Articulus 10
EXPOSITIO CAPITULI DECIMI: UMBRAM ENIM HABENS LEX FUTURORUM BONORUM, ETC.
QUONIAM in præcedenti capitulo dictum est, quod per sacrificia legis non auferebantur peccata, sed quod Christus unica sui ipsius oblatione abstersit omnium vitia, quantum in ipso est, ideo nunc declarat Apostolus hoc ipsum lucidius. Umbram enim, id est obscuram et remotam similitudinem, habens lex Moysis futurorum bonorum, id est cœlestium præmiorum, non ipsam imaginem rerum, id est non expressam et propinquam similitudinem eorumdem. Ut enim Dionysius protestatur, status evangelicæ legis, medius est inter statum Synagogæ seu veteris Testamenti ac patriæ: ideo sacramenta et cærimonialia novæ legis habent imaginem, id est perfectam similitudinem bonorum cœlestium. Aperte enim ea promittunt, significant, et ad ea immediate introducunt. Sacramenta vero et cærimoniæ veteris legis umbram eorum habuerunt. Non enim promittebant nec figurabant bona ista futura in lege, nisi sub velamine et confuse. Per singulos annos eisdem ipsis hostiis, id est eisdem sacrificiis, quas offerunt sacerdotes indesinenter, videlicet bis omni die in Sancta, et semel in anno pontifex1 in Sancta sanctorum, nunquam potest accedentes, id est, lex per hostias istas nunquam valet populum pro quo offertur, vel sacerdotem qui hostiam offert, perfectos facere, id est a vitiis expurgare et gratia decorare. Alioqui, id est, si possent perficere sacerdotes, cessassent hostiæ istæ Deo offerri, ideo quod nullam haberent ultra, videlicet post hostiam immolatam, conscientiam peccati cultores, id est legis observatores, semel mundati intus a vitiis propter hostiæ oblationem semel factam;2 sed in ipsis hostiarum oblationibus commemoratio peccatorum per singulos annos fit, quoties hostia pro peccato iteratur. Non ergo ablata erant peccata omnia per hostiam primam.
Impossibile enim est sanguine hircorum et taurorum, vel similium holocaustorum, auferri peccata: quia nec virtute propria habent vim purgativam peccati, quum sit quid corporeum, non attingens nec agens in animam; nec ex influxu divinæ virtutis, quemadmodum sacramenta novæ legis, quamvis sint corporalia.3 Multoties tamen Moyses dicit, quod qui obtulerit illud vel illud pro peccato tali vel tali, dimittetur ei. Sed illa remissio non fiebat virtute sacrificii, sed fide et devotione offerentis, et propter orationem sacerdotis.
Ideo Christus Filius Dei ingrediens mundum, id est humanam naturam assumens, dicit in Psalmo ad Patrem : Hostiam de rebus animatis et oblationem de inanimatis noluisti, o Pater, id est, non acceptasti quasi per se idonea ad auferenda peccata, et tempore gratiæ nullo modo ea acceptas ; corpus autem aptasti mihi, id est, corpus conveniens ad redimendum genus humanum animæ meæ seu Divinitati unisti, videlicet corpus passibile et immaculatum, atque per omnia rationi obedientissimum. Nostra translatio habet : Aures autem perfecisti mihi. Et redit in idem, quoniam sensus est : Aures obedientes ad sustinendum crucis tormentum mihi donasti. Holocautomata, id est sacrificia quæ totaliter incendebantur ad divinæ majestatis honorem, et erant ceteris digniora, et pro peccato, id est sacrificia pro remissione peccati oblata, non tibi placuerunt per se seu propria efficacia, sed ex devotione offerentis. Non enim poterant justificare. Tempore autem novæ legis nullatenus placent Deo. Ideo scriptum est apud Prophetam : Quid dignum offeram Domino ? Numquid offeram ei holocautomata ? Numquid placari potest Deus in millibus arietum, aut in multis millibus hircorum pinguium?4 Et apud alium : Numquid carnes sanctæ auferent a te malitias tuas ?5 Et Dominus quoque ait in Psalmo : Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos.6 Tunc, quando videlicet vidi tibi omnia illa displicere, et mihi corpus aptum adesse, dixi : Ecce venio paratus ad passionem, ut me ipsum tibi pro hominibus offeram. In capite libri, id est in principio totius sacræ Scripturæ.7 Vel, In capite libri, id est in primo psalmo, qui est caput libri Psalmorum : in quo psalmo habetur, In lege Domini voluntas ejus. Vel, In capite libri, id est in notitia prædestinationis æternæ, quæ potissimum meam humanitatem concernit, per quam omnes electi salvantur.8 Ideo dicitur, In capite, quasi in principali hujus notitia. Scriptum est de me, ut faciam voluntatem tuam, o Deus Pater.
