Skip to the text

Articulus 7

ELUCIDATIO CAPITULI SEPTIMI : HIC ENIM MELCHISEDECH, REX SALEM, SACERDOS, ETC.

SUPERIUS dixit Apostolus, grandem sibi esse sermonem ad dicendum de Christo. Hunc ergo sermonem nunc prosequi incipit, manifestans excellentiam sacerdotii Christi, comparatione sacerdotii Levitici seu legalis. Jam quippe plenius docet quemadmodum Christus sit sacerdos secundum ordinem Melchisedech, non secundum ordinem Aaron.1 Itaque rationem assignans cur dixerit Christum esse pontificem in æternum secundum ordinem Melchisedech, ait :

Hic enim Melchisedech, rex Salem. Secundum Hebræos, Melchisedech fuit primogenitus Noe, alio nomine dictus Sem :2 quem dicunt habuisse tempore nativitatis Abrahæ trecentos et nonaginta annos, vixisseque eum usque ad tempora Isaac, imo et Jacob. Quod enim in Genesi legitur, Rebeccam transisse ad consulendum Dominum super filiis quos in utero habuit, dicunt quod ad Melchisedech pro consilio iverit.3 Denique, per Salem Isidorus intelligit Jerusalem, quæ alio nomine dicta est Salem : quam asserit a Melchisedech primo ædificatam, regnasseque eum in illa. Probabilius tamen est dictum S. Hieronymi, asserentis Salem fuisse oppidum terræ seu regionis Sichem, quod nunc usque Salem vocatur, ubi ex magnitudine ruinarum palatium Melchisedech demonstratur. Unde legimus de Joanne Baptista : Erat Joannes baptizans in Ænnon juxta Salem.4 Sacerdos Dei summi, non idolorum, quorum tunc viguit cultus.5 Tempore enim legis naturæ, primogeniti fuerant sacerdotes. Qui obviavit, id est occurrit, Abrahæ sibi propinquo, regresso, id est redeunti, a cœde, id est percussione, regum. Legitur enim in Genesi, quomodo quatuor reges impugnaverunt quinque reges, sub quorum uno, videlicet sub rege Sodomæ, habitavit Lot, qui a quatuor regibus captivus abductus est, quinque regibus superatis.6 Quo audito, Abraham collectis trecentis et octodecim vernaculis suis, insecutus est quatuor reges : quibus devictis, et præda excussa, reduxit nepotem suum Lot. Et benedixit Melchisedech ei, videlicet Abrahæ, dicens : Benedictus Abraham Deo excelso ;7 cui et decimas, id est decimam partem, omnium spoliorum quæ de regibus sumpta fue-runt, divisit Abraham, tanquam majori ac sacerdoti præcipuo. Et quoniam Melchisedech præstitit Abrahæ spiritualia, eum benedicendo, ideo Abraham reddidit ei temporalia bona.

Consequenter ostenditur quod Melchisedech recte figuraverit Christum. Pri-mum quidem hoc dico de Melchisedech, qui interpretatur, id est cujus nomen exponitur, rex justitiæ. Dicitur enim a MELCHI, quod est rex, et SEDEC, id est justitia, quasi rex justitiæ. Deinde autem vocatus est rex Salem, quod est interpretatum rex pacis. Propter utrumque istorum significat Christum, de quo ait Psalmista : Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis.8 Justitia namque et pax se concomitantur, juxta illud Isaiæ : Erit opus justitiæ pax.9 Melchisedech, inquam, exsistens sine patre, sine matre : non quia non habuit, sed quia Scriptura non exprimit : in figura Christi, qui fuit sine matre in cœlo, secundum naturam divinam, et sine patre in terra, secundum naturam humanam ; sine genealogia, id est generatione seu prole, vel quia non habuit, vel quia Scriptura hoc subticet ; neque initium dierum, neque finem vitæ habens, secundum sensum prætactum, videlicet quia non describitur ortus vel occasus vitæ ejus: et hoc, in figura Christi, qui secundum divinam naturam æternus est.

