Skip to the text

Articulus 4

EXPLANATIO MORALIS EJUSDEM SECUNDI CAPITULI.

QUILIBET insuper veraciter christianus dicere habet:1 Super custodiam meam stabo, id est, tota vigilantia mentis insistam custodiæ cordis mei, ut illud in puritate conservem, et Deo habitaculum dignum exhibeam, exemplo ejus qui ait: Dixi, Custodiam vias meas.2 Ideo Salomon: Omni, inquit, custodia custodi cor tuum, quia ex ipso vita procedit.3 Et Ecclesiasticus ait: Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua.4 Hinc in Deuteronomio Moyses exhortatur: Custodi temetipsum et animam tuam sollicite; et ne obliviscaris verborum Domini Dei tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ.5 Puritas enim cordis, quæ aliud non est nisi contemplativa atque sincera delectatio, seu delectativa et munda contemplatio Dei, est finis omnium exercitiorum nostrorum: ob quam exteriores sensus et linguam ac ventrem frenamus. Propterea jugiter occupari oportet pro cordis munditia obtinenda, conservanda, ac consummanda: quod qui faciunt, audiunt a Salvatore: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.6 Sic utique stetit super custodiam suam sanctus Job, dicens: Considerans Deum, timore sollicitor;7 et item, Semper quasi tumentes super me fluctus timui Deum. Elias quoque et Eliseus, dicentes: Vivit Dominus, in cujus conspectu sto hodie. Consideratio nempe divinæ præsentiæ maxime confert ad istam custodiam. Propter quod ait Psalmista:8910

Ps. cxviii, 168. Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo. Horum itaque imitemur vestigia, ut impleamus quod docet Apostolus ad Philippenses : Cum metu et tremore vestram salutem operamini.

Et figam gradum, id est, incessum cordis seu actum stabiliam, firmiterque locabo, super munitionem, id est animæ armaturam, confortationem ac defensionem, ut sim semper sollicitus animam habere munitam, ne ab hostibus suæ salutis vincatur, ne peccatis aut passionibus superetur. Ideo enim monet Apostolus ad Ephesios : Induite vos armaturam Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli.11 Vel, Figam gradum super munitionem, id est Christum, de quo legitur in Isaia : Salvator ponetur in ea murus et antemurale. Ipse namque est fortissima atque tutissima nostra munitio, juxta illud Proverbiorum : Turris fortissima nomen Domini ; ad ipsum currit justus, et exaltabitur. Unde super Christum figere gradum, est ejus auxilio fortiter inhærere, totam in eo spem ponere, ab ejus vestigiis non abire, secundum quod scriptum est : Domine, fortitudo mea, et refugium meum, et robur meum in die tribulationis.

Et contemplabor, id est, actui rationis ero intentus, ut videam, id est intelligam, quid dicatur mihi, id est, quid Deus in Scripturis mihi præcipiat, quid hortetur, quid consulat, quid etiam vicarii ejus, puta prælati et doctores, mandent et prædicent. Audiam quoque quid loquatur in me Dominus Deus per se, vel per angelicum spiritum. Hinc in Proverbiis habetur : Audi, fili mi, disciplinam; siquidem audiens sapiens, sapientior erit, et intelligens, gubernacula possidebit. Et quid respondeam ad arguentem me, id est quam Deo judici rationem daturus sim in die judicii mei particularis, et etiam universalis. Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi. Felix qui per opera misericordiæ religiosamque vitam, ita quotidie se disponit ad horam divini judicii : qui ut securior Domino occurrat, jam se debet totaliter humiliare, divinæ æquitatis rigorem et suorum defectuum multiplicitatem pensando, juxta quod scriptum est : Non justificabitur homo compositus Deo; et si voluerit cum eo contendere, non poterit respondere unum pro mille. Ideo loquitur Ezechias : Domine, vim patior, responde pro me : quid dicam, aut quid respondebo, quum ipse fecerim ?

