Skip to the text

Articulus 5

DECLARATIO CAPITULI TERTII, SCILICET CANTICI : DOMINE, AUDIVI AUDITIONEM TUAM, ET TIMUI.

PRÆSENTI capitulo præmittitur in Hebræo titulus iste : Oratio Habacuc prophetæ, pro ignorantiis, vel, ignorationibus, secundum Hieronymum. Estque sensus, secundum eumdem : Quia in principio hujus libri temere dixit Propheta : Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudies?1 quare non respicis super inique agentes, et taces devorante impio justiorem2 se? propterea egreditur perversum judicium;3 et quædam similia, quæ prima facie non videntur bene sonare : nunc agit pœnitentiam, et plangit quod temere est locutus, et veniam deprecatur, eo quod contra divina judicia murmuravit, quia ignorans fecit.

Sed huic expositioni quidam objiciunt, quoniam verisimile non videtur quod Propheta divinitus illustratus, ignoraverit divina judicia esse justa saltem in generali, quamvis modum rectitudinis nescierit in particulari. Itaque dicunt, quod sicut in propria persona non dixit præinducta verba contra divinam justitiam, sed in persona infirmorum, ita nunc orat in persona eorum, ut et murmuratio et oratio in illorum persona prolata credatur. Istud apparet satis probabiliter dictum, et verba Hieronymi possunt ad idem reduci, præsertim quum ipse S. Hieronymus in exordio expositionis hujus prophetiæ testetur, Prophetam loqui verba præallegata in persona Judaicæ plebis. Et postea ait : Hæc dicit Propheta, non quod ipse sic sentiat, sed quod impatientiam humanam in sua persona exprimat, sicut frequenter apostolus Paulus varias in se hominum recipit personas exprimitque sententias. Unde quod nunc ait Hieronymus, Prophetam temere et ex ignorantia esse locutum, veniam quoque precari, accipi potest ita, ut ipsa temeritas et ignorantia quæ in verbis Prophetæ sonuerunt, referantur ad eos in quorum persona locutus est.

Porro, si quis dicat, non oportere Prophetam a peccatis venialibus excusari, et ideo, licet agnoverat Deum esse justissimum, ac ejus judicia esse justa non dubitavit in generali, tamen ex interno cordis sui dolore rationem aliqualiter offuscante et impatientia quadam, orta ex populi Judæorum gravissima oppressione, temere sit locutus (sicut et Jonas propheta fugit a facie Domini;4 et non obstante quod Dominus dixit, Numquid bene irasceris tu? respondit, Bene irascor usque ad mortem;5 Job etiam profitetur : Insipienter locutus sum, et quæ ultra modum excederent scientiam meam;6 idcirco ipse me reprehendo, et ago pœnitentiam in favilla et cinere) : si, inquam, quis dicat temere esse sanctum Habacuc in hac parte locutum, ex vehementi dolore rectum rationis judicium in particularibus aliqualiter impediente, atque ob id veniam postulantem, responsionis hujus vigorem studiosis committo.

A Ait ergo beatus Propheta : Domine, audivi interiori auditu, te intus in anima per angelum tuum loquentem : quemadmodum Zacharias, Angelus (inquit) loquebatur in me.7 Vel certe etiam exteriori auditu per angelum. Certum est namque, angelum Dei visibiliter apparuisse, sensibiliterque foras locutum fuisse huic Prophetæ, quando in Babylonem tulit eumdem, quemadmodum in Daniele scribitur.8 Unde et ea quæ nunc scribit, extrinsecus forte audivit. Auditionem tuam, id est res auditu perceptas, videlicet dejectionem et pœnam regis Babylonis ac populi ejus, in præcedenti capitulo positas.9 Et timui te, considerando rigorem tuæ justitiæ, et quam horrendum sit incidere in manus Dei viventis. Denique Isaias quid sibi contigerat, quum Babyloniorum afflictiones sibi Deus præostendisset, pandit dicens :10 Propterea repleti sunt lumbi mei dolore;11 corrui quum audirem, conturbatus sum quum viderem, emarcuit cor meum.