Ex his videtur stare non posse dictum Judæorum, quod Melchisedech fuit Sem: parentes enim et genealogia atque initium dierum Sem, describuntur in Genesi.10 Nisi forte dicatur, quod Scriptura non dicit hæc de eo sub hoc nomine Melchisedech. Apparet præterea quod aliter dici possit, ut dicatur Melchisedech fuisse sine patre et matre, quia ob nimiam ejus senectutem, nemo tempore senectutis Melchisedech, notitiam seu memoriam habuit parentum ejus. Et simili modo dicitur sine initio et fine dierum, sicut de re ultra solitum cursum durante, dicimus quod nunquam cessabit. Sed tunc latius objici posset, quod simili ratione illi qui ante diluvium erant, et multo diutius isto Melchisedech vixerunt, possent dici sine patre et matre, etc. Ad quod facile respondetur, quod tunc consuetum erat homines tam diu vivere, non autem post diluvium. Unde et Dominus dixit, quod anni humanæ vitæ essent exinde centum viginti.11

Assimilatus autem Melchisedech iste in omnibus jam prædictis, ut tactum est, Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum. Hoc de sacerdotio Melchisedech dicitur, quoniam finis ejus in Scriptura non enarratur, nec aliquis ipsi Melchisedech successisse describitur: quod totum fit in figura Christi ac sacerdotii ejus.

Adhuc autem ostendit Apostolus dignitatem ipsius Melchisedech, excellentiamque sacerdotii ejus ultra sacerdotium Leviticum. Intuemini autem, id est, solerter pensate, quantus, id est quam dignus, sit iste Melchisedech, cui et decimas dedit de præcipuis, id est de melioribus rebus;12 vel, De præcipuis, id est unus præcipuorum seu dignissimorum hominum, scilicet Abraham patriarcha, id est princeps patrum, qui decimas dando, cognovit se inferiorem ei cui decimas dedit. Insuper præfert ipsum Melchisedech Levitis. Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, id est filii Aaron nati ex filiis Levi, fungentes sacerdotio secundum legem, mandatum habent in lege decimas sumere a populo, id est ab inferioribus, non ab excellentioribus:13 et hoc, secundum legem, id est a fratribus suis, puta Judæis, et etiam ab inferioribus Levitis. Inferiores enim Levitæ sacerdotibus decimas dabant, in signum suæ subjectionis.14 Hæc autem decima, vocabatur decima decimæ: quia de decimis sibi datis, decimas persolverunt. Quanquam et ipsi fratres sacerdotum, puta Judæi omnes fere et inferiores Levitæ, exierint de lumbis Abrahæ, id est, de semine ejus nati sint, quemadmodum sacerdotes. Quasi dicat: Sacerdotes aliis pares sunt genere, sed majores sunt sacerdotii auctoritate. Non ergo Judæi dedissent sacerdotibus decimas, nisi propter excellentiam sacerdotum, quam ex divina ordinatione habebant. Ergo nec Abraham decimas dedisset Melchisedech, nisi major eo fuisset. Et quoniam iste Melchisedech a tam excellenti Patriarcha, sine legis mandato, quasi propria auctoritate, decimas sumpsit, constat quod ejus sacerdotium excellentius sit sacerdotio Levitico. Cujus autem generatio non annumeratur in eis, id est Melchisedech, cujus generationem Scriptura non recitat, qui etiam non fuit de semine Abrahæ sicut Judæi, a quibus Levitæ decimas acceperunt, decimas sumpsit ab Abraham, tanquam ab inferiori: ergo major fuit eo et posteris ejus.

Cujus aliam rationem subdit Apostolus. Et hunc Abraham patriarcham qui habebat repromissiones, id est, cui Deus multa promisit, videlicet quod in semine ejus benedicerentur omnes gentes, et ipse in bona senectute moreretur, benedixit ipse Melchisedech, dicens:15 Benedictus Abraham Deo excelso.16 Sine ulla autem contradictione, id est nullo negante, quod minus est, id est inferius, a meliore, id est a sublimiori, benedicitur.17 Benedicens enim, inter Deum et eum qui benedicitur, medius est: quod intelligendum est de benedictione consecrationis. Ergo Melchisedech major fuit quam Abraham.

