Skip to the text

Articulus 2

EXPLANATIO CAPITULI SECUNDI : PROPTEREA ABUNDANTIUS OPORTET OBSERVARE NOS, ETC.

DECLARATA excellentia Christi, consequenter ostenditur cum quanta diligentia observanda sit doctrina et lex tanti magistri. Propterea, id est, quum tanta sit dignitas Christi legislatoris nostri, abundantius, id est multum reverenter et timorate, vel copiosius atque perfectius quam a Judæis observata fuit lex Moysis, oportet, id est, ad salutem necessarium est, observare nos, sæpius recolendo et fortiter adimplendo, ea quæ audivimus a Christo mediate vel immediate, qui et quotidie loquitur nobis per Evangelium, ne forte pereffluamus, id est, penitus pereamus et in æternum damnemur. Fluimus quippe per peccata venialia et mortalis naturæ quotidiana tormenta, sicut Job ait:1 Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis, et nunquam in eodem statu permanet. Propter quod ait Scriptura:2 Omnes morimur et quasi aquæ dilabimur in terram, quæ non revertuntur. Effluimus autem per peccata mortalia; sed pereffluimus, id est, perfecte effluimus, incidendo æterna cruciamenta.

Quod ergo tam diligenter servanda sint verba Christi, probat Apostolus per locum a minori. Si enim qui per angelos dictus est sermo, id est, quia doctrina Dei, ministerio angelorum tradita Moysi: prout Stephanus dixit, Accepistis legem in dispositione angelorum;34 factus est firmus, id est, rate severeque injuncta ac firmiter servata est, et multipliciter confirmata miraculis, minis, pœnis, atque promissis;5 et omnis prævaricatio, id est legis transgressio, mala committendo, et inobedientia, id est incustodia præceptorum, bona omittendo: quorum primum est contra præcepta negativa, secundum contra præcepta affirmativa; accepit justam mercedis retributionem, id est debitam pœnam, tempore veteris Testamenti in populo Judæorum, quemadmodum Moyses scripsit:6 Pro mensura peccati erit et plagarum modus. Quum ergo sit ita, quomodo nos Christiani effugiemus ultionem divinæ justitiæ, si tantam neglexerimus salutem, id est, tam salutarem Christi doctrinam, tam copiosam ejus gratiam, tantam beatitudinem nobis ab eo promissam parvi penderimus et obliti fuerimus? Quæ salus quum initium accepisset enarrari per Dominum, id est, quum a Christo cœpta est prædicari, ab eis qui audierunt, id est ab ore Apostolorum, qui cum Christo corporaliter conversati sunt, ejusque sermonibus interfuerunt : quibus et dictum est, Vobis datum est nosse mysterium regni Dei;7 et, Beati oculi qui vident quæ vos videtis;8 in nos confirmata est, id est, nobis firmiter annuntiata atque ingesta est. Hoc dicit Apostolus in persona fidelium, non sui : ipse enim a Christo immediate edoctus fuit in raptu. Unde ad Galatas loquitur : Mihi qui videbantur esse aliquid (videlicet Petrus, Jacobus et Joannes), nihil contulerunt.9

Confirmata est ergo hæc salus in nos, contestante, id est prædicationi Apostolorum testimonium perhibente, Deo, qui neminem fallit, signis, id est per minora miracula, quæ quantum ad substantiam facti, fieri possunt per naturam, non tamen quoad modum fiendi, sicut est quarumdam infirmitatum depulsio, quæ fieri potest a medicis, et portentis, id est per majora miracula, quæ sunt omnino supra naturam, ut est suscitatio mortui, et variis virtutibus, id est potentissimis Dei effectibus, quæ non solum naturalem cursum, sed etiam rationem humanam excedunt, ut est penetratio dimensionum; vel, variis virtutibus, id est habitibus virtuosis atque infusis, videlicet fide, spe, caritate, donisque Spiritus Sancti; et Spiritus Sancti distributionibus, id est gratiis gratis datis a Spiritu, de quibus dictum Corinthiis jam est: Alii datur per Spiritum sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ, alii genera linguarum, alii discretio spirituum:10 quæ primo datæ sunt sanctis Apostolis in die Pentecostes, et per eos datæ sunt aliis multis, ut legitur in Actibus Apostolorum. Quæ omnia facta et data sunt secundum suam voluntatem, id est ex beneplacito Dei, qui omnia operatur secundum propositum voluntatis suæ, non secundum merita hominum. Alioqui gratia jam non esset gratia.