B
C
D
Insuper præinductam scripturam ad propositum applicans, et quasi exponens Apostolus, subdit : Superius, id est paulo ante, dicens Christus ad Patrem : Quia hostias et oblationes et holocautomata et pro peccato noluisti : quæ jam exposita sunt ; nec placita sunt tibi sacrificia exteriora, quæ secundum legem offeruntur : juxta intellectum præmemoratum. Hoc tamen supra dictum non est formaliter, sed virtualiter, quia ex dictis infertur. Tunc dixi : Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam. Hoc jam dictum est atque expositum. Aufert primum, id est legale sacrificium, et per consequens vetus testamentum, tanquam inutile, ut sequens statuat, id est, novæ legis sacrificium, scilicet Christi sacramentum, stabiliat, jugiterque frequentandum affirmet. Unde per Danielem inducitur :9 In dimidio hebdomadæ deficiet hostia et sacrificium. De hoc in Isaia multa habentur. In qua voluntate Dei, id est Deo clementer volente, seu voluntate ejus qua voluit Christum pati, sanctificati sumus effective ac principaliter, suscipiendo remissionem culpæ infusionemque gratiæ, per oblationem corporis Jesu Christi semel factam in crucis patibulo, tanquam per causam meritoriam ac instrumentalem.
Ex his infert Apostolus differentiam inter sacerdotem legalem, et Christum sacerdotem nostrum. Et omnis quidem sacerdos legalis præsto est, id est paratus. Loquitur autem Paulus in istis capitulis de præterito per modum præsentis. Quotidie ministrans in prima parte tabernaculi, et easdem specie sæpe offerens hostias, id est frequenter immolans agnum vel aliud simile, quæ nunquam possunt auferre peccata : ut dictum est sæpius. Quotidie namque fiebat juge sacrificium, id est duorum agnorum oblatio, unius de mane, alteriusque de vespere, in prima parte tabernaculi.1011 Hic autem Christus unam pro peccatis omnibus offerens hostiam, utique semetipsum, in sempiternum sedet, id est, sine fine jam requiescit,12
13
14 in dextera Dei Patris, id est in potioribus bonis, seu ad æqualitatem ipsius; de cetero, id est pro tempore restante, exspectans impletionem ordinationis divinæ de hominum justa præmiatione, donec ponantur inimici ejus, id est perversi ac reprobi, scabellum pedum13 ejus, id est, suæ potestati perfecte subjiciantur, quantum ad exsecutionem et manifestationem, ut sæpius dictum recordor, hoc est, usque in diem judicii, in quo venient ad eum et confundentur omnes qui repugnant ei.14 Una enim oblatione, id est merito suæ unicæ passionis, seu immolationis in cruce, consummavit, id est, plene redemit, et quantum in se est, ad perfectionem adduxit, in sempiternum sanctificatos, id est electos, seu omnes qui in hoc sæculo per gratiam sanctificantur. Æternam enim beatitudinem eis promeruit, imo gratiam in præsenti, et gloriam in futuro.
15
16
17
18
Præterea hanc efficientiam oblationis seu passionis Christi semel factæ, probat Apostolus auctoritate Jeremiæ superius allegata. Contestatur autem nos, id est, testimonium nostræ assertioni seu omnibus nobis exhibet et affirmat, et Spiritus Sanctus per Jeremiam. Postquam enim dixit hoc loco Spiritus Sanctus, Hoc autem testamentum quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus Christus, in cujus persona hæc proprie asseruntur, dabo leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas;1516 et peccatorum et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius. Hæc Jeremiæ auctoritas superius jam inducta est et explanata: idcirco hoc ipsum prætereo. Deinde concludit intentum suum Apostolus. Ubi autem horum remissio, id est in populo Dei, cui peccata remissa sunt merito Christi, jam non est oblatio pro peccato, id est, non requiritur iterata Christi passio seu legalis oblatio pro remissione peccati. Una namque Christi oblatio facta in cruce, sufficiens est. Propter quod omnia sacrificia legis cessare debent.