Tertiam quoque rationem ad idem subdit Apostolus. Et hic quidem, in sacerdotio Levitico, homines morientes, id est sacerdotes mortales, per mortem sibi invicem succedentes, decimas accipiunt a Judæis; ibi autem, id est in ipso Melchisedech, contestatur Scriptura quia vivit ipse Melchisedech, quoniam nil dicit de morte ipsius, quasi sit sine fine dierum. Quod fit in figura Christi pontificis nostri, cujus sacerdotium discernitur a sacerdotio Levitico per Melchisedech. Hæc verba quidam male intelligentes, dixerunt Melchisedech immortalem fuisse. Patet ergo quod sacerdotium Melchisedech dignius erat sacerdotio Levitico. Et ut ita dictum sit, id est sic loquendo, videlicet per figuram quæ appellatur synecdoche, per Abraham dantem decimas ipsi Melchisedech, et Levi, id est ordo sacerdotum Leviticorum, qui decimas accepit secundum legem a populo Israel, decimatus est, id est, decimas dedit sacerdoti Melchisedech. Et recte dixi quod Levi per Abraham, seu in Abraham, non per se ipsum, decimas dedit, quoniam nondum erat: Adhuc enim in lumbis patris sui, videlicet Abrahæ, erat Levi, quando obviavit ei, scilicet Abrahæ, ipse Melchisedech. Per lumbos autem significat Apostolus membra in quibus est semen, id est virtus generativa.

Quemadmodum ergo Adam peccante, omnes peccavimus qui eramus in lumbis ejus;18 sic Abraham dante decimas, Levi et ceteri exsistentes in lumbis ejus, decimas præstiterunt. Ideo inferiores fuerunt ipso Melchisedech, quia dans decimas inferior est recipiente. — Non tamen Christus in Abraham decimatus est, sicut nec in Adam peccavit, quamvis fuerit in lumbis amborum. Fuit nempe in lumbis Adæ ac Abrahæ alio modo quam ceteri, utputa tantum secundum corpoream substantiam, non secundum rationem seminalem: quia non fuit conceptus naturali virtute seminis, sed supernaturali potentia Sancti Spiritus.19 Sacerdotium ergo Melchisedech dignius sacerdotio fuerat Levitico, non autem sacerdotio Christi aut christiano.

Consequenter probat Apostolus, quod sacerdotium Christi præstantius sit sacerdotio Levitico, ipsumque evacuet, et per consequens legem veterem cessare faciat. Si ergo consummatio, id est hominum perfectio, per sacerdotium Leviticum erat, id est, si sacerdotium illud legale, in se perfectum aliosque perficiens fuit; populus enim Israel sub ipso sacerdotio legem accepit in monte Sinai. Vetus enim lex ministrata est populo Israel per sacerdotes Levitici generis.20 Quoniam ergo populus sub illo sacerdotio legem accepit, indiguit perfici illo sacerdotio; ideo recte quæsivi, an consummatio per sacerdotium Leviticum erat. Si ergo sic fuit, quid adhuc necessarium fuit, secundum ordinem Melchisedech, alium ritu ac tribu surgere sacerdotem, videlicet Christum, qui non est sacerdos ex tribu Levi descendens, nec ritum legalium sacerdotum observans, et non secundum ordinem Aaron dici*, id est Christum non appellari sacerdotem secundum ordinem Aaron, sicut vocatus est sacerdos secundum ordinem Melchisedech? quasi dicat Apostolus: Si per sacerdotium Leviticum potuissent homines a peccato purgari et gratia perfici, non prædixisset Scriptura alium sacerdotem surrecturum, non secundum ordinem Aaron, sed Melchisedech. Alias namque sacerdotium hujus superfluum esset. Quum ergo Scriptura prænuntiaverit Christum fore sacerdotem secundum ordinem Melchisedech, constat quod sacerdotium Leviticum fuerat imperfectum ac figurativum:21 propter quod, adveniente sacerdotio Christi cessare debebat, quemadmodum figura et imperfectum cessant adveniente re figurata atque perfecta.22*

Porro quod frustra alius sacerdos surgeret, si sacerdotium Leviticum consummaret, declarat Apostolus. Translato enim sacerdotio, necesse est ut et legis translatio fiat. Lex namque et sacerdotium simul sunt, et se concomitantur, nec unum prodest sine officio alterius. Ideo quod de uno dicitur, de alio intelligitur: unde uno mutato, aliud quoque mutatur. Quoniam ergo teste Scriptura, surgit alius sacerdos a sacerdotibus legalibus, scilicet Christus, de quo scriptum est, Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech, liquet quod lex vetus per Christum cessaverit.2324