Domine, opus tuum est præinducta punitio Chaldæorum, quoniam tua virtute potius quam humana potestate peracta est; in medio annorum, id est in virili ætate ipsius Balthasar regis Babylonis, vivifica illud, id est, ad effectum perduc præfatam Chaldæorum seu Babyloniorum dejectionem. Balthasar quippe fuit filius filii Nabuchodonosor regis Babylonis : cujus Balthasar tempore, Medi ac Persæ demoliti sunt Babylonem.12 Et quoniam ætas virilis est medium vitæ humanæ, ipse Balthasar, qui in virili ætate occisus est juvenis, in medio annorum fertur occisus. Juxta quem modum loquitur Ezechias : Ego dixi, In dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi, id est, ad limbum patrum descendam.13 Auditis enim sermonibus Isaiæ, putavit se in virili ætate ac juventute mox moriturum. — Vel sic et fructuosius : Domine, opus tuum est quod supra dixisti : Apparebit in finem, et non mentietur;14 si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet, etc. : id est, incarnatio et missio Christi in mundum, est, o Deus

Pater, vel, Deus Trinitas, opus tuum præcipuum; in medio annorum, id est in plenitudine temporum, seu tempore gratiæ, quod inter annum iræ et annum gloriæ medium est, vivifica illud, Christum actualiter mittendo in mundum ad liberandum genus humanum.

Consequenter Propheta ostendit, se certificatum a Deo de adimpletione et verificatione eorum quæ jam postulavit. In medio annorum: de quibus jam dictum est; notum facies, id est, opere demonstrabis vera esse quæ dixi, videlicet Chaldæorum punitionem seu Christi adventum. Quum iratus fueris generi humano propter originale peccatum, januam gloriæ clausam tenendo, et nullum Sanctorum ad regnum cœlorum admittendo, misericordiæ recordaberis, Unigenitum tuum ad hominum redemptionem, o Pater piissime, destinando: sicut Apostolus ait, Quum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum in mundum; itemque Joannes, In hoc apparuit caritas Dei, quoniam unigenitum Filium suum misit in mundum. Vel sic: Quum iratus fueris, misericordiæ recordaberis: id est, postquam Chaldæos juste dejeceris, populum Judæorum clementer de captivitate Babylonica liberabis per Cyrum regem Persarum, prout Isaias prædixit, et tempore Esdræ impletum est. Potest quoque ita exponi: Quum iratus fueris, vel Chaldæis, vel generi humano, misericordiæ recordaberis, citra condignum puniendo, et justæ ultioni misericordem relaxationem miscendo: quemadmodum ait Psalmista, Universæ viæ Domini misericordia et veritas. Ideo idem ait Psalmista: Aut obliviscetur misereri Deus? aut continebit in ira sua misericordias suas? Absit autem ut hæc ita intelligantur, quasi tandem finienda sint supplicia damnatorum, ut opinati sunt quidam. Denique nec ita intelligenda sunt hæc, quasi in Deum cadat ira sive oblivio vel recordatio proprie dicta secundum veritatem, sed per similitudinem quamdam, quantum ad operationem extrinsecam: ut iratus dicatur, quando ad modum irati rigorose ulciscitur; et oblivisci, dum misereri vel suffragari desistit; recordari quoque, dum quasi de novo quid operatur. Sic equidem ait Psalmista: Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? et, Exsurge, quare obdormis, Domine?

Deus ab austro veniet. Hoc ita exponit S. Hieronymus: meridie, a claro lumine, a filiis lucis veniet Deus, ad quem Sponsa ait in Canticis: Ubi pascis, ubi cubas in meridie? Deus etenim semper in meridie est, puta in claritate patriæ et lumine gloriæ; et inde venire asseritur, non quod localiter moveatur, sed quod agnitio ejus inde descendat ad nos, secundum quod ait Psalmista: Inclina cœlos tuos, et descende. Et Sanctus de monte Pharan, id est, Christus Sanctus Sanctorum veniet in hunc mundum de sublimi solio Patris æterni. Pharan namque interpretatur, os videntis. Est autem os quoddam intellectuale internum, quo verbum mentale profertur: de quo loquitur Isaias, Os Domini non interrogastis; et rursus, Egredietur de ore meo justitiæ verbum. Pater ergo æternus est mons Pharan, id est altissima mens, omnia cernens, et omnem visionem fontaliter causans. De quo Filius prodit, juxta illud Ecclesiastici: Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam.

