Skip to the text

Articulus 4

EXPOSITIO CAPITULI QUARTI: TIMEAMUS ERGO NE FORTE RELICTA POLLICITATIONE, ETC.

DENIQUE, ex præinducta auctoritate Scripturæ hortatur Apostolus ad debitam sollicitudinem. Timeamus ergo, id est, quoniam illi Judæi propter suam incredulitatem et murmurationem prohibiti sunt introire terram promissionis, idcirco formidemus, ne forte relicta pollicitatione, id est oblita seu spreta promissione divina nobis facta, introeundi, id est de ingressu nostro post hanc vitam, in requiem ejus cœlestem, id est felicitatem æternam, existimetur aliquis ex nobis deesse, id est, aliquis nostrum inveniatur a consecutione hujus promissæ quietis deficere propter negligentiam suam. Nam inexcusabiles sumus, si eam non obtinemus. Cujus ratio subinfertur: Etenim et nobis annuntiatum est, id est a Christo in Evangelio prædicatum de requie cœlesti, quemadmodum et illis Judæis per Moysen annuntiatum est de requie terrena. Ait enim Salvator: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum;1 et alibi, In futura resurrectione nec nubent neque nubentur, sed erunt sicut angeli Dei;2 et rursus, Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam.34 Sed non profuit illis Judæis sermo auditus, id est, quem a Moyse audierunt de possessione terræ promissæ, non admixtus fidei, id est non receptus fideliter: fidei, inquam, habendæ ex his, id est de his, quæ audierunt, id est de bonis sibi promissis. Et hoc patet ex opposito :

Ingrediemur enim in requiem sempiternam, qui credidimus verbis auditis de promissione illius quietis fide formata, de qua ait Christus: Omnis qui vivit et credit in me, non morietur in æternum;5 quemadmodum dixit, id est, sicut Spiritus Sanctus ex opposito de incredulis protestatus est, in psalmo præallegato dicens :

Sicut juravi in ira mea, Si introibunt, id est, non intrabunt, in requiem meam, id est terram promissionis:678 sicut in præcedenti articulo explanatum est plenius. Et quidem operibus ab institutione mundi perfectis. Jam in superioribus mentionem fecit Apostolus de temporali requie Judæis promissa, atque ex hoc intulit de promissione æternæ quietis nobis in cœlis promissæ. In quibus verbis supponitur, quod temporalis illa requies fuit figura requiei cœlestis. Et hoc nunc probat Apostolus; simulque ostendit, quando annuntiatum vans de h perdidit (c suam divi vere asseri finalem pu Vel per d tus Sanct posthac d diem seu requie ho tiatur alq pore gra

Itaque conservat es in co terræ pr ptiarum gressus cœlestem requierit sis exerci toperibus moriuntu requiesca quod in non habe ctus. San sumitur actu. San aliquid videndo pro cess

Festin do et e quiem quis in est, ne poenam prople in ex consi quæ sit,9101112

12 ans de Ægypto, eos qui non crediderunt perdidit (quod convenit Jesu secundum quam divinam naturam, secundum quam vere æternus est), requiem veram atque finalem præstitisset in terra promissionis. Vel per Jesum intelligitur Josue, qui dictus est Osee et Jesus, qui minister fuit divisionis terræ istius. Nunquam Spiritus Sanctus per David de alia loqueretur posthac die, id est, in nullo tempore post dictum seu requiem illam loqueretur de alia requie hac die, id est, quæ nobis annuntiatur atque proponitur hodie, utpote tempore gratiæ.

Itaque relinquitur, id est, paratur et conservatur, sabbatismus, id est plena quies in cœlo, significata per sabbatum et terræ promissionis quietem, populo Dei, id est electis fidelibus, qui ad cœnam nuptiarum Agni vocati sunt.13 Qui enim ingressus est in requiem ejus, id est, qui cœlestem quietem adeptus est, etiam ipse requievit ab operibus suis, id est laboriosis exercitiis vitæ præsentis, sicut et a suis operibus Deus quievit septimo die. Unde et legimus: Beati mortui qui in Domino moriuntur; amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis. Nec obstat quod in Apocalypsi asseritur, Requiem non habebant, die ac nocte dicentia, Sanctus, Sanctus, Sanctus, etc., quia requies sumitur ibi improprie, pro cessatione ab actu. Sancti autem in patria indesinenter aliquid agunt, Deum laudando, amando, videndo. Proprie autem requies sumitur pro cessatione a labore aut motu.

Festinemus ergo ingredi, ferventer amando et efficaciter operando, in illam requiem sempiternam, ut ne in id ipsum quis incidat incredulitatis exemplum, id est, ne aliquis nostrum incidat in eamdem pœnam quam infideles Judæi inciderunt propter incredulitatem: quæ pœna nobis in exemplum proponitur, quatenus eam considerando, vitemus peccata, propter quæ infligitur. Cur autem festinandum sit, subditur :

Vivus est enim sermo, id est Verbum seu unigenitus Filius Dei. Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso. Et efficax, id est omnipotens, prout Sapiens ait: Dum medium silentium contineret omnia, omnipotens sermo tuus, Domine, a regalibus sedibus venit; et rursus idem, Omnium enim est artifex, omnem habens virtutem, omnia prospiciens. Et penetrabilior, id est acutior, omni gladio ancipiti, id est ex utraque parte acuto. Non enim potest gladius tam intime corpori imprimi, quam intime Filius Dei illabitur omnibus rerum essentiis. Quum namque sit verus Deus, omnia penetrat, implet et continet; estque intimior omni rei, quam ipsa aut pars ejus sibi. Et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus, id est tam intimus homini, ut inter sensualitatem et rationem discernat. Vel, per animam et spiritum eadem hominis forma signatur: quæ dicitur anima, quantum ad vires sensitivas; et spiritus, quantum ad vires intellectivas. Tanta est autem perspicacitas Verbi Dei, ut distinguat animam secundum partem sensitivam, a se ipsa secundum partem intellectivam. Compagum quoque et medullarum, id est, subtilissima quæque corporis interiora perspicit et distinguit. Compages autem sunt juncturæ corporis, nervis colligatæ; medullæ vero intra ossa inclusæ sunt. Et hic sermo, Verbum, seu Filius Dei, est discretor, id est dijudicator et cognitor, cogitationum, non solum earum quæ sunt in virtute cogitativa organica, sed et earum quæ sunt in potentia intellectiva inorganica, et intentionum cordis, id est ordinationum finalium. Deus quippe non solum inspicit cogitationes, sed cernit ad quem finem quælibet cogitatio ordinetur a cogitante. Unde Job dicit: Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio. Et iterum Scriptura : Homo videt ea quæ parent, Deus autem intuetur cor.

Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus, id est, omnia sine exce-

Joann. v, 26.

Sap. XVIII, 14, 15.

Ibid. v, 22, 23.

Job XLII, 2. 1 Reg. XVI, 7. est de requie sempiterna. Et quidem : tanquam dicat, Nuntiatum est nobis de requie illa : quod utique factum est, operibus, id est creaturis, ab institutione mundi, id est, quæ a principio creationis fieri cœperunt, perfectis, id est distinctis atque ornatis usque ad sextum diem, in quo creatus est homo.14 In illis namque sex diebus perfectæ sunt species rerum. Post consummationem itaque operum sex dierum, statim facta est mentio in Scripturis de requie quadam, non temporali, sed sempiterna.15 Dixit enim Scriptura seu Spiritus Sanctus in quodam loco de die septimo, id est sabbato, sic, sicut subjungitur (dies quippe dominica erat prima, ergo et sabbatum septima) :16 Et requievit Deus, id est, operari cessavit, et in semetipso quievit, die septimo ab omnibus operibus suis ante productis, id est novis rerum speciebus creandis : quia ex tunc non creavit opera nova secundum speciem sive materiam. Nihilo minus de materia tunc facta, et ad similitudinem tunc factorum, nunc usque operatur, animas rationales creando, et totum universum administrando, atque per causas secundas plurima producendo. Propter quod ait Salvator : Pater meus usque modo operatur, et ego operor.17

Virtus ergo rationis et intellectus hujus scripturæ consistit in hoc : Quum ab exordio describitur productio mundi, fit mentio de quadam requie qua Deus quievit. Hæc autem requies est cœlestis, non temporalis, sed per temporalem designatur. Requies enim Dei in se ipso communicatur electis in patria, ut et ipsi in Deo immediate quiescant, qui in nullo possunt alio contenti reddi seu quieti. Non enim sufficit rationali creaturæ nisi bonum immensum. Ergo de requie nobis in cœlis parata, fit mentio ante legem, in qua et figurata est requies vera, cœlestis et sempiterna.

Consequenter ostenditur, quod etiam post legislationem fit sermo de requie sempiterna sub figura temporalis quietis.

Et in isto rursum, id est, in psalmo jam dicto, iterum dicit Spiritus Sanctus : Si introibunt in requiem meam, id est, increduli illi tempore Moysis exsistentes, non ingredientur terram promissionis. Per quod designatur, quod impii cœlestem requiem non intrabunt. Quoniam ergo superest, id est restat, quosdam electos introire in illam requiem beatam ac figuratam, et hi quibus prioribus, id est Judæis quibus ante nos annuntiatum est per Moysen de ingressu terræ promissionis seu requiei temporalis, non introierunt eam propter incredulitatem suam; iterum terminat, id est, Scriptura sacra determinat seu inducit, diem quemdam Hodie, id est tempus gratiæ, quod vocatum est Hodie, quoniam quotidianum est, et durat usque in finem sæculi. De quo die dictum est Romanis : Nox præcessit, dies autem appropinquavit;18 et in Isaia, In illa die erit germen Domini (id est Christus Filius Dei, de quo alibi legitur :19 Suscitabo David germen justum) in magnificentia et gloria.20 In David, id est in psalmo a David composito, dicendo post tantum temporis, id est post tam longum spatium, ex quo illa dicta sunt patribus in deserto per Moysen : David enim propheta longo tempore post Moysen fuit; sicut supra dictum est de die isto capitulo præcedenti, jamque repetitur : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra : quæ verba satis jam declarata sunt. Ex his palam est, quod David loquatur de alia terra et requie, quam illa quam Moyses promisit, et ad quam Josue introduxit. Illa enim ante tempora David possessa fuit a filiis Israel. Dum ergo David admonet eos qui terram promissionis possederunt, ut quum audierint vocem Dei, non obdurent corda sua, significat eos ad aliam requiem, scilicet cœlestem patriam, ingressuros, si obedierint Deo. Quod figuratum fuit in eis qui terram promissionis ingressi sunt. Ideo sequitur :

Nam si eis, videlicet filiis Israel, Jesus Christus, qui (ut Judas dicit) populum sal-212223

Joann. v, 20.24252627282930

Eccl. xxiii, 28, 29.

Rom. xiv, 10, 12; II Cor. v, 10.

1 Petr. u, 25.

Ephes. v, 2.

Act. 1, 9, 11.

Ps. ix, 2; cx, 1; cxxxvii, 1.

Matth. iv, 1-11; xxii, 16-18, 35, etc. ptione manifesta seu nota sunt conspectui Filii Dei. Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quæ ipse facit.31 Omnia autem nuda, id est intime certa et sine velamine patula, et aperta sunt oculis ejus, id est menti ejus divinæ : imo et animæ Christi omnia creata sunt cognita. Ideo scriptum est : Oculi Domini multo plus lucidiores super solem, circumspicientes omnes vias hominum : Domino enim Deo antequam crearentur, omnia sunt cognita.32 Ad quem increatum Dei sermonem seu Filium, est nobis sermo, id est, ei tanquam judici nos adstare, et rationem reddere oportebit.

Ideo, quum tanta sit potestas, sapientia et eminentia judicis nostri, merito festinare debemus ingredi requiem ejus, ne tanquam ingrati et acediosi condemnemur ab ipso. Propterea hortatur Apostolus :

Habentes ergo pontificem magnum, id est summum sacerdotem atque episcopum, qui se ipsum immolavit pro nobis, qui penetravit cœlos, id est, in sua ascensione super omnes cœlos ascendit cum penetratione dimensionum, Jesum Filium Dei naturalem, non adoptivum; teneamus, id est, firmiter observemus et exerceamus, confessionem duplicem, scilicet laudis divinæ et propriæ culpæ, dicentes cum Propheta, Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo : hoc est, Christum laudemus semper, et nostra vitia accusemus. Sic autem fiducialiter agere debemus : Non enim habemus pontificem qui non possit compati, id est condescendere atque clementer succurrere, infirmitatibus nostris; tentatum autem, id est, sed habemus pontificem tentatum a dæmone et Judæis, per omnia principalia genera tentationis, pro similitudine, id est propter similitudinem quam cum aliis hominibus habuit. Ideo enim dæmon et ejus ministri ausi fuerunt Christum tentare, quoniam eum mortalem viderunt. Habitu enim inventus est ut homo. Vel, Pro similitudine, id est pro exemplo, videlicet ut omnibus nobis formam vincendi tentationes proponeret. Absque peccato, id est, tentatio ista nequaquam induxit Christum ad aliquam culpam, nec ipse peccando meruit sic tentari. Ideo sua tentatione meruit nobis gratiam triumphandi adversus quaslibet tentationes.

Adeamus ergo spirituali accessu (de quo ait Psalmista, Accedite ad eum et illuminamini; et Salvator, Venite ad me, omnes qui laboratis), id est, cum fide devota et caritatis affectu accedamus, cum fiducia, nihil hæsitantes :33 quemadmodum apud Marcum dicitur, Omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis;34 ad thronum gratiæ, id est ad Christum, in quo habitat gratiæ plenitudo; ut misericordiam, id est peccatorum remissionem, consequamur, et gratiam inveniamus, id est, quæsitam gratiam sortiamur a Christo, in auxilio opportuno, id est ad habendum auxilium nobis salubre : quatenus Deus per gratiam, nostram infirmitatem semper corroboret, juxta illud Jeremiæ : Dominus mecum est quasi bellator fortis; idcirco qui me persequuntur, cadent et infirmi erunt.35 Postremo, si contemplemur quantum a Christo dilecti sumus, quanta ipse pro nostra salute assumpsit, egit ac pertulit, quanta misericordia, plenitudo, liberalitas ejus, quanta etiam est miseria ac indigentia nostra, cum omni utique devotione atque fiducia ad thronum gratiæ ejus pergemus, dicentes cum sancto Job : Etiam si occiderit me, in ipso sperabo. Hinc enim dicit Psalmographus : Lætetur cor quærentium Dominum; quærite Dominum, et confirmamini; quærite faciem ejus semper.36373839

Philipp. u, 7.

Ps. xxxiii, 6.

Matth. xi, 28.

Jacob. 1, 6.

Marc. xi, 24.

Jer. xx, 11.

Job xiii, 15.

Ps. civ, 3, 4.

Footnotes

  1. Matth. v, 3. ↩

  2. Matth. xxii, 30. ↩

  3. Joann. xvii, 24. ↩

  4. Joann. xxu, 30. ↩

  5. Joann. xi, 26. ↩

  6. Hebr. iii, 11. ↩

  7. Ps. xciiv, 11. ↩

  8. Ps. xciv, 11. ↩

  9. Ps. xx, 11. ↩

  10. Num. xvi, 17; ↩

  11. Eccli. xxxi, 1; ↩

  12. Act. vii, 45. ↩

  13. Apoc. xix, 9. ↩

  14. Gen. 1, 27, 31. ↩

  15. Ibid. 1, 2. ↩

  16. Ibidem. ↩

  17. Joann. v, 17. ↩

  18. Rom. xiii, 12. ↩

  19. Is. iv, 2. ↩

  20. Jer. xxiii, 5. ↩

  21. Jer. ii, 2, 4. ↩

  22. Gen. i, 27, 31. ↩

  23. Judæ 5. ↩

  24. Rom. xiv, 10, 12; ↩

  25. II Cor. v, 10. ↩

  26. I Petr. ii, 25. ↩

  27. Ephes. v, 2. ↩

  28. Act. i, 9, 11. ↩

  29. Ps. ix, 2; cx, 1; cxxxvii, 1. ↩

  30. Matth. iv, 1-11; xxii, 16-18, 35, etc. ↩

  31. Joann. v, 20. ↩

  32. Eccli. xxiii, 28, 29. ↩

  33. Jacob. i, 6. ↩

  34. Marc. xi, 24. ↩

  35. Jer. xx, 11. Job xiii, 15. ↩

  36. Philipp. ii, 7. ↩

  37. Ps. xxxiii, 6. ↩

  38. Matth. xi, 28. ↩

  39. Ps. civ, 3, 4. ↩

Chapter 5 of 14