Skip to the text

Articulus 9

EXPOSITIO CAPITULI NONI : HABUIT QUIDEM ET PRIUS JUSTIFICATIONES, ETC.

DENIQUE excellentiam sacerdotii Christi consequenter ostendit Apostolus ex ritu et schemate tabernaculi. Habuit quidem et prius, id est præcedens et vetus testamentum, justificationes culturæ, id est observantias auferentes impedimenta quædam divini cultus. Quemadmodum enim sacramenta novæ legis virtute gratiæ in eis contentæ, purgant a vitiis interioribus, quibus fit homo simpliciter ineptus ad cultum divinum; sic sacramenta veteris legis gratiam non continentia, emundabant a corporalibus immunditiis et irregularitatibus, propter quas prohibebantur Judæi a cultu divino, scilicet ab accessu templi et cœtus fidelium, sicut erant contactus mortui vel immundi.1 Hæ ergo observationes, per quas talia impedimenta tollebantur, dicuntur justificationes culturæ. Habuit quoque et sanctum sæculare, id est exteriorem quamdam immunditiam hominibus apparentem. Quidam per sanctum sæculare, intelligunt templum materiale, quod Judæi sanctum putabant, et aliquo modo erat, quia ad cultum Dei fuerat ordinatum. Cui expositioni consonat littera sequens.

Tabernaculum enim factum est primum, id est, primum tabernaculum humano artificio fabricatum est.2 Per primum autem tabernaculum, designatur exterior pars tabernaculi a Moyse facti, a qua erat ingressus. Per secundum vero tabernaculum, significatur interior pars ejusdem tabernaculi. Tabernaculum enim Moysis, habens triginta cubitos in longitudine, decem vero in latitudine, et decem in altitudine, quantum ad longitudinem divisum erat in duas partes per cortinam seu velum intermedium, quarum exterior habuit viginti cubitos in longitudine. Et propter suam venerationem, et significationem qua significavit Ecclesiam militantem, dicebatur Sanctum vel Sancta. Interior vero pars tabernaculi post cortinam, dicta est Sancta vel Sanctum sanctorum, propter præcipuam suam venerationem, et quoniam figuravit Ecclesiam triumphantem. In quo primo tabernaculo erant candelabra, id est unum candelabrum aureum, quod hic pluraliter candelabra dicitur, quia habebat septem lucernas. Hoc fuit in parte meridionali. Et mensa propositionis quadrata, facta de lignis setim, atque purissimo auro vestita.34 Hæc fuit in parte aquilonari. Et propositio panum, id est duodecim panes, qui quolibet sabbato ponebantur super mensam recentes. Erat quoque in hac parte tabernaculi altare incensi, de quo tacet Apostolus. Quod primum tabernaculum dicitur Sancta, sicut jam patuit.

Post velamentum autem, id est retro velum seu post cortinam intermediam, erat secundum tabernaculum, id est secunda pars totius tabernaculi, quod secundum dicitur Sancta sanctorum, propter rationem prædictam, aureum habens thuribulum. De hoc non legitur in veteri Testamento. Propter quod quidam per thuribulum intelligunt incensorium, in quo summus sacerdos Sanctum sanctorum ingrediens, ponebat incensum, ut fumus inde consurgens, impediret eos qui erant in alia parte tabernaculi, ne adspicerent ea quæ fuerant in secunda parte tabernaculi. Alii opinantur quod tempore David vel Salomonis, dum auctus est cultus divinus, factum et illic locatum sit thuribulum aureum. Et arcam testamenti, circumtectam ex omni parte auro. Erat namque de imputribilibus lignis setim, intus et extra aureis laminis cooperta. In qua arca erat urna aurea5 habens manna ad mensuram gomor, in commemorationem miraculi quo Deus pavit filios Israel manna annis quadraginta in deserto, et virga Aaron quæ fronduerat intra6 unam noctem, in signum quod Aaron divinitus electus esset in sacerdotem, et tabulæ testamenti, id est duæ tabulæ in quibus lex scripta fuit, puta Decalogus.789 Superque eam, id est super arcam, erant duo Cherubim gloriæ, id est gloriose ac splendide facta ad instar angelorum, vel gloriæ Dei figurativa, obumbrantia, id est, alis suis extensis, invicemque connexis, tegentia propitiatorium, id est tabulam auream quæ erat super arcam :10 quæ ideo dicta est propitiatorium, quoniam inde dedit Deus responsum Moysi pro multitudine exoranti. De quibus non est modo dicendum per singula. Pauciora namque sufficiunt.

