Articulus 11
EXPOSITIO CAPITULI UNDECIMI : EST AUTEM FIDES SPERANDARUM SUBSTANTIA RERUM, ARGUMENTUM NON APPARENTIUM.
QUONIAM in fine præcedentis capituli dixit Apostolus, spiritualem vitam justi dependere ex fide tanquam ex fundamento; idcirco jam pandit præconia fidei, primo eam definiens, deinde efficaciam ejus per diversa exempla exponens. Sic ergo eam definit : Est autem fides sperandarum substantia rerum, id est habitus de rebus sperandis, videlicet de bonis futuris in patria, argumentum, id est adhæsio, non apparentium, id est supernaturalium veritatum, quæ per rationem comprehendi nequeunt vel videri. Sumitur itaque hoc loco substantia, non prout condistinguitur accidenti, sed pro quacumque entitate; et argumentum accipitur pro effectu argumenti, scilicet pro adhæsione. Fides ergo vocatur substantia rerum sperandarum, id est prima inchoatio per quam res sperandæ nobis insunt. Apostolus vero non ponit definitionem fidei in propria forma, sed sic rediguntur verba ejus in definitionem fidei : Fides est habitus intellectus, quo inchoatur vita æterna in nobis, per quem consentit ratio non apparentibus seu supernaturalibus veritatibus. Cui definitioni concordat descriptio fidei quam capitulo 7 de Divinis nominibus Dionysius tradit, dicendo : Fides est manens credentium fundamentum, collocans eos in veritate, et veritatem in ipsis. Augustinus quoque : Fides, inquit, est virtus qua creduntur quæ non videntur. Et Damascenus: Fides est non inquisitus consensus.
Denique, quod fides sit substantia, id est inchoatio per quam insunt nobis speranda, id est beatitudo æterna, et ea per quæ ad eam pertingimus, quæ jam in nobis sunt per quamdam inchoationem, declarat Apostolus. In hac enim fide formata, quæ est virtus theologica, id est per fidem, vel potius per interiorem et exteriorem actum ejus, testimonium, id est attestationem justitiæ a Deo, consecuti sunt senes, id est patres antiqui. Perhibuit namque eis testimonium Deus, quod justi essent propter fidem ipsorum.
Fide, quæ est supernaturale lumen mentis, intelligimus aptata, id est ordinate producta ac sapienter disposita, esse sæcula, id est entia universi, verbo Dei, id est per Filium, de quo dicitur: Omnia per ipsum facta sunt. Vel, Verbo Dei, id est divino præcepto, juxta illud: Ipse mandavit, et creata sunt. Ut ex invisibilibus, id est informibus elementis: unde in Genesi, ubi habemus, Terra erat inanis et vacua, translatio qua utitur Origenes sic habet: Terra erat invisibilis; visibilia, id est mixta vel ipsa elementa formata et visu perceptibilia, fierent ex invisibilibus, id est, post creationem spiritualium substantiarum visibilia fierent, non posterioritate temporis, sed dignitatis. Vel, Ex invisibilibus, id est æternis ideis in mente divina splendentibus, quasi ex formis exemplaribus, visibilia fierent. Omnia enim condidit Deus secundum ideas seu exemplares suæ sapientiæ rationes, quemadmodum ait Boetius:
O qui perpetua mundum ratione gubernas!
Et post pauca:
Tu cuncta superno Ducis ab exemplo, pulchrum pulcherrimus ipse Mundum mente gerens, simili quoque imagine [formans].