Quidam vel litteralius vel grossius ita exponunt: Deus ab austro veniet: id est, quemadmodum Deus venit a plaga australi, quando perduxit filios Israel ad terram promissionis ab Ægypto, quæ est ad austrum quoad Judæam; sic veniet cum Medis ac Persis ad redimendum eos de captivitate Babylonica. Et Sanctus de monte Pharan: id est, sicut deduxit filios Israel per locum illum deserti, ita reducet eos de Babylone. — Sed hac expositione gratiosior mihi apparet, quam Hieronymus asserit se a quodam audisse Hebræo: qui dixit, quod Bethlehem, in qua natus est Christus Deus, sit sita ad austrum: ideo eo quod ait Propheta, Deus ab austro veniet, designatur, quod in Bethlehem nasceretur,

Ps. xii, 1.

Ps. xlii, 23.

Cant. i, 6.

Ps. cxlii, 5.

Is. xxx, 2.

Ibid. xlv, 23.

Eccli. xxiv, 5.

Num. x, 12. et inde consurgeret Christus; et Sanctus de monte Pharan, id est, Salvator qui legem dedit in monte Sinai, juxta quem Pharan est locus vicinus, ipse est Deus ab austro adveniens. Huic versiculo addit Hieronymus adverbium, Semper, quod (ut ait) etiam in Hebræo habetur: quo designatur, quod Salvator in universis beneficiis suis præteritis, præsentibus ac futuris, sit unus auctor, idemque legislator. De quo ad Hebræos testatur Apostolus: Jesus Christus heri et hodie, ipse et in sæcula. Postremo, istum Hebræum de quo expositionem hanc suscepit Hieronymus, puto ad fidem fuisse conversum. Judæi namque in Judaismo manentes, non dicunt Messiam futurum verum Deum, sed hominem purum. Operuit cœlos gloria ejus : id est, divina majestas, quæ vere immensa est, omnes orbes cœlestes et beatos cœli empyrei cives tegit, ambit, circumdat, imo implet ac penetrat; nec tamen includitur neque finitur. Hinc in Ecclesiastico increata Sapientia contestatur: Gyrum cœli circuivi sola, et profundum abyssi penetravi. Vel dicitur gloria Dei (id est clara ejus notitia, gloriosus effectus, seu cognitio excellentiæ ejus) operire cœlos, id est Beatos, et eos quoque quorum conversatio est in cœlis: quoniam lumen gloriæ, splendor gratiæ, claritas sapientiæ exuberanter super eos descendit, et spiritualiter tegit eos ac implet, juxta illud Job: Numquid est numerus militum ejus? et super quem non surgit lumen ipsius? Juxta hunc sensum scriptum est in libro Sapientiæ:15 Dextera sua teget eos. Et laudis ejus plena est terra, id est Ecclesia militans per orbem terræ diffusa: quemadmodum cantamus in Psalmo, solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini;1617 et item, Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Hinc Isaias: Repleta, inquit, est terra scientia Domini :18 rursusque, finibus terræ audivimus laudes, gloriam Justi. Denique in eodem Isaia, Seraphim clamant:1920 Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus exercituum; plena est omnis terra gloria ejus. Unde per Jeremiam Dominus loquitur :2122 Omnes cognoscent me a minimo eorum usque ad maximum, scilicet tempore gratiæ.23242526 Splendor ejus, id est unigenitus Filius Patris, qui (teste Apostolo) est splendor gloriæ et figura substantiæ Patris :27 est enim candor lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis ejus ;2829 ut lux erit, id est, hominibus clare innotescet, et Patri esse æqualis noscetur, ita quod erit in mente fidelium sicut lux Patris seu Pater, a quo generatur : quemadmodum de ipso ait Joannes, Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem.30 Quod maxime factum constat per Apostolorum prædicationem, post Christi passionem. Unde pro hac sua clarificatione Christus passioni jam proximus deprecatus est, dicens : Clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui antequam mundus fieret. Cornua in manibus ejus. Secundum Hieronymum, per cornua intelliguntur regna, sicut in Daniele decem cornua decem regna vocantur. Et in libro primo Regum, quo dicitur, Exaltabit cornu Christi sui, per cornu designatur regia dignitas Salvatoris. Est itaque sensus, quod in potestate et manu Christi sint omnia regna : ipse enim est Rex regum et Dominus dominantium, cui data est omnis potestas in cœlo et in terra.31 De quo in Daniele legitur : Adspiciebam in visione noctis, et ecce in nubibus cœli quasi Filius hominis veniebat, et usque ad Antiquum dierum pervenit ; et dedit ei potestatem, honorem et regnum ;32 et omnes populi, tribus et linguæ servient ei. Possunt quoque per cornua intelligi capita clavorum Christi manibus infixorum, vel crucis extrema. Et quamvis manus Christi erant potius in cornibus crucis quam e converso, nihilo minus dicitur nunc, Cornua in manibus ejus, ad insinuandum quod crux fuit in manu seu potestate Christi, qui ait : Nemo tollit animam meam a me, sed ego ponam eam.33 Oblatus est enim, quia voluit. Nec dubium

