Skip to the text

Articulus 8

DECLARATIO CAPITULI OCTAVI : CAPITULUM AUTEM SUPER EA QUÆ DICUNTUR.

MULTIS jam de dignitate sacerdotii Christi præmemoratis, nunc summarie breviterque perstringit Apostolus ea quæ materiam istam concernunt, ostendens etiam eminentiam sacerdotii Christi ratione sacerdotalis officii.

Capitulum autem, id est brevis multorum complexio. Capitulum namque a capite nomen sortitur, quoniam sicut in capite omnes sensus vigent et continentur, sic capitulum totam summam breviter comprehendit. Itaque, Capitulum super ea, id est de his, quæ dicuntur de sacerdotio Christi, est hoc quod immediate subjungitur : ubi et capitulum incipit.

Talem habemus pontificem, qui consedit, id est, simul cum Patre sedit ab hora ascensionis secundum humanitatem, secundum divinitatem vero a principio, in dextera sedis, id est throni, vel potius sedentis, magnitudinis, id est paternæ majestatis, seu Dei Patris, in cœlis, id est in cœlo empyreo cœlique civibus. Quomodo autem conveniat Christo secundum utramque naturam sedere ad dexteram Patris, in expositione primi capituli hujus epistolæ dictum est plenius. Sanctorum minister, id est sacrorum Dei donorum, videlicet gratiæ in præsenti et gloriæ in futuro, ministrator seu dator instrumentalis secundum quod homo. Ipsis etiam sanctis discipulis suis Christus ministravit in terra, juxta illud: Ego in medio vestrum sum sicut qui ministrat. Sanctis quoque in patria ministrat vitam æternam, secundum quod scriptum est: Præcinget se, et transiens ministrabit eis. Hæc est servitus dignationis, non subjectionis, qua et angeli ministrant hominibus. Et tabernaculi veri, id est Ecclesiæ militantis seu triumphantis (de qua legitur in Apocalypsi: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis; item in Psalmo: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo?), quod aliud nihil est nisi electi et sancti, quorum Christus minister est, secundum sensum jam tactum: venit enim Filius hominis ministrare, non ministrari; quod fixit, id est, gratia atque virtutibus stabilivit, Deus, qui solus hoc potest, videlicet mentes electorum per gratiam figere, et non homo purus.

Quod autem Christus sit Sanctorum minister, hinc patet: Omnis enim pontifex legalis sive catholicus, ad offerenda munera spiritualia ac corporalia sui ipsius ac proprii gregis, et hostias laudis pro se ipso ac subditis, constituitur, id est, pontifex ordinatur: hoc est enim officium ejus, quum sit inter Deum et populum medius. Unde quæ populi sunt, offert Deo; et quæ Dei sunt, impetrat populo. Unde necesse est et hunc sacerdotem, videlicet Christum, habere aliquid quod offerat, non pro se, sed pro suis, utpote carnem, quam propter nos immolavit, quam et incessabiliter pro nobis Patris conspectui præsentat cum desiderio nostræ salutis.

Si ergo esset super terram, id est, si sacrificium a Christo offerendum, esset terrenum, legale aut transitorium, nec esset sacerdos, id est, tunc ipse Christus non esset sacerdos secundum ordinem (ut dictum est) Melchisedech. Nam sacerdotium ejus superfluum esset, eo quod sacrificium ejus offerri posset a sacerdotibus veteris legis. Secundum quod subditur: quum essent, id est, ex quo forent sacerdotes legales, qui offerrent secundum legem scriptam munera terrena et sacrificia similia hujuscemodi sacrificio Christi. Qui sacerdotes legis exemplari et umbræ deservunt cœlestium, id est, circa figuras et sacramenta legalia occupantur: quæ sunt exemplar cœlestium, quoniam ad eorum cognitionem aliquo modo inducunt. Quia tamen hoc faciunt multum obscure ac imperfecte, umbra cœlestium appellantur. Umbra enim inter evidentem imaginem et rem ipsam est media. Sunt ergo exemplar cœlestium, id est a cœlestibus exemplata. Sicut responsum est Moysi Dominum consulenti, quum Moyses consummaret, id est compleret, tabernaculum per manum

B Beseleel. Deinde ponitur divina responsio. Vide, inquit Dominus, omnia ad tabernaculum pertinentia facito, id est, fieri præcipe, secundum exemplar quod tibi ostensum est in monte, id est secundum formam tibi ab angelo demonstratam in monte Sinai. Angelus enim docuit Moysen de omnibus construendis et offerendis in tabernaculo. — Differunt autem exemplum et exemplar: quia exemplum est, quod fit ad imitationem alterius, estque posterius illo; exemplar vero vocatur, ad cujus imitationem aliquid fit vel producitur, et est prius illo. Ea itaque in quibus sacerdotes legis deserviebant, absolute loquendo, erant exempla, respectu exemplaris in monte monstrati, posterioraque illo; sed per comparationem ad nos, dici possent exemplaria, prout nostra cognitio tendit ex illis ad cognitionem cœlestium.

Nunc autem melius sortitus est ministerium, id est, Christus dignius sacerdotium officiumque suscepit, quam fuit obsequium sacerdotum legalium, quanto et melioris testamenti, id est perfectioris legis, videlicet evangelicæ, quæ præfertur legi Mosaicæ, mediator, id est medians dator, est: nam inter Deum et homines mediat, et ex parte Dei legem novam hominibus contulit; quod testamentum novum in melioribus repromissionibus, id est divinis atque æternis promissis, sanctum, id est confirmatum, est. Vetus quippe testamentum promittebat abundantiam temporalium, novum autem affluentiam bonorum cœlestium. Sacramenta etiam novam legem confirmantia, multo præstantiora censentur sacramentis legis antiquæ. Nam si illud prius, id est vetus testamentum, a culpa vacasset, id est, culpam perfecte delevisset, suosque servatores perfecte mundasset; non utique secundi, id est novi testamenti, locus inquireretur, id est, necessaria non esset, nec exigeretur lex nova, imo superflua esset.