Hæc sunt christianæ fidei argumenta. Incomprehensibilis namque supernaturalisque veritas, supernaturalibus atque divinis eguit argumentis. Unde et in Evangelio scribitur: Illi profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis.11 Hinc in Joannis epistola scriptum est: Qui non credit in Filium, mendacem facit Patrem, quoniam non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo.12 De quo testimonio ait et Filius: Opera quæ dedit mihi Pater, etc., testimonium perhibent de me.1314

Quod autem non effugiemus ultionem divinam, si tantam neglexerimus salutem, probat Apostolus per hoc quod Christus sublimior est atque potentior angelis. Non enim angelis subjecit Deus orbem terræ futurum, id est orbem terræ seu mundum secundum statum quem habebit post diem judicii : quamvis interim aliquo modo subjectus sit eis, quoniam movent cœlestia corpora, quorum motu et influentia transmutantur hæc inferiora; de quo orbe terræ futuro loquimur. De orbe enim terræ quantum ad statum futurum, intendit Apostolus loqui. Oportet ergo advertere, quod quum omnia corporalia et terrena ordinentur ad hominem, sicut duplex est status seu perfectio hominis, una secundum suam institutionem in via hujus exsilii, alia secundum suam glorificationem in patria cœlesti; sic duplex est status orbis terræ seu mundi: unus, secundum successionem generationis et corruptionis, donec compleatur numerus electorum, qui dicitur status præsens, durans usque ad diem judicii; alius, secundum futuræ renovationis stabilitatem quæ fiet in die novissimo.15 Quamvis autem mundus seu orbis terræ in utroque statu sit substantialiter idem, tamen propter differentiam statuum dicitur orbis terræ præsens, et orbis terræ futurus.1617 Quemadmodum autem homines, quantum ad statum præsentem, subjecti sunt angelis, quia reguntur, purgantur, illuminantur, ac perficiuntur ab eis, secundum Dionysium; quæ tamen prælatio in futuro statu cessabit, quantum ad novam influentiam: sic orbis terræ, secundum præsentem statum, angelis est subjectus, juxta modum prædictum; sed secundum statum futurum, eis non erit subjectus: tunc enim alterationes et generationes cessabunt. Hæc expositio videtur mihi textui magis conformis. Glossa tamen aliis modis exponit hunc locum: quam inspicere potest, qui alium sensum requirit.

Porro, quod Christo orbis futurus subjiciatur, probat Apostolus auctoritate Psalmistæ: Testatus est autem in quodam loco quis, id est quidam famosus, puta David propheta præclarus, dicens: Quid est homo, quicumque sit ille, quod memor es ejus, o Domine Deus omnipotens? tanquam dicat: Vilis et modicus est comparatione tuæ majestatis, quum sit corporalis, mortalis ac fragilis. Propter quod mirum est quod tam benigne dignaris eum respicere, adjuvare et sublimare, præsertim assumendo ejus naturam. Aut quid est filius hominis, id est Christus secundum naturam assumptam, quoniam visitas eum, uniendo tuæ increatæ personalitati ejus humanitatem, et habitando in ea quasi in templo? quasi dicat: Hoc humanitati Christi ex sua naturali dignitate seu meritis non convenit. Minuisti eum paulo minus ab angelis: id est, quamvis Christum secundum humanitatem sic visitaveris atque sublimaveris, tamen quantum ad aliquid, fecisti eum angelis inferiorem, videlicet quoad corporis sui passibilitatem ac mortem, quæ angelis non conveniunt propter naturæ ipsorum excellentiam, quum sint immateriales essentiæ. Gloria et honore coronasti eum. Gloria, est clara cum laude notitia; honor vero, est exhibitio reverentiæ in signum virtutis. Deus ergo Pater seu Trinitas coronavit,