Consequenter ponit Apostolus instructionem moralem. Habentes itaque, scilicet, quia per unam oblationem Christi redempti sumus, o fratres, idcirco habentes fiduciam in introitu Sanctorum, id est de ingressu cœlestium mansionum seu patriæ quam Sancti introeunt, in sanguine Christi, id est virtute et merito dominicæ passionis, quia per sanguinem Christi aperta est janua vitæ; qui Christus initiavit, id est, primo paravit ac demonstravit, nobis viam novam et viventem, id est ingressum ad patriam: qui dicitur via nova, quoniam primo a Christo inventa; et vivens, quia ad vitam ducit æternam. Initiavit autem seu inchoavit nobis Christus hanc viam per velamen, id est carnem suam, id est per corporis sui occisionem et ascensionem: quod appellatur velamen, quoniam erat divinæ naturæ seu Verbi vestimentum atque latibulum. De quo apud Isaiam angeli dicunt: Quare ergo rubrum est indumentum tuum? Habentes quoque et sacerdotem magnum super domum Dei, id est Jesum principem pastorum, et summum pontificem toti Ecclesiæ militanti ac triumphanti præsidentem, accedamus ad Deum, orando, laudando, contemplando, bene vivendo:17 non cum corporis motu, sed cum corde vero, id est recto et justo, non ficto, in plenitudine fidei, id est fide plenissima, nihil hæsitantes18, adspersi corda, id est quantum ad animas, seu intus in mentibus nostris spiritualiter perfusi gratia, eruente nos a conscientia mala, id est a remorsu peccati, ut nihil nobis conscii simus, et abluti corpus, id est corpore loti ac emundati, aqua munda, id est unda Baptismatis.
19
20
21
22
23
B
C
D
Tales itaque Christo operante effecti, teneamus perseveranter inter prospera et adversa, spei nostræ confessionem, id est confessionem eorum quæ speramus a Deo obtinere: quæ confessio procedit ex spe nobis infusa; indeclinabilem, id est regia via ad cœlos tendentem, ita ut nec ad dexteram neque ad sinistram declinet.19 Fidelis enim est Deus qui repromisit, id est, frequenter promisit nobis futura bona in2021
24 patria. Et consideremus invicem, id est, nos mutuo adspiciamus, pensando quid singuli quique habeant dignum imitatione vel increpatione, in provocationem caritatis et bonorum operum, id est ad hunc finem ut in caritate Dei ac proximi accendamur, atque in bonis operibus excitemur, dum quisque bonum alterius imitatur, ejusque defectum caritative redarguit: quæ omnia sunt caritatis effectus, eamque accendunt. Non tamen esse debemus curiosi scrutatores vel observatores aliorum, sed moderate, prout caritas postulat, unusquisque alium admonere debet sive corripere. Non deserentes collectionem nostram, id est congregationem fratrum seu cœtum fidelium, inter quos habitamus; sicut est consuetudinis quibusdam, qui tempore persecutionis, vel ex præsumptione, levitate aut impatientia recedere quærunt. Unde Sapiens: Sicut avis, inquit, transmigrans de nido suo, sic vir qui relinquit locum suum.22 Sed consolantes collectionem, id est fratres nostros, animando eos ad patientiam et inseparabilem unionem. Et tanto magis hoc facite, quanto amplius videritis oculo cordis appropinquantem diem mortis atque judicii particularis*. Qui dies quia quotidie appropinquat, debemus quotidie magis ac magis invite collectionem nostram deserere. Scriptum est enim: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum.23*
25
26
Hæc ergo bona agenda et mala vitanda sunt. Voluntarie enim, id est ex habitu, electione, certa malitia seu deliberatione, peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, id est post cognitionem christianæ doctrinæ, in qua pœnæ impiorum gaudiaque justorum describuntur, jam non relinquitur pro peccatis hostia, id est, talibus non restat sacrificium pro peccatis eorum immolandum aliud a sacrificio seu hostia quam pro nobis obtulit Christus. Et per consequens nulla hostia pro peccatis relinquitur eis, sicut in lege. Christus enim non rursus offeretur pro eis in cruce: imo passio ejus eis non proderit, quum perseverent in malis. Terribilis autem quædam exspectatio judicii, id est metuendum ipsum Dei judicium, et sollicite exspectandum, et ignis æmulatio, id est pœna seu infestatio ignis gehennalis, seu ejus qui præcedet faciem Judicis, de quo legitur:24 Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus; quæ pœna seu æmulatio consumptura, non annihilatura seu corruptura, sed æternaliter afflictura, et quantum ad bene esse consumptura, est adversarios veritatis, id est æmulos Christi seu reprobos. Quod ostenditur per locum a minori:
27
Irritam enim, id est vacuam, quis faciens, id est transgrediens quis, legem Moysis, sine ulla miseratione judicis, duobus vel tribus testibus moritur, id est, ad testimonium tot testium occiditur, secundum legis præceptum:25 si tamen peccati magnitudo id exigat. Quanto magis putatis deteriora, id est graviora, mereri supplicia, eum qui Filium Dei conculcaverit, eum inhonorando, ejusque mandata spernendo, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, id est, sanguinem Christi quo confirmatum est novum testamentum, parvi penderit, et quasi insufficientem putaverit ad auferenda peccata, ob hoc asserens legalia simul cum Evangelio observanda, in quo sanguine, id est cujus effusione, sanctificatus est, id est a vitiis expurgatus et gratia decoratus, primum in Baptismo, deinde in Pœnitentia, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit, id est, gratiam Spiritus Sancti contempserit, seu Spiritum Sanctum, omnis gratiæ collatorem, a se repulerit, ejusque effectum, videlicet peccatorum remissionem, non ei, sed observantiis legis adscripserit? Talis graviter punietur.
