Articulus 3
ELUCIDATIO CAPITULI TERTII: UNDE, FRATRES SANCTI, VOCATIONIS CŒLESTIS PARTICIPES.
OSTENSA excellentia Christi per comparationem ejus ad angelos et Prophetas generaliter, nunc idem ostenditur specialiter per comparationem ad Moysen: per quod etiam declaratur eminentia novi Testamenti præ veteri. Unde, fratres sancti, id est, quia sic potens est Christus auxiliari tentatis, idcirco, o fratres, sancti per regenerationem Baptismatis et munditiam religiosæ conversationis, vocationis cœlestis participes, id est, prædicationis et inspirationis ad cœlestem beatitudinem invitantis, seu gratiæ ad illam perducentis, consortes: hæc enim vobis exhibita sunt; considerate causa imitationis, apostolum, id est nuntium divinitus missum, et pontificem, id est, qui viam seu pontem veniendi ad Deum nobis ostendit ac fecit, dando exemplum, confessionis nostræ, id est pontificem quem confitemur esse verum Filium Dei salvatoremque mundi, Jesum, qui fidelis est, secundum naturam assumptam, ei qui fecit illum, id est Deo Patri a quo secundum humanitatem creatus est.1234 Dicitur autem Christus fidelis, non a fide quæ est virtus theologica, quam ipse non habuit, quoniam fuerat verus comprehensor, sed a fidelitate qua efficaciter adimplevit quidquid complacuit Patri. Propter quod ipse ait: Quæ placita sunt ei, facio semper;5 et: Non quæro gloriam meam, sed honorifico Patrem meum.6 Sicut et Moyses in omni domo ejus, id est in tota Synagoga seu Judæorum congregatione, quæ est domus Dei. Unde Dominus protestatur Aaroni et Mariæ: Servus meus Moyses in omni domo mea fidelissimus est.7
Insuper ostenditur Christus excellentior Moyse. Amplioris enim gloriæ, id est majoris dignitatis, iste Jesus præ Moyse, id est supra Moysen seu plus quam Moyses, dignus habitus est a Deo et fidelibus hominibus, quanto ampliorem honorem habet domus, id est de domo (ut scilicet Domus sit genitivi casus), ille qui fabricavit illam, id est fabricator domus, quam ejus inhabitator seu dispensator. Quod intelligendum est de principali fabricatore, qui alios ad fabricandum inducit, et ministeriali inhabitatore. Omnis namque domus, tam materialis ex lignis atque lapidibus constans, quam spiritualis ex diversis fidelibus congregata, fabricatur ab aliquo artifice, diversas partes ad invicem copulante. Per se enim non fit; sed sicut partes materialis domus copulantur cæmento et clavis, sic personæ fideles uniuntur per fidem et caritatem. Qui autem omnia creavit, Deus est:8 ergo et ipse domum Ecclesiæ fabricavit. Christus autem est Deus: ergo et ipse ædificavit Ecclesiam, cujus membrum est Moyses. Christus vero est Dominus ejus: ideo habet ampliorem honorem quam Moyses.
Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus, id est in omni Synagoga Judæorum, quæ fuit domus Dei, tanquam famulus, in testimonium eorum, id est ad proferendum cum attestatione divina, ea quæ dicenda erant, id est, quæ Deus jussit per eum dici ad populum. Christus vero tanquam Filius Dei naturalis et unicus, fidelis est in domo sua, id est in Ecclesia; quæ domus sumus nos Christiani per caritatem et fidem uniti:9 Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos; si fiduciam, id est actualem confidentiam, scilicet exspectationem felicitatis futuræ, et adjutorii gratiæ ad felicitatem obtinendam necessarii, et gloriam spei, id est jucunditatem cœlestem, ad quam spes tendit, usque in finem vitæ præsentis inclusive, firmam retineamus, stabiliter ac perseveranter sperando, atque futuram beatitudinem desiderando. Hoc dicit Apostolus, quia sicut ad domum materialem requiritur stabile fundamentum, ita ad domum spiritualem, scilicet, ut fideles sint domus Dei, exigitur firmitas spei ac fidei: aliter Deus non habitaret in eis per gratiam consummatam.
Ex prædictis de excellentia Christi, admonet consequenter Apostolus diligenter obedire sermoni Christi. Quapropter, id est, quum tanta sit eminentia Christi præ Moyse, sicut dicit Spiritus Sanctus in Psalmo, quod subditur: Hodie, id est tempore evangelicæ prædicationis et gratiæ, si vocem ejus, id est verba Christi, audieritis vel ab ore ejus vel ab ejus ministris, hoc est, quia ea audietis, nolite obdurare, id est verbis Dei claudere, corda vestra, ne sitis rebelles atque increduli. Hæc ad litteram dicuntur ad Judæos qui tempore Christi et postea fuerunt. Sicut in exacerbatione, id est, quemadmodum contigit, et a patribus vestris factum est in provocatione seu Dei offensione, secundum diem, id est in die, tentationis factæ in deserto, quando ex infidelitate voluistis experiri potentiam meam: sicut ait Psalmista, Et tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis.10 Ubi, id est in quo deserto, tentaverunt me patres vestri frequenter. Unde
Dominus ait ad Moysen in Numeris :11 Tentaverunt me jam per decem vices. Probaverunt, id est, experti sunt quid agere possem, et viderunt opera mea mirabilia in Ægypto, in mari Rubro, in deserto, quadraginta annis.12 Tanto enim tempore in deserto fuerunt vel circiter.13
Propter quod, id est ob tantam perversitatem istorum, offensus, id est iratus, fui generationi huic, id est hominibus istis incredulis, et dixi per angelum seu Moysen : Semper hi errant corde, id est, intellectum excæcatum habent, et ex malitia peccant. Ipsi vero non cognoverunt, id est, spiritualiter non intellexerunt, vias meas, id est opera mea miraculosa ac justa :14 quæ viæ vocantur, quia perducunt ad Dei notitiam. Unde in Deuteronomio Moyses loquitur :15 Vos, inquit, vidistis universa magnalia quæ coram nobis Dominus fecit, et non dedit vobis Dominus cor intelligens, et oculos videntes usque in præsentem diem. Quibus juravi, id est, firmiter dixi per Moysen, in ira mea, id est in zelo justitiæ meæ, quo eorum peccata vindicare proposui : Si introibunt, id est, non intrabunt, in requiem meam, id est terram promissionis, in qua eis, si non peccassent, mansionem quietam dedissem.16 Hoc Deus juravit, quando filii Israel murmuraverunt contra Dominum, auditis sermonibus nuntiorum qui exploraverunt terram Chanaan. Tunc enim juravit, quod nemo eorum qui murmuraverunt, ingrederetur hanc terram præter Caleb et Josue.