Denique providentia ista custodiendi se ipsum, et advertendi quid Deus loquatur, quid etiam ei respondeatur, præsertim inesse debet principibus ac prælatis : quoniam judicium gravissimum in his qui præsunt, fiet. Nempe quo pluribus præsunt, eo ampliorem sollicitudinem atque formidinem habere jugiter debent, propter divini judicii districtionem. Unde in talium persona loquitur Isaias : Super speculam Domini ego sum, stans jugiter per diem ; et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus. Et Jeremias ait : Statue tibi speculam, pone tibi amaritudinem. Hoc est accedere ad cor altum, ut exaltetur Deus. — Postremo, secundum Hieronymum, in hoc quod Habacuc ait : Contemplabor quid dicatur mihi, et quid respondeam ad arguentem me, eleganter miroque sensu impatientiam describit humanam, quam in disceptationibus semper habere consuevimus, ut antequam nobis ex adverso aliquis respondeat, et sciamus in quo nos arguet, ad respondendum paremur : ex quo ostenditur, responsionem non rationis esse, sed contentionis. Si enim esset ratio, responsio debuerat exspectari, et sic videri an respondere debuerit, an consentire rationali responsioni.

C Jam dixit Propheta in persona justi se velle attendere quid sibi Dominus loquetur : mox pius Dominus eidem respondet, Isaia dicente : Ad vocem clamoris tui, statim ut audierit, respondebit tibi. Rursusque Dominus repromittit : Antequam clament, ego exaudiam ; adhuc illis loquentibus, ego audiam. Etenim juxta Psalmistam : Desiderium pauperum exaudivit Dominus ; præ-

Job ix, 2, 3.

Is. xxxviii, 14, 15.

Sap. vi, 6.

Is. xxi, 8.

Jer. xxxi, 21.

Ps. lxiii, 7, 8.

Is. xxx, 19.

Ibid. lxv, 24.

Ps. x, 17, sec. Hebr.12 parationem cordis eorum audivit auris tua. Itaque subditur : Et respondit mihi Dominus per inspirationem internam, vel alio modo jam tacto : Scribe visum, et explana eum, id est, instructionem ac revelationem divinam tibi infusam, clare ac lucide imprime, super tabulas, id est in membranis, seu aptis memoriis, pro aliorum et futurorum informatione. Unde Symmachus transtulit, Super paginas.13 Hinc in Ecclesiastico dicitur : Sapientiam scribe in tempore vacuitatis. Vel, Super tabulas, id est in mentibus hominum, prout in Proverbiis Salomon :14 Describe, inquit, super latitudinem cordis tui. Apostolus quoque ad Corinthios : Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, non atramento, sed Spiritu Dei viventis, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus.15 Ut percurrat, id est, expedite atque faciliter sine difficultatis obstaculo intelligat, qui legerit eum, videlicet visum præfatum, puta revelationem tibi factam, cur in hoc mundo impii opprimant justos.

Quia adhuc visus procul, id est, non mox per experientiam innotescet ratio cur Deus permittat improbos et tyrannos in sæculo isto florere ac prævalere; et apparebit in finem, id est, finaliter, tempore divinitus præordinato, patebit causa istius, præsertim in die judicii, vel etiam dum tales a Deo in præsenti vita juste plagantur; et non mentietur, id est, visus prædictus falsus non erit. Istud enim permittitur, ut electi in vita hac a suis peccatis purgentur, majori gratia impleantur, et gloriam ampliorem adipiscantur. Si moram fecerit, exspecta eum, id est, prædicti visus adimpletionem longanimiter præstolare, vel etiam Christi adventum : qui in primo suo adventu edocuit cur Deus prædicta permittat, et in secundo suo adventu per experientiam edocebit quam utile fuerit bonis persecutionem ferre malorum. Hoc quippe tunc declarabit, impios æternaliter condemnando, et electos plenissime glorificando. Quia veniens veniet ipse Christus, itemque visus præinducti impletio, et non tardabit ultra tempus divinitus præstitutum. Nam etsi dilatio adventus Christi atque præfatæ impletionis jam longa appareat, tamen per comparationem futuræ æternitatis, brevissima est. Ideo Petrus archiapostolus ait : Non tardat Dominus promissum.16 Et in Jacobo legitur : Patientes estote usque ad adventum Domini; et confirmate corda vestra, quoniam adventus Domini appropinquabit : ecce judex ante januam adsistit.17 Sed et in Apocalypsi Dominus protestatur :18 Ecce venio cito, et merces mea mecum est, dare unicuique juxta opera sua. Nemo ergo frangatur adversis, sed plenissima spe Deo innitens, veraciter dicat :19 Etiam si occiderit me, in ipso sperabo.20 Patientia quippe opus perfectum habet.