Fide, id est ex fide divinæ providentiæ ac remunerationis futuræ, plurimam, id est pretiosiorem, hostiam Abel quam Cain frater ejus obtulit Deo. Obtulit enim Cain de fructibus terræ, Abel vero de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum. Per quam fidem seu plurimam hostiam, testimonium consecutus est a Deo esse justus, id est, Deus testatus est eum esse justum. Ideo subditur: testimonium perhibente muneribus ejus Deo. Testimonium nempe perhibuit Deus muneribus seu hostiis Abel, quod sibi accepta essent, tam verbo quam facto: verbo, quum dixit per Moysen, Respexit Deus ad Abel et ad munera ejus; facto, quoniam ignis de cœlo descendens super hostiam, eam consumpsit. Unde translatio Theodotionis sic habet: Inflammavit Dominus super Abel et super munera ejus. Et per illam fidem atque fidelem oblationem, defunctus, id est a fratre occisus, adhuc loquitur, id est, merito suæ justitiæ justam vindictam exquirit de innocenti sua occisione, prout Dominus aiebat ad Cain: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Vel, Defunctus adhuc loquitur, id est, loquendi materiam nobis ministrat. Nam fides et opus ejus reddunt eum tam commendabilem ac imitabilem, ut semper commemoranda sint nobis, nec deficiat laus ejus de ore hominum usque in ævum.
Fide, id est merito fidei, Enoch translatus est in paradisum terrestrem angelico obsequio, ne videret, id est, ne experiretur, mortem naturalem et corporalem in se ipso. Tamen in fine mundi morietur, sicut Elias: occidentur enim ab Antichristo. Vel, Ne videret mortem aliorum, præsertim tempore diluvii, quam videre miserabile erat. Et non inveniebatur ab hominibus eum quærentibus, quia transtulit illum Deus in paradisum terrestrem. Hoc est quod legitur in Genesi: Enoch ambulavit cum Deo, et non apparuit, quia transtulit illum Dominus. Ante translationem enim testimonium habebat placuisse Deo: quoniam Deus testabatur ad aliquos quod Enoch sibi placeret, et multi justi testimonium perhibebant justitiæ ejus antequam transferretur in paradisum. De hoc Enoch scriptum est per Sapientem: Placens Deo factus est dilectus, et vivens inter peccatores translatus est;1 raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus.
Sine fide autem impossibile est placere Deo. Oportet namque habere habitum fidei et interiorem actum ejus, ad hoc ut opus sit meritorium, quoniam fides dirigit intellectum ad finem supernaturalem. Unde Romanis dixit Apostolus:2 Quidquid non est ex fide, peccatum est. Credere enim oportet accedentem ad Deum, id est colentem seu exorantem ipsum Deum, quia est, id est, quod Deus vere sit, puta quod sit unus verus Deus, cui maxime convenit esse. Hoc tamen per naturalem rationem cognosci potest, et multis philosophis ex proprii ingenii studio patuit. Nihilo minus credendum proponitur, quia communitas hominum cui providet Deus, non vacat hujusmodi naturalibus considerationibus de Deo. Credere quoque oportet, quod et inquirentibus se remunerator sit, id est, quod Deus cultoribus suis mercedem impendat. Sine horum duorum fide nemo adultus unquam salvari potuit. Nec sufficit fides ista, sed alia multa credere est necesse. Forsitan tamen suffecit ante legem scriptam, et item sub lege, quantum ad gentiles, quibus sola lex naturalis data erat, nec obligabantur ad legem Mosaicam, dummodo implicitam habuerint fidem de adventu incarnationeque Christi. Qui enim credit quod Deus remunerator est, credit providentiam Dei, et per consequens credit modum humanæ salvationis, saltem implicite. Nunquam vero potuit aliquis salvari ex puris naturalibus, quum et fides sit supernaturale donum, et gratia Dei vita æterna.3
Fide Noe responso accepto divinitus de his quæ adhuc non videbantur, id est de futuro diluvio et hominum generali interitu:4 de quibus ei oranti pro hominum emendatione, Deus respondit, Finis universæ carnis venit coram me, etc.;5 metuens aptavit, id est, convenienter fecit et distinxit, arcam de lignis lævigatis pro receptione animalium, in salutem domus suæ, id est ad præservandum se ipsum et filios suos, suamque ac filiorum uxores a morte diluvii, per quam arcam seu fidem, damnavit mundum, id est, homines mundanos ostendit damnabiles, qui sibi arcam fabricanti credere noluerunt de futuro diluvio, neque pœnitentiam agere, sicut et Petrus in sua testatur epistola: Qui increduli fuerunt aliquando, sicut in diebus Noe quum fabricaretur arca;6 et justitiæ quæ per fidem est, id est, quæ ex fide procedit, heres, id est perpetuus possessor seu patrum suorum dignus successor, est institutus per gratiam Dei. Ceteris enim pereuntibus, in eo et domo sua dumtaxat fides permansit.