Ex præallegata Scriptura infert Apostolus salutarem doctrinam. Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, id est mens vitiosa perfidiæ subdita, discedendi, id est paratum discedere seu averti, a Deo vivo : a quo disceditur per inobedientiam, non per localem distantiam, juxta illud Osee :17 Dereliquerunt Dominum in non custodiendo. Sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, id est, quotidie admonete vos invicem, seu quilibet semetipsum verbis sacræ Scripturæ, donec Hodie cognominatur, id est, quamdiu tempus gratiæ durat et esse asseritur : de quo alibi dicitur, Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.18 De hoc scriptum est per Zachariam : Applicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illo.1920 Ut non obduretur quis ex vobis, id est, ne aliquis vestrum obstinatus fiat, seu habituatus in malo, fallacia peccati, id est delectatione alliciente et rationem excæcante, quæ est in peccato. Peccatum namque delectat : unde et tristitiam promeretur.
Participes enim Christi effecti sumus, id est, Christo incorporati sumus ut membra capiti, et de plenitudine ejus accepimus, ejus quoque hereditatis consortes erimus;212223 si tamen initium substantiæ ejus, id est, si fidem formatam, per quam primum Deo conjungimur et ejus possessio efficimur, usque ad finem, id est perseveranter, firmum retineamus, id est, stabiles et efficaces in fide manserimus; dum dicitur, id est, quamdiu dicitur nobis : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione.
Quidam enim Judæorum in deserto audientes verba Dei, exacerbaverunt, id est, non credendo et impie operando, Deum graviter offenderunt seu provocaverunt. Non quod invariabilis Deus veraciter irritetur vel exacerbetur, de quo legitur, Tu autem, dominator Domine, cum tranquillitate judicas, et cum magna reverentia disponis nos;24 sed quia per modum exacerbati se habet, dum nostra peccata districte ulciscitur. Ideo apud Jeremiam dicitur: Numquid me ad iracundiam provocant?25 dicit Dominus. Nonne semetipsos in confusione vultus sui? Sed non universi qui profecti sunt ab Ægypto per Moysen, id est, non omnes Deum exacerbaverunt, qui per Moysis ducatum exierunt Ægyptum. Caleb enim et Josue non offenderunt tam graviter.
Quibus autem offensus, id est iratus, est Deus in deserto quadraginta annis, quibus filii Israel in deserto ambulaverunt (non quod quotidie peccaverunt ita enormiter, sed quia frequenter sic peccaverunt)? Nonne illis qui peccaverunt enormiter, discredendo, Deum tentando seu murmurando, quorum cadavera prostrata, id est dejecta et bestiis tradita, sunt in deserto? Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, id est in terram promissionis, nisi illis qui increduli fuerunt verbis Caleb et Josue? Qui cum aliis nuntiis redeuntes, dixerunt: Nolite rebelles esse contra Dominum, neque timeatis populum terræ hujus, quia sicut panem, ita possumus eos devorare;26 Dominus nobiscum est, nolite timere. Quid autem fecerunt increduli? Voluerunt utique lapidibus opprimere eos.27 Et videmus oculo fidei, testimonio Scripturarum, quia non potuerunt introire in requiem ipsius, id est in terram hanc, Deo eos prohibente, propter incredulitatem ipsorum.
Footnotes
-
Joann. i, 16. ↩
-
1 Petr. ii, 25. ↩
-
1 Joann. ii, 2. ↩
-
Ephes. ii, 15. ↩
-
Joann. viii, 29. ↩
-
Ibid. 50, 49. ↩
-
Num. xii, 7. ↩
-
Sap. i, 14. ↩
-
I Cor. iii, 17. ↩
-
Ps. lxxvii, 18. ↩
-
Num. xiv, 22. ↩
-
Exod. xxiii, 28-35. ↩
-
10 Deut. viii, 2. ↩
-
Ps. xciv, 8-11. ↩
-
Num. xxix, 2-4. ↩
-
Exod. xxiii, 22 et seq. ↩
-
Osee. iv, 10. ↩
-
II Cor. vi, 2. ↩
-
Zach. vii, 11. ↩
-
Zach. ii, 11. ↩
-
Rom. viii, 17. ↩
-
Joann. i, 16. ↩
-
I Cor. vi, 15. ↩
-
Sap. xii, 18. ↩
-
Jer. vii, 19. ↩
-
Num. xiv, 9. ↩
-
Ibid. 10. ↩
Chapter 4 of 14