Skip to the text

Articulus 6

EXPLANATIO CAPITULI SEXTI : QUAPROPTER INTERMITTENTES, ETC.

POSITA increpatione Hebræorum, subjungitur blanda exhortatio eorumdem. Quapropter, videlicet quoniam perfectorum est solidus cibus, intermittentes inchoationis Christi sermonem, id est prima atque communia christianæ doctrinæ principia, ut sunt articuli fidei, ad perfectionem, id est ad veram sapientiam et sanctam conversationem, feramur, id est moveamur, Deo per gratiam nos intus excitante, et proximo adjuvante, vel anima se ipsam hortante. Consequenter ostendit Apostolus quæ sunt quæ velit jam prætermittere, eo quod spectent ad inchoationem sermonis Christi, tanquam fidei rudimenta quibus novelli in fide instrui habent. Sunt autem sex, sicut patebit. Non rursum jacientes fundamentum pœnitentiæ, id est non iterum tractantes de sacramento Pœnitentiæ, quæ est primum fundamentum quantum ad peccatores adultos baptizatos, gratiam adipisci conantes : quæ pœnitentia est ab operibus mortuis, id est recessus ac dolor de peccatis, quæ interficiunt animam. Nec rursus jacientes fundamentum fidei ad Deum, id est, non iterum de ipsa fide, quæ est fundamentum virtutum, loquentes, videlicet de nuda ac simplici fide. Infra tamen fit sermo prolixus de fide idonea atque perfecta. Baptismatum doctrinæ, id est non denuo determinantes de Baptismo christianæ legis. Dicit autem pluraliter, Baptismatum, propter triplex Baptisma, videlicet fluminis, flaminis et sanguinis. Impositionis quoque manuum, id est, non iterum tractantes de sacramento Confirmationis, in quo datur Spiritus Sanctus ac robur animæ per impositionem manuum. Ac resurrectionis mortuorum, id est, non de generali mortuorum resurrectione rursus agentes. Et judicii æterni, id est, non de finali judicio denuo pertractantes : quod ideo appellatur æternum, quia effectus sententiæ Judicis, scilicet merces reddenda, æternaliter durat. Et hoc faciemus, id est, prædicto modo procedemus, faciliora prætermittendo et ad perfectionem tendendo, si quidem permiserit Deus, id est, si tempus vivendi, gratiamque adimplendi præstiterit.

Impossibile est enim, eos, etc. Hoc tribus modis exponitur. Primo sic : Ad perfectionem feramur, nec opinemur nos posse per Baptismum sæpius emundari. Impossibile est enim, eos qui semel sunt illuminati, id est, fidem et gratiam primo receperunt in fonte Baptismatis, et gustaverunt donum cœleste, id est, divinæ pietatis effectum, videlicet peccatorum remissionem et consolationem internam, experti sunt, et participes facti sunt Spiritus Sancti, id est, septem dona Spiritus Sancti sortiti sunt :1 quæ omnia simul cum gratia gratum faciente infunduntur, et simul cum ea habentur atque perduntur; gustaverunt nihilo minus bonum Dei verbum, id est, Christi dulcedinem secundum ejus divinitatem contemplando ac diligendo senserunt : de quo verbo Pater testatur, Eructavit cor meum verbum bonum;2 Bonum Dei verbum, id est evangelicæ doctrinæ sermonem, ita ut dicere valeant :3 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua !4 Illud quoque Jeremiæ : Factus est sermo Domini in corde meo quasi ignis exæstuans, claususque in ossibus meis; et defeci, ferre non sustinens;5 virtutesque sæculi venturi, id est, cœlestes perfectiones, seu animæ et corporis dotes in patria habendas jam gustaverunt per spem seu aliquam prælibationem ac inchoationem; et prolapsi sunt, id est, post tanta beneficia in vitia corruerunt; renovari rursus, id est spiritualiter regenerari, ad pœnitentiam, id est ad gratiam pœnitendi, videlicet ut gratiam reparent per Baptismum, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, id est, isti qui per Baptismi iterationem resurgere putant a culpis, iterum, quantum in ipsis est, et ad propriam damnationem, crucifigunt Christum, et ostentui habentes, id est, eum irrident. Nam et crucifixoribus et irrisoribus Christi consimiles sunt. Quum enim in Baptismo configurentur Christo passo atque sepulto (juxta quod dictum est ad Romanos : Quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus; consepulti enim sumus cum illo per Baptismum, etc.6), dum ergo asserunt Baptismum iterari posse, passionem quoque ipsius iterabilem fore protestari videntur.