Cessationem vero legalis seu Levitici sacerdotii adhuc probat Apostolus, eo quod Christus non sit de tribu Levi. In quo enim hæc dicuntur, id est Christus, de cujus persona, ista de sacerdotio secundum ordinem Melchisedech recitantur, de alia tribu quam sit tribus Levi, est, scilicet de tribu Juda, de qua nullus altario præsto fuit, id est, nemo ad ministerium altaris accessit. Quod autem de alia tribu sit Christus, ostenditur.25 Manifestum est enim quod ex Juda patriarcha ortus sit Dominus noster Jesus Christus.26 Virgo enim Maria, sicut et Joseph, de tribu Juda processit.2728 Unde in Apocalypsi habetur: Vicit leo de tribu Juda. In qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est, scilicet, ut aliquis de tribu Juda esset sacerdos legalis. Et amplius, id est alia ratione, adhuc manifestum est quod in præcedente ratione ostensum est, scilicet quod sacerdotium Leviticum sit translatum: si, pro quia, secundum similitudinem, id est ritum et ordinem, Melchisedech exsurgat alius sacerdos, videlicet Christus, sicut Scriptura prædixit:29 qui sub speciebus panis et vini corpus suum et sanguinem dedit discipulis, sicut Melchisedech panem et vinum obtulit;3031 qui Christus non secundum legem mandati carnalis, id est non secundum institutionem legis Mosaicæ carnalia præcipientis, factus est sacerdos: non enim fuit de tribu Levi, nec legalia sacrificia immolavit; sed secundum virtutem vitæ insolubilis, id est potestate divina, qua dat suis electis vitam insolubilem seu æternam.32 Divina enim virtute ac ordinatione factus est Christus sacerdos.

Quod autem Christus sit sacerdos secundum similitudinem Melchisedech, probat. Contestatur enim David in Psalmo: Quoniam tu, Christe, es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech. Reprobatio quidem fit præcedentis mandati, id est, nunc tempore gratiæ vetus lex reprobatur, seu evacuata docetur, ita ut non liceat eam servari, propter infirmitatem, id est propter imperfectionem quam habuit quando stetit: non enim plene justificavit, nec ad beatitudinem introduxit, eo quod non continuit gratiam; et etiam propter inutilitatem ejus pro tempore gratiæ. Jam enim ejus observantia nil confert, nec ad gratiam præparat, sed potius obest.33 Nihil enim ad perfectionem adduxit lex, id est, propria virtute nullum ad perfectionem perduxit: imo nihil operabatur ad perfectionem internam, quia non continuit gratiam. Non enim sacramenta ejus gratiam continebant, quemadmodum sacramenta novæ legis, quæ ratione suorum sacramentorum dicitur gratiam continere atque præstare. Quamvis ergo lex perfectionem præcepit per mandata moralia, non tamen virtutem implendi donavit. Idcirco sua virtute nullum perfecit. Et quamvis multi in veteri lege erant perfecti, hoc tamen non fuit per legem, sed per fidem et gratiam Christi tunc venturi. Elucescit itaque quod lex, etiam quoad præcepta moralia, non adduxit ad perfectionem sua virtute. Propter quod dictum est ad Galatas: Si data esset lex quæ posset vivificare, vere ex lege esset justitia.34 Introductio vero melioris spei, id est exhibitio spei nobis a Christo proposita, qua non terrena, sed cœlestia bona exspectamus, est per quam, id est cujus virtute, proximamus ad Deum, id est, ad Deum accedimus, acquirendo perfectionem gratiæ in præsenti, et perfectionem gloriæ in futuro.35 Hæc enim est vera atque formata spes, quæ non confundit, sed salvat.36