Apostolus autem prosequitur hæc breviter et allegorice tantum.11 His vero ita compositis, id est, duabus partibus tabernaculi prædicto modo dispositis :12 in priori quidem tabernaculo, quod dicitur Sancta, semper, id est quotidie bis, intrabant sacerdotes, videlicet hora sacrificii matutini ac vespertini :13 utraque enim hac hora immolabatur agnus; sacrificiorum officia consummantes, id est, complentes ea quæ ad ritum sacrificiorum spectabant. Immolatio enim sacrificiorum fiebat extra tabernaculum sub dio in atrio in altari holocaustorum : ubi accenso igne, sumpsit sacerdos in thuribulo prunas, sicque procedebat ad altare incensi, intra tabernaculum primum situm;14 positoque in thuribulo thure, dimisit super altare incensi, et ita sacrificium consummabatur.15 In secundo autem tabernaculo, videlicet in Sanctis sanctorum, semel in anno solus pontifex introivit, videlicet in festo Expiationis, non sine sanguine.16 Tulit enim secum de sanguine hostiæ immolatæ, ad offerendum illum coram propitiatorio. Ideo sequitur : quem sanguinem offerret pro sua et populi ignorantia, id est pro remissione propriorum ac populi sui peccatorum ex ignorantia commissorum. Secundum Glossam, pontifex sæpe intrabat Sancta sanctorum sine sanguine, sed non nisi semel

Joann. xiv, 6.

1 Cor. x, 11.

Lev. xi.

10 cum sanguine. — Consequenter ostendit Apostolus mysticam significationem istorum. Hoc significante figuraliter Spiritu Sancto per dispositionem tabernaculi Moysis, nondum propalatam esse Sanctorum viam, id est nondum patefactum esse ingressum regni cœlestis, vel ipsum Christum, qui est via qua itur ad patriam, adhuc priore tabernaculo, id est prima parte tabernaculi quæ dicitur Sancta, habente statum, id est prohibitionem ingrediendi secundum tabernaculum, scilicet Sancta sanctorum. Per velum namque inter partes tabernaculi positum, significabatur clausam esse viam regni cœlestis, quod significabatur per Sancta sanctorum.

Quæ res, videlicet dispositio cultus et ritus tabernaculi, parabola, id est similitudo vel figura, est temporis instantis, scilicet temporis gratiæ, id est eorum quæ in novo testamento geruntur sub tempore gratiæ. Omnia enim in figura contingebant eis. Et vetus testamentum erat figura novi. Juxta quam parabolam, id est legalem et figurativam observantiam, munera de rebus inanimatis, et hostiæ de carnibus animalium, offeruntur a sacerdotibus Leviticæ stirpis pro tempore veteris testamenti. Quæ hostiæ et munera non possunt juxta conscientiam, id est secundum dictamen rectæ conscientiæ, vel intus in conscientia, perfectum, id est a vitiis purum et gratia decoratum, facere servientem, id est eum qui servit Deo, solummodo in cibis et potibus, id est in esu et abstinentia quorumdam alimentorum secundum legis præcepta, quæ quosdam cibos prohibuit, et variis baptismatibus, id est lotionibus corporis seu membri alicujus in aqua propter contactum mortui seu leprosi, et justitiis carnis, id est observantiis corporalem immunditiam seu irregularitatem tollentibus, usque ad tempus correctionis impositis, id est jussis atque durantibus usque ad tempus evangelicæ legis, quæ legem Mosaicam perficit, et observatorum illius vitia corrigit et emendat. Ex divino enim imperio servanda erant usque ad Evangelii publicationem. Itaque præinducta legalia non poterant perfectum facere servientem.

