod dicit, Idcirco non legi aliquem Sanctorum (qui ante Abraham erant) appositum ad populum suum, quia licet decesserunt in gratia, habuerunt tamen forte venialia aliqua, etc. Si enim hoc esset causa, quod non leguntur ad populum suum appositi, Scriptura non diceret supra, Geneseos vicesimo quinto, de Ismaele: Deficiens mortuus est, ad populum suum appositus; nisi forte dicatur, quod Ismael tantæ exstiterit sanctitatis, quod non tulit secum aliquod veniale:43 quod non videtur. Et si hoc de ipso diceretur veraciter, multo plus dici posset de Sem, Enoch et Noe, qui tamen non leguntur congregati ad populum suum. Secundo, deficit in hoc, quod dicit, Propter hoc non diceretur Jacob appositus populo suo, quum non essent adhuc in limbo. Nam dato quod Sancti qui Abraham præcesserunt, obiissent in aliquibus venialibus culpis, non tamen fuissent in purgatorio usque ad mortem Jacob, præsertim illi majores jam nominati, et eis consimiles, sicut Abel, imo et Adam, de cujus pœnitentia legitur in libro Sapientiæ, Hæc, scilicet sapientia, illum qui primus formatus est, eduxit a delicto suo;44 et etiam Lot. Unde omnes isti et multo plures, creduntur ante mortem Jacob in limbo fuisse.

Footnotes

  1. Eccl. XLIX, 17. ↩

  2. Gen. XXXVII, 4, 8. ↩

  3. Ibid. 19, 20. ↩

  4. Sap. x, 13, 14. ↩

  5. Eccli. XLIX, 17. ↩

  6. III Reg. xi, 26; xii, 20. ↩

  7. Ibid. xii, 28 et seq. ↩

  8. IV Reg. xvii, 2. ↩

  9. Joann. x, 11; xvi, 28. ↩

  10. Ezech. xxxiv, 22, 23. ↩

  11. Zach. xiii, 7. ↩

  12. Is. xxviii, 16. ↩

  13. Ps. cxvii, 22. ↩

  14. Osee IX, 14. ↩

  15. Ib. n, 2. ↩

  16. Philem. 15. ↩

  17. Is. II, 2. ↩

  18. Ps. cxviii, 100. ↩

  19. Luc. xvi, 22. ↩

  20. Gen. xviii, 17. ↩

  21. Agg. II, 14. ↩

  22. Gen. xxviii, 14. ↩

  23. Gen. xxii, 18. ↩

  24. Gen. xv, 1. ↩

  25. Ibid. xxviii, 1, 3, 4. ↩

  26. Ibid. xxviii, 29. ↩

  27. Ibid. xxvii, 29. ↩

  28. Ibid. xxvii, 1, 3, 4. ↩

  29. Gen. xxviii, 4. ↩

  30. Num. xxi, 15. ↩

  31. Ps. cxiii, 6. ↩

  32. Philipp. III, 5. ↩

  33. 1 Tim. 1, 13. ↩

  34. Act. IX, 1, 2. ↩

  35. Hebr. V, 12. ↩

  36. 1 Cor. IX, 22; II, 6; III, 1, 2. ↩

  37. Josue xviii, 28. ↩

  38. Luc. xiii, 33. ↩

  39. Judic. xx, 21, 25. ↩

  40. Gen. xxviii, 28, 29, 39, 40. ↩

  41. Gen. xxviii, 8 et seq. ↩

  42. Hebr. xii, 22. ↩

  43. Gen. xxv, 17. ↩

  44. Sap. x, 1, 2. ↩

Chapter 102 of 104