Skip to the text

Articulus 6

PROSECUTIO EXPOSITIONIS HUJUS CAPITULI TERTII AB EO LOCO QUO DICITUR : FLUVIOS SCINDES TERRÆ.

CONSEQUENTER ad litteram Propheta prosequitur Chaldæorum dejectionem.

Fluvios scindes terræ. Per flumina et aquas, frequenter intelliguntur reges et eorum exercitus, sicut testatur Isaias: Adducet Dominus super Judam aquas fluminis multas et fortes, regem Assyriorum et omnem gloriam ejus.1 Est igitur sensus, secundum Hieronymum: Reges et populum contra Judæos pugnantes disperges, o Domine. Vel, ut alii asserunt, intelligi potest de divisione Euphratæ fluvii, quem Persæ ac Medi in plures lacus partiti sunt, sicque per alveum principalem evacuatum ab aquis, ingressi sunt Babylonem: quod quia Deo inspirante fecerunt, Deus fecisse describitur. Viderunt te, id est, omnipotentiam atque rigorem divinæ justitiæ per experientiam agnoverunt, et doluerunt montes, puta elati principes Babylonis, et ceteri qui populum tuum vastaverunt, quando a Persis et Medis occidebantur. Unde in libro Judicum habetur:2 Sic pereant inimici tui, Domine; itemque in Psalmo, Confundantur et pereant, et cognoscant quia nomen tibi Dominus.3 Gurges aquarum transiit, id est, impetus persecutionis persequentium populum tuum, te operante, defecit; vel sensus est, quod inundatio aquarum Euphratæ modo præfato cessavit.

Dedit abyssus vocem suam: id est, aqua prænominata cum quodam fragore et sonitu locum suum reliquit. Vel, Dedit vocem suam materialiter et occasionaliter, quia ex ejus divisione sumpserunt alii materiam laudandi divinam justitiam, prout in Psalmo cantatur:4 Valles abundabunt frumento; clamabunt, etenim hymnum dicent. Sic namque inanimata Deum benedicere et laudare feruntur. Porro, secundum Hieronymum sensus est: Abyssus dedit vocem suam, id est, inferi laudaverunt te: quod de sanctis in limbo detentis forte intelligit; vel quod de Chaldæorum damnatione lætati sunt dæmones, et quoad hoc, divinam justitiam approbarunt. Altitudo manus suas levavit: id est, superni atque angelici spiritus, interioribus manibus de divinæ justitiæ exsecutione plaudendo, Deum glorificarunt. Hinc in Apocalypsi spiritualis Babylonis destructione descripta, inducitur: Exsultate, cœli et sancti Apostoli et Prophetæ, quoniam judicavit Deus judicium vestrum.5 Vel sensus est, quod Deus altissimus, qui est summa et prima sublimitas, manus suas levavit, id est, potestatem suam exercuit contra Chaldæos.

Sol et luna steterunt in habitaculo suo. Consuetudo Scripturæ est, ut luminaria cœli, quæ in ministerium hominum condita sunt, obscurari et mœrere6 dicantur, dum hominibus adversa magna contingunt, ut patet in Ezechiele, Joele, aliisque Prophetis; quum vero hominibus prospera accidunt, fulgere et quasi reflorere feruntur. Quemadmodum ergo in devastatione Judæorum dirissima a Chaldæis, sol et luna obscurata dicuntur per quamdam metaphoram, juxta illud Joelis, Sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum;78 sic in liberatione eorum a captivitate Chaldaica, sol et luna ad pristinum sunt reversa vigorem, non quod in se ipsis mutata sunt quantum ad modum præfatum. Sic igitur loco præsenti denuntiata Judæorum liberatione, sol et luna in habitaculo suo stetisse scribuntur, id est, in gradu atque vigore vel splendore consueto fuerunt: hoc est, sic de eorum fulgore gavisi sunt Judæi, ut olim tempore prosperitatis ac pacis: ita quod Stare, non dicit hic cessationem a motu, sed exsistentiam stabilem, sicut communiter dicimus, Ille stetit Romæ tot annis. Unde Septuaginta transtulerunt: Elevatus est sol, quoad pristini vigoris receptionem, modo nunc explanato; et luna stetit in ordine suo, id est in pristino gradu ac modo. In luce sagittarum tuarum ibunt : id est, sol et luna solito cursu movebuntur, quoad ipsos Judæos, eorum utilitati suis motibus deserviendo ut olim, in luce sagittarum tuarum, id est mediantibus splendentibus Persarum ac Medorum sagittis, quas contra Chaldæos miserunt, atque per hoc populum Israel de illorum manibus redemerunt. Simili sensu subjungitur: in splendore fulgurantis hastæ tuæ*, id est mediantibus fulgidis hastis Persarum*: quorum sagittæ et hastæ dicuntur esse Dei, prout præcedenti articulo equi et currus eorum, Dei esse dicuntur.9 Vel sensus est, quod Chaldæi ibunt, id est, peribunt et esse cessabunt, virtute sagittarum atque hastarum jam præfatarum.