Deinde ostendit Apostolus, quid figurabatur per hoc quod summus sacerdos seu pontifex in lege, introivit in Sancta sanctorum cum sanguine, semel in anno, ad deprecandum pro se et pro aliis. Per pontificem enim figuratus est Christus; per Sancta sanctorum, cœlum. Christus autem adsistens Deo Patri ad interpellandum pro nobis, adsistens quoque seu paratus succurrere nobis, pontifex, id est summus ac sacerdotalis minister, prout homo; vel, Pontifex, id est suo pontificatu collator; futurorum, id est cœlestium, bonorum: de quibus legitur in Psalmo, Credo videre bona Domini in terra viventium; per amplius, id est multo majus atque capacius, et perfectius tabernaculum, utputa cœlum, non manufactum, id est non hominum manibus fabricatum, id est non hujus creationis, hoc est non humanæ industriæ; vel, Non hujus creationis, id est non exsistens de natura inferiorum creaturarum, quæ corruptibili sunt: illud enim incorruptibile est; neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, ut pontifex legalis; sed per proprium sanguinem, id est cum prævia proprii sanguinis effusione, introivit semel, videlicet in die ascensionis, in Sancta, id est in cœleste tabernaculum præfiguratum per Sancta sanctorum, æterna redemptione inventa, id est vera beatitudine nobis recuperata, atque a nobis comperta.

Rom. viii, 24; Hebr. vii, 25.

Ps. xxvi, 13.

Lev. xvi, 14, 15, etc.

Marc. xvi, 19.

Quod autem sanguis Christi idoneus fuerit ad salvandum, demonstrat Apostolus. Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulæ combustæ mixtus aqua, adspersus cum aqua super immundos, inquinatos macula exterioris hominis, sanctificat, id est, purgat a macula tali, ad emundationem carnis, id est ad acquirendam munditiam corporalem. Talia enim, peccata auferre non poterant, sed ab exteriori impuritate mundabant. Quanto ma-

Lev. xvi, 16; Num. xix, 9. gis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum, id est cooperante ac inspirante Spiritu Sancto, semetipsum ratione naturæ assumptæ, obtulit in cruce immaculatum Deo Patri pro nobis, emundabit conscientiam nostram in Baptismo vel Pœnitentia, seu aliis sacramentis, per quæ virtus seu meritum ejus nobis applicatur, ab operibus mortuis, id est peccatis, ad serviendum, id est, ut a peccatis mundati serviamus, Deo viventi, omnis vitæ fontali principio, in sanctitate et justitia jugiter coram ipso ?17

Et ideo, id est, quoniam Christus obtulit se pro nobis, idcirco novi testamenti mediator, id est medius dator, est, inter Deum et homines medians, et novam legem proponens;18 ut morte intercedente, id est merito passionis Christi pro nobis interveniente, in redemptionem earum prævaricationum, id est ad obtinendam indulgentiam transgressionum, quæ erant sub priori testamento, id est, tempore veteris testamenti vigebant, nec per legem auferri valebant, repromissionem accipiant, id est, bonum promissum consequantur, qui vocati sunt vocatione æternæ prædestinationis (de qua ad Romanos dicitur, Quos prædestinavit, hos et vocavit), æternæ hereditatis, id est ipsam æternam hereditatem seu felicitatem hominibus promissam.1920 Christi enim morte aperta est janua patriæ, et merito passionis dominicæ omnes electi salvantur. Porro vocatio duplex est, scilicet: æternæ prædestinationis, sicque vocati sunt electi; alia est vocatio præsentis justificationis, de qua in Evangelio legitur, Multi sunt vocati, pauci vero electi.21

Quod autem testamentum novum confirmatum sit per Christi passionem, probat Apostolus primo per consuetudinem humanam. Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris, id est, ad valorem ac robur testamenti hominis requiritur, ut mors testatoris interveniat seu mediet inter testamenti dispositionem et ejus confirmationem. Testamentum enim in mortuis, id est per mortem testatorum, confirmatum est: alioqui nondum valet, id est, nondum efficaciam habet testamentum, dum vivit qui testatus est, id est, qui testamentum condidit. Hoc ita est secundum leges civiles atque canonicas. Nam ante mortem potest mutari, quum sit ultima voluntas testatoris. Simili modo novum testamentum, quod est promissio vitæ æternæ evangelicaque doctrina, in morte Christi firmatum est. Unde in cruce dicebat:22 Consummatum est. In assertionem enim promissionis ac doctrinæ suæ mori voluit Christus.