28
29
Scimus enim qui dixit, id est, veracem esse cognoscimus Deum, qui ait: Mihi reservate vindictam, id est, mihi vel vicariis meis, puta judicibus, et ego retribuam justam ultionem per me vel meos
D
30
Deut. xxxii, 35.
Ezech. ix.
Deut. xxxii, 36; Ps. cxxxiv, 14.
II Reg. xxiv, 14. ministros. Hoc Dominus, quantum ad sensum, loquitur in Deuteronomio: Mea est ultio, et ego retribuam eis in tempore. Secundum quosdam, habetur in propria forma apud Ezechielem, secundum translationem Septuaginta interpretum. Et iterum dicit Scriptura: Quia judicabit Dominus populum suum, bonos ab impiis liberando. Horrendum est incidere in manus, id est in judiciariam potestatem et justum rigorem, Dei viventis, præsertim post vitam præsentem. Tamen in hac vita melius est incidere in manus Dei quam hominum. Propter quod David ait: Melius est mihi incidere in manus Domini (multæ enim sunt miserationes ejus), quam in manus hominum. Melius itaque nobis est, in hac vita a superioribus nostris ac fratribus increpari et corripi, quam in futuro a Deo redargui.
Consequenter Apostolus instruit eos, commemorando præterita bona eorum, ut sic provocentur ad meliora. Rememoramini autem pristinos dies, id est, ad memoriam revocate conversationem vestram quam in principio conversionis vestræ habuistis, in quibus diebus illuminati a Spiritu Sancto, magnum certamen sustinuistis passionum, id est validam impugnationem persecutionum. Et in altero quidem, id est in uno genere impugnationis, opprobriis et tribulationibus, id est convitia et tribulationes patiendo in propria persona, spectaculum hominum facti, qui vos cum admiratione inspexerunt propter magnitudinem calamitatis afflictionisque vestræ. In altero autem, id est in alio genere tribulationis, socii taliter conversantium, id est adversa patientium, estis effecti, condolendo afflictis, eorum miseriam quasi propriam æstimantes. Ideo subditur: Nam et vinctis compassi estis corde, et opere eis subvenistis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, id est, hilari animo tolerastis quod vestra vobis violenter ablata sunt. Infideles namque Judæi rapuerunt bona primitivæ Ecclesiæ in Jerusalem et Judæa collectæ. Ideo autem fecistis ista ac sustinuistis, quia eratis cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam, id est cœlestes divitias, quas nec oculus vidit, nec auris audivit. Hæc modo habetur in spe, et si propter eam temporalia contemnantur, acquiretur cito in re.