Ps. VIII, 5. id est, undique et multipliciter decoravit Christum hominem, gloria, infundendo cordibus hominum claram cognitionem excellentiæ Christi, et honore, inducendo fideles ad venerationem et cultum ipsius. Vel, Gloria, id est beatitudine animæ vel corporis glorificatione in resurrectione, et honore, id est elevatione ad dexteram tuam in ascensione, coronasti eum. Et constituisti eum super opera manuum tuarum, id est, omnibus creaturis eum præposuisti, faciens eum Regem regum et Dominum dominantium: quod post resurrectionem factum est quantum ad manifestationem. Omnia visibilia et invisibilia, suprema, media et infima, subjecisti sub pedibus ejus, id est, ei perfecte subdidisti quantum ad potestatis collationem, etiam ab exordio incarnationis. Tunc enim data est homini Christo potestas atque prælatio super universa creata.

Apoc. XIX, 16.

Matth. XXVIII, 18.

In eo autem quod Deus ei, videlicet Christo, omnia subjecit, nihil dimisit non subjectum ei, id est, universaliter sine exceptione cuncta ei subjecit. Verumtamen, quoniam nondum subjecta sunt ei omnia quantum ad potestatis exsecutionem et plenam manifestationem, subjungitur: Nunc autem, id est tempore isto usque ad diem judicii, necdum videmus omnia subjecta ei, quantum ad exsecutionem et plenam manifestationem: quod tamen fiet in die novissimo, quando juxta Isaiæ oraculum, Ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei. Nunc enim multi Christo resistunt, et nullam sentiunt pœnam; eum blasphemant vel inhonorant, et nullum experiuntur supplicium. Sed post diem judicii ita non erit. Extunc enim coacte erunt ei subjecti, pœnas luendo, qui nunc libere repugnant illi, impie conversando. Ideo convenienter prædictum est, futurum orbem Christo subjiciendum.

Is. XLV, 25.

Eum autem qui modico quam angeli minoratus est, id est, qui in parvo minor factus est angelis, scilicet quantum ad corporis passibilitatem, videmus oculo fidei Jesum, scilicet minoratum, propter passi- onem mortis, id est merito suæ passionis letalis, mortem sibi inferentis, gloria et honore coronatum : sicut expositum est. Unde dictum est alibi : Factus est obediens usque ad mortem, propter quod et Deus exaltavit illum ; et in Psalmo, De torrente in via bibet, propterea exaltabit caput.1819 Ideo autem modico quam angeli minoratus est, id est mortalis effectus, assumendo naturam passibilem, ut gratia Dei, id est non humanis meritis, sed gratuita Dei voluntate et pia liberalitate, pro omnibus gustaret mortem, id est, pro universorum salute, quantum in se est, mortis amaritudinem experiretur. Unde et Propheta : Dominus (inquit) posuit in eo iniquitatem omnium nostrum.20 Pro solis tamen electis passus est Christus, quantum ad efficaciam, prout ait :21 Venit Filius hominis dare animam suam redemptionem pro multis.