Consequenter probat Apostolus idem auctoritate divina. Unde nec primum quidem, id est in principio legis datæ; vel, Primum, id est vetus testamentum, sine sanguine dedicatum, id est roboratum, est, ad figurandum quod novum testamentum Christi sanguine firmaretur. Lecto enim omni mandato legis morali, cærimoniali, ac judiciali a Moyse universo populo Israel, accipiens Moyses sanguinem vitulorum et hircorum oblatorum,23 cum aqua, id est aqua admixtum: quod præfiguravit mundationem quæ fit in aqua Baptismi virtute sanguinis Christi, de cujus latere exivit sanguis et aqua, quorum virtute omnia sacramenta efficaciam sortiuntur;24 et lana coccinea et hyssopo. De his duobus fecit adspersorium ad sanguinem adspergendum.25 Verumtamen in Exodo non fit mentio nisi de sanguine vitulorum; sed credendum est Apostolo, quod alia nunc expressa, tunc aderant. Ipsum quoque librum legis, et omnem populum cui lex conferebatur, adspersit. Fortassis ponit partem pro toto. Non enim videntur tot millia sanguine a Moyse adspersa. Adspersit ergo eos, dicens: Hic sanguis testamenti est, id est roborativus testamenti, quod mandavit ad vos Deus, id est, per me vobis misit ac jussit. Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii, id est, in quibus ministrabant Levitæ ac sacerdotes in tabernaculo Moysis, sanguine similiter adspersit, non tunc quando librum adspersit et populum:262728 nondum enim factum erat tabernaculum et vasa ipsius; sed ista adspersio facta est in die consecrationis tabernaculi atque vasorum. 22

Et omnia pene in sanguine, id est sanguinis adspersione seu effusione, mundantur ab exteriori immunditia vel ineptitudine, secundum legem.29 Dicit, Pene, 23. quoniam aliqua mundabantur per ignem, videlicet quæ ignem poterant sustinere, et aliqua vasa mundabantur per aquam.30 Et sine sanguinis effusione facta in aliquo sacrificio, non fit remissio, id est, non fiebat expiatio culpæ, nisi necessitas impediret oblationem. Tunc enim sufficiebat bonum propositum. Hoc fuit figuræ quod per effusionem sanguinis Christi fit remissio peccatorum.31 In nobis quippe nihil mundatur interius sine sanguine Christi.

23 Necesse est ergo exemplaria quidem, id est figuras, cœlestium, id est Ecclesiæ litantis, cujus conversatio est in cœlis, his mundari, videlicet sanguine sacrificiorum. Exemplaria dicit ea quæ erant in veteri testamento, et figurabant ea quæ in Ecclesia fiunt. Ipsa autem cœlestia, id est personas ecclesiasticas ad cœlum tendentes, necesse est mundari melioribus hostiis quam istis legalibus, utputa corpore et sanguine Christi: aliter non ingrederentur regnum cœleste. Sed ingrediuntur post mortem in illud, sequendo caput suum, videlicet Christum. Ideo subditur:

24 Non enim in manufacta Sancta, id est in tabernacula terrena hominum artificio fabricata, ut erat tabernaculum Moysis, Jesus introivit finaliter, scilicet in ascensione, quamvis ante passionem ingressus sit templum et synagogas, exemplaria, id est figuras, verorum, id est cœlestium.32 Sunt enim æterna tabernacula de quibus in Evangelio legitur, quorum figuræ sunt manufacta Sancta vitæ præsentis.3334 Sed in ipsum cœlum empyreum introivit Jesus in ascensione, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis, id est, Patri se ipsum præsentet ad interpellandum pro nobis.35 Hæc est una causa ascensionis Christi.36