20

Insuper probat Apostolus, sacerdotium Christi firmius ac dignius esse sacerdotio Levitico: quoniam Christus institutus est sacerdos a Deo cum jurejurando; sacerdotes vero legales, sine jurejurando seu juramento divino. Et quantum est, id est illud quod de sacerdotio Christi perhibetur, non sine jurejurando factum est, nec intelligendum sine eo. Alii quidem, puta Levitici sacerdotes, non in perpetuum duraturi, sine jurejurando, id est sine confirmatione divini juramenti, sacerdotes facti sunt. Unde in Exodo ubi de ordinatione sacerdotum legalium agitur, nullum interponitur juramentum. Sic quippe Dominus ait ad Moysen: Applica fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israel, ut sacerdotio fungantur mihi.37 Hic autem, videlicet Christus, sacerdos effectus est secundum assumptam naturam, cum jurejurando per eum, id est ab eo, puta a Deo Patre, qui dixit ad illum in Psalmo: Juravit Dominus, haud dubium quin per se ipsum, et non pœnitebit eum jurasse.38 Nunquam enim pœnitet de eo quod semel decretum est in suo æterno consilio, quamvis interdum pœniteat, id est, per modum pœnitentis se habeat, mutando factum seu variando sententiam. Unde in libro Regum legitur: Porro Triumphator in Israel non parcet, et pœnitudine non flectetur; neque enim homo est, ut agat pœnitentiam.39 Tu es sacerdos in æternum. In quo patet invariabilitas sacerdotii

Christi. In tantum, id est tam multum, sicut sacerdotium Christi præfulget sacerdotio legali, videlicet quod est æternum et juramento firmatum, melioris testamenti, id est perfectioris legis, sponsor, id est assertor, factus est Jesus. Docuit enim evangelicam legem seu novum testamentum, quod veteri testamento vehementer præfertur. Promittit namque bona æterna, gratiam continet, et ad felicitatem, quæ finis est legis, introducit. Vel sic: Melioris testamenti, id est præstantiorum bonorum, puta cœlestium, sponsor et promissor factus est Jesus: qui in exordio suæ prædicationis, Pœnitentiam, inquit, agite, appropinquabit enim regnum cœlorum.40 Nomine autem testamenti, interdum exprimitur bonum quod per testamentum præstatur. Vetus vero testamentum spondebat terrena.

23

Præterea agit Apostolus de unitate sacerdotii Christi.41 Et alii quidem Levitici generis plures facti sunt sacerdotes summi, sibi invicem succedentes, secundum legem, quæ præcepit filium succedere patri in sacerdotio, idcirco quod morte, id est per mortem, prohiberentur permanere, id est jugiter vivere; hic autem Christus eo quod maneat in æternum, non solum secundum divinitatem, sed et secundum humanam naturam post resurrectionem: unde Judæi dixerunt, Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum;42 sempiternum habet sacerdotium. Ex his elicit Apostolus efficaciam sacerdotii Christi. Unde, id est propter sempiternitatem sacerdotii sui, et salvare, id est salutem conferre, in perpetuum potest, videlicet quamdiu est aliquis salvandus; vel, Salvare in perpetuum, id est perpetuam beatitudinem dare; accedens spirituali accessu, per se ipsum, id est in propria persona, secundum quod homo, non per aliquem mediatorem seu aliam hostiam, ad Deum Patrem, tanquam advocatus noster ac mediator;43 semper vivens, id est vigorosus ac vivax exsistens:4445 resurgens enim ex mortuis, jam non moritur; ad interpellandum pro nobis. Quomodo autem conveniat Christo46 interpellare, id est orare, pro nobis, diligenter tractatum est ad Romanos, ubi hæc eadem verba ponit Apostolus.

Quod vero Christus sit idoneus ad interpellandum pro nobis, consequenter ostenditur. Talis enim, sicut subscribitur, decebat ut nobis, id est ad nostram salutem procurandam, esset pontifex, utpote sanctus in anima per omnis culpæ carentiam, innocens quantum ad alios, quia non est inventus dolus in ore ejus, impollutus corpore, segregatus a peccatoribus, id est grege iniquorum remotus nunc loco et opere.47 Verumtamen Christus in hac vita non erat corporaliter a peccatoribus segregatus, nec eos vitavit. Nam quum Pharisæi dixissent discipulis, Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester? Christus respondit : Non indigent, qui sani sunt, medico, sed qui male habent :4849 venit enim Filius hominis quærere et salvum facere quod perierat.50

Opere tamen et consensu separatus fuit ab eis. Et excelsior cœlis factus.51 Ascendit enim super omnes cœlos, et universis creaturis cœlestibus dignior est, quoniam Pater omnia subjecit sub pedibus ejus.5253