Et quoniam ipsemet Deus veritas prima locutus est ista, recte subjungitur : Ecce qui incredulus est hujus promissionis divinæ, non erit recta anima ejus in semetipso. Justus autem ex fide sua vivet.21 Hoc in præcedenti articulo satis tractatum est. Pro eo quod hic dicitur secundum translationem Hieronymi, Justus ex fide sua vivet, Septuaginta transtulerunt, Justus ex fide mea vivet; sicque Apostolus ad Romanos scripturam istam allegat.22 Sensus enim est idem, quoniam eadem fides est nostra tanquam subjecti ac recipientis, et Dei tanquam objecti ac influentis.

Et quomodo vinum potantem decipit, id est, suo sapore, candore atque vigore ad deceptionem materialiter occasionaliterque inducit, quamvis potator a propria concupiscentia et gulositate fallatur active atque directe. Decipit autem vinum potantem, quoniam lumen discretionis obtenebrat, et stulto similem facit, ac facile deceptibilem reddit, sicut in Osee habitum est :23 Fornicatio, et ebrietas, et vinum auferunt cor. Sic erit vir superbus : quia a propria elatione excæcatur et fallitur, putans se aliquid esse, quum nihil sit;24 ab aliis quoque se putans sapientem et magnum censeri, quum frequenter contingat oppositum : imo multoties a cunctis ejus superbiam considerantibus, deridetur ac spernitur, secundum quod in Ecclesiastico legitur : Odibilis coram Deo et hominibus est superbia; quid superbit terra et cinis? Et non decorabitur, donis gratiæ in præsenti, nec donis gloriæ in futuro : qui enim se exaltat, humiliabitur. Nam et ipsa superbia coram Deo turpissima est, et animam dæmoni specialiter similat. Ideo in Proverbiis Dominus asserit : Arrogantiam et superbiam et os bilingue detestor. Qui dilatavit quasi infernus animam suam, id est, insatiabilis ambitionis cupiditatisque fuit, immoderatissime appetendo honores atque divitias mundi; et ipse quasi mors, et non adimpletur : id est, quemadmodum infernus non adimpletur damnatis, nec mors defunctis, sed omnes consumit et perimit, prout Salomon in Proverbiis scribit, Quatuor sunt insatiabilia, ignis, mors, infernus, etc.; ita superbus non quietatur in divitiis ac mundi honoribus. Appetitum namque rationalis creaturæ caduca ista nequeunt satiare. Et congregabit ad se omnes gentes, id est, diversis et plurimis præesse et dominari conabitur, sicut videmus in multis. Quod totum ad diabolum et Antichristum præcipue potest referri.