Insuper ponit Apostolus exempla de patribus Judæorum, ostendens quod per fidem justificati sunt. Fide, qui vocatur Abraham, quod interpretatur pater multarum gentium, qui ante vocatus est Abram, id est pater excelsus, obedivit Deo jubenti:7 Egredere de terra tua et de cognatione tua.8 Obedivit ergo in locum exire, videlicet in terram Chanaan, quem accepturus erat a Deo in hereditatem: non utique in se, nec pro se, sed pro semine suo longo post tempore. Ait enim Stephanus in Actibus: Non dedit Dominus ei in ea hereditatem, nec passum pedis.9 Et exiit de terra propria, nesciens quo iret, donec Deus ei viam et terram monstravit. Unde fuerat quasi vagabundus. Fide demoratus est in terra repromissionis, tanquam in aliena, quia in ea hereditatem non habuit; in casulis, id est parvis tabernaculis seu tentoriis de loco ad locum portabilibus, habitando cum Isaac et Jacob coheredibus repromissionis ejusdem, quibus promissa est terra hæc, sicut et Abrahæ. Dicit Glossa hoc loco, quod non eodem tempore inhabitaverunt in terra hac. Verumtamen si littera Genesis diligentius attendatur, invenimus Abraham vixisse post nativitatem Jacob: quod etiam Lyra satis declarat. Idcirco dimitto. Eodem ergo tempore habitaverunt in terra præfata, ut alii dicunt. Ideo vero morari non horruit in terra aliena : Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem, id est, firmiter speravit tandem ingredi cœlestem patriam in æternum fundatam, seu immobiliter stabilitam, cujus artifex et conditor est Deus, non homo.
Fide, id est merito fidei Abrahæ, vel propria fide, et ipsa Sara sterilis per naturam, virtutem, id est fecunditatem, in conceptionem seminis, id est ad concipiendum ex semine viri, accepit, etiam præter tempus ætatis, quoniam nonagenaria erat, desierantque ei fieri muliebria, quoniam fidelem, id est in promissis veracem, credidit esse eum qui repromiserat quod Isaac nasceretur ex Sara. Dicunt quidam, hoc non posse exponi de Sara, quia ex infidelitate risit, propter quod angelus eam redarguit, sed de Abraham, qui licet riserit, non tamen ex dubitatione, sed admiratione et gaudio. Alii vero exponunt de Sara, dicentes eam post increpationem iteratæ promissioni angeli credidisse. Propter quod, id est propter hanc fidem Abrahæ vel Saræ, et ab uno patriarcha Abraham orti sunt Judæi, et hoc emortuo, id est ab ipso Abraham vetustate confecto, ac infecundo quantum ad Saram seu quamlibet vetulam. Unde ad Romanos dictum est, quod non consideravit corpus suum emortuum. Postmodum tamen plurimos generavit filios de Cetura femina juniore. Senex namque de juvencula generare potest. Vel, Ab uno, utero Saræ, et hoc emortuo, id est naturali calore destituto. Orti ergo sunt de uno filii, tanquam sidera cœli in multitudine, et sicut arena quæ est ad oram, id est ad littus, maris, innumerabilis. Propter multitudinem enim comparati sunt stellis cœli et arenæ maris, secundum quod Dominus locutus est Abrahæ : Suspice cœlum, et numera stellas, si potes : sic erit semen tuum. Quoniam tamen in populo isto ex Abraham et Sara nato, fuerunt quidam electi, et alii reprobi, per stellas intelligi possunt electi, per arenam innumerabilem reprobi.