Secundo, exponitur de quocumque recidivante, qui post prædicta beneficia in magna peccata prolabitur, et in iis quodammodo habituatur. Non enim homo prædictas gratias experitur, nisi sit valde perfectus. Talis vero non subito evacuatur, sed paulatim, donec penitus obtenebretur. Tales ergo ad pœnitentiam renovari, id est iterum emendari et pœnitere, impossibile est, id est difficile. Secundum quem modum peccata in Spiritum Sanctum dicuntur irremissibilia. Et Christus Judæis dixit : Quomodo potestis loqui bona, quum sitis mali?7 Sic enim apud Prophetam legitur : Si mutare potest Æthiops pellem suam, et vos poteritis bene facere.8 Hujusmodi quoque iterum crucifigunt sibi Filium Dei, quoniam quantum in ipsis est, causam suæ crucifixionis reiterant. — Tertio, exponitur pro statu futuri sæculi, ut sit sensus, quod prædicti renovari non possunt ad pœnitentiam post hanc vitam, secundum quod scriptum est : Venit nox quando nemo potest operari.9

Primus autem intellectus convenientior est. Apostolus enim loquitur Hebræis, amputans eis occasionem errandi circa Baptismum, videlicet ne sic arbitrarentur repeti posse Baptismatis sacramentum, quemadmodum ablutiones et baptismata legis Moysis iterabantur.

Denique, ex præinductis verbis Apostoli Novatius, Romanæ Ecclesiæ diaconus, sumpsit occasionem hæreticæ impietatis, affirmans sacramentum Pœnitentiæ iterari non posse. Ad cujus erroris confirmationem aliqui adduxerunt quod scriptum est in Job : Ecce hæc tribus vicibus operatur Deus per singulos.10 Et in libro Regum : Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus;11 si autem in Deum peccaverit, quis exorabit pro eo? Et multa similia in Scripturis habentur, ut quum ait Joannes : Est peccatum ad mortem; non dico ut pro illo quis oret. Quæ omnia prudenti indigent intellectu, ne verba vitæ et veritatis fiant pabula mortis et falsitatis.

Præterea, quod prædicto modo recidivates, vel rebaptizari volentes, non renoventur ad pœnitentiam, secundum expositiones prætactas, ostendit per simile. Terra enim sæpe venientem super se bibens imbrem, id est, humorem seu pluviam sibi desuper incidentem consumens, et generans herbam opportunam, id est fructum convenientem, illis a quibus colitur mediate et immediate, id est agricolis, seu possessoribus qui eam faciunt arari et exerceri; accipit benedictionem a Deo, id est, Deo eam fecundante, a suis cultoribus commendatur tanquam fructifera; vel, Accipit benedictionem, id est fecunditatem a Deo, tanquam a prima principalique causa. Proferens autem spinas et tribulos, id est infructuosa exsistens, reproba12 est et maledicto proxima, id est, reprobatur et tanquam sterilis maledicitur; cujus consummatio, id est fructificatio, scilicet spinarum ac tribulorum productio, erit in combustionem, id est, igni tradetur. — Spiritualiter terra ista est homo, cujus anima accipit imbrem super se venientem, id est cœlestis gratiæ vel sapientiæ salutaris profluvium. Quum autem producit herbam opportunam, id est opera virtuosa, convenientia illis a quibus colitur, id est angelis custodibus et prælatis ac prædicatoribus, accipit benedictionem, id est gratiæ incrementum, a Deo. Habenti enim dabitur, et abundabit.13 Proferens autem spinas et tribulos, id est passiones acutas et opera prava, reproba est: cujus consummatio, id est finis, erit in combustionem ignis æterni, prout Salvator ait: Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et colligent eum, et in ignem mittent.14