6

Numquid non omnes isti super eum sument parabolam? Utique omnes electi a superbo quocumque damnato oppressi, quum ejus justam damnationem perspexerint, proverbium quoddam formabunt de eo ex zelo justitiæ, conformantes se æquitati divinæ, et dicent : Væ ei qui multiplicat non sua, id est, justa damnatio nunc infligitur arroganti, qui honorem Deo debitum, aliorumque bona sibi nequiter usurpavit. Hinc de populo reprobo Deus frequenter ait per Jeremiam : Dabo eos in maledictionem, et in proverbium, et in opprobrium, et in sibilum. Quod autem impii in die judicii ab electis taliter irridebuntur, tangitur in Job : Innocens subsannabit eos; et in Psalmo, Lætabitur justus quum viderit vindictam. Usquequo aggravat contra se densum lutum? id est, quamdiu superbus et cupidus in sæculo isto, cœlestibus bonis spiritualibusque animæ divitiis spretis, colligit sibi terrenas divitias, affectum deorsum prementes, et usque ad inferos pertrahentes?25 quæ animam eas amantem fortiter tenent, et vehementer commaculant, quemadmodum qui denso luto infigitur, non faciliter inde extrahitur, multumque sordidatur. Secundum Hieronymum, divitiæ multiplicatæ, eleganter luto sunt comparatæ, quia in veritate viles sunt et spernendæ, graves, et curis atque distractionibus plenæ. Unde a viris perfectis ut stercora contemnuntur. Et sicut aqua terræ mixta, efficit lutum; sic concupiscentia (quæ comparatur aquæ, juxta illud in Genesi, quod Jacob ad Ruben incestuosum ait : Sicut aqua effusus es) conjuncta terrenis, facit amorem terrenorum, qui est animæ lutum vilissimum. Vilipendenda sunt ergo temporalia et terrena, ut spiritualibus donis ditemur : quibus tanto amplius adimplemur, quo pro Dei amore et gloria cordialius sensibilia atque carnalia aspernamur. Qui enim volunt divites fieri, incidunt in tentationem laqueumque diaboli.26 Ideo secundum Scripturam, Avaro nihil est scelestius.27 Et nonne mirum, quod eatenus excæcamur, ut diligentius exquiramus divitias corporis, quam opulentiam animæ, puta virtutes et dona Spiritus Sancti?

7

Numquid non repente consurgent qui mordeant te? id est, iniquitas tua cito punietur, et tu ipse peribis. Punitores autem possunt intelligi dæmones, qui sunt serpentes mordentes. Hinc in Deuteronomio scribitur : Dominus Deus ipse est fortis, et reddens odientibus se statim, ita ut disperdat eos, et ultra non differat, protinus eis restituens quod merentur. Et in Ecclesiastico : Ira a Deo cito approximat; et, Subito veniet ira ejus. Nec obstat quod Salomon profitetur, Etenim quia non cito profertur contra malos judicium, absque ullo timore filii hominum perpetrant mala: quamvis enim interdum videatur divinæ ultio æquitatis diu differri, nihilo minus respectu pœnæ futuræ, vix momentanea

Deut. VII, 9, 10.

Eccli. V, 7.

Ibid. 9.

Eccle. VIII, 11.

Eccli. X, 7, 9.

Luc. XIV, 11; XVIII, 14.

Prov. VIII, 13.

Ibid. XXX, 15, 16.

Jer. XXIV, 9; XXIX, 18, etc.

Job XXII, 19.

Ps. LVII, 11. comprobatur. Et suscitabuntur lacerantes te, id est, dæmones te acriter affligentes, ad tui punitionem Deo judice provocabuntur, et eris in rapinam eis, quando in manus eorum traderis. Reprobi namque fiunt dæmonum prædæ, dum in eorum captivitatem male vivendo, aut debitas pœnas recipiendo, rediguntur. Ideo Christus in Evangelio peccatores appellat vasa et spolia dæmonis. Et evigilabunt insidiatores tui, id est, hostes præmemorati diligentissimi erunt ad pertrahendum te in loca pœnalia. Diabolus namque tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret. Dæmones equidem quasi dormiunt et quiescunt, dum nos impugnare, tentare, et tribulare desistunt. Sed quum Deo permittente aut imperante, de novo invadunt, vel ad inferos trahunt, quasi evigilant.

Luc. xI, 22.

1Petr. v, 8.

Quia tu spoliasti gentes multas, bona earum diripiendo, spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis, id est, universi electi, qui sunt reliquiæ Dei, in die judicii te condemnabunt, et bonis gloriæ privandum censebunt, sententiam Judicis approbando. Sancti enim judicabunt nationes, et dominabuntur populis. De quibus fertur in Psalmo: Gladii ancipites in manibus eorum, ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis, ut faciant in eis judicium conscriptum. Hæc igitur patieris propter sanguinem hominis, id est occisionem eorum quos spiritualiter malo exemplo, persuasione pestifera, comminatione, adulatione aut simili modo necasti, vel corporaliter occidisti sive læsisti, et iniquitatem terræ civitatis, id est propter peccata quæ contra Ecclesiam (quæ est civitas Dei, in terra hac militans) commisisti, et hominum habitantium in ea, id est et propter excessus tuos contra Christifideles, qui fide, caritate, et opere in Ecclesia permanent, ab ecclesiastica unitate atque individua caritate non recedentes.