Juxta fidem, id est in fide, seu fidei adhærendo, defuncti sunt omnes isti qui post diluvium fuerunt, vel omnes præter Enoch translatum, non acceptis repromissionibus, id est non adeptis cœlestibus bonis eis promissis, sed a longe, id est de terra et valle hac lacrimarum, seu fidei obscuritate, eas adspicientes oculo fidei : contemplabantur enim promissa cœlestia ; et salutantes, id est affectuose ad eas suspirantes seu hilariter eis applaudentes, quemadmodum nautæ civitatem ad quam navigant intuentes, salutant eamdem ; et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram. Hic enim quasi in exsilio habitaverunt, juxta illud in Psalmo : Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te et peregrinus, sicut omnes patres mei. Qui enim hæc dicunt, id est, qui se in hac vita hospites et peregrinos esse veraciter asserunt, significant, id est, verbo et facto ostendunt, se patriam inquirere, non terrenam, sed cœlestem, sicut subjungitur : Et si quidem illius patriæ meminissent [de qua exierunt], id est, si Chaldææ ac Mesopotamiæ recordati fuissent cum affectu redeundi, habebant utique tempus revertendi ad patriam illam. Nunc autem meliorem appetunt, id est, modo sic est, quod suo tempore meliorem patriam optaverunt, id est cœlestem, respectu cujus peregrinos se esse professi sunt. Jacob tamen rediit in Mesopotamiam, sed non ad perseverandum in ea. Ideo non confunditur, id est, indignum vel indecens non arbitratur, Deus omnipotens, qui est omnium Deus, vocari Deus eorum specialiter, eo quod ei specialiter adhæreant, eumque honorent in omnibus, et ipse singulariter provident eis. Propter quod Dominus ait ad Moysen : Hæc dices filiis Israel : Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, misit me ad vos : hoc nomen mihi est in æternum, et hoc est memoriale meum in generationem et generationem. [Paravit enim illis civitatem.]
Fide obtulit, id est, offerre paratus fuit, Abraham Isaac filium suum, quum tentaretur ipse Abraham a Deo: qui tentat, non ut fallat aut sciat, sed ut occasionem promerendi ministret, et alios scire quid faciat; et unigenitum offerebat. Non quod solum Isaac pro tunc habebat in filium: habuit namque et alios multos de Cetura; sed solus Isaac fuit heres, et natus de libera. Qui Abraham susceperat repromissiones, id est iteratas promissiones implendas per Isaac, scilicet, quod multos filios procrearet, et terram Chanaan possideret in semine Isaac; ad quem Abraham dictum est a Deo: Quia in Isaac vocabitur tibi semen101112, id est, nati ex Isaac, vocabuntur filii tui, et bona tibi promissa consequentur. Huic autem promissioni repugnare videbatur oblatio Isaac, qui tempore illo nondum genuit prolem; sed Abraham non dubitavit de veritate promissionis divinæ. Cujus ratio subditur: arbitrans, scilicet Abraham, quia et a mortuis suscitare potens est Deus, non solum Isaac filium suum, sed omnem defunctum. Non enim videbatur alius modus quo posset impleri divina promissio de multiplicatione filiorum ab Isaac, si Isaac oblatus fuisset, nisi resuscitaretur. Et quoniam Abraham scivit Deum hoc posse, non dubitavit in fide. Unde et Abraham eum, videlicet Isaac, in parabolam, id est typicam significationem, accepit. Intellexit namque per Isaac significari Christum, et per immolationem Isaac, Christi passionem. Per hoc tamen quod non Isaac, sed aries immolatus est, præfigurabatur quod Christus secundum divinitatem suam impassibilis fuit, secundum humanitatem vero occisus est.