Neque ut sæpe offerat semetipsum, id est, non ideo Christus intravit in cœlum, et Patri pro nobis apparet, ut frequenter pro nostra salute patiatur, quemadmodum pontifex legis intrat, id est, intravit, sub veteri testamento, in Sancta sanctorum per singulos annos, id est unoquoque anno semel, in sanguine alieno, id est cum sanguine hircorum ac vitulorum quem offert. Propter insufficientiam enim hostiarum legalium, necesse erat eas sæpius iterari. Nec pontifex ingreditur Sancta sanctorum per proprium sanguinem. Hostia vero quam obtulit Christus, ob suæ dignitatis efficaciam sufficientissima est omnium auferre peccata : ideo non oportet eam reiterari, seu Christum denuo pati. Alioqui, id est, si ita non esset, sed oporteret eam iterari, sequitur quod oportebat eum, videlicet Christum, frequenter pati ab origine mundi usque in præsens, imo et usque in finem sæculi hujus. Ab origine namque mundi usque ad finem continuantur, multiplicantur, et vigent scelera hominum. Verumtamen Joannes in Apocalypsi : Agnus, inquit, qui occisus est ab origine mundi.37 Sed hoc intelligendum est, quod passio Christi profuit futura, sicut et facta. Nunc autem, id est in principio temporis gratiæ, semel, puta in die Parasceves, in consummatione sæculorum, id est in fine seu ultima mundi ætate (nos enim sumus in quos fines sæculorum devenerunt:38 unde Joannes testatur, Novissima hora39 est), ad destructionem peccati, id est propter tollenda peccata, per hostiam suam apparuit, id est, per sui ipsius oblationem omnibus in cruce præsentatus est.

Præterea probat Apostolus, quod Christus non debuit nisi semel pro hominibus pati, per simile seu exemplum. Et quemadmodum statutum, id est a divina sapientia ac justitia determinatum seu præfixum, est hominibus semel mori in pœnam originalis peccati, post hoc autem, id est post mortem, fit eis judicium particulare 27 sigillatim statim dum moriuntur, et universale in fine mundi; sic et Christus semel oblatus est in cruce ad multorum exhaurienda, id est extrahenda ac dirimenda, peccata.4041 Ad omnium enim exhaurienda peccata oblatus est secundum sufficientiam, sed ad electorum tollenda peccata oblatus dumtaxat est secundum efficientiam. Hoc dictum est sæpius. Secundo autem, id est post hæc, nempe in secundo suo adventu, sine peccato apparebit, id est, sine similitudine peccati videbitur: non in carne passibili, quæ est similitudo carnis peccati, sed in glorioso corpore, cujus puritas erit omnibus conspicua; exspectantibus se longanimiter. Apparebit autem eis in salutem, id est ad æternam felicitatem eis tunc largiendam.42

Footnotes

  1. Lev. v, 2. ↩

  2. Exod. xxvi, xxvii. ↩

  3. Exod. xxv, 31, 37. ↩

  4. Ibid. 23, 30. ↩

  5. Exod. xxv, 10, 11. ↩

  6. Lev. xvi, 2, 29. ↩

  7. III Reg. viii, 9. ↩

  8. Num. xvii, 10. ↩

  9. Exod. xxvi, 33. ↩

  10. Exod. xxv, 18-22. ↩

  11. Lev. xxiv, 8. ↩

  12. Exod. xxx, 1. ↩

  13. Num. xxviii, 3, 4. ↩

  14. Lev. xvi, 12, 13. ↩

  15. Lev. xvi, 7, 11-13. ↩

  16. Ibid. xvi, 33, 34. ↩

  17. Luc. 1, 74, 75. ↩

  18. 1 Tim. 1, 5. ↩

  19. 1 Tim. VIII, 30. ↩

  20. Rom. 11, 20. ↩

  21. Matth. XX, 16; XXII, 14. ↩

  22. Joann. XIX, 30. ↩

  23. Exod. XXIV, 7, 8. ↩

  24. Joann. XIX, 34. ↩

  25. Exod. XXIV, 5. ↩

  26. Rom. III, 20. ↩

  27. I Tim. II, 5. ↩

  28. Luc. I, 74, 75. ↩

  29. Num. vii, 1. ↩

  30. Num. xxxi, 23. ↩

  31. 1 Joann. i, 7. ↩

  32. Ephes. i, 22. ↩

  33. Luc. xvi, 9. ↩

  34. Joann. xviii, 20. ↩

  35. Marc. xvi, 19. ↩

  36. Rom. viii, 34. ↩

  37. Apoc. xiii, 8. ↩

  38. 1 Cor. x, 11. ↩

  39. 1 Joann. ii, 18. ↩

  40. 1 Tim. II, 6. ↩

  41. Rom. v, 9; ↩

  42. Rom. VIII, 3. ↩

Chapter 10 of 14