Sap. III, 8.

Ps. CXLIX, 6, 7, 9.

Væ qui congregat avaritiam malam domui suæ, id est avaro, qui terrena sibi et pueris suis atque familiæ immoderanter periculoseque colligit, ut sit in excelso nidus ejus, id est in sæculo isto sublimiter habitatione et loco, amans primum locum ubique. Multi namque avaritiam ad excellentiam ordinant. Et liberari se putat de manu mali, id est de potestate diaboli, et rigore futuri supplicii. Tales sunt sæculi amatores, qui temporalibus sic inhærent, quod damnationem eis imminentem non pensant neque verentur, sed vana securitate perdunt se ipsos. De quibus ait Apostolus: Quum dixerint, Pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus.

1 Thess. v, 3.

In Isaia quoque Dominus ait: Veniet super te malum atque calamitas, et nescies ortum eorum. Porro secundum Hieronymum, hoc loco dicitur avaritia mala, ad distinctionem bonæ, ut sit bona avaritia doctoris ecclesiastici, qui nunquam satiatur multitudine sectatorum: et quanto plures habuerit discipulos, tanto magis ad doctrinæ studium concitetur. Unde bona avaritia, est incessabilis appetitus spiritualium divitiarum: quemadmodum bona superbia nuncupatur, qua quis vilitatem peccati detestans, veram Deoque placitam excellentiam cupit. De qua Dominus ait per Isaiam: Ponam te in superbiam sæculorum. Hinc justus, cujus est auxilium a Domino, ascensiones in corde suo disposuit in valle lacrimarum.

Is. XLVII, 11.

C

Ibid. LX, 15.

Ps. CXX, 2.

Ps. LXXXIII, 6, 7.

Cogitasti confusionem domui tuæ, id est, consensu et mente ea tractasti quæ animum faciunt inordinatum ac vitiosum, confusionemque merentur tibi et pertinentibus ad te consentientibus tibi, imo et damnationem æternam, in qua nullus est ordo, sed summa confusio. Concidisti populos multos, eos corporaliter spiritualiterve lædendo, ut dictum est; et peccavit anima tua, id est tu ipse in eos: ponendo partem pro toto. Cujus peccati indicium est, Quia lapis de pariete clamabit. Hoc intelligi potest, vel de ipsis ædificiis electorum ab impiis dissipatis, secundum intellectum in præcedenti articulo positum, vel de electis, qui sunt lapides vivi ipsius Ecclesiæ, qui sæpe zelo justitiæ clamant ad Deum contra iniquos. Quidam per lapidem istum intelligunt Christum, lapidem angularem, qui in judicio clamat adversus damnandos, juxta illud in Isaia :28 Vociferabitur et clamabit, et super inimicos suos confortabitur.29

