Articulus 5
DECLARATIO CAPITULI QUINTI : OMNIS NAMQUE PONTIFEX EX HOMINIBUS, ETC.
MANIFESTATA in superioribus excellentia Christi præ angelis et Prophetis ac Moyse, et ex hoc ostensa eminentia novi Testamenti præ veteri, nunc declarat Apostolus excellentiam Christi ratione sacerdotii sui. Et quia in fine præcedentis capituli dixit nos posse per Christum misericordiam et gratiam consequi, ideo in hujus capituli exordio probat hoc per locum a minori. Omnis namque pontifex fidelis, præsertim legalis, unde nunc agitur, ex hominibus assumptus, id est de numero hominum ad altiora promotus, pro hominibus, id est ad subveniendum gregi sibi commisso, constituitur, id est, episcopus ordinatur, in iis quæ sunt ad Deum, id est in spiritualibus, scilicet, ut quæ divina sunt exsequatur, et sacramenta Dei dispenset hominibus. Est enim mediator et sequester Dei ac populi sui. Nam ea quæ populi sunt, offert Deo, et ea quæ Dei sunt, puta virtutes et gratiam, impetrat hominibus, quibus et erogat sacramenta divina. Ideo subditur : ut offerat dona, id est, oblationes spontaneas populi immolet Deo, et sacrificia pro peccatis, id est pro indulgentia peccatorum.1
Qui pontifex condolere possit, id est compati et misericorditer auxiliari, his qui ignorant et errant, id est subditis suis indoctis et male agentibus, quoniam et ipse circumdatus est infirmitate, id est, mente et corpore fragilis est, et ad peccata proclivis. Caro quippe concupiscit adversus spiritum, et ratio atque voluntas vulneratæ sunt propter originale peccatum. Ex consideratione igitur propriæ infirmitatis moveri debet ad condolendum succurrendumque aliis. Et propterea, scilicet quia circumdatus est infirmitate, debet quemadmodum pro populo sibi commisso, ita etiam et pro semetipso offerre hostiam placationis Domino pro peccatis suis expiandis, sicut offert pro peccatis suæ plebis. Horum nullum convenit Christo pontifici nostro. Non enim subjacuit infirmitati peccati, nec eguit pro se ipso offerre.
Nec quisquam sumit sibi, id est, usurpare debet, honorem pontificatus; sed qui vocatur a Deo, id est, per divinam revelationem, sive legitimam electionem instituitur, ille honore condignus est, et recte fit pontifex. Vocatur autem a Deo, qui juste eligitur, tanquam Aaron, qui Deo jubente et per virgæ floritionem ostendente, ordinatus et confirmatus est pontifex. His verbis notantur ambitiosi, qui non vocati, ingerunt semetipsos.
Sic et Christus prout homo, non semetipsum clarificavit, id est exaltavit, ut pontifex fieret. Unde ait : Claritatem ab hominibus non accipio; et rursus, Ego non quæro gloriam meam. Sed qui locutus est ad eum, id est Pater, qui ait ad eum : Filius meus naturalis et unicus es tu, ego hodie, id est in æternitate, genui te secundum divinam naturam. Ille clarificavit eum, prout ait : Et clarificavi, et iterum clarificabo. Sic et clarificavit Christum in baptismo et transfiguratione. De sacerdotio itaque Christi inducit Apostolus aliam auctoritatem, ad ostendendum quod Christus a Patre factus sit pontifex. Quemadmodum et in alio loco dicit Pater ad Christum : Tu es sacerdos, secundum quod homo, mediando inter Deum et homines, et offerendo te ipsum pro ipsis, in æternum a parte posteriori, non ad tempus dumtaxat, ut Aaron, cujus sacerdotium erat temporale ac typicum.2345678910 Christi autem sacerdotium est verum ac æternum. Nam et ipse semper vivit ad interpellandum pro nobis, ostendens Patri latus ac vulnera;11 introducitque nos in beatitudinem patriæ, in qua offert nos Deo hostiam sempiternam, perfectam atque gratissimam. Propter quod per Zachariam de Christo dicitur: Ipse portabit gloriam, et sedebit, et erit sacerdos super solio suo.12 Ideo subditur: secundum ordinem Melchisedech, id est secundum modum, dignitatem ac ritum sacerdotii quo functus est Melchisedech sacerdos Dei altissimi.13 Hoc infra diffuse tractabitur.