In fremitu, id est in districtione tuæ justitiæ, vel in ira et animositate Persarum, conculcabis terram, id est populum Chaldæorum seu Babyloniæ regionem; et in furore*, id est in rigore tuæ justitiæ,* obstupefacies gentes Chaldæis auxiliantes.

Egressus es, non locum mutando, qui incircumscriptibilis invariabilisque consistis, sed tuam potentiam ostendendo, et aliquid de novo manifeste operando, in salutem populi tui*, id est ad salvandum* Judæos de captivitate sæpe præfata, in salutem cum christo tuo*, id est cum Cyro* rege Persarum, ut quidam exponunt: qui dicitur christus Dei, id est in regem a Deo electus, juxta illud in Isaia, Hæc dicit Dominus christo meo Cyro. Hieronymus autem exponit de Domino nostro Jesu Christo, cum quo in hunc mundum per incarnationem veniente, venit et Pater per gratiæ10 suæ operationem multiplicem, sicut et Filius is loquitur: Si quis diligit me, sermonem meum servabit; et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.11 Et rursus : Pater (inquit) in me manens, ipse facit opera;12 et, Pater non reliquit me solum.13 Venit ergo Pater in salutem generis humani cum Christo suo Domino salvatore: nam et opera summæ Trinitatis sunt indivisa; et Filius, Omnia (ait) quæ facit Pater, hæc et Filius similiter facit.14

Percussisti caput de domo impii, id est, Balthasar regem Babylonis per Persas occidisti, et de palatio suo ejecisti.15 Vel caput istud intelligitur diabolus a Christo dejectus, seu Antichristus ab ipso dejiciendus. Denudasti fundamentum ejus usque ad collum*, id est, abscondita et secreta* capitis hujus totaliter confudisti, et revelasti, et destruxisti. Machinationes enim diaboli Christus aperuit, ita ut dicat Apostolus: Non ignoramus cogitationes diaboli;16 et denuo, Alii datur discretio spirituum. Omnia quoque abscondita regis Balthasar17

Chaldæi scrutati sunt. Maledixisti sceptris ejus*, id est, regnis ac dominationibus regis* Babylonis maledixisti, et capiti bellatorum ejus*, id est principi militiæ,* venientibus ut turbo ad dispergendum me*, id* est, qui copiose et impetuose venerunt ad destruendum populum Judæorum. Non est autem necesse, hæc omnia referri præcise ad eosdem numero, quoniam sacra Scriptura sæpe loquitur de diversis quasi de eisdem, quia ad unum populum pertinent.

D Rex autem Babylonis et ejus princeps militiæ, qui Jerusalem destruxerunt, fuerunt18

Nabuchodonosor et Nabuzardan, qui non fuerunt a Persis et Medis occisi. Exsultatio eorum sicut ejus qui devorat pauperem in abscondito*: id est, præfati principes* sic gloriati sunt populum Israel opprimendo, quemadmodum gloriatur crudelis egenum occulte dilanians et affligens: quonniam sine timore hoc fecerunt crudeliter, nec Deum omnia inspicientem tanquam judicem attenderunt.

15

Viam fecisti in mari equis tuis, id est, equis atque equitibus Persarum et Medorum dedisti iter per arentem Euphratæ alveum, aqua ejus hinc inde educta. Ideo subditur : in luto aquarum multarum. Aqua enim educta, terra alvei fuit aliquo modo lutosa. Euphraten autem nominat mare, more loquendi Hebraico, quo quælibet grandis aquarum collectio dicitur mare, secundum illud Genesis : Congregationes aquarum appellavit Deus maria.