Væ qui ædificat civitatem in sanguinibus, et præparat urbem in iniquitate. Hoc generaliter accipi potest adversus principes qui de prædis et sumptibus aliorum injustis construunt sibi urbes, domos et castra, inaniter et pompose. Aptius tamen accipitur contra prælatos carnales et aliorum seductores, qui Ecclesias suas vitiose gubernant, mendaciter instruunt, et in perditionem suam ac subditorum subvertunt. Numquid non hæc sunt a Domino exercituum? id est, prædicta mala pœnalia, seu justæ vindictæ a Deo sunt utique, qui ait per Isaiam : Ego Dominus faciens bonum*, et creans malum. Vel sensus est, quod ædificatio ista culpabilis non est a Deo, quantum ad deformitatem peccati. Quod autem ista non sint hoc modo a Deo, et quod quidam male ab aliis gubernentur, hinc patet : Laborabunt enim populi male recti atque seducti, in multo igne iræ, et cupiditatis, ac vitiorum, imo et igne tartareo;30 et gentes hujuscemodi in vacuum laborabunt, et deficient, id est, felicem finem non consequentur, et fine frustrabuntur optato.31 Unde in libro Sapientiæ fatentur : Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles.32 Signum quoque veritatis istorum est, Quia replebitur terra, id est, Ecclesia electorum in hac valle miseriæ se ipsam semper humilians, a Spiritu Sancto unctionem et illustrationem suscipiet, ut cognoscat gloriam Domini, id est excellentiam sapientiæ atque justitiæ Dei, seu majestatem divinam, in justa punitione pravorum salvationeque electorum. Quod fiet tam copiose, quasi aquæ operientes mare, id est sicut flumina, quæ jugiter et exuberanter descendunt in mare Magnum, ejusque superficiem tangendo operiunt. Unde Ecclesiastes inducit : Ad locum unde exeunt flumina, revertuntur, ut iterum fluant. Et* ibidem scriptum est :33 Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat.34 Denique huic simile est illud Isaiæ :35 Repleta est terra scientia Domini, sicut aquæ maris operientes.

Væ qui potum dat amico suo, mittens fel suum, id est cuilibet adulatori seu deceptori, qui mala sub specie boni proponit, et vere nociva atque amara vel æternæ amaritudinis inductiva ingerit alteri, quem se confingit amare, ut adspiciat nuditatem ejus, id est, reddat eum confusum, et bonis privatum. Hinc Isaias : Fraudulenti, inquit, vasa pessima sunt; et Psalmista, Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.36 Sed et qui sophistice loquitur, odibilis est. Ideo ait Apostolus : Ab omni specie mala abstinete vos.3738 Repletus est ignominia qui ita decipitur.

Bibe tu quoque, et consopire, id est, tu deceptor, vicissitudinem recipe, et quod meruisti, sustine. Circumdabit te calix dexteræ Domini, id est districta ultio Dei, quatenus sicut fecisti proximo, fiat tibi a Deo : quemadmodum Christus in Evangelio, Eadem, inquit, mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis. Hinc Joannes in Apocalypsi testatus est : Hic bibet de vino iræ Dei omnipotentis, quod mixtum est mero in calice iræ ipsius.394041 De calice isto habetur in Psalmo : Calix in manu Domini vini meri, plenus mixto;42 item in Jeremia : Calix aureus Babylon in manu Domini; de vino ejus bibent omnes gentes.43 Præterea advertendum, quod dextera Domini in Scripturis sæpe in bono accipitur : et tunc magnum gratiæ ejus favorem ac pietatem designat, sicut in Psalmo, quo dicitur, Dextera tua suscepit me.44 Interdum quoque in malo accipitur : tuncque designat gravem Dei vindictam, quemadmodum etiam homo gravius percutit dextera quam sinistra.45 Unde cantamus in Psalmo, Dextera tua inveniat omnes qui te oderunt; atque in loco præsenti, Circumdabit te calix dexteræ Domini. Et vomitus ignominiæ circumdabit te, id est, tanta a Deo confusione repleberis, ut præ crapula vomens quod sumpsit :46 quia iniquitas tua et justa punitio redundabit in te : sicut in Psalmo habetur, Lacum aperuit et effodit eum, et incidit in foveam quam fecit;47 in Proverbiorum quoque libro, In insidiis suis capientur iniqui.48 Et in Isaia legitur : Væ impio in malum; retributio manuum ejus fiet ei.49 Super gloriam tuam, id est post inanissimam gloriationem et frivolam exsultationem, quam in aliorum supplantatione habuisti. Hoc dicitur contra eos qui in aliorum ruina lætantur.

17

Quia iniquitas Libani, id est impietas gloriæ sæcularis apparenter florentis : Libanus namque candidatio interpretatur ; operiet te, id est, tuæ dejectionis atque miseriæ causa erit ; et vastitas animalium deterrebit eos, id est, angustia quam impii rationalibus inferunt creaturis, erit causa quod et ipsi a Deo deterrebuntur in tempore ultionis.