Qui Christus non habet quotidie necessitatem, quemadmodum sacerdos legalis necessitatem habebat, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populo, id est populi delicto expiando. Hoc namque erat imperfectionis in sacerdotibus veteris Testamenti, quod prius pro propria reconciliatione hostias immolabant. Sed Christus, qui peccatum non fecit, talis non fuit; nec indiget quotidie offerre pro populo hostiam :54 hoc enim fecit semel, id est, una vice obtulit hostiam pro populo, se ipsum offerendo Deo Patri in ara crucis pro nobis. Quæ hostia tantæ est dignitatis, ut pro omnium peccatis sufficientissima fuerit : ideo non indiget iterari. Sed sacrificia legis propter insufficientiam suam iterabantur quotidie. Ideo sequitur :

Lex enim Mosaica homines de semine Aaron constituit sacerdotes, infirmitatem peccandi ac moriendi habentes, qui et peccabant sicut et ceteri : ideo pro se ipsis indigebant offerre. Sermo autem jurisjurandi, id est sermo Dei juramento firmatus, seu jusjurandum sermone prolatum, qui sermo post legem, id est legislationem in monte Sinai factam, est dictus per David in Psalmo, ubi dicitur, Juravit Dominus et non pœnitebit eum ;55

Filium Dei incarnatum constituit sacerdotem perfectum, id est plenum gratiæ et veritatis, in æternum.56 Christus enim secundum divinam naturam est simpliciter perfectus, quemadmodum Pater ; secundum naturam vero humanam, tantæ exstitit perfectionis, quantam capere potest natura creata, quia non ad mensuram dat Deus Spiritum homini Christo.57

Footnotes

  1. Hebr. vii, 11. ↩

  2. 1 Gen. xiv, 18. ↩

  3. 1 Gen. xxv, 22. ↩

  4. Joann. iii, 23. ↩

  5. Joann. m, 23. ↩

  6. Gen. xiv, 1 et seq. ↩

  7. Ibid. 19. ↩

  8. Ps. lxxi, 7. ↩

  9. Is. xxxii, 17. ↩

  10. Gen. v. ↩

  11. Gen. vi, 3. ↩

  12. Gen. xiv, 20. ↩

  13. Num. xviii, 21. ↩

  14. Ibid. 26. ↩

  15. Gen. xxu, 18; xv, 15. ↩

  16. Gen. xiv, 19. ↩

  17. Gen. xxii, 18; xv, 15. ↩

  18. Rom. v, 12. ↩

  19. Luc. 1, 35. ↩

  20. Exod. xix, xx, etc. ↩

  21. Ps. cix, 4. ↩

  22. Luc. i, 35. ↩

  23. Ps. cix, 4. ↩

  24. Ps. cix, 4. ↩

  25. Gen. xlix, 8-10. ↩

  26. Matth. i, 3-16; ↩

  27. Apoc. v, 5. ↩

  28. Luc. i, 27. ↩

  29. Galat. m, 21. ↩

  30. 1 Cor. xi, 23-25. ↩

  31. Gen. xiv, 18. ↩

  32. Joann. x, 28. ↩

  33. Rom. m, 20. ↩

  34. Galat. iii, 21. ↩

  35. Rom. iii, 20. ↩

  36. Rom. v, 5. ↩

  37. Exod. xxviii, 1. ↩

  38. Ps. cix, 4. ↩

  39. 1 Reg. xv, 29. ↩

  40. Matth. iv, 17. ↩

  41. Lev. vi, 22; xvi, 32. ↩

  42. Joann. xii, 34. ↩

  43. 1 Joann. ii, 1. ↩

  44. Rom. vi, 9 ↩

  45. Apoc. i, 18. ↩

  46. Rom. viii, 34. ↩

  47. Is. LIII, 9. ↩

  48. Matth. IX, 11-13; ↩

  49. Luc. v, 30, 31. ↩

  50. Luc. XIX, 10. ↩

  51. Ephes. IV, 10. ↩

  52. 1 Cor. XV, 26. ↩

  53. Ps. VIII, 8; ↩

  54. Is. LIII, 9. ↩

  55. Ps. CIX, 4. ↩

  56. Joann. I, 14. ↩

  57. Joann. III, 34. ↩

Chapter 8 of 14