Matth. xxvii, 39-43; Luc. xxiii, 35. quin Christus rex Israel, Dei electus, poterat de cruce descendere, quando perditionis filii illud pro signo quærebant. Ibi abscondita est fortitudo ejus: quia in passione latuit omnipotentia Salvatoris, quemadmodum Isaias prædixit: Vidimus eum, et non erat adspectus, et quasi absconditus vultus ejus et despectus; et item, Inglorius erit inter viros adspectus ejus. Propter Ps. xxi, 7. quod ait Christus in Psalmo: Ego autem sum vermis, et non homo; opprobrium hominum et abjectio plebis.

5 I Cor. xv, 54. Osee xiii, 14. Is. xxv, 8. Joann. vi, 47; xi, 26; viii, 52. Ante faciem ejus ibit mors, id est, a facie Christi mors fugiet. Christus enim mortem expulit et occidit, sicut ait Apostolus: Absorpta est mors in victoria. Et in Osee ait Salvator: De morte redimam eos; ero mors tua, o mors! Siquidem Christus sua morte immortalitatem nobis perfectam præmeruit, quam in resurrectione futura adipiscemur, atque a morte peccati nos liberavit. Hinc in Isaia asseritur: Præcipitabit Dominus mortem in sempiternum. Unde in Evangelio loquitur Christus: Qui credit in me, mortem non gustabit in æternum.

Egredietur diabolus ante pedes ejus. Secundum Hieronymum sensus est, quod Christo de aqua baptismatis exeunti atque desertum intranti, mox occurrit diabolus tentans eum, prout apud Matthæum recolitur: Ductus est Jesus in desertum, ut tentaretur a diabolo. Hieronymus quoque affirmat hoc loco, quod coluber antiquus quadraginta diebus tentavit Jesum in solitudine. Vel sensus est, quod per Christi adventum, prædicationem et occisionem, victus atque fugatus est Satanas, ut in Joanne ait Salvator: Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. In hoc quippe apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli. Denique in Evangeliis copiose narratur quemadmodum ab obsessis fugaverit Christus dæmonia, ita ut eo jam propinquante, timore diffugerent, juxta illud: Exibant dæmonia multa clamantia et dicentia: Quia tu es Filius Dei; et item: Jesu, Fili Dei summi, quid venisti ante tempus torquere nos?

Stetit ipse Dominus, id est, in solio suæ majestatis quievit, et mensus est terram: quemadmodum ad Job testatur: Quis posuit mensuras terræ? aut quis tetendit super eam lineam? Et in Ecclesiastico: Altitudinem cœli, et latitudinem terræ, et profundum abyssi quis dimensus est? Ipse equidem in numero, pondere et mensura constituit universa. Vel, Mensus est terram, mittendo angelos per omnem orbem terrarum, secundum illud Zachariæ: Isti sunt quos misit Dominus, ut perambulent terram. Nam diabolus profitetur ad Dominum in libro Job: Circuivi terram et perambulavi eam. Vel, Mensus est terram, id est habitantes in terra, omnium personas, qualitates, gesta et merita considerando, juxta illud Ecclesiastici: Oculi Domini multo lucidiores super solem, circumspicientes omnes vias hominum. Mensus est etiam homines, numerum eorum in se ipso æternaliter prædeterminando.