Sed ne propter præinductæ increpationis rigorem exasperarentur, vel pusillanimes fierent, consequenter adjungit blandam consolationem. Confidimus autem de vobis, dilectissimi, meliora et viciniora saluti, id est, perfectiora opera et beatitudinis magis meritoria, vobis inesse speramus, quam superius insinuasse videmur, vel quam sint spinæ ac tribuli quæ suffocant verbum Dei;15 tametsi ita loquimur, id est, quamvis tam dure vos increpavimus. Et rationabiliter ita confidimus: Non enim injustus est Deus, cujus virtus justitiæ initium est, ut obliviscatur operis vestri, id est, per modum obliviscentis se habeat, non attendendo nec remunerando vestra opera bona, et dilectionis Dei ac proximi, quam intus latentem, ostendistis foris per actus caritativos (nam exhibitio operis, probatio est caritatis:16 ideo dicit quoque Salvator, Si quis diligit me, sermones meos servabit), in nomine ipsius, id est propter amorem Dei et gloriam ejus;17 quia ministrastis, id est, necessaria vitæ præbuistis et obsequia congrua impendistis, sanctis, id est fide et opere christianis, et ministratis eis, perseverando in opere inchoato: sicut et ad Galatas jam dictum est: Per caritatem servite invicem.18

Cupimus autem, zelo vestræ salutis accensi, unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem, id est præmemoratam sollicitam ministrationem frequenter ostendere, ad expletionem spei, id est ad adipiscendum bonum æternum, præmiumque cœleste speratum, videlicet propter consecutionem veræ felicitatis, quæ est expletio, id est actuatio, spei: ostentare, inquam, usque in finem vitæ præsentis. Qui enim perseveraverit usque in finem, salvus erit.19 Ut non segnes, id est pigri ac tepidi, efficiamini: prout in Apocalypsi cuidam improperatur, Habeo adversum te quod caritatem tuam primam reliquisti;20 et in eodem libro, Utinam frigidus esses aut calidus;21 verum, id est sed, imitatores eorum efficiamini, qui fide et patientia, id est merito seu actibus fidei atque patientiæ, hereditabunt promissiones, id est, promissa cœlestia hereditarie possidebunt, quæ nec oculus vidit, nec auris audivit, nec cor capere valet.22

Quod autem factæ sint hominibus promissiones divinæ, consequenter ostenditur. Abrahæ namque promittens Deus bona terrena atque cœlestia, scilicet possessionem terræ Chanaan dandam semini suo, et omnes gentes benedicendas esse in semine suo, videlicet benedictione salutis æternæ, quoniam neminem, id est nullum, habuit per quem juraret, majorem:23 nil enim majus seu dignius est Deo, per quod possit Deus jurare; juravit per semetipsum, dicens: Nisi benedicens benedicam te, id est, in spiritualibus ac temporalibus bonis copiam tibi præstabo: quod si non fecero, non mihi credatur, nec æstimer Deus; et multiplicans multiplicabo te, id est, multos ex te filios procreabo. De hoc legitur in Genesi, quemadmodum Deus juraverit Abrahæ, quod semen ejus esset sicut stellæ cœli, et sicut arena maris.24 Et sic Abraham longanimiter ferens, id est diu patienter exspectans, adeptus est repromissionem, id est bona promissa, videlicet vitam æternam, et reliqua jam expressa.