Qui Christus in diebus carnis suæ, id est tempore mortalitatis suæ in hoc mundo, præsertim passione jam imminente, preces pro se ipso, videlicet ut a passione liberaretur, si fieri posset, et ut statim post passionem clarificaretur, resuscitaretur et glorificaretur in corpore. Dixit enim: Pater, salvifica me ex hac hora;14 et alio loco, Pater, venit hora, clarifica Filium tuum;15 itemque, Si fieri potest, transfer a me calicem istum.1617 Supplicationesque pro corpore suo mystico, puta pro suis electis, dicens: Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos.18 Et ad Petrum: Ego, inquit, pro te rogavi, ut non deficiat fides tua.19 Ad eum, videlicet ad Deum Patrem, qui posset salvum illum a morte facere, id est, qui Christum potuit a morte eripere, ita ut non moreretur: quemadmodum Christus testatur: An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum?20 Vel, Posset salvum illum a morte facere, id est a morte resuscitare: quod et fecit tertio die. Pro qua salvatione Christus frequenter precatur in Psalmis, sicut quum ait: Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam.21 Cum clamore valido, vel oris, vel cordis, id est alta voce et fervida intentione, et lacrimis oculorum, offerens: sicut in Psalmo, Oculi mei languerunt præ inopia;22 et rursus, Quasi lugens et contristatus sic humiliabar. Hoc accidit quando factus in agonia, prolixius orabat;2324 et quando in cruce suspensus, omnium pereuntium damnationem ingratitudinemque deplanxit. Quamvis enim in Evangelio non legatur hoc ipsum, propter auctoritatem tamen Apostoli certissime est tenendum, quoniam multa fecit Jesus quæ non sunt scripta.25 Exauditus est, quantum ad id quod secundum deliberatam rationem optavit, pro sua reverentia, id est propter suæ personæ dignitatem, et operum suorum sanctitatem, quibus Patrem in omnibus honoravit. Propter quod ait: Gratias ago tibi, Pater, quoniam audisti me;26 ego autem sciebam quoniam semper me audis.
Sed videtur obviare quod in Psalmo ait: Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies, et nocte, et non ad insipientiam mihi.27 Et respondendum, quod omnis oratio Christi, absolute loquendo, exaudita fuit, omnis videlicet quæ ex deliberata ratione seu integra voluntate processit. Aliqua tamen oratio ejus, secundum quid accepta, videlicet in ordine ad appetitum naturalem quo mortem abhorruit, exaudita non fuit. Talis quippe oratio erat interpres naturalis desiderii, ad demonstrandum veritatem assumptæ naturæ, sicut quum dixit: Pater, transfer a me calicem istum.28 Sed quia adjecit, Non quod ego volo, sed quod tu, constat quod oratio ejus, simpliciter loquendo, prout ex ratione processit, fuerit exaudita.29 Ideo Martha professa est: Scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.30
Et quidem quum, id est quamvis, esset Filius Dei unigenitus, didicit notitia experimentali (non habituali, in qua nunquam profecit, nisi forte ponamus in Christo scientiam acquisitam, a scientia infusa distinctam), ex his quæ passus est, obedientiam. Virtutem enim obedientiæ quam habitualiter scivit, expertus est patiendo. Et consummatus, id est occisus, quando et dixit, Consummatum est;31 vel, Consummatus, id est perfecte glorificatus in anima et corpore, in resurrectione et ascensione; factus est omnibus obtemperantibus, id est obedientibus, sibi, causa salutis æternæ : quam salutem virtute sacramentorum consequimur, per quæ meritum dominicæ passionis nobis applicatur; appellatus a Deo pontifex secundum ordinem Melchisedech. Sic enim ait Pater ad Christum : Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech. Christus namque non obtulit bruta, sicut sacerdos legalis, sed corpus suum et sanguinem sub speciebus panis et vini :3233 quod significatum fuit per sacrificium Melchisedech, qui obtulit panem et vinum.34
De quo pontifice nostro, Christo Filio Dei, grandis, id est profundus et magnus, nobis sermo est, et ininterpretabilis ad dicendum, id est difficulter interpretabilis seu exponibilis, et pene exponi non valens, propter materiæ altitudinem, et item ob vestram incapacitatem. Propter quod subditur : quoniam imbecilles, id est infirmi mente, facti estis, ad audiendum aure cordis tam profunda mysteria. Aliqui textus habent, Et interpretabilis, id est interpretatione indigens, quia ob suam difficultatem indiget expositione ingenti.
Merito autem dixi vos imbecilles : Et enim quum deberetis magistri, id est multum eruditi et spiritualiter exercitati, esse propter tempus, id est, eo quod diu ad fidem conversi estis, et ante in lege atque Prophetis instructi fuistis; rursus indigetis, sicut et ante indiguistis, ut vos doceamini quæ sint elementa, id est principia prima, exordii, id est simplicis doctrinæ, seu symboli fidei, sermonum Dei, id est sacræ Scripturæ, in qua doctrina et symbolum fidei continentur ac describuntur. Per elementa itaque exordii sermonis Dei, intelliguntur prima et communia in fide, puta articuli fidei, quos quilibet scire debet : quemadmodum in naturalibus elementa dicuntur, prima atque communia principia ex quibus mixta componuntur; et in grammatica litteræ alphabeti, quas primo pueri discunt, ex quibus syllabæ componuntur, elementa vocantur. Non est autem putandum, quod Hebræi conversi tam rudes fuerunt quod fidei articulos nescierunt; sed instrui indigebant circa intellectum eorum. Et facti estis, id est ad tantam imperfectionem redacti, quibus lacte opus sit, id est, qui facili doctrina et mediocri sermone indigetis, more infantium, qui lacte aluntur propter naturæ mollitiem, non solido cibo : id est, perfecta atque sublimi doctrina instrui non potestis.
Omnis enim qui lactis est particeps, id est, cujus cibus et pars est tenera, rudis et imperfecta instructio, expers est sermonis justitiæ, id est, eruditione conveniente perfectis, quæ et perfectionem inducit, privatus est. Parvulus enim, id est imperfectus et puero similis, est. Unde Corinthiis dixit Apostolus : Tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam.3536 Et Isaias : Quem docebit Dominus scientiam?37 et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab ubere.38 Verumtamen nomine lactis, interdum significatur puritas seu dulcedo, vel simplicitas mentis. Sicque admonet Petrus : Quasi modo geniti infantes, lac concupiscite.3940 Perfectorum autem, id est spiritualium, virtuosorum et contemplativorum hominum, est solidus cibus spiritualis, id est mystica sapientia, subtilis doctrina, juxta quod alibi dictum est : Sapientiam loquimur inter perfectos;41 eorum qui pro consuetudine, id est ex usu et habitu lectionis et informationis, sanctæque conversationis, quæ maxime promeretur sapientiæ infusionem, exercitatos habent sensus, id est eruditos, expertos et validos intellectus, ad discretionem boni ac mali, id est ad distinguendum et separandum verum a falso, et bonum a malo, prout Dominus per Jeremiam ait :42 Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Denique in Scripturis frequenter ponitur sensus pro intellectu, ut est illud Joannis :43 Scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus Deum verum. Et Lucas quoque ait :4445 Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas.
Footnotes
-
Num. xv, 1-8. ↩
-
Galat. v, 17. ↩
-
1 Tim. ii, 5. ↩
-
Ps. cix, 4. ↩
-
Matth. iii, 17; xvii, 5. ↩
-
Joann. xii, 28. ↩
-
Ps. ii, 7. ↩
-
Ps. viii, 50. ↩
-
Joann. v, 41. ↩
-
1 Petr. ii, 22. ↩
-
Hebr. vii, 25. ↩
-
Zach. vi, 13. ↩
-
Gen. xiv, 18. ↩
-
Joann. xii, 27. ↩
-
Joann. xvii, 1. ↩
-
Marc. xiv, 35, 36. ↩
-
Luc. xxii, 42; ↩
-
Joann. xvii, 11. ↩
-
Luc. xxii, 32. ↩
-
Matth. xxvi, 53. ↩
-
Ps. xxi, 21. ↩
-
Ps. Lxxxvii, 10. ↩
-
Luc. xxii, 43. ↩
-
Ps. xxxiv, 14. ↩
-
Joann. xxi, 25. ↩
-
Joann. xi, 41, 42. ↩
-
Ps. xxi, 3. ↩
-
Luc. xxii, 42; ↩
-
Marc. xiv, 36. ↩
-
Joann. xi, 22. ↩
-
Joann. xix, 30. ↩
-
Matth. xxvi, 26-28. ↩
-
Ps. cix, 4. ↩
-
Gen. xiv, 18. ↩
-
1 Cor. m, 1, 2. ↩
-
1 Cor. iii, 1, 2. ↩
-
Is. xxvm, 9. ↩
-
Is. xxviii, 9. ↩
-
1 Petr. ii, 2. ↩
-
1 Petr. ii, 2. ↩
-
1 Cor. n, 6. ↩
-
Jer. xv, 19. ↩
-
1 Cor. ii, 6. ↩
-
Luc. xxiv, 45. ↩
-
1 Joann. v, 20. ↩
Chapter 6 of 14