18

Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus? Hoc generaliter contra idololatras accipi potest : contra quos dicitur in Psalmo, Confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis;50 itemque in Deuteronomio, Maledictus omnis qui fecerit sculptile, et conflatile opus manuum artificum.51 Specialius vero accipitur contra omnes vitiosos, qui creaturæ potius quam Creatori inhærent, et aliquid sensualiter diligunt, cujus phantasmati tanquam idolo cuidam intenti sunt : quorum deus venter est, vel venus, aut certe pecunia, seu gloria mundi :52 quibus implendum est quod in fine primæ suæ Canonicæ scribit Joannes, Custodite vos a simulacris. Nil ergo inordinate amemus, sed Deus sit in nobis ratio diligendi omnia quæ præter eum amamus;53 nec vanis imaginibus cor nostrum depingamus, præsertim tempore divinorum, quatenus mente pura, nuda, indepicta et integra ei vacare possimus.

20

Dominus in templo sancto suo, id est triumphanti ac militanti Ecclesia, imo in omni mente devota et corpore devotorum, sicut Apostolus, Templum (inquit) Dei sanctum est, quod estis vos;54 et rursus, Corpora vestra templum sunt Spiritus Sancti.55 In Ecclesia militanti est per gratiosam inhabitationem, in Ecclesia triumphanti per gloriosam manifestationem, ubique autem per essentiam, præsentiam atque potentiam, quia in ipso vivimus, movemur, et sumus. Nusquam vero est per inclusionem vel circumscriptionem.56 — Cetera innotescunt ex dictis in præcedenti articulo.

Footnotes

  1. Ps. cxl, 3. ↩

  2. Ps. xxxviii, 2. ↩

  3. Prov. iv, 23. ↩

  4. Eccli. xxvii, 4. ↩

  5. Deut. iv, 9. ↩

  6. Matth. v, 8. ↩

  7. Job xxiii, 15. ↩

  8. III Reg. xvii, 1; ↩

  9. IV Reg. iii, 14. ↩

  10. IV Reg. xxxi, 23. ↩

  11. Ephes. vi, 11. ↩

  12. Philipp. ii, 12. ↩

  13. Eccl. xxxviii, 23. ↩

  14. Prov. III, 3. ↩

  15. II Cor. III, 2, 3. ↩

  16. II Petr. III, 9. ↩

  17. Jacob. v, 7-9. ↩

  18. Apoc. XXII, 12. ↩

  19. Job XIII, 15. ↩

  20. Jacob. I, 4. ↩

  21. *alias in* ↩

  22. Rom. I, 17. ↩

  23. Osee IV, 11. ↩

  24. Galat. VI, 3. ↩

  25. Gen. XLIX, 4. ↩

  26. ITim. VI, 9. ↩

  27. Eccli. X, 9. ↩

  28. Ephes. ii, 20. ↩

  29. Is. xlii, 13. ↩

  30. Is. XLV, 7. ↩

  31. * pacem ↩

  32. Sap. v, 7. ↩

  33. Eccle. I, 7. ↩

  34. Eccle. I, 7. ↩

  35. Is. XI, 9. ↩

  36. Ps. v, 7. ↩

  37. Eccli. xxxvii, 23. ↩

  38. 1 Thess. v, 22. ↩

  39. Luc. VI, 38. ↩

  40. Matth. VII, ↩

  41. Apoc. xiv, 10. ↩

  42. Ps. LXXIV, 9. ↩

  43. Jer. LI, 7. ↩

  44. Ps. XVII, 36. ↩

  45. Ps. XX, 9. ↩

  46. 1 Thess. xxxii, 7. ↩

  47. Ps. vii, 16. ↩

  48. Prov. xi, 6. ↩

  49. Is. iii, 11. ↩

  50. Ps. xcvi, 7. ↩

  51. Deut. xxvii, 15. ↩

  52. Philipp. iii, 19. ↩

  53. I Joann. v, 21. ↩

  54. I Cor. iii, 17. ↩

  55. I Cor. vi, 19. ↩

  56. Act. xvii, 28. ↩

Chapter 4 of 7