Nolite itaque amittere confidentiam vestram, id est, non cessetis in Deo confidere, in quo hucusque confisi estis inter tot adversa et aspera, quæ confidentia magnam habet, id est meretur, remunerationem gratiæ et consolationis in præsenti, et gloriæ in futuro. Unde Isaias testatur : Deus judicii Dominus; beati omnes qui exspectant eum. Patientia enim, quæ est virtus moralis passionem tristitiæ reprimens, estque æquanimis tolerantia adversitatum, vobis necessaria est. Hæc virtus præcipue necessaria est Christiano volenti pacem cordis habere, et Deo tranquilla mente servire. Ideo dicit Salvator: In patientia vestra possidebitis animas vestras; et Judith, Illi qui tentationes non susceperunt in timore Domini et in patientia sua, exterminati sunt. Denique, ut Salomon profitetur, Qui impatiens est, operatur stultitiam; et, Melior est patiens viro forti. Ut voluntatem Dei, id est divina præcepta, facientes, non cessando a bonis operibus propter quæcumque adversa, reportetis, id est, pro vestro labore recipiatis ac referatis in futuro, quum dimissi fueritis a tribunali Christi, promissionem, id est promissam felicitatem: juxta illud, Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos. Unde dicit Petrus: Videntes Jesum, exsultabitis lætitia inenarrabili, reportantes finem fidei vestræ salutem animarum vestrarum.
Merito autem servanda est patientia. Adhuc enim modicum aliquantulum, id est, valde breve restat spatium, et qui venturus est Christus, veniet, vel in die finalis judicii per localem descensum a cœlo super vallem Josaphat, vel in morte cujuslibet per judicii exhibitionem. Dicitur enim Deus ad aliquem venire, quando visitat
Is. lxiv, 4; I Cor. II, 9.
35
Is. xxx, 18.
36
Luc. xxi, 19.
Judith vii, 24, 25.
Prov. xiv, 17, 29.
Ibid. xvi, 32.
Ps. cxxv, 6.
I Petr. I, 8, 9. eum per pœnam vel gloriam, prout ipse loquitur : Si non vigilaveris, veniam ad te tanquam fur. Et non tardabit. Vita enim nostra brevissima est. Et quamvis tempus præsens usque ad diem judicii longum videatur, tamen comparatione æternitatis sequentis, brevissimum est, sicut ait Psalmista : Quoniam mille anni ante oculos tuos, tanquam dies hesterna quæ præteriit. Hinc scriptum est : Patientes estote usque ad adventum Domini, et confirmate corda vestra, quoniam adventus Domini appropinquabit; ecce judex ante januam adsistit.
38 Justus autem meus, id est homo justus mihi acceptus atque electus, ex fide, id est per fidem et meritum ejus, tanquam per fundamentum virtutum, vivit vita gratiæ : loquendo de fide formata, de qua ait Joannes, Hæc est victoria nostra quæ vincit mundum, fides nostra. Qui enim incredulus est, infideliter agit. Quod si subtraxerit se, id est, a fide et æquitate recesserit, non placebit animæ meæ, id est voluntati meæ. Anima enim non convenit Deo secundum divinitatis naturam, nisi metaphorice. Sine fide autem impossibile est Deo placere, ut infra habetur.26 Hæc verba habentur apud prophetam Habacuc, secundum translationem Septuaginta interpretum. Nostra vero translatio talis est : Ecce qui incredulus est, non erit recta anima ejus in semetipso; justus autem ex sua fide vivet. Nos autem non sumus subtractionis, id est aversionis a Deo, filii, id est, huic vitio non sumus subjecti vel dediti, sicut patri subjicitur filius, in perditionem, id est ad acquirendam damnationem æternam quam meretur ista subtractio; sed sumus filii fidei Dei adoptivi, per fidem formatam, in acquisitionem, id est ad obtinendum salvationem, animæ nostræ, quia per fidem venitur ad beatificam Dei visionem.
Footnotes
-
Ibid. 6, 7. ↩
-
Hebr. IX, 9, 10, 28. ↩
-
Lev. IV, 26, 31; v, 10, etc. ↩
-
Mich. vi, 6, 7. ↩
-
Jer. xi, 15. ↩
-
Ps. xlix, 9. ↩
-
Ps. xxxix, 7-9. ↩
-
Ps. i, 2. ↩
-
Dan. ix, 27. ↩
-
Num. xxviii, 3-6. ↩
-
Exod. xxix, 38, 39; ↩
-
Ps. xlix, 9. ↩
-
Ps. cix, 1. ↩
-
Is. xlv, 25. ↩
-
Jer. xxxi, 33. ↩
-
Hebr. viii, 10. ↩
-
1 Petr. v, 4. ↩
-
Jacob. i, 6. ↩
-
Deut. v, 32, 33. ↩
-
Hebr. viii, 10. ↩
-
Hebr. xxxii, 4. ↩
-
Prov. xxvii, 8. ↩
-
Ps. cxxxii, 1. ↩
-
Ps. xcvi, 3. ↩
-
Deut. xvii, 6. ↩
-
Hebr. XI, 6. ↩
Chapter 11 of 14