Fide et de futuris, id est de futurorum bonorum collatione, benedixit Isaac patriarcha Jacob et Esau filiis suis.1314 Benedictio namque eorum fuit de bonis futuris, quia impleta non fuit in illis duobus filiis Isaac: non enim Esau servivit Jacob. Sed impleta fuit in populis natis ex illis. Nam tempore David et Salomonis Idumæi orti ex Esau, servierunt Judæis filiis Jacob. Per hoc autem quod Jacob ante Esau benedictionem sortitus est, mystice significabatur quod populus christianus junior consequeretur benedictionem Judæorum.1516
Fide Jacob moriens, id est morti propinquans, singulos filiorum Joseph benedixit, videlicet Ephraim et Manassen, præponens Ephraim juniorem Manassæ seniori: quoniam Deo revelante prævidit regnum decem tribuum transferendum ad filios Ephraim, quod in Jeroboam cœpit impleri; et quoniam novit tribum Ephraim majorem futuram. Et adoravit fastigium virgæ ejus, id est, ipse Jacob post benedictionem filiorum Joseph, et juramentum quo Joseph juravit quod sepeliret patrem suum in terra Chanaan in spelunca duplici, tunc ipse Jacob adoravit Deum, innixus, erectus vel incumbens super fastigium, id est cacumen, virgæ ejus, id est baculi sui, quem propter senectutem tenebat in manibus; vel, Virgæ ejus, id est sceptri quod Joseph portavit in signum traditæ sibi potestatis super Ægyptum, quod Jacob accepit in manibus suis quando Joseph juravit. Quo juramento completo, Jacob innitens sceptri fastigio adoravit, conversus ad caput lectuli, ut nostra habet translatio. Loco cujus translatio Septuaginta interpretum continet, Adoravit fastigium virgæ ejus, sicut hic allegatur. Fide Joseph moriens, de profectione filiorum Israel memoratus est, id est, egressum eorum ex Ægypto prædixit; et de ossibus suis mandavit, id est, filiis Israel præcepit ut tollerent secum ossa sua, sepelirentque ea in spelunca duplici, secundum quod dicitur, in qua sepulti sunt Adam et Eva, Abraham et Sara, Isaac, Jacob et Lia. Unde dixit Joseph: Deus visitabit vos, efferte ossa mea vobiscum. In hac quippe terra sepeliri volebant sancti Patriarchæ, secundum Hieronymum, quia noverant in ea Christum nasciturum atque passurum, ut simul cum eo resurgerent, cum quo scimus multorum Sanctorum qui dormierant, corpora resurrexisse.
21 Gen. xlviii, 1 et seq.
III Reg. xi, 26; xii, 20.17
Gen. xlvii, 29-31.
Ibid. 31.
Ibid. i, 23.
Ibid. 24.
Ibid. 23, 24.
Matth. xxvii, 52.
Fide Moyses natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, ex fide parentum. Diutius autem eum celare non poterant. Occultaverunt vero eum, eo quod vidissent elegantem infantem, id est præter solitum venustate et gratia magis decoratum: propter quod speraverunt Deum aliquid magni operaturum per illum infantem; et non timuerunt timore completo, quamvis aliqualiter timuerint, regis edictum, id est Pharaonis præceptum, qui jussit omnes masculos Hebræorum necari, et in flumen jactari.18 — Fide Moyses grandis factus mente et corpore, id est virtuosus atque adultus, negavit operibus, quamvis non verbis, videlicet occidendo Ægyptium et fugiendo regis palatium, se esse filium adoptivum filiæ Pharaonis, quæ eum adoptavit in filium; magis eligens affligi19 cum populo Dei, id est cum filiis Israel, qui tunc vehementer ab Ægyptiis opprimebantur, quam temporalis peccati habere jucunditatem, id est, quam esse in regis palatio, atque corporalibus transitoriisque frui deliciis; majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum, improperium Christi, id est, persecutionem et tribulationem figurativam passionis Christi, utiliorem et fructuosiorem judicans universis Ægypti deliciis. Adspiciebat enim in remunerationem, id est, justum Dei judicium et universorum debitam retributionem pensavit, quam scilicet momentaneum et leve tribulationis præsentis, æternum gloriæ pondus operetur in nobis.2021 Unde Psalmista: Inclinavi, inquit, cor meum ad faciendas justificationes tuas in æternum, propter retributionem. Verumtamen magis convertendus est oculus mentis ad Dei honorem, quam ad propriam mercedem; potiusque induci debemus ad bene agendum ac patiendum ex divino amore, quam remunerationis desiderio: aliter essemus mercenarii, non servi fideles neque amici.
Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis, id est superbiam Pharaonis. Hoc quidam intelligunt de fuga Moysis ab Ægypto statim percusso Ægyptio.22 Unde Chrysostomus dicit: Quod Moyses primo fugit in terram Madian, non fuit metus, sed fides, quia credebat se liberari a Deo. Noluit in Ægypto manere, ne esset causa jactantiæ si se in apertum præcipitaret periculum. Verumtamen in Exodo manifeste habetur, quod Moyses timuit quum audisset patefactum esse homicidium quo occidit Ægyptium, et fugit a facie Pharaonis.2324 Ideo alii exponunt hæc de egressu Moysis ex Ægypto simul cum filiis Israel. Quibus obviare videtur quod subditur de celebratione Paschæ, quæ præcessit egressum prædictum: nisi dicatur, quod non servatur hoc loco ordo rei gestæ. Invisibilem enim Deum tanquam videns sustinuit, id est, tam fiducialiter exspectavit, et in ejus auxilio confidebat, ac si eum vidisset.25
Fide celebravit Moyses Pascha, id est agni paschalis immolationem, esum ac ritum, credens populum hoc modo salvandum;2627 et sanguinis agni illius effusionem celebravit, liniendo postes et superliminaria domorum sanguine agni, secundum imperium Domini; ne qui vastabat primitiva, id est, ne angelus occidens primogenita hominum et jumentorum in tota Ægypto, tangeret eos, id est, Hebræos vastaret. Jusserat enim Dominus Moysi, ut filii Israel sanguine agni postes et superliminaria domorum suarum linirent, quatenus angelus cernens domos ita linitas, transiliret, nec tangeret habitatores. Quo figurabatur, quod signati sanguine Christi, non opprimuntur a tentatore.
Fide filii Israel transierunt mare Rubrum, id est per alveum exsiccatum, in quo paulo ante aqua maris fluebat, tanquam per aridam terram, aqua maris divina virtute divisa, et exsistente ea filiis Israel pro muro a dextris et a sinistris;28 quod iter experti, id est attentantes, Ægyptii sequentes filios Israel per viam maris Rubri, devorati sunt, id est submersi, occurrentibus eis aquis, et Domino eos involvente in mediis fluctibus.29 Fide, id est3031323334
Josue vi, 16, 20.
Ibid. 25.
Ibid. n, 11.
Ibid. 6, 15.
Judic. vi, 12; vii, 7 et seq.
Ibid. iv, 6 et seq.
Ibid. xvi, 30.
Ibid. xi, 32.
I Reg. xvii, 35, 36, 49.
Ibid. vii, 15- 17.
Judic. viii, 27.
Ibid. xi, 39.
Ibid. xvi, 30. merito fidei Israelitarum credentium Deo, muri Jericho corruerunt miraculose, virtute divina, circuitu dierum septem, id est completo circuitu qui per septem dies factus est semel unoquoque die a toto populo Israel. Fide, id est propter fidem, Rahab meretrix non periit, id est, occisa non est, cum incredulis Chananæis, quoniam credidit Deum esse verum ac omnipotentem, ita ut daret filiis Israel terram Chanaan, sicut promisit, excipiens exploratores duos viros missos a Josue, cum pace. Nam occultavit eos, atque pacifice dimisit eosdem.
Et quid adhuc dicam? id est, totum quod præsentem concernit materiam, explicare non possum. Deficiet enim me tempus enarrantem, id est, spatium vitæ vel conscriptionis hujus epistolæ mihi nimis breve erit ad eloquendum : de Gedeon, cui angelus dixit : Dominus tecum, virorum fortissime ; qui cum viris trecentis debellavit numerosissimum exercitum Madianitarum ; Barac filio Abinoem, qui cum decem millibus pugnatorum occidit centum millia adversariorum ; Samson, id est de Samsone filio Manue ex tribu Dan, qui Philistæos oppressit ; Jephthe Galaadite, qui filios Ammon dejecit ; David rege, qui adhuc adolescens, leonem, ursum, atque gigantem exstinxit ; Samuel filio Elcanæ, qui post Heli judicavit Israelem ; et aliis Prophetis veteris Testamenti. Ex his constat, quod omnes jam nominati, sancti fuerunt, quia in Sanctorum ponuntur catalogo. Unde si aliqua illicita commiserunt, pœnitentiam fecisse creduntur : ut Gedeon, de hoc quod contra legem fecit sibi ephod, seu vestem sacerdotalem ; et Jephthe, de hoc quod propriam obtulit filiam : nisi dicatur hoc fecisse ex occulto Spiritus Sancti instinctu. Ex quo motus est et Samson ad occidendum se ipsum cum hostibus suis. Ideo de sanctitate Samsonis dubitandum non est.