Decebat enim eum, propter quem omnia et per quem omnia : id est, conveniens erat Deo Patri, propter quem omnia facta sunt ab ipso, sicut propter causam finalem (omnia enim propter se ipsum operatus est Dominus), et per quem omnia, id est, a quo omnia facta sunt, sicut ex causa efficiente ;22 vel, Per quem, sicut per causam exemplarem ; qui multos filios adoptivos, videlicet homines electos, in gloriam adduxerat, id est, ad æternam beatitudinem perducere præordinavit in sua prædestinatione æterna ; auctorem salutis eorum, id est Christum electorum salvatorem, qui eis salutem promeruit sua passione dignissima, per passionem consummare, id est per mortem crucis ab hac vita tollere, exponendo videlicet, imo tradendo eum morti crucis pro nostra redemptione ; vel, Per passionem consummare, id est ad finem seu consummationem nostræ liberationis, merito passionis adducere. Convenientissimus quippe modus humanæ redemptionis fuit, quod Pater Unigenitum suum humana natura vestit, et morti pro hominum salvatione exposuit : quia per hoc maxime commendatur bonitas et misericordia ejus, qua miseris et aliunde seductis tam clementer subvenit ;23 justitia quoque, quoniam peccata hominum non reliquit inulta.24 Nulla etiam pura creatura digna erat pro hominibus satisfacere : tanta est enormitas culpæ per comparationem ad Deum, et dignitas vitæ æternæ consistentis in Deo, sicut in immediato objecto. Decuit etiam eamdem naturam pati in Salvatore, quæ erat in salvandis reparanda.

Quod vero decuit Christum pati, ostendit Apostolus : quoniam decet sanctificatorem et sanctificatos esse ejusdem naturæ, quatenus satisfaciat quod offendit, id est, eadem natura patiendo reformet, quæ male agendo peccavit. Natura ergo humana in primo parente posterisque infecta, per Christi humanitatem fuerat reparanda. Dicit igitur : Qui enim sanctificat, id est Christus qui peccatores a vitiis purgat, et qui sanctificantur, id est electi qui merito suæ passionis mundantur, ex uno omnes, id est, ex eodem patre atque principio profluxerunt. Christus nempe secundum assumptam humanitatem, descendit de Adam, sicut et nos : excepta infectione originalis peccati, et quod immediate de Virgine natus est. Secundum divinam vero naturam, natus est ex Patre æterno, de quo et nos nati sumus : difformiter tamen, quoniam ipse est Filius naturalis et unicus, nos autem adoptivi et plurimi.

Propter quam causam, videlicet quoniam Christus et membra ejus, puta fideles, unum paternum principium habent, et in natura communicant :25 unde et ait in Joanne, Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum ; non confunditur fratres eos vocare, non obstante quod ipse sit Deus verus et homo a peccato immunis, illi vero propter peccatum degeneres, dicens ad Patrem in Psalmo :2627 Nuntiabo nomen tuum fratribus meis, id est, te ipsum et gloriam tuam, o Pater, prædicabo Apostolis aliisque discipulis. De his enim dixit Mariæ Magdalene :28 Vade et dic fratribus meis. In medio Ecclesiæ primitivæ, videlicet inter fideles primo conversos, laudabo te. Stetit enim Jesus in medio discipulorum suorum : quibus et sæpe apparuit per dies29 quadraginta, intrans et exiens, et quadam vice plus quam quingentis fratribus apparens.3031 Hæc etiam fecit Salvator ante passionem, quando seorsum discipulis suis disseruit omnia.32 Potest quoque generaliter de omnibus fidelibus accipi : quibus Christus per Apostolos et successores eorum nomen Patris æterni prædicavit; atque in medio Ecclesiæ, id est ubique in omni congregatione fidelium, eum laudavit, imo et laudavit et prædicat.