Cur autem Deus juravit, subjungitur, scilicet ad condescendendum infirmitati humanæ. Homines enim per majorem sui, id est per aliquem vere vel opinative dignorem, jurant. Confirmatio namque non fit nisi per aliquid certius atque stabilius. Idololatræ vero jurant per idola, quibus ipsi digniores sunt. Ipsi tamen idola sua deos esse putantes, arbitrantur se idolis inferiores. Et omnis controversiæ eorum finis, id est terminatio totius altercationis hominum, est juramentum, valens ad confirmationem ejus quod dicitur, cui aliter non crederetur, nisi juramento firmaretur. In quo, id est per quod juramentum Abrahæ factum, abundantius volens Deus ostendere pollicitationis suæ heredibus, id est electis divinas promissiones æternaliter possessuris, videlicet Abrahæ et semini ejus, immobilitatem consilii sui, id est invariabile propositum sapientiæ suæ, seu consilium suum immobile de salvandis.

Consilium enim Dei immobile est;25 et quamvis Deus mutet sententiam, non tamen consilium. Dum ergo consilium Dei juramento firmatur, multum abundanter ostenditur hominibus immobilitas divini consilii. Ideo subditur: interposuit justjurandum, id est, sermoni quem habuit ad Abraham, miscuit juramentum, ut per duas res immobiles, id est per immobilitatem divini consilii, et infallibilitatem divini juramenti, quibus impossibile est mentiri Deum, qui est prima totius veritatis mensura, et veritas ipsa, fortissimum solatium, id est jucundam atque præcipuam securitatem sive fiduciam, habeamus de adeptione promissorum bonorum, qui confugimus ad Deum (dicentes: Domine, refugium factus es nobis), ad tenendam propositam spem, id est ad firmiter conservandam futuræ beatitudinis exspectationem.26

Quam spem sicut ancoram habemus animæ tutam ac firmam: id est, quemadmodum ancora corporalis tenet navim in fluctibus fixam, ne mergatur aut defluat, sic spes est spiritualis ancora animæ tuta et firma, id est secura et fortis, quoniam tenet animam inter prospera et adversa in Domino fixam atque illæsam. Unde in libro Machabæorum habetur:27 Omnes qui sperant in Domino, non infirmantur; et in Psalmo, Sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine.28 Et incedentem, id est tendentem et nos introducentem, usque ad interiora velaminis, id est usque ad patriam Beatorum, quam modo non cernimus nisi fide, de cujus ratione est quædam obscuritas seu veritatis velamen. Interiora ergo velaminis, sunt secreta cœlestia seu beatitudo futura jam nobis velata. Inter Ecclesiam quippe militantem ac triumphantem interpositum est velamen. Ubi, id est quæ secreta patriæ, præcursor pro nobis, id est ad nostram utilitatem, introivit in ascensione, videlicet Jesus, qui exsultavit ut gigas ad currendam viam, et ante nos festinavit ad patriam, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in æternum.2930 Hæc verba jam dicta sunt atque exposita.

Footnotes

  1. Is. xi, 2,3. ↩

  2. Ps. xliv, 2. ↩

  3. I Joann. v, 20. ↩

  4. Ps. cxviii, 103. ↩

  5. Jer. xx, 9. ↩

  6. Rom. vi, 3, 4. ↩

  7. Matth. xii, 34. ↩

  8. Jer. xiii, 23. ↩

  9. Joann. ix, 4. ↩

  10. Job xxxiii, 29. ↩

  11. 1 Reg. ii, 25. ↩

  12. 1 Joann. v, 16. ↩

  13. Matth. xxv, 29. ↩

  14. Joann. xv, 6. ↩

  15. Luc. viii, 7, 14. ↩

  16. Sap. xii, 16. ↩

  17. Joann. xiv, 23. ↩

  18. Galat. v, 13. ↩

  19. Matth. xxiv, 13. ↩

  20. Apoc. ii, 4. ↩

  21. Apoc. iii, 15. ↩

  22. I Cor. ii, 9. ↩

  23. Gen. xii, 1-3; xv, 7, 18-21; etc. ↩

  24. Gen. xxii, 16, 17. ↩

  25. Is. XLVI, 10. ↩

  26. Ps. lxxxix, 1. ↩

  27. 1 Mach. 11, 61. ↩

  28. Ps. ix, 11. ↩

  29. Ps. cix, 4. ↩

  30. Ps. xviii, 6. ↩

Chapter 7 of 14