Qui jam præfati per fidem vicerunt regna Madian, Ammonitarum, Philistinorum, Syrorum, etc. Quæ omnia in libro Judicum plenius continentur. Operati sunt justitiam. Justus enim ex fide vivit, et prædicti judices justa exercuerunt judicia. Adepti sunt repromissiones, id est bona eis promissa. Aliqua enim promissa in præsenti sortiti sunt vita, puta victorias, principatum et pacem; aliqua vero, post vitam hanc, maxime post Christi adventum, videlicet bona cœlestia. Quod autem supra dictum est, Juxta fidem hi omnes defuncti sunt, non acceptis promissionibus, intelligitur de promissionibus patriæ. Obturaverunt, id est, occidendo, vel a devoratione prohibendo, clauserunt, ora leonum, ut David, Samson et Daniel ; exstinxerunt impetum ignis, ut Aaron, et tres pueri in camino; effugaverunt, id est, in fugam verterunt, aciem gladii, id est exercitum gladiis cinctum : sicut in libris Judicum, Regum et Paralipomenon sæpissime recitatur ; convaluerunt miraculose de infirmitate letali, ut Ezechias et Job ; fortes facti sunt in bello corporali contra hostes visibiles, et spirituali contra invisibiles, ut patet de David, et Machabæo et fratribus ejus ; castra verterunt, id est destruxerunt, exteriorum, id est alienigenarum ; acceperunt mulieres, videlicet mulier Sunamitis et vidua Sidonia, de resurrectione, id est mediante resurrectione, seu per resuscitationem ex mortuis, mortuos suos, id est filios suos defunctos. Elias namque resuscitavit filium viduæ Sidoniæ, Eliseus filium mulieris Sunamitis.
Alii autem Sanctorum pro fide distenti sunt, id est in tormentis extenti, ut legitur de septem fratribus Machabæis et aliis quibusdam, non suscipientes redemptionem, id est præsentium pœnarum evasionem, ut meliorem invenirent resurrectionem in die novissimo (quam inventuri non erant, si præsentes pœnas curassent evadere), id est, quatenus beatam immutationem atque felicem suscitationem in die judicii consequi mererentur. De qua secundo Machabæorum unus fratrum illorum dicebat : Rex mundi Deus, defunctos nos pro suis legibus in æternæ vitæ re-
Habac. ii, 4; Rom. 1, 17.35
I Reg. xvii, 35; Judic. xiv, 6; Dan. vi, 22; xiv, 39.
Num. xvi, 47, 48; Dan. iii, 50.
IV Reg. xx, 7; Job xlii, 10.
III Reg. xvii, 22; IV Reg. iv, 35.
II Mach. vii.
Ibid. 9. surrectione suscitabit. Alii vero ludibria, id est irrisiones, contumeliasque verborum, et verbera experti, insuper et vincula et carceres, id est incarcerationes. In eo quod ait, Insuper, notat hæc in eisdem facta personis, videlicet in Jeremia, Samsone, Michæa. Lapidati sunt, ut Jeremias in Ægypto, Zacharias filius Joiadæ pontificis inter templum et altare; secti sunt, ut Isaias a Manasse;3637 tentati sunt adversitatibus38, ut Tobias, vel blandis promissionibus ut averterentur a Deo, ut Mathathias et Eleazarus; in occisione gladii, id est gladio facta, mortui sunt : nam et Manasses implevit Jerusalem sanguine innocentium usque ad os. Circuierunt varia mundi loca in melotis, id est in vestibus factis de pilis camelorum, sicut Joannes Baptista. Vel, melota est pellis hispida animalis quod dicitur melus.39 In pellibus caprinis, ut Elias. Egentes victu atque amictu, angustiati, id est diversis animi afflictionibus pressi, afflicti in corpore. Quibus dignus non erat mundus, id est mundanorum hominum cœtus : quia et ipsi ea quæ mundi sunt vilipenderunt, et mundus propter suam impietatem dignus non fuit conversatione ipsorum. In solitudinibus, id est locis desertis, errantes per devia, ut David cum suis tempore Saulis, et Mathathias cum suis tempore Antiochi Illustris;404142 in montibus, et in speluncis, et in cavernis terræ commorantes, ut legitur de Elia et filiis Prophetarum, quos abscondit Abdias tempore Jezabel. Unde et David: Ecce, inquit, elongavi fugiens, et mansi in solitudine. Fugerunt enim hominum adspectus ac strepitus, ut Deo vacarent liberius.