Et iterum Christus ait per Isaiam, quantum ad sensum, quamvis verba non habeantur in nostra translatione secundum hanc formam: Ego ero fidens in eum, id est, ego Christus secundum quod homo passibilis, sperabo in Deum, non per spem quæ est virtus theologica, quam non habui, sed per quamdam fiduciam qua resurrectionem et corporis glorificationem ab eo certissime exspectavi.33 Hoc autem Christo non competeret, nisi verus homo fuisset: ideo non confunditur homines vocare fratres. — Et iterum Christus ait: Ecce ego et pueri mei, id est discipuli et spirituales filii mei:34 quibus et dixit, Pueri, numquid pulmentarium habetis?35 quos dedit mihi Dominus, id est, per caritatem et gratiam mihi tanquam capiti copulavit, eosque per me salvare decrevit. De talibus dicit in Evangelio: Tui erant, et mihi eos dedisti;36 itemque, Pater, manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo.37 Ex hoc testimonio patet, quod tam ipsi quam Christus, sint ex uno principio, scilicet Deo. Hanc auctoritatem Isaiæ intelligit Lyra melius hoc loco, quam super Isaiam. Hic namque dicit eam ad litteram de discipulis Christi debere intelligi, ibi vero exponit eam litteraliter de discipulis Isaiæ.

Consequenter ostenditur quod decuit Christum incarnari et pati, ex parte salvandorum. Quia ergo pueri, id est fideles electi, communicaverunt carni et sanguini, id est, ex corpore et anima facti sunt, et homines mortales fuerunt, et ipse Christus similiter participavit eisdem, id est, carnem veram et animam rationalem assumpsit, factus mortalis;38 ut per mortem, id est propriæ passionis merita, destrueret, id est, superaret et foras ejiceret, eum qui habebat mortis imperium, id est diabolum, mortis auctorem, qui homines ad mortem culpæ induxit, ex qua secuta est mors naturæ, et mors secunda, videlicet mors gehennæ. Deus enim mortem non fecit; sed invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum.39 Habuit autem diabolus mortis imperium, quoniam ante Christi adventum, omnes quodammodo in morte detinuit. In libro quoque Sapientiæ dicitur Deus habere imperium vitæ et mortis;40 et in Apocalypsi ait Salvator, Habeo claves mortis et inferni.4142 Sed Deus dicitur habere mortis imperium, quia quos vult, in morte relinquit, et quos vult, a morte reducit. Non autem inducit mortem culpæ. Christus vero habet claves mortis, hoc est, potestatem relaxandi peccata.

Et liberaret Christus sua passione eos qui timore mortis corporalis, per totam vitam obnoxii, id est rei et subditi, erant servituti culpæ ac dæmonis, id est homines universos, qui maluerunt peccare, quam corporalem mortem incurrere, magis timentes eos qui corpus occidunt, quam qui corpus et animam perdere potest in gehennam.43 Tales erant homines, ut plurimum, ante Christi passionem; sed ipse sua passione præstitit nobis exemplum moriendi pro justitia, et abstulit suis hunc inordinatum timorem. Secundo exponitur specialiter de Judæis: Et liberaret eos, puta Judæos, ab oneribus legis, per gratiam et meritum suæ passionis, qui timore mortis corporalis, quam lex inflixit transgressoribus suis, vel gehennalis, quam lex minabatur, per totam vitam præsentem obnoxii, id est subjecti, erant servituti legis: nam timore pœnarum potius quam amore justitiæ legem servabant.444546

Christus enim sua passione legem, quantum ad cærimonialia, evacuavit:47 qua evacuata, fecit Judæos liberos, ut per fidem et gratiam salvarentur sine observantia cærimonialium, ministrarentque Deo amore potius quam timore.

