Articulus 7
DE EXPOSITIONE EXORDII CANTICI HUJUS SECUNDUM TRANSLATIONEM SEPTUAGINTA INTERPRETUM, ET EXPOSITIO EJUSDEM CANTICI TROPOLOGICA SEU MORALIS.
QUONIAM Tractus missalis Officii in die Parasceves, ex hoc cantico sumptus est secundum translationem Septuaginta interpretum, quæ etiam translatio a translatione Hieronymi in hoc passu satis distat, congruit principium cantici hujus secundum illorum translationem pertranseundo exponere. — Titulus autem, quem Septuaginta capitulo huic præmittunt, est hic : Oratio Habacuc prophetæ cum cantico : quia in isto capitulo agitur de Christi adventu et salvatione, pro qua Deum cum hymnis, psalmis et canticis spiritualibus orare debemus.1
Itaque Septuaginta transtulerunt : Domine, audivi auditum tuum, et timui : quod supra satis expositum est. Domine, consideravi opera tua, id est mirabilia tua judicia, effectus tuæ justitiæ, ordinem creaturarum, gubernationem universi, miracula quæ a principio mundi fecisti, dona gratiarum, hominum dispositionem, et qualiter genus humanum liberare decreveris, et obstupui (vel expavi), id est, ad mentis excessum perductus sum, et præ admiratione defeci, clamans cum divino Apostolo : O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei!2 quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus! Porro, secundum Hieronymum, quod Septuaginta dixerunt, Consideravi, et obstupui, in Hebraico non habetur. Verum, secundum Augustinum, qui in libro de Civitate Dei in pluribus locis valde commendat translationem Septuaginta interpretum, asserens eos prophetali spiritu transtulisse, et ex divino instinctu addidisse quæ addiderunt, tenendum est quod ista et reliqua quæ addiderunt, Deo inspirante locuti sunt.
In medio duorum animalium cognosceris (vel innotesces), id est inter duos populos ex quibus collecta est sancta Ecclesia, utpote in medio conversorum ex Judaismo et paganismo. De quibus loquitur Zacharias, Consilium pacis erit inter duos illos;34 et Apostolus, Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum. Quemadmodum enim duo parietes in lapide angulari concurrunt et copulantur;5 ita in Christo summo6 lapide angulari, duo populi isti facti sunt unum mysticum corpus, unumque templum, de quo dicit Zacharias : Ipse ædificabit templum Domino. Vel duo animalia intelliguntur duo Testamenta, vere vivifica, gratiæ vitam spirantia. Quidam per duo animalia intelligunt duos latrones inter quos suspensus est Christus atque innotuit, centurione dicente, Vere Filius Dei erat iste :78 quando et omnis turba eorum qui aderant, et videbant quæ tempore passionis fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.9 Postremo, non desunt qui per duo animalia intelligunt bovem et asinum quos Joseph secum duxit in Bethlehem, Christi nativitate instante : inter quos infantulus Jesus in præsepio positus, agnitus fuit a Matre et Joseph, vel ab istis jumentis, secundum similitudinem quamdam.10 Ad quod referunt illud Isaiæ :11 Cognovit bos possessorem suum, et asinus præsepe domini sui. Expositio autem eorum qui per duo animalia intelligunt Filium et Spiritum Sanctum, eo quod Pater per Filium et Spiritum Sanctum cognoscatur (qui etiam in Isaia per duo Seraphim Filium et Spiritum Sanctum accipiunt), est suspecta, nec placet, præsertim quum canticum istud specialiter de persona Filii tractet.12
Quum appropinquaverint anni, cognosceris : id est, tempore gratiæ seu evangelicæ legis clarius te agnoscent fideles : quia ut ait Apostolus, Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum.13 Et in prima sua Canonica ait Joannes : Scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus Deum verum.14 Ante enim notus erat in Judæa Deus, sed adveniente tempore gratiæ, ad unius veri Dei cultum atque notitiam totus conversus est mundus.15 Quum advenerit tempus præordinatum a Deo, ostenderis, id est, fidelibus innotesces. Hoc est tempus incarnationis et conversationis Christi in mundo, itemque evangelicæ prædicationis : de quo loquitur Paulus, Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis;16 et Baruch, Post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.17 Unde et Christus ait ad Patrem : Ego te clarificavi super terram, manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi.18 — Quod vero nunc dictum est, Quum advenerit tempus, ostenderis, secundum Hieronymum, in Hebræo non ponitur, sed a Septuaginta interpretibus est additum.