Et hi omnes testimonio fidei, id est actione procedente ex fide, vel passione propter fidem suscepta, dante testimonium eis quod vere fideles fuerunt, probati, id est divinitus approbati, commendabilesque effecti, non acceperunt repromissionem, id est cœlestem hereditatem promissam, ante Christi passionem;43444546 Deo pro nobis, id est pro nostra utilitate, melius aliquid providente, videlicet, ut non sine nobis consummarentur, id est, ne ante ministros novi testamenti æterna beatitudine perfruerentur. Detinebantur enim in limbo usque ad Christi passionem: ante quam decollatus est Joannes Baptista, novi testamenti minister et præco. Sicque propter majus gaudium procurandum simul beatificati sunt Sancti antiqui, et aliqui qui erant tempore Christi.4748 Vel sic: Non acceperunt repromissionem, id est corporis stolam seu glorificationem, Deo pro nobis aliquid melius providente, ut non sine nobis consummarentur, id est, ne ante diem judicii hanc gloriam consequentur, sed tunc omnes simul suscitemur et conglorificemur, atque de beatitudine tanta mutuo congratulemur.495051
Footnotes
-
Sap. IV, 10, 11. ↩
-
Rom. XIV, 23. ↩
-
Rom. VI, 23. ↩
-
Gen. VI, 1 et seq. ↩
-
Ibid. 13. ↩
-
1 Petr. III, 20. ↩
-
Gen. XVII, 5. ↩
-
Gen. XXI, 1. ↩
-
Act. VII, 5. ↩
-
Gen. xxi, 10, 12; ↩
-
Gen. xxi, 12; ↩
-
Rom. ix, 7. ↩
-
Galat. iv, 30. ↩
-
Galat. xxv, 1, 2. ↩
-
Gen. xxvii, 27-29, 39, 40. ↩
-
Gen. xxii, 1 et seq. ↩
-
I Reg. ii, 6. ↩
-
I Reg. u, 22. ↩
-
Exod. ii, 11-15. ↩
-
II Cor. iv, 17. ↩
-
Ps. cxviii, 112. ↩
-
Exod. u, 15. ↩
-
Exod. u, 14. ↩
-
Exod. ii, 11-15. ↩
-
Ibid. 10. ↩
-
Exod. xii, 1-28. ↩
-
Ibid. xii, 1-28. ↩
-
Exod. xiv, 22. ↩
-
Ibid. 23, 27, 28. ↩
-
Ibid. xiv, 23, 27, 28. ↩
-
Exod. ii, 14. ↩
-
Exod. ii, 15. ↩
-
Exod. i, 22. ↩
-
Exod. ii, 2, 3. ↩
-
vers. 13. ↩
-
III Reg. xviii, 4; xix, 4, 9. ↩
-
Ps. IV, 8. ↩
-
II Par. xxiv, 20-22. ↩
-
Matth. III, 4. ↩
-
Jer. xxxvii, 14; ↩
-
Judic. xvi, 21; ↩
-
III Reg. xxii, 27. ↩
-
Tob. II. ↩
-
I Mach. II, 17, 18; ↩
-
II Mach. VI, 21, 22. ↩
-
IV Reg. xxi, 16. ↩
-
Matth. XIV, 10. ↩
-
IV Reg. I, 8. ↩
-
I Reg. xxi- xxx; ↩
-
I Mach. II, 28; ↩
-
II Mach. V, 27. ↩
Chapter 12 of 14