Denique, quod Christus pueris communicavit in carne et sanguine, hominesque redemit, ostendit Apostolus. Nusquam enim angelos apprehendit, id est, nunquam legitur angelos apostatas ad gratiam reduxisse, aut angelicam naturam assumpsisse; sed semen Abrahæ apprehendit, id est, carnem humanam ex semine Abrahæ sibi univit, et populum Judæorum specialiter revocavit: de quibus locutus est, Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israel.48 Unde, id est propter hanc causam, videlicet quia semen Abrahæ apprehendit, debuit, debito condecentiæ, non obligationis, per omnia, id est in omnibus naturalibus proprietatibus atque defectibus indetrahibilibus, fratribus, id est ceteris hominibus, similari, non autem in defectibus detrahibilibus, scilicet in culpa et defectu necessariorum. Non enim debuit esse claudus, cæcus, aut languidus, quamvis tempore passionis elanguit. Fuit ergo aliis similis, quia mortalis, uberibus lactatus, crevit, esuriit, manducavit, mortem perpessus est. Ut misericors fieret, id est misericordiam impertiret; vel, Misericors fieret actu et habitu in natura humana, qui æternaliter misericors est in natura divina; et fidelis pontifex, id est verus mediator atque sacerdos pro nobis, ad Deum Patrem vel Trinitatem, immolando se ipsum Deo in cruce hostiam immaculatam in odorem suavitatis;49 ut repropitiaret, id est, Deum placando deleret, delicta populi, id est totius generis humani: sicut dicit Joannes, Ipse est propitiatio pro peccatis nostris.50 De hoc pontifice ait quoque Petrus: Conversi estis ad pastorem et episcopum animarum vestrarum.51

In eo enim in quo, id est in natura humana assumpta, in qua passus est ipse Christus a præside et ejus ministris, et tentatus a dæmone in deserto, atque Judæis quibus et loquitur:52 Quid me tentatis, hypocritæ? potens est et eis qui tentantur, auxiliari ne superentur.53 Sua enim passione et tentatione promeruit nobis gratiam omnibus tentationibus efficaciter reluctandi; et non solum ut Deus, sed etiam ut homo, de plenitudine sua influit nobis, quemadmodum caput membris.54

Footnotes

  1. Job xiv, 1, 2. ↩

  2. II Reg. xiv, 14. ↩

  3. Act. vii, 53. ↩

  4. Act. vii, 53. ↩

  5. Marc. xvi, 20. ↩

  6. Deut. xxv, 2. ↩

  7. Marc. IV, 11. ↩

  8. Luc. x, 23. ↩

  9. Galat. ii, 6. ↩

  10. I Cor. xii, 8, 10. ↩

  11. Marc. XVI, 20. ↩

  12. I Joann. V, 10. ↩

  13. Joann. V, 36; X, 25. ↩

  14. II Cor. xii, 4. ↩

  15. Act. ii, 1-4; viii, 17; x, 44; xix, 6. ↩

  16. Rom. XI, 6. ↩

  17. Ephes. I, 11. ↩

  18. Philipp. II, 8, 9. ↩

  19. Ps. CIX, 7. ↩

  20. Is. LIII, 6. ↩

  21. Matth. XX, 28. ↩

  22. Prov. XVI, 4. ↩

  23. Rom. V, 8, 9. ↩

  24. Job XXIV, 12. ↩

  25. Joann. XX, 17. ↩

  26. 12 Ps. XXI, 23. ↩

  27. 1 Petr. II, 22. ↩

  28. Joann. XX, 17. ↩

  29. Joann. xx, 19, 26. ↩

  30. Act. 1, 3. ↩

  31. 1 Cor. xv, 6. ↩

  32. Marc. iv, 34. ↩

  33. Is. vii, 17. ↩

  34. 1 Cor. xv, 18. ↩

  35. Joann. xxi, 5. ↩

  36. Joann. ↩

  37. Ibid. xvii, 6. ↩

  38. Apoc. xxi, 8. ↩

  39. Sap. 1, 13; 11, 24. ↩

  40. Sap. xvi, 13. ↩

  41. Apoc. 1, 18. ↩

  42. Apoc. i, 18. ↩

  43. Matth. x, 28. ↩

  44. Is. viii, 17. ↩

  45. Sap. i, 13; ii, 24. ↩

  46. Act. i, 3. ↩

  47. Ephes. u. 15. ↩

  48. Matth.xv, 24. ↩

  49. Ephes. v. 2. ↩

  50. 1 Joann. u. 2. ↩

  51. 1 Petr. u. 25. ↩

  52. Matth. iv, 1 et seq. ↩

  53. Matth. xxii, 18. ↩

  54. Joann. 1, 16. ↩

Chapter 3 of 14