Adspexit oculo æquitatis, et dissolvit gentes, impios atque incredulos subvertendo; et contriti sunt montes sæculi, id est majores elatioresque principes terræ. Fortioribus namque fortior instat cruciatus, et potentes potenter tormenta patientur, ut dicit Sapiens. Hinc scriptum est in Baruch: Ubi sunt principes gentium, qui dominantur super bestias terræ, qui in avibus cœli ludunt? Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt. Incurvati sunt colles mundi, id est, principes minores humiliati sunt, ab itineribus æternitatis ejus, id est ab operibus seu processibus divinæ justitiæ, seu Dei æterni, ab æterno prævisis et præordinatis. Itinera itaque Dei possunt intelligi dispositiones rerum fiendarum in mente divina, secundum illud quod increata Sapientia loquitur, Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio; vel ipsi processus operum divinæ sapientiæ, pietatis, vel æquitatis, de quibus Salomon fassus est, Viæ ejus, viæ pulchræ. De hac montium colliumque justa depressione scriptum est in Isaia: Domi-

Job xxxviii, 5.

Eccli. i, 2.

Sap. xi, 21.

Zach. i, 10.

Job i, 7; ii, 2.

Eccli. xxiii, 28.

Sap. vi, 9, 7.

Baruch iii, 16, 17, 19.

Prov. viii, 22.

Ibid. iii, 17.

Is. xxiii, 9. nus Deus exercituum cogitavit hoc, ut de-traheret superbiam omnis gloriæ, et ad ignominiam deduceret universos inclytos terræ; et alio loco, Incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum.34 — Potest quoque exponi in bono, ut Deus dicatur oculo suæ clementiæ gentes adspexisse, et dissolvisse corda eorum ad pœnitentiam. Sicque, contriti sunt montes, non ipsis, sed eorum elatione ac vitiis demolitis, juxta quod scriptum est, Verte impios, et non erunt; et incurvati sunt colles mundi salubriter ad veram ac humilem pristinæ animositatis depressionem.35 De hujuscemodi optima incurvatione legitur in Baruch: Anima quæ tristis est super magnitudine mali et incedit curva, dat gloriam Domino.36 Quidam referunt præinducta specialiter ad Chaldæos, a Persis ac Medis divina præordinatione subversos.

Pro iniquitate vidi tentoria Æthiopiæ: id est, iniquitatum suarum demeritis fiunt homines spiritualiter denigrati atque dæmonibus assimilati, imo et tabernacula dæmonum, sicut electi sunt domus et templum Dei. Turbabuntur pelles terræ Madian.37 Septuaginta transtulerunt, Pavebunt tabernacula terræ Madian. Unde secundum Hieronymum, eosdem debemus accipere tabernacula Æthiopum et Madianitarum: qui pro suis peccatis turbabuntur timore horribili, quum se viderint condemnandos.38 Spiritualiter, pelles Madian, intelliguntur propriæ voluntates, passiones animæ et concupiscentiæ carnis, quibus se tegunt, armant, et induunt vitiosi, rebelles, et inobedientes. Quidam exponunt ista ad litteram, ita quod pro iniquitate destructionis templi Jerusalem, tentoria Æthiopiæ et Madian sint turbata, id est a Persis et Medis debellata: quoniam Æthiopes et Madianitæ fuerunt, ut dicunt, cum rege Babylonis in destructione templi, et postea cum Babyloniis interfecti: quod unde probari possit, ignoro.

Numquid in fluminibus iratus es, Domine? aut in fluminibus furor tuus? aut in mari indignatio tua? Quasi dicat: Tu,

A Deus justissime, non es inanimatis rebus iratus secundum se, sed in illis quædam opera facis ad liberationem tuorum, et destructionem pravorum, sicut in mari Rubro atque Jordane desiccatis populum Israel redemisti, et in mari illo Ægyptios submersisti.39 Qui ascendes super equos tuos. Istud ad litteram referri potest ad equitatus Persarum atque Medorum, qui Deo auxiliante Chaldæos vicerunt. Propter quod dicitur Deus eorum ascendisse equos, quoniam inspiravit eis ut equos contra Chaldæos ascenderent. Et quadrigæ tuæ, id est Persarum ac Medorum currus, sunt salvatio: id est, per currus et prælia horum liberati sunt filii Israel de Babylonica captivitate per Cyrum regem Persarum, ut scribitur in primo libro Esdræ.40

Suscitans suscitabis arcum tuum: id est, Persis et Medis dabis virtutem pugnandi ac sagittandi victoriose contra Chaldæos. Unde Septuaginta transtulerunt: Intendens, extendes arcum tuum. Quemadmodum ergo in Ezechiele gladium Nabuchodonosor regis appellat Dominus gladium suum, quia divinæ justitiæ exstitit exsecutor, Quum cœperit, inquiens, gladius meus volare;41 ita nunc quadrigæ et currus Persarum, itemque Medorum, dicuntur quadrigæ currusque Dei. Itaque, Suscitabis arcus istorum, ut impleas juramenta tribubus, quæ locutus es: id est, facies populo et tribubus Judæorum quæ eis per Moysen et Prophetas promisisti, videlicet quod quando in captivitate implorarent veraciter clementiam tuam, eriperes eos et ad terram promissionis eos reduceres. Hoc autem per Jeremiam Dominus specialiter promisit Judæis, quantum ad reditum a captivitate in Babylone. Hinc per Moysen et Nehemiam eis locutus est Deus: Si reversi fueritis ad me in toto corde vestro, etsi abducti fueritis ad extrema cœli, inde congregabo vos, et inducam vos in terram quam dedi patribus vestris.424344 In fine versiculi hujus additur, Semper, quia a tempore Abrahæ cœpit ista promissio, et reiterata est sæpe; vel, Semper, tempore opportuno.

Footnotes

  1. Habac. i, 2. ↩

  2. Ibid. 3, 13. ↩

  3. Habac. i, 4. ↩

  4. Jonæ 1, 3. ↩

  5. Jonæ IV, 9. ↩

  6. Job XLII, 3, 6. ↩

  7. Zach. 1, 9. ↩

  8. Dan. XIV, 32-38. ↩

  9. Habac. II, 6 et seq. ↩

  10. Hebr. X, 31. ↩

  11. Is. XXI, 3, 4. ↩

  12. Dan. V, 30, 31. ↩

  13. Is. XXXVIII, 10. ↩

  14. Habac. II, 3. ↩

  15. Sap. v, 17. ↩

  16. Ps. viii, 2. ↩

  17. Ps. cxii, 3. ↩

  18. Is. xi, 9. ↩

  19. Is. vi, 2, 3. ↩

  20. Is. xxiv, 16. ↩

  21. Dan. vii, 7. ↩

  22. Dan. xvii, 5. ↩

  23. Jer. xxxi, 34. ↩

  24. Apoc. xix, 16. ↩

  25. I Reg. ii, 10. ↩

  26. Dan. vii, 24. ↩

  27. Is. liii, 7. ↩

  28. Sap. vii, 26. ↩

  29. Hebr. i, 3. ↩

  30. Joann. i, 9. ↩

  31. Matth. xxviii, 18. ↩

  32. Dan. vii, 13, 14. ↩

  33. Joann. x, 18. ↩

  34. Is. II, 17. ↩

  35. Prov. XII, 7. ↩

  36. Baruch II, 18. ↩

  37. I Cor. III, 16, 17. ↩

  38. Sap. V, 2. ↩

  39. Exod. XIV; Josue III. ↩

  40. I Esdr. I. ↩

  41. Ezech. XXXII, 10. ↩

  42. Jer. XXIX, 10-14. ↩

  43. Deut. XXX, 1-5; ↩

  44. II Esdr. 1, 9. ↩

Chapter 5 of 7