Quod autem novum testamentum necessarium sit, probat auctoritate scripturæ quæ habetur apud Jeremiam:1 quam Apostolus hic allegat secundum translationem Septuaginta interpretum. Vituperans enim eos, id est Judæos tanquam per legem perfici non potentes, dicit Jeremias: Ecce dies gratiæ et evangelicæ legis veniunt, dicit Dominus; et consummabo super domum Israel et super domum Juda, id est, completive dabo populo Judæorum in duo regna et duodecim tribus diviso, testamentum novum. Hoc enim Christus in propria persona Judæis proposuit in sermone facto in monte, et in Cœna:2345 de quibus et dixit, Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israel. Non secundum testamentum quod feci patribus eorum, id est, non tale testamentum, puta in terrenis promissis et cærimonialibus jussis consistens, dabo istis, quale dedi per Moysen6 patribus eorum, in die qua apprehendi manum illorum, id est, quum eos sic ducerem atque præcederem, sicut pater ducit parvulum filium, per se ire non valentem et viæ ignarum, ut educerem illos de terra Ægypti: quod et feci. Quoniam ipsi non permanserunt per obedientiam cordis in testamento meo, id est in lege a me data, unum verum Deum colendo, sicut lex jubet; sed statim fecerunt vitulum aureum conflatilem, et adoraverunt eum; et ego neglexi, id est, oblivioni tradidi, eos, dicit Dominus, pietatis meæ respectum eis subtrahendo, et multos eorum occidendo. Quomodo autem Deus dicatur recordari vel negligere, dictum est sæpius.

Quia hoc est testamentum novum quod disponam, id est, ordinate proponam, domui Israel, id est electis, præsertim Judæis:7 quibus primo prædicatum est Evangelium regni; deinde omnibus gentibus Deum per fidem speculantibus dispositum est per Apostolos hoc testamentum; post dies illos, id est post tempus divinitus præordinatum, videlicet consummato cursu veteris testamenti, quando advenit temporis plenitudo. Disponam itaque testamentum hoc eis, dando leges meas in mente eorum, id est, intellectibus eorum imprimam evangelica mandata, et in corde, id est voluntate, eorum superscribam eas, id est, promptum affectum obediendi legibus meis dabo eis. Hoc modo datum est primitivæ Ecclesiæ novum testamentum a Christo, præsertim in die sancto Pentecostes, quando Spiritus Sanctus per inspirationem et supernaturalem illustrationem impressit cordibus discipulorum evangelicam legem. Et ero eis in Deum, id est, pie et gratiose agam cum eis, et ipsi erunt mihi in populum, id est, devote et religiose me colent. Et non docebit unusquisque proximum suum et unusquisque fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum. Secundum Augustinum et alios plerosque, hæc intelligenda sunt pro statu patriæ, in qua unus non docebit alium, quantum ad cognitionem Dei, et in quibus beatitudo consistit: quamvis superiores doceant inferiores, quantum ad quosdam effectus divinæ providentiæ. Omnes namque Beati Deum immediate conspiciunt. Ideo subditur: quoniam omnes scient me a minore usque ad majorem. Et ideo scient me in patria, quia nunc in via propitius ero iniquitatibus eorum, dando eis gratiam pœnitendi, et peccatorum illorum jam non memorabor ad puniendum ea in igne gehennæ. Alii exponunt hæc specialiter de primitiva Ecclesia, maxime de Apostolis, qui omnes immediate edocti fuerunt a Spiritu Sancto. Videtur autem generaliter posse intelligi de ipsa Ecclesia militanti, sic tamen ut sit distributio pro generibus singulorum, et locutio comparativa. Non enim loquitur Dominus de quacumque doctrina seu scientia, sed specialiter de cognitione sui : Quoniam omnes scient me, inquit. Quum ergo per orbem terrarum in Ecclesia militanti exstirpata sit idololatria, omnes scient me esse unum dumtaxat verum Deum. Tanta quoque est misericordia Dei hoc tempore, ut dicatur tempus gratiæ. Vel dicuntur hæc comparative. In tantum quippe abundat cognitio Dei in mundo tempore evangelicæ legis magis quam ante, ut jam pene omnes videantur cognoscere Deum. Et juxta hunc sensum scriptum est :8 Repleta est terra scientia Domini, sicut aquæ maris operientes. In omnem enim terram exivit sonus Apostolorum.9

Consequenter pandit Apostolus cessationem veteris testamenti. Dicendo autem Dominus per Jeremiam, novum, id est, testamentum Christi novum vocando, veteravit, id est, vetus esse declaravit, prius testamentum datum per Moysen. Quod autem antiquatur et senescit, prope interitum est, id est, cito corrumpetur. Ideo testamentum illud evacuatur adveniente testamento Christi, quod usque in finem sæculi perseverabit.

Footnotes

  1. 1 Tim. II, 5. ↩

  2. Act. XIII, 46; ↩

  3. Rom. I, 16. ↩

  4. Galat. IV, 4. ↩

  5. Act. II, 1 et seq. ↩

  6. Exod. XXXIV, 1-6. ↩

  7. Act. ii, 28. ↩

  8. Is. xi, 9. ↩

  9. Ps. xviii, 5. ↩

Chapter 9 of 14