16

Audivi a te, Domine, per spiritum prophetiæ comminationes tuas adversus Chaldæos, et conturbatus est venter meus, id est, dolor seu timor animæ tantus fuit, quod redundavit in corpus. Vel per ventrem intelligitur mens, quæ est uterus spiritualis, de quo Salomon ait : Fili, accipe doctrinam, quæ tibi pulchra erit, quum in ventre tuo tenueris eam.19 De quo Pater testatur in Psalmo ad Filium : Ex utero ante luciferum genui te.20 A voce, id est ab auditu verborum tuorum, contremuerunt labia mea : in tantum formidavi rigorem justitiæ tuæ. Quamvis autem Habacuc de Chaldæorum dejectione gavisus sit, secundum unam considerationem, prout fuit occasio liberationis Judæorum, tamen secundum aliquas considerationes, expavit ac doluit, et ex amore naturæ, eorum gravissimæ calamitati compassus est, sicut superius ex Isaia ostensum est.21 Nam et Isaias, descripta Babylonis destructione, inter cetera dicit : Elanguit cor meum, tenebræ stupefecerunt me.2223 Ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scateat: id est, tribulatio et infirmitas, quantumcumque gravis me apprehendat, dummodo tibi placuerit, et gratiæ tuæ subventione supposita, qua patientiam largiaris. Ut requiescam in die tribulationis, id est, tempore destructionis Babyloniorum cesset captivitatis meæ pressura, et in spe liberationis repausem. Ut ascendam ad populum accinctum nostrum, id est, Babylone destructa, de licentia Cyri regis Persarum, pergam a Chaldæa in Judæam simul cum populo Judæorum in Judæam revertente, armato atque ad prælium præparato : videlicet cum viris præclaris Esdra, Nehemia, Zorobabel, et Jesu filio Josedec, qui propter insidias hostium erant ad pugnandum dispositi, ut patet in Esdra. Hæc dicit Habacuc non in sua, sed in Judæorum persona.24 Ipse enim in captivitate prædicta non fuit, sed in Judæa remansit, ut legitur in Daniele.25

Consequenter Propheta causam assignat, cur in die tribulationis Babyloniorum tam vehementer requiescere et consolari rogaverit. Ficus enim non florebit, et non erit germen in vineis, id est, arbores fici et vites steriles erunt. Mentietur opus olivæ, id est, speratus olivarum fructus præstolantes decipiet, et per modum mentientis se habebit, non oriendo, ut aliquando prætendebat; et arva non afferent cibum : pro quo Septuaginta transtulerunt, Campi non facient escas. Per quæ omnia insinuatur sterilitas territorii Chaldæorum, cujus campos et arbores Persæ et Medi vastabant. Et aliqui asserunt, quod sterilitas ista fuit plaga a Deo inflicta ante Persarum adventum. Certum est autem, quod talis sterilitas expugnationem vastitatemque terræ soleat concomitari. Abscindetur de ovili pecus : id est, a stabulis Chaldæorum auferentur jumenta eorum, vel per hostes, vel alimentorum penuriis. Ideo subditur : et non erit armentum, id est pecorum multitudo, in præsepibus, in quibus cibos accipere solent. Sicque Chaldæis adhuc manentibus, vel in terra illorum exsistentibus, deerit carnium usus.

Postremo, quoniam ex consideratione punitionis pravorum, solent electi cautiores melioresque fieri, atque ad gratiarum actionem et laudem divinam provocari (quemadmodum in Proverbiis Salomon adstruit, Pestilente flagellato, homo sapientior erit :26 etenim, felix quem faciunt aliena damna peritum), Propheta Deum laudans, ejusque æquitati applaudens, subjungit : Ego autem, illis sic pereuntibus, in Domino gaudebo, in contemplatione et dilectione ejus et beneficiorum ac promisso rum ipsius, in actibus quoque virtuosis ei placentibus :27 sicut et virgo Maria, Exsultavit, inquit, spiritus meus in Deo salutari meo; et Anna in libro primo Regum, Exsultavit cor meum in Domino. Et exsultabo, id est, signa interioris lætitiæ exterius demonstrabo, in Deo Jesu, id est salvatore meo.28 Unde Septuaginta transtulerunt : Gaudebo super Deo salvatore meo. Potestque nomen Jesu hoc loco sumi proprie atque communiter : intentio namque Prophetæ finalis ac principalis, est loqui vel de ipso Salvatore Filio Dei, et ejus quam nobis impendit salute, vel de Cyro rege Persarum, et Judæorum per eum liberatione, in quantum fuerunt figura Christi regis et suæ salvationis.29

Deus Dominus fortitudo mea, non formalis, sed effectiva, id est confirmator meus, et totius roboris mei causa præcipua :3031 cujus virtute liberatus est populus Israel de Babylone; de quo ait Psalmista, Diligam te, Domine, fortitudo mea; qui et testatur, Sine me nihil potestis facere.32 Et ponet pedes meos quasi cervorum, id est, agilitatem bene agendi mihi præstabit, et populum Israel in terram Judææ expedite reducet.33 Loquitur autem Propheta in persona populi sui. Et super excelsa mea, id est ad loca Judææ sublimia et montuosa, deducet me victor Deus omnipotens. De quo in Numeris Balaam contestatur : Dominus Deus Israel cum eo est, et clangor victoriæ regis in illo est.34 De quo loquitur Jephthe : Quæ Dominus Deus noster victor obtinuit, in nostram cedent partem.35 Ipse est rex ille omnipotens, cujus voluntati nedum non prævalere, sed nec resistere quispiam potest.3637 Vel, Super excelsa mea, id est ad virtutum præclarissima opera, sive ad pristinam dignitatem, honorem et gloriam, puta ad sacerdotium, sacrificia, templi reparationem, principatum ac potestatem, deducet me victor. Hæc enim post reditum de Babylone recuperaverunt Judæi, ut patet in Esdra et libris Machabæorum ac aliis locis. Vel, ad regna cœlestia deducet me victor Christus, de quo legitur in Apocalypsi, Vicit leo de tribu Juda :38 sicque verba ista accipi possunt in persona eorum quos Christus de limbo perduxit ad patriam. Sic ergo deducet me in psalmis canentem, id est ei gratias referentem, eumque laudantem : sicut in Ecclesiastico scribitur : Laudabit usque ad mortem anima mea Dominum, quoniam eruis sustinentes te, Domine, et liberas eos de omni angustia.39

Footnotes

  1. Is. viii, 7. ↩

  2. Judic. v, 31. ↩

  3. Ps. lxxxii, 18, 19. ↩

  4. Ps. lxiv, 14. ↩

  5. Apoc. xviii, 20. ↩

  6. Ezech. xxxii, 7, 8; Joel ii, 10, 31; iii, 15; ↩

  7. Is. xiii, 10, etc. ↩

  8. Joel ii, 10; iii, 15. ↩

  9. vers. 8. ↩

  10. Is. xlv, 1. ↩

  11. Joann. xiv, 23. ↩

  12. Ibid. 10. ↩

  13. Joann. viii, 29. ↩

  14. Joann. v, 19. ↩

  15. Dan. v, 30. ↩

  16. II Cor. ii, 11. ↩

  17. I Cor. xii, 10. ↩

  18. IV Reg. xxv. ↩

  19. Prov. xxii, 17, 18. ↩

  20. Ps. cix, 3. ↩

  21. In art. 2. ↩

  22. Is. xxi, 4. ↩

  23. Is. xxi, 4. ↩

  24. II Esdr. iv. ↩

  25. Dan. xiv, 32. ↩

  26. Prov. xix, 25. ↩

  27. Gen. i, 10. ↩

  28. Luc. I, 47. ↩

  29. I Reg. II, 1. ↩

  30. II Mach. X. ↩

  31. I Mach. IV; ↩

  32. Joann. XV, 5. ↩

  33. Apoc. V, 5. ↩

  34. Num. XXIII, 21. ↩

  35. Judic. XI, 24. ↩

  36. Esther XIII, 9. ↩

  37. Ps. XVII, 2. ↩

  38. Eccl. LI, 8, 12. ↩

  39. I Esdr. VI; ↩

Chapter 6 of 7