Deus a Theman veniet, id est ab austro, secundum Hieronymum : quod jam satis expositum reor. Et Sanctus de monte umbroso et condenso : id est, Christus Sanctus Sanctorum in mundum hunc venit de paradiso cœlesti ac summo, pleno vivis uberrimisque arboribus, puta angelicis atque supernis virtutibus. Vel mons iste umbrosus, est Deus Pater incomprehensibilis et perfectus, qui majestate sua omnia tegit et operit, de cujus sinu Filius descendit in mundum, non locum transmutans, sed naturam humanam assumens. Quidam dicunt : Deus a Libano veniet : et redit in idem. Per Libanum nempe, qui candidatio interpretatur, splendidissimus iste paradisus, vel superpulcherrimus Deus Pater, seu lux divina inaccessibilis, congrue designatur.
Quum ergo ex his pateat, in cantico isto tam manifeste tractari prophetatumque esse de Christo ac ejus mysteriis, præsertim secundum Septuaginta interpretum translationem, certum est quosdam in hujus cantici explanatione nimis superficiales et litterales consistere, qui omnia ista, et pene omnia quæ sequuntur, ad litteram referunt ad Babyloniæ destructionem.
NUNC ad moralitatem eundum est.19 Unde quilibet contemplativus fidelis, divinorum operum considerator industrius, dicere potest : Domine, audivi, auribus mentis et corporis, auditionem tuam, id est sacræ Scripturæ sermones, et verba divinitus revelata : de quibus loquitur Isaias : Domine, quis credidit auditui nostro ? et timui, filiali et casto timore, qui est fuga mali culpæ, ne Deus offendatur : sicut timuit Psalmista, qui ait : verbis tuis formidavit cor meum. Itaque cum reverentia et timore audienda sunt verba Dei. Unde Josiæ quarto Regum libro promittitur : Quia timuisti a facie verborum quæ audisti, et perterritum est cor tuum, in pace colligeris. Et Jeremias : Factus sum, inquit, velut vir ebrius a facie verborum sanctorum Dei. Quis enim non timeat, audiens illud, De omni verbo otioso reddent homines rationem; et illud, Horrendum est incidere in manus Dei viventis; et, Nescit homo an sit dignus amore vel odio, sed omnia in futurum reservantur incerta; illud etiam, Ite, maledicti, in ignem æternum ? Ideo sanctus Job profitetur : Considerans Deum, timore sollicitor. Alibi quoque dicit Scriptura : Beatus homo qui semper est pavidus.20
Domine, opus tuum est nostra redemptio, et omne bonum quod agimus. Non enim sumus sufficientes cogitare aliquid ex nobis;21 sed Deus est qui operatur in nobis velle et perficere.22 In medio annorum, videlicet anno gratiæ ac evangelicæ legis, qui inter annum legis Mosaicæ annumque gloriæ medius est, vivifica illud, animas nostras actualiter redimendo, nosque in juventute nostra in bonis operibus inflammando, et omne quod agimus per caritatem infusam spiritualiter vivificando.
In medio annorum, jam dicto, notum facies nostræ redemptionis vel justificationis opus, dando gratiam magnam ac evidentem, ita ut electi tui inter ceteros quasi sidera verbo et exemplo resplendeant. Quum iratus fueris, tuos electos nunc castigando, atque pro suis peccatis multipliciter corripiendo, hostibusque tradendo, misericordiæ recordaberis, peccata dimittendo, gratiam refundendo, consolationem præstando, citra condignum ulciscendo, et cum tribulatione proventum faciendo. Ideo cantamus in Psalmo :23 Numquid in æternum irasceris nobis ?24 Deus, tu conversus vivificabis nos. Et item : Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit ?25 Hinc in Threnis Jeremias testatur : Misericordiæ Domini, quia non sumus consumpti;26 quia non defecerunt miserationes ejus. Denique in libro Tobiæ scriptum est : Benedictum est nomen tuum, Deus patrum nostrorum, quia quum iratus fueris, misericordiam facies, et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te.27 Et rursum : Non delectaris, Domine, in perditionibus nostris, quia post tempestatem tranquillum facis, et post fletum exsultationem infundis.28
Deus ab austro veniet, et Sanctus de monte Pharan. Deum semper precemur, ut juxta sensum præhabitum ad nos venire, jugiterque nobiscum manere dignetur. Per austrum quoque intelliguntur homines lumine gratiæ radiosi, et a Deo sublimiter docti. De illis igitur venit Deus ad alios, dum gratiam sibi concessam aliis communicare, eosque ad Deum reducere enituntur. Operuit cœlos, id est contemplativos, quorum conversatio est in cœlis, gloria ejus, dicente in eorum persona Apostolo :29 Nos autem revelata facie, gloriam Dei speculantes.30 Et laudis ejus plena est terra, id est activi qui circa terrena versantur. Terra quoque, id est terreni, carnales et reprobi, frequenter in ore pleni sunt laudibus Dei, sed mente et opere non cessant inhonorare Deum atque offendere. De quibus Dominus protestatur :31 Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.32
4 Splendor ejus, id est fulgor gratiæ Dei, ut lux erit, id est clarus et candidus sicut lumen solare, cui in multis assimilatur, tenebras mentis fugando, animam fecundando, torporem acediæ auferendo, intima cordis ornando. Insuper splendor gratiæ assimilatur lumini gloriæ, cujus est inchoatio quædam. Cornua in manibus ejus. Cornua ista possunt accipi in bono, pro elevatis et sanctis virtutibus animæ : quæ sunt in manibus Dei, quia in ejus potestate est eas dare, conservare, auferre, et consummare. Itemque in malo, pro nostris superbiis, ac ceteris quibus contra Deum et proximum intumescimus vitiis, juxta illud in Job : Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans, attonitos habes oculos?33 quid tumet contra Deum spiritus tuus? Istis comminatur sermo divinus in Amos : Væ qui dicitis :34 Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua? Hæc quoque cornua nostra sunt in manibus Dei, qui superbos ad nutum dejicere potest, quemadmodum scriptum est :35 Deus confringet capita inimicorum suorum, verticem capilli perambulantium in delictis suis. Ibi abscondita est fortitudo ejus : quia in bonis cornibus electorum, virtus divina frequenter agit occulte; sed et superborum dejectionem sæpe diutius differendo, videtur Deus quasi non attendere, aut non omnipotens esse.
Ante faciem ejus ibit mors : quia quum Deus per gratiæ suæ adspirationem intraverit mentem, mors fugiet peccati. Tunc et egredietur diabolus. Christus enim fortem armatum, puta diabolum, alligavit, et vasa ejus quotidie diripit, faciens eos templum Spiritus Sancti, qui erant vasa diaboli.3637 Stetit et mensus est terram. Christus in mundo hoc cum discipulis vivens, mensus est terram in qua prædicarent Apostoli, mittendo eos ad solos Judæos. Porro post passionem et Spiritus Sancti missionem, mensus est terram gentilium, ad diversas nationes mittendo Apostolos.38 Adspexit misericorditer, et contriti sunt montes sæculi ab itineribus æternitatis ejus :39 quia exemplis et documentis Salvatoris, quibus humilitatem præcipue commendavit, humiliati sunt multi magnatum, Christum humiliter imitati.
Numquid in fluminibus iratus es, Domine? aut in fluminibus furor tuus? In Scripturis crebro per flumina designantur perversi ac turbulenti, eorumque vitia instar fluminum redundantia. Sic enim habetur in Psalmo : Elevaverunt flumina fluctus suos.40 Et Jeremias regem atque exercitum Chaldæorum nomine fluvii exprimit.41 Istis fluminibus irascitur Dominus. Interdum autem per flumina designantur electi ac docti, aqua sapientiæ pleni, et gratia copiosi, qui fluenta doctrinæ transfundunt in alios, et rivis salutaris scientiæ rigant corda eorum.42 Tales etiam dicuntur fontes in Psalmo. Istis non irascitur Deus. Flumina quoque vocantur divina charismata, juxta illud :43 Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ ;44 et alibi, Fluminis impetus lætificat civitatem Dei. Aut in mari indignatio tua?45 id est, sæcularis vitæ hominibus, amaritudine et fluctibus vitiorum repletis, juste indignaris. De quibus in Isaia legitur : Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest.46 Qui ascendes super equos tuos, id est animas sanctas, secundum Hieronymum, vel prædicatores nomen Domini undique circumferentes ac prædicantes : super quos
Deus ascendit per virtutis et gratiæ suæ effectum. Et quadrigæ tuæ sunt salvatio, id est Evangelistæ, vel etiam angeli sancti, Deum in se recipientes, portantes, atque ad homines deferentes. De quibus cantatur in Psalmo: Currus Dei decem millibus multiplex millia lætantium, Dominus in eis.47 De his equis et curribus Dominus loquitur in Isaia: Adducent omnes fratres vestros in equis et quadrigis, et in lecticis et mulis, et in carrucis ad montem sanctum meum Jerusalem.48495051 Per hos ergo currus operatur Dominus aliorum salutem, sicut ait Apostolus: Dei cooperatores sumus. Suscitans suscitabis arcum tuum, id est verbum tuum seu sacram Scripturam, cujus ignita eloquia, te agente, audientium penetrant corda, et caritatis vulnere sauciant, ita ut dicant: Caritate vulneratus sum; et, Amore langueo. Unde et Christus de se ipso loquitur per Isaiam: Posuit me Dominus quasi sagittam electam.52 Hunc arcum suscitat Deus, dum prædicatoribus et servis suis electis infundit gratiam loquendi aliis fructuose ac fervide, secundum quod orat Apostolus: Ut detur mihi sermo in apertione oris mei.53 Et in Isaia legitur: Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lassus est, verbo.54 Hoc autem, o Domine, faciendo, suscitabis juramenta tribubus, quæ locutus es, id est, bona gratiæ, quæ gentibus promisisti, eorum conversionem per Prophetas prænuntiando, donabis; deinde hereditatem cœlestem conferes eis, ut promisisti.
Fluvios scindes terræ: id est, de ipsa Ecclesia quosdam separabis, et mittes ad aliorum informationem per omnes terminos terræ. Sic enim misit Apostolos, aliosque discipulos, prædicatores, doctores. Hinc in Actibus legitur Spiritus Sanctus dixisse: Segregate mihi Paulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos.55 Et per Isaiam Dominus ait: Ponam in deserto (id est in gentilitate) flumina;56 et iterum, Omnes sitientes, venite ad aquas.57 Isti sunt fluvii boni, de quibus cantamus: In Ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israel.58
Viderunt te, et doluerunt montes. Hoc dupliciter accipi potest: primo, de superbis atque potentibus sæculi ad fidem conversis, quia per fidem Deum viderunt, atque de suis excessibus pœnitentiam dignam fecerunt; secundo, de infidelibus ac tyrannis, qui mirabilia Dei videntes, doluerunt de promulgatione fidei christianæ. Gurges aquarum transiit: id est, istorum persecutio contra fideles cessavit, vel si est, cito finietur, videlicet simul cum vita præsenti, quæ brevis est, vel ante. Vel sensus est, quod documentorum rivuli ad alios devenerunt. Dedit abyssus vocem suam: id est, corda quorumdam, instar pelagi inscrutabilia, fide Christi recepta, Deum super ejus misericordia laudaverunt. Altitudo manus suas levavit: quia et sæculares principes ad fidem conversi, manibus in cœlum elevatis, Deum precati sunt, sicut in Threnis Jeremias hortatur: Levemus corda nostra cum manibus in cœlos ad Dominum. Itemque Apostolus: Volo, inquit, viros orare in omni loco, levantes puras manus. Porro sæculares principes perfidi, manus suas contra Ecclesiam extenderunt.
Sol, id est Christus sol sapientiæ atque justitiæ, de quo impii asserunt, Sol intelligentiæ non est exortus nobis, et luna, id est Virgo Christifera, vel ipsa Ecclesia, steterunt in habitaculo suo, id est in ecclesiastica unitate, vel in ipso omnium rerum ultimo fine, in quo omnis Sanctorum quiescit intentio atque affectio, quasi in tabernaculo firmo, secundum quod Salomon dicit: Turris fortissima nomen Domini; ad ipsum currit justus, et exaltabitur. Unde orat vir sanctus: Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum. Vel habitaculum istud est regnum cœlorum, in quo stat Ecclesia militans per spem et cordis amorem. Ubi namque thesaurus, ibi et cor; et non minus (ut dicitur) est anima ubi amat, quam ubi animat. Vel, sol et luna sunt religiosi et sæculares fideles, in Ecclesia militanti, fide et opere concorditer permanentes. — Secundum translationem Septuaginta interpretum ita habetur : Elevatus est sol, scilicet Christus in sua ascensione ; et luna stetit in ordine suo, id est, Ecclesia, præcipue primitiva, ordinate vixit, et stabilis fuit, secundum Christi doctrinam, consilia et præcepta, malens occidi quam ab ordine æquitatis recedere.
In luce sagittarum tuarum, id est in veritate eloquiorum divinorum vel prædicatorum fidelium : de quibus jam dictum est. De quibus et apud Isaiam Dominus ait : Mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes in mare, in Africam et Lydiam, tenentes sagittam, in Italiam et Græciam, ad insulas longe ;59 et annuntiabunt gloriam meam gentibus.60 Ibunt fideles de virtute in virtutem, de bono in melius, de via ad patriam, in splendore fulgurantis hastæ tuæ, id est spiritualium armorum vel divinarum comminationum. Unde Septuaginta transtulerunt : In splendore coruscationis armorum tuorum. Propter quod ad Ephesios hortatur Apostolus :61 Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli.
In fremitu, id est districtissimo tuo judicio, conculcabis terram, damnando terrenos, præsertim in die novissimo. Egressus es in salutem populi tui.62 Dominus enim fortitudo plebis suæ, et ipse dux noster est et propugnator, juxta illud :63 In exercitu nostro Deus dux est ; et in Psalmo, Deduxisti me, quia factus es spes mea ;64 in salutem cum christo tuo, id est quolibet Christiano electo spiritualiter uncto.
Percussisti caput, id est principem pravum, de domo impii, id est de grege impiorum subditorum ipsius, privando eum principatu, potestate seu vita, juxta illud Ecclesiastici : Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis.65 Et apud Lucam : Dispersit superbos mente cordis sui ;66 deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. Ipse quippe transfert regna atque constituit, sicut in Daniele asseritur.67 Denudasti fundamentum ejus usque ad collum, id est, funditus destrues illos : secundum quod in libro Sapientiæ scribitur, Dirumpet inflatos, et eos a fundamentis suis commovebit, et usque ad supremum desolabuntur.68 Maledixisti sceptris ejus, id est regno et potestatibus impiorum. Oculi enim Domini super regnum peccans, ut conterat illud.69 Quibus et dicitur in Osee :70 Ipsi regnaverunt, et non ex me. Vel intelligendum est de aeriis potestatibus et invisibilibus hostibus, venientibus ut turbo ad dispergendum nos, secundum quod ait Apostolus : Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, contra spiritualia nequitiæ in cœlestibus.71 Exsultatio eorum sicut ejus qui devorat pauperem in abscondito. Invisibiles etenim hostes de animarum nostrarum ruina maxime gaudent, quemadmodum scriptum est in libro Psalmorum :72 Qui tribulant me, exsultabunt si motus fuero. Ideo orat vir sanctus :73 Neque irrideant me inimici mei. In Ecclesiastico quoque scriptum est : Domine Pater, ne derelinquas me, etc., et incidam in conspectu adversariorum meorum, et gaudeat inimicus meus.74 Nonne ergo miserrimi sunt, stulti et cæci, qui dæmonum inspirationi consentiunt vitiis inhærendo, qui aliud nihil nisi æternam eorum damnationem ac irrisionem exquirunt ?
Viam fecisti in mari equis tuis, id est electis :75 de quibus jam dictum est, Qui ascendes super equos tuos. Istis præparat Deus viam in hoc sæculo nequam, dando eis gratiam ambulandi per arctam viam quæ ducit ad vitam76 (hæc via, est divinorum custodia mandatorum, et eorum quæ jubet Ecclesia), in luto aquarum multarum, id est in carnali, mortali, immunda concupiscentiarum piscina, vel infra spurcitias vitiorum, ne in illis ambularent electi. Justum enim deduxit Dominus per vias rectas. Et Isaias : In manu, inquit, forti erudivit me Dominus, ne irem in via populi.7778 Sed, ut in Jeremia legitur : Via impiorum erit quasi lubricum in tenebris ;79 impellentur et corruent in ea. Ideo gloriatur sanctus [David] in Domino, et ait :80 Eduxit me de lacu miseriæ, et de luto fæcis.
Audivi, et conturbatus est venter meus. Hoc jam supra satis expositum est, etiam in principio cantici hujus. Ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scateat : id est, nunc oro a te pro peccatis meis paternaliter castigari, et Christo pro me passo conformari : quemadmodum Jeremias deposcit, Corripe me, Domine, verumtamen non in furore tuo ;81 ut requiescam, id est, a cunctis miseriis liberer, in die tribulationis, id est hora mortis atque judicii ; ut ascendam ad populum accinctum nostrum, id est, de peregrinatione pertingam ad patriam, ad triumphantem Ecclesiam, ad milites illos victoriosissimos et beatos.82 Non enim sunt condignæ passiones hujus temporis ad gloriam illam futuram.
Hoc precor, quoniam inter homines vivere, periculosum mihi est. Ficus enim non florebit, id est, Ecclesia quantum ad plurimos, sine virtutum decore manebit. Etiam quidam, qui ex naturali dispositione mites et dulces sunt, bonitate suæ indolis abutentes, vitiis implicantur, vanitatibusque falluntur. Et non erit germen, id est fructus operum bonorum, in vineis, id est particularibus quibusdam Ecclesiis. Mentietur opus olivæ : id est, operatio eorum qui misericordes videntur, non erit vere meritoria, quia non ex caritate, sed vanitate procedens. Hoc accidit multis. Propter quod ait Salvator in Evangelio :83 Quum facis eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, ut sit eleemosyna tua in abscondito. Vel, Mentietur opus olivæ : quoniam multi volunt aliis misereri atque succurrere, et propriis non miserentur neque subveniunt animabus, quas quotidie vitiis vulnerare non cessant, nec pœnitent, neque emendant. Ideo in Ecclesiastico dicitur : Miserere animæ tuæ placens Deo. Et Christus in Matthæo :84 Quid prodest homini, si universum mundum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur?85 Caritas ergo et pietas a se ipsis incipiant, et sic deriventur ad alios. — Denique, sicut in Prophetis per ficum, vineam, et olivam designatur multoties Synagoga, ita in novo Testamento per eadem significatur Ecclesia. Unde et ista de Synagoga possunt intelligi : quæ præsertim post Christi adventum cessavit florere ac fructificare, cœpitque tunc contra Christum mentiri, blasphemare, et fallere. Nam et per ficum, cui Christus ante maledixit, ita quod aruit, figurabatur tunc Synagoga infertilis.86
Abscindetur de ovili pecus. Ovile est Ecclesia : de qua pecus abscinditur, quando per negligentiam propriam vel pastoris, subditus peccat atque damnatur. Unde omni prælato præcipit Salomon in Proverbiis : Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera.87 Et non erit armentum in præsepibus : id est, multitudo credentium Christi pascuis non vescetur, spiritualia alimenta et Ecclesiæ sacramenta debite exquirendo; sed spiritualibus præponet temporalia atque carnalia, sicut (proh dolor !) jam videmus.
His itaque sic pereuntibus, quilibet electus dicere potest : Ego autem in Domino gaudebo, ejus bonitatem et beneficia contemplando, eumque in omnibus diligendo ac venerando. Et ponet pedes meos quasi cervorum, id est, expeditos caritatis affectus, ac fervida sancti amoris desideria mihi præstabit, quibus non solum ambulem, sed insuper curram viam mandatorum cœlestium, hostibusque salutis meæ prævaleam.88 Hoc convenit cuilibet idoneo pugnatori ac militi Christi, qui cum Psalmista dicere potest de Deo : Qui perfecit pedes meos tanquam cervorum.89 Ceterorum moralitas seu mysticus intellectus, evidens est ex præinductis. — In solo igitur Domino sit amor, fortitudo, spes et gaudium nostrum, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.
Footnotes
-
Ephes. V, 19. ↩
-
Rom. xI, 33. ↩
-
Zach. VI, 13. ↩
-
Zach. VI, 13. ↩
-
Ephes. II, 14. ↩
-
Ibid. 20. ↩
-
Zach. vi, 54. ↩
-
Matth. XXVII, 38. ↩
-
Luc. XXIII, 48. ↩
-
Luc. II, 12. ↩
-
Is. I, 3. ↩
-
Is. VI, 2. ↩
-
Galat. IV, 4. ↩
-
I Joann. V, 20. ↩
-
Ps. LXXV, 2. ↩
-
II Cor. VI, 2. ↩
-
Baruch III, 38. ↩
-
Joann. XVII, 4, 6. ↩
-
Expositio tropologica. 2 ↩
-
Prov. xxviii, 14. ↩
-
II Cor. III, 5. ↩
-
Philipp. II, 13. ↩
-
I Cor. x, 13. ↩
-
Ps. LXXXIV, 6, 7. ↩
-
Ps. CXXIX, 3. ↩
-
Thren. III, 22. ↩
-
Tob. III, 13. ↩
-
Ibid. 22. ↩
-
Philipp. III, 20. ↩
-
II Cor. III, 18. ↩
-
Matth. XV, 8; ↩
-
Is. XXIX, 13. ↩
-
Job XV, 12, 13. ↩
-
Amos VI, 1, 14. ↩
-
Ps. LXVII, 22. ↩
-
I Cor. III, 16. ↩
-
Luc. XI, 21, 22. ↩
-
Matth. X, 5, 6. ↩
-
Marc. XVI, 15. ↩
-
Ps. XCII, 3. ↩
-
Jer. II, 18. ↩
-
Eccli. XV, 3. ↩
-
Ps. LXVII, 27. ↩
-
Joann. VII, 38. ↩
-
Ps. XLV, 5. ↩
-
Is. LVII, 20. ↩
-
Ps. LXVII, 18. ↩
-
Is. II, 5. ↩
-
Cant. IV, 9. ↩
-
1 Cor. III, 9. ↩
-
Is. LXVI, 20. ↩
-
Is. XLIX, 2. ↩
-
Ephes. VI, 19. ↩
-
Is. L, 4. ↩
-
Act. XIII, 2. ↩
-
Is. XLIII, 19. ↩
-
Is. LV, 1. ↩
-
Ps. LXVII, 27. ↩
-
Is. LXVI, 19. ↩
-
Ps. LXXXIII, 8. ↩
-
Ephes. VI, 11. ↩
-
Ps. XXVII, 8. ↩
-
II Par. XIII, 12. ↩
-
Ps. L.X, 3, 4. ↩
-
Eccli. X, 17. ↩
-
Luc. I, 51, 52. ↩
-
Dan. II, 21. ↩
-
Sap. IV, 19. ↩
-
Amos IX, 8. ↩
-
Osee VIII, 4. ↩
-
Ephes. VI, 12. ↩
-
Ps. XII, 5. ↩
-
Ps. XXIV, 3. ↩
-
Eccli. XXIII, 1, 3. ↩
-
vers. 8. ↩
-
Matth. VII, 14. ↩
-
Is. VIII, 11. ↩
-
Sap. X, 10. ↩
-
Jer. XXIII, 12. ↩
-
Ps. xxxix, 3. ↩
-
Jer. x, 24. ↩
-
Rom. viii, 18. ↩
-
Matth. vi, 3, 4. ↩
-
Eccli. xxx, 24. ↩
-
Matth. xvi, 26. ↩
-
Marc. xi, 13, 14, 20. ↩
-
Prov. xxvii, 23. ↩
-
Ps. cxviii, 32. ↩
-
Ps. xvii, 34. ↩